1. Ad describendum vitam beati Odonis primi Cluniacensium fundatoris ut apponerem extremam manum, religiosa seniorum virorum importunitas me promovit. Nec abnuere potui quod tam imperiosa charitas exigebat. Sed animo quod jubebant, et novae devotionis studio perurgente, Joannem qui de illo scripsisse inveniebatur offendi. Legi cum diligentia qua decebat et oblatos ejus apices ex ordine percurri. Tanta erat verborum confusio, tam dispersa prolixitas, ita inordinatus et praeposterus ordo narrandi, ut ipsa series relationis vix sibi aut ratione aut tempore cohaereret. Displicuit mihi valde : et praeclara dignissimi viri gesta quia indigne obscuritatis nebula premerentur vehementer indolui. Accessit molestiae meae major spiritus libertatis, et in gratiam beati viri pia securitate me transferens, sententiam dedi ut scriberem. Scribam igitur meo domestico more loquendi, et ex multiplici agmine illo verborum puram et simplicem conabor eruere veritatem. Nec opus erit, ut futuris profectui labor noster civili elegantia coloretur. Tanta est apud Deum et homines claritas beati hujus, ut si ei urbanae facundiae nitor accesserit videatur potius obnubere splendorem ejus, quam eum facere clariorem. Procedebat in suo habitu gloriosa nuditas gestorum ejus : et pie sensisse, vere dixisse de illo summa illi erit magnificentiae claritudo. Sane apud sinistros alieni studii discussores simplex et ex radice charitatis ascendens vestra devotio habeat me excusatum. Non enim gloriae lucro ductus, sed causa publicae utilitatis inductus, incompositae relationis nubem detraxi, et magnificum solem nostrum, qui usque hodie vix comparuerat, legentium oculis reformavi. Sed hic hactenus. Ipse autem Spiritus veritatis huic operi pius cooperator assistat : qui me et in dicendis parcitate succinctum, et in scribendi veritate faciat expeditum. INCIPIT VITA S. ODONIS CLUNIACENSIS ABBATIS, A NALGODO Cluniacensi monacho edita, vitae simplicis et honestae viro. Odo piis parentibus coelitus impetratur. 2. Venerabilis igitur Odo ex militari Francorum prosapia carnis originem duxit : sed magis luce fidei quam natalium claritate resplenduit. Pater ejus Abbo nomine tantae legitur honestatis atque prudentiae, ut in laicali proposito non laicaliter vivens, apud suos vir consilii et providentiae haberetur ; unde apud domesticos in gratiam multam deveniens, praecipue apud et Williermum Aquitaniae ducem familiare privilegium obtinebat. Uxori suae matrimonii lege conjunctus, licet de posteritatis gratia desperassent, nuptiale bonum mira continentiae sobrietate servabat, honestis occupationibus se exercens, in sanctorum vigiliis consueta devotionis frequentia pernoctabat. Ducens itaque noctem Dominicae Nativitatis insomnem, cum ad partum virginis excubias celebraret, inter lacrymas et singultus, dari sibi filium contrito spiritu deposcit. Qui in multa fide spem suscipiendae prolis concipiens, emortuum uxoris uterum virili consuetudine suscitavit. Prosperum fecit Dominus desiderium utriusque, et castis eorum petitionibus satisfecit, dans illi filium Odonem nomine, virtutis non successionis haeredem. In quo nimirum jam tunc praeludia sequentis gratiae lucescebant, dum futurus sobrietatis et sanctimoniae institutor, ex oratione et continentiae noscebatur. S. Martino puer oblatus. 3. Adhuc infantulus in cunis jacens nutricis diligentia fovebatur : cum secreto die quadam cubiculum pater ingressus, eumdem sine custodis providentia solum invenit. Circumjectis oculis, cum neminem deprehenderet adfuisse, reverenter manibus apprehensum puerulum elevavit a cunis : quem veluti offerendum porrigens in sublime, oculos cordis et corpus attollens in coelum : Gemma, inquit, praesulum, o Martine, suscipe hunc puerum ; providentiae tuae gremio confovendum. Quo dicto, puerum in cunis deposuit, et sum cosio sicut (sic) ingressus pater ingressus est. Quod eum instinctu divino potius quam humano fecisse et Odonis subsecuta devotio in Martinum, et Martini gratia in Odonem luce clarius manifestat. Sacerdoti committitur erudiendus. A Petro et Paulo adoptatur. 4. Infantulus depulsus a lacte et nutrioris cunis exemptus cuidam sacerdoti longius commanenti traditur nutriendus. Susceptum puerum blande ac leniter, sicut aetas infirmior exigebat, sacerdos instituens, litteratoriis etiam rudimentis rudem ejus infantiam jubebat. Gemina circa puerum diligentia presbyter utebatur, dum ei et honestis viam suis colloquiis inculcaret et in ejus teneram et tenacem memoriam scientiae fluenta transfunderet. Cujus informationi dum omni studio subserviret, videt in visione noctis Ecclesiae principes Petrum et Paulum, qui ab eo puerum quasi violenta exactione poscebant. Attonitus presbyter, quemdam super expostulatione illa stuporis patiebatur excessum. Sciscitabatur voce qua poterat, quid de puero sive in puerum acturi essent, an eum paternae domui restituere cogitarent. Quaerenti ex compendio responsum dantes : Non, inquiunt, ad domum patris, sed in orientis extrema puerum adducemus. Sacerdos anxius, et suum spiritum fere non habens, ne sibi puerum commendatum eriperent formidolosa constantia deprecatur, se in causam ducendum, se paternae gratiae reum futurum, se apud affines infantuli notandum infamia proditoris, si puer non compareat, profitetur. Advolvitur genibus beatorum, preces ingeminat, ut suae calamitatis miseriam temperare dignentur. Tandem piissimi exactores, misericordia presbyteri supplicatione permoti, se dimissuros puerum, sed ad tempus in voce misericordiae spoponderunt. Evigilans presbyter post quietem, et quod viderat secum admirans, filium reformat patri praemissa, qua commonitus fuerat, visione. O discreta benignitas circa aetatem etiam non discretam ! Puer necdum scientiam electionis habens, in sortem electionis Dei, exactione sanctorum spirituum trahebatur. Non est haec visio sacerdotis consueta lege somnii metienda. Praemonstrabatur in hac similitudine non spernenda futