Vita sancti Paterni monachi et martyris apud Senonas PROLOGUS AUCTORIS. In describendo beati Paterni gloriosissimam passionem ne vestris sanctis jussionibus deservirem, hactenus mihi silentium imperavit, quia conscentia testis compulit castigando insulsam ignorantiam insipidae mentis, arguens attentari, quod nullo virium posse valeret sulciri : ne si audax praesumtio ad haec appetenda quoquo modo adspiraret, in ipso limine sui ponderis gravedine victa succumberet : praesertim cum huic operi accommodo in nulla numerabat praerogativa, nec in ea quae vocant Grammatici vitia sollicitaverat me cavendi diligentia. Nam mihi satyrici arriserat clausula, et nos, ait, ergo manum serulae subduximus. Et cum animo tenerem superabundare numero philosophicis debriatos haustibus, et facundiae lepore dicacissimos; stupore tenebar attonitus, ab eo cui vix plebeja sufficiebat rusticitas, tam excelentia flagitari. Suppeditabar alio excusationis obtentu : quia ignotum a quo antiquitatis temporibus ipsius Sancti digesta Passio, adeo inordinate et confuse hiulca suis partibus et sententiis scaturit, ut vix profundioris ingenii viri queat intelligentiae spiculis terebrari. His multiplicioribus ad evitandum armato telis objecistis clypeum validae retunsionis, prolato in medio evangelici servi exemplo, qui pro ligato talento in sudario, et in terrae defosso obruto, fraudatus est debite exoptabili domini sui Euge. Processerunt et alia se acerrime in me residentia, maxime illius regularis censura sententiae : si qua fratri injungantur impossibilia : quibus acceptis, in facie totiusque vultus persusus rubore, in nullo reluctari potui, vestris non adsentari jussis. Ergo aggressurus tam serupeum iter, posco me obnixe vestris precibus juvari apud pretiosum Christi Martyrem, ut ejus intercessorio obtentu, ille meo dignanter illabatur pectori, qui ubi vult spirans, linguas insantium disertas facit, et balbutientium ora currere facit per sermonem plana. Sed et illud est impense observandum, ut si fortassis (quod vereor ) quocumque modo editum opus prodierit in publicum, auctoris nomen non divulgetur, ne per hoc minus habeant laudis praeconia tanti Patroni, et auctor inuratur nota praesumtivae temeritatis. INCIPIT PASSIO 2. Igitur Paternus Armoricana regione, civitate Constantia oriundus, quodam praesago nomine sic dictus : qui nos paterno affectu foveat orationibus, conciliet meritis, illustret virtutibus, atque a peccatorum gravamine sublevet crebris intercessionibus. Hic a puero Monasterio Saxiaco traditur a parentibus divinis dogmatibus imbuendus, et regularibus disciplinis admodum informandus. Qui sub cujusdam patris regimine constitutus, quem Abbatis officio omnis Fratrum sibi praeelegerat concio, in tenera adhuc aetate inoffense quae Dei sunt coepit agere : quae quotidie augmentando, et ad ea quae ante sunt pedetentim se extendendo, usque ad finem perduxit vitae. Concupiscentiis carnalibus reluctando, et se mundo crucifigendo, dicere cum Apostolo poterat : Vivo autem , jam non ego , vivit vero in me Christus. Orationibus se assiduabat, quia legerat : Oportet semper orare, et non deficere : quid dicam ? quam pernox erat in vigiliis, stabilis in laboribus ! Namque ut carnis sibi rebellionem facilius expugnando subjugare posset, ferreis nexibus artus corporis sui damnaverat. Jejuniorum vero sibi ita abstinentiam indixerat, ut cum alii Fratres ad vesperam fatigata jejuniis corpora reficerent, iste vix septima die aliquid cibi potusque indulgeri sibi permitteret. Cibos quoque, quos a Praeposito Monasterii accipiebat, clanculo pauperibus distribuebat. 3. Tantis ac talibus virtutum floribus honestam compingens vitam, mortalium cordibus se multimoda laude commendabat, et merito : quippe qui Dei dilectione se fecerat dignum, digne hominibus reddebatur acceptus. Una itaque dierum certa causa Monasterii ostium egressus, obvium habuit quemdam caecum, victus indigentiam aliorum juvamine solari poscentem : quem tollens in partem (vitabat siquidem appetitum laudis humanae) signo crucis orbatis luminibus impresso, et benedicti olei liquore perunctis, Christi invocato nomine dixit : Qui caeci nati ex sputo pulveri permixto oculos linivit, atque in natatoria Siloe lumine hactenus negato donavit ; ea potentia divinitatis, abstersa caecitatis caligine, dignetur tibi videndi gratiam infundere. Ad invocationem itaque tantae virtutis, didto citius sublata diu lux proprios reparavit obtutus. Cui subjungens vir Deo plenus, ait: Vade in domum tuam,et adnuntians Domini Salvatoris in te operata miracula, nihil horum Paterno peccatori audeas imputare magnalium, ne tibi pro talibus pejora contingant ulterius. Qui animo ultra quam credi potest laetus, omnia circumcirca perlustrans, praedicabat quanta in se esset operata divina potentia, beati Paterni in hoc cooperante munifica gratia. Hujus fama miraculi exciti circumquaque populi, concurrentes ad eum, offerebant ei variis languoribus et debilitatibus utriusque sexus medendos ; quos ille sub invocatione Christi nominis sospitati restituens, salvos et gaudentes remittebat ad propria. 4. Quorum continuata frequentia Sanctus ille gravatus meditabatur tacitam A monasterio digressionem : sed retardabat ejus promotionem quo tenderet locorum dubietas. Cumque fatigatum vigiliis et orationibus corpus aliquantisper quieti indulsisset, eo soporato adest ei superna visio. Fidelissime, inquit, mi serve, facessat a te quae tibi circumvolans instat abhinc proficistendi sollicitudo ; surge quantocius, et valedicens hujus regionis incolis, ne timeas, quia individuo meo frueris auxilio, Burgundiae ne trepidaris fines expetere, et Senonicam adiens Metropolim urbemque ibi fama percelebrem nobilitatis, tibi quoque nomine non ignotam ; in vicinia dictae urbis, Coenobio scilicet sancti Petri Apostolorum Principis elige tibi habitaculum conversandi, ubi non modica Monachorum concio in Dei se continuat servitio. Cumque repeteret, Surge, ne timeas, Angelus Domini bonus comitabitur tecum ; mature se proripiens, dicto omnibus vale cum dolore omnium coepit iter arripere. 5. Tandem prospero gradu devenit in pagum Vilcassinum, et ut lucerna sub modio, sed super candelabrum lampas, miraculorum signis occultari non potuit. Nam quaedam mulier erat ex marito jam lacrymis conclamato habens filium in adolescentiae annos evadentem : sed praefectoriae dignitati quodam.debitae successionis officio obsequentem. Hic indigentis matris inopiam militari more adsecuto stipendiario solabatur subsidio : qui validae infirmitatis incommodo arreptus, grassante vi languoris communem accepit sententiam mortis. Forte tunc divina id praeordinante clementia, beatum Paternum in proximum divertere fatigatio compulerat itineris : sagax sollicitudo matris Sanctum Domini pollentem miraculis illa relatu didicit adventasse in loca : quae deposita muliebri verecundia, in qua praeponderabat flebiliter unigeniti orbitas, irremediabili infelix luctu, obviam se praebens in occursu, ejus prolabitur pedibus inquiens : O Sancte Dei, si qua tibi sunt praecordia pietatis, si ingenitus tibi unquam fuit maternus affectus, ne neges me dignam tuis miserationibus. Mulier sum vidua, infeliciter viduata marito, infelicius unico orbata filio, et omni solamine destituta, nescio in quem ponenda mihi sint subveniendi consilia : redde eum tuis precibus matri, reditue piis petitionibus , ad hoc directus a Domino : et quidem credo tuam operam huic beneficio a Deo indultam . Coepit senior venerabilis tam genuino affectu quam mulieris luctu totus ad lacrymas commoveri, et blando alloquio suadere, ut suo anteire via daretur illi ad corpus accedere. Gaudens illa accelerat hoc cum fide, et in eundo ingeminat istud cum singultu nimio : Hic, mi Pater, suo supplemento mariti vocabat amplexus, fisci debiti nescio praestabat redditus, et quae est semper suspecta viduis, extorrem me reddebat timidae paupertatis. Heu me ! infelix quo nunc me vertam ? utinam me praeoccuparent vitae suprema ! Haec inter loquendo, ventum est quo cadaver exanime jacebat in loco. Quae quasi subito renovato dolore, pansis crinibus, iterum plantas ejus amplectirur talia proferendo : Ecce in hoc, quem cernis, discrimen mihi est positum vitae et mortis : si flatu spirantes receperit auras, vivam ; sin minime, letifero mox procumbendum est sopore. Itaque sanctus Domini Paternus corde tenus impendens se ejus doloribus, et in morem Elisei totum se componens super corpus defuncti, perfusus genas lacrymis, istiusmodi ad Dominum fudit verba orationis : Altissimi Patris ante saecula unice, pro hominum salute primogenitus in tempore natus ex virgine, qui in resuscitatione filii dignatus es lacrymas viduae compatiendo solati; etsi meorum peccaminum obstantibus meritis, tamen istius mulieris adsis propitius fidei moeroribus, etc. Necdum verbis finem imposuerat, coeperunt membra movendi reparare officia, totosque anima infufa per artus, vividum corpus maternis redditur obtutibus. Amarae doloris lacrymae recompensantur dulcibus lacrymis laetitiae, exsultat mater gaudiis exsultationis, tripudiat plausibus omnis familia domus, totaque novitate miraculi vertitur in admirationem, et venerationem Paterni Martyris rapitur fama pernix per opida, per vicos illius pagi fit ingens concursus populi faciem pretiosi inspicere Martyris. 6. Inde se se idem, quo citius potuit, praeripiens ad evitandum elationis elogium, citato gressu adiit urbem Parisius. Cumque jam ei esset proximus, intempestae noctis silentio lassitudinem corporis reficiens somno , apparuit ei in spiritu ejusdem Parisiorum civitatis Episcopus. Unde factum est, ut plus solito se maturius agens, in occursum progrederetur Patris, quem ante in nocturna quiete spiritali conspexerat visione. Obviantes ergo se invicem propriis se salutavere nominibus; hactenusque facie incogniti, alterutra praesentia sunt delectati. Cumque inter se divinorum praeceptorum fererent semina, et illo pane, quo vivunt etiam Angeli, sua dulce animarent intima, vix Praesul obtinuit eum vel unam ibi facere diem. Insequenti igitur lucis initio, jam suo exortu procedente aurora, commendando se Deo invicem, inter alia adhortationis alloquia, sancti Pontificis sic se habuerunt verba : Perge, amantissime Deo plenus, aggredere partes tibi a bono Jesu designatas, ubi et plurima boni operis largitione gaudium Domini tui consequeris, et demum cum palma martyrii coelestis sibi socium te adsciscet curia. At ipse Christo devotus divinitus illi inspirata cognoscens commotus est amoris instinctu ei aperire, quo ordine tantae peregrinationis iter expetierit superna admonitione : causamque ibidem suae expeditionis, utpote sibi revelanti per ordinem pandit. Tunc pacis amplexu se iterum invicem commendantes, cum benedictione Pontificis beatus Paternus reddidit se labori coepti itineris. 7. Exhinc recto tramite ad Senonicum pervenit comitatum, ad portum qui Jonnensis vocatur tractus a villa Jonna, quae sita est super ipsum Sequanae flumen : ubi comperiens esse Coenobium sancti Petri Apostoli sub veneratione sacratum, paullulum errore inductus opinatus est locum esse, quem oraculi monitu jussus fuerat adire. Cui ibidem ab Abbate ejusdem loci cum summa veneratione occurritur. Jam enim fama sanctitatis ejus ad eum perlata fuerat, sicut et ubique locorum miraculorum signa et doctrinae exhortatio vulgaverat. Deinde post mutuum colloquium sanctae exhortationis sanctarumque scripturarum ad invicem collocutionis , obnixe precatur unum se haberi ex eorum numero: quod adsecutus est amore sanctae devotionis. 8. Cum iterum illic iret in Ecclesiam, contuetur in atrio beati Petri jacentem puellam, quam ita paralysis toto corpore damnaverat, ut nullum membrorum ejus proprio posset subvenire officio. In nomine, inquit, illius qui in se credentibus dedit potestatem super aegros ponendi manus ut bene habeant, ejus omnipotenti virtute surge sana. His dictis surrexit, acsi nihil antea infirmitatis perpessa esset in corpore. Hoc attoniti circumquaque populi miraculo tanta ruit ad eum multitudo, ut non esset sufficiens receptui amplissimus ambitus ipsius templi. 9. Interea alia mulier auditu Sancti Dei fama accepta, quae clausis oculorum fenestris solaris splendoris cassabatur gaudiis, dans regenti manum ductori, dictat se dirigi ad praesentiam beati Paterni : quo perducta, mox ut sensit se ab illo posse audiri, in his precariis verbis vocem effudit : Si te non abnegas ex illius discipulorum numero, per quem salus invecta est mundo, morigerare ejus misericordiis, ut caecitatis oculis infulgeat lux diu adempta solis. Distulit aliquantulum Pater circumseptus agmine populari clamans et dicens : Desine, mulier, desine ab istis : hoc proprie illorum est, qui in ejus vestigiis innixi sunt imitationis gressu. Quam tandem evangelicus sectator removens a turba seorsum, hac prece initiavit medicandi remedium : Jesu bone, qui a caelorum arce superna Sauli stravisti superba, et salubriter eum caecitate multasti corporea, ut paullum in proximo non modo corporali, verum et mentali illuminares videndi gratia ; ea virtutis potentia hujus mulieris digneris irradiare oculorum lumina. Cui impresso crucis vexillo, locum dantibus obscuris continuatae noctis, infundi coepta est clara lux phoebeae lampadis : et se quodam modo videndo mirans, remeans ad propria praeconabas cunctis Christi per Paternum magnalia. 10. Jam magnificis exornatus miraculis, Deo nimium amabilis, ire perrexit ad moenia Senonensis urbis, expetens praefatum Coenobium beati Petri Apostolorum Principis : quod ingressus cum Abbatis et omnium venerabili prosecutione Fratrum pavimento adhaerens, haud parvo morarum intervallo orationi incubuit, et ubertim lachrymis solum quo se prostraverat humectans, auctori vitae se commendabat intente, sanctique Petri mtercessionem sibi in cunctis exorabat adesse. 11. Cumque ibidem aliquamdiu moras innecteret, suggesserunt ei Fratres humiliter, quemdam suorum Monachorum decubantem in lecto diutino langore. Jam inquiunt, domine, quatuor annorum evoluta sunt curricula ex quo debilitate pedum viandi ei denegatur officium, et obstrusae aurium janauae auditus ei intercludunt donum : precamur supplices, ut concedas eum tua visitatione dignum. Cum festinatione igitur pergit ad lectum aegrotantis, et manibus propriis pedes attrectans, et juxta exemplum Domini sui digitos in auriculas inferens, dixit : Et hic mihi adesse digneris, Salvator benignissime, qui tua praesentia surdis auditum, claudicantibus dignatus es reformare gressum : redde eum clementissime pristinae incolumitati ut per eum laus nominis tui praedicetur in saeculis. Et respondentibus qui aderant, Amen, mox ita sanatus est, ut propriis se regens ad Ecclesiam gressibus, auctori bonorum omnium gratias pro impensis beneficiis redderet. Non dissimile huic accessit et aliud miraculum. 12. Quaedam mulier tanta experiens miracula, obtulit ei filium quartano typo graviter laborantem. Extemplo ille Deo dilectus aquam sibi afferri pracepit : quam vexillo sanctae crucis sanctificans, ei hauriendam jussit offerri. Bibit, et propitiante divina clementia, quae semper se ex fide invocantibus praesto est, febris fugata, et incolumitatis sunt prospera subsecuta. Plura et innumerabilia per illum sunt curationum genera infirmantibus impertita. Etiam in expulsionibus daemonum obsessorum corporum coelestis largitio non parva est operata : quae quia nimis est longum litteris describendo mandare, ad seriem ejus passionis aptemus stilum exarationis. 13. Aliquantulum effluxerat temporis, et saepedictus Sandus deliberavit regressum ad Jonnense Monasterium, distans quindecim millibus a beati Petri Senonensi Coenobio : eratque ei iter per quamdam densissimam silvam ita ut nec dextra vel sinistra ab ea divertendi esset aditus. Quam ingrediens, latrocinantium ibi non parvam multitudinem offendit : quem percundantes quo dirigeret gressum, respondit ad Monasterium Jonnense se itinerari. Cumque cum eis adorsus esset sermocinari, coepit eos miti arguere increpatione, cur in insidiis praetereuntium dispositi mortibus delectarenrur, et innocentum sanguinum effusione se debriarent, spoliisque et rapinis immaniter grassarentur. Ut quid, ait, miseri, sederis in occultis quasi leo in insidiis ? etc. At illi verba ejus subsannando spernentes, et in sua obstinationis malitia perdurantes, de ejus nece coeperunt mente tractare. Unde ad eorum insultationem ille aliquantisper commotus : Nisi ab his propere coeptis finem desistendo imposueritis, judiciariae potestati vos manifestare habeo, quatinus illius determinata sententia a temporali supplicio vos ad aeternae damnationis tormenta transmittat. Sed rursus commoneo vos et suadeo, agite poenitentiam, et ad Domini affluentissimam convolate misericordiam, etc. Enimvero illi in impoenitenti proposito perdurantes, maxime verentes detegi potestati saeculari, ex sententia quam audierant comminantis Beati, vinctum manicis et compedibus in abditiora silvae deduxerunt, et sic juxta cujusdam arboris stipitem gladio capite plexum dimiserunt. Sic vir Christo amabilis rosei sanguinis stola indutus, victorioso palmatus triumpho, angelico plausu coelico est exceptus capitolio. At in hora, qua ille Dei servus capitali multatus est sententia, tanta ibi apparuit virtus Domini, ut in ejus ipsi qui jugulo mucronem strinxerant, pavoris formidine resoluti, instar Centurionis in passione Domini, pugnis pectus percutientes dicerent : Vere hic cujus irreverenter sanguinem fudimus, aeterni Dei est amicus, cui sic elementa junguntur affectu compassionis. 14. Ut autem evidentius meritum claresceret Martyris, unus ex tantorum satellitum numero pervasus daemone immundo, bacchari coepit furore dementissimo, et crebra iteratione nomen inclamitans Martyris, deludebat se vocibus plenis daemoniaeis querelis : O sancte Paterne, jam mea cooperatione numeratus coelo triumphali ferto, ne me torqueri facias tam acerrimo flammarum incendio, etc. Talibus insaniens arrepticio impetu totum se proruit super cadaver defuncti : ac statim ut eum contingere meruit, fugato daemone, obsidenti se caruit importabili dominatione. Quod persecutores caeteri territi cernentes, passim palantes per diversa, fugae sibi exposcunt praesidia. 15. Interea qualiter et quo ordine pretiosi Martyris corpus divina revelatione sit repertum paucis credimus subnectendum. In devexi montis latere silvae, quae videbatur tantarum Reliquiarum sola esse conscia, sita est villa, cui Serginiae nomen indidit antiquitas, in qua commanebat quidam dictus Tresulfus, quem per novenorum spatium annorum caecitas corripuerat oculorum, nescio an propter correptionem vitae melioris, an ad cumulum perfectionis, sicut contigit in Tobiae oculis ; an ad glorificationem altissimi Dei, ut factum est in caeco nato : et fortasse ut in oculorum ejus illuminatione ubique terrarum manifesta diffunderetur sanctitas in Martyre. Hic cum bonorum operum studiis insudaret, dies noctesque orationibus et eleemosynis inserviret, noctis in quiete apparuit ei Angelus dicens in somnis : Eleemosynae et orationes quibus incubas, jam sunt adnumeratae in conspectu summae majestatis : unde mane ortu diei initiante surgens e stratu, propera ocius in superiora montis, et adhibe tibi diligentiam investigandi, perquirens ubinam reconditum sit corpus beati Paterni Martyris : et confestim ut truncatum repereris cadaver exanime, mox clausae sub fronte referabuntur fenestrae, et cupito solari perfunderis oculis lumine. Demum ille plus sueto mature lecto se attollens, advocatis domesticis, quibusve etiam villae accolis, properum se agit obtemperare jussis : veniensque ad locum eum populari manu, omni conamine densa silvarum coeperunt succidere, quousque ventum est ubi sanctus Paternus a latronibus peremptus, et in spissioribus ramorum et fruticum fuerat projectus. At supradictus Tresulfus fixis in terram genibus, ac tundens manibus pectus sic coepit orare : Benignissime Conditor et Redemptor perditae humanitatis, qui Tobiae caecatos Raphaelis medicinabili officio pristinae luci restituisti, eodem pietatis effectu per interventionem istius Martyris Paterni refunde hujus lucis radios oculorum meorum sedibus, etc. Oravit, et ilico deterso caecitatis nubilo claritatis lumine se illustratum gaudio tripudiavit non modico. Hoc viso miraculo cuncti qui aderant, hymnidica voce se in laudibus efferentes dicebant : Sit nomen tuum, Deus, benedictum in saecula, etc. Tunc pretiosis vestibus obvolventes corpus sancti Paterni, et sabanis nobiliter constringentes, cum omni diligentia in eodem loco condiderunt illud, parvumque rugurium desuper construxerunt. 16. Nuntiantur haec omnia Episcopo Senonensi. Infulabatur autem tunc temporis pontificali stola Ebbo doctrina et miraculis clarus : qui agnitis virtutibus quibus clarificabatur Dei sacer Martyr Sanctus Paternus mundo, et de illuminatione fidelis sui Tresulfi (erat enim non tacitae famae in his regionibus) admodum laetitia est perfusus, maxime de inventione corporis jam dicti beati Paterni Martyris : et surgens mane cum albato Clericorum agmine et urbica multitudine, coetu etiam Monachorum sancti Petri, cum crucibus et cereis pergit ad locum, quo cadaver sancti Paterni Martyris erat humatum : et accedentes cum magna reverentia levaverunt illud a beato monumento, impositaque antiphona cum psalmis et hymnis deportaverunt illud in locum, ubi revelatum fuerat sancto Praesuli Senonensi sepeliendum et ubi idem vir Dei elegerat sibi tumulum 'ad se recondendum. 17. Super cujus tumulum idem praenominatus Tresulfus jussis sancti Pontificis spotanea devotione construxit Basilicam miro opere et pulcro decore, ob honorem et reverentiam beati Paterni Martyris ; totumque in gyro territorium, quod ejus ditioni hereditario competebat jure, tradidit eidem Ecclesiae perpetuo possidendum. Ubi vivifica Domini manus liquescere dat mortalibus, quo honore apud ipsum habeatur, dum ejus obtentu caecis innovatur visus, obturatis aurium meatibus refunditur auditus, mancis restituuntur vividae manus, claudorum formantur gressus, daemones ab obsessis extruduntur corporibus, et omnia morborum genera patrocinante prece sancti Paterni Martyris intercessoria, ope curantur superna, maxime eo die quo celebritas passionis ejus excolitur annua, utpote tunc ad ejus corporis glebam maxima populorum confluente frequentia. 18. Passus est autem electus Dei testis Paternus Martyr in Idibus Novembribus Senonico Comitatu, villa Serginia, regnante et opitulante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu paraclyto vivit et dominatur Deus per tempora sine fine manentia, Amen. De Sancti Paterni Reliquiis, et Brajaco Monasterio, In illo tempore, erat quidem miles Burchardus, et uxor illius Hildegardis, qui habebant quamdam munitiunculam in pago Senonico super Sequanam fluvium, in loco qui vulgo dicitur Brajacus, in locis palustribus. Ibi estruxerunt illi Coenobium Monachorum in sua hereditate, in honore Domini Salvatoris; deferentes illic corpora sanctorum Paterni Martyris et Pavacii Confessoris. Post aliquot annos erat quidam miles Boso nomine, raptor fortissimus versurusque moribus : qui ingressus in munitiunculam domni Burchardi apud Brajacum, depraedatus est cunctam provinciam vivente adhuc Hildegarde uxore supradicti Burchardi. Igitur Rainardus Comes indignatus super hac re, incendit munitiunculam ipsam, capto Bolone eum Basilica nostri Salvatoris, deferens inde Reliquias Ecclesiae cum corporibus sanctorum Paterni et Pavacii in turrim Senonicae civitatis : postea vero reddidit ea per deprecationem Thetbaldi Comitis, sub cujus dominatione idem locus esse videtur.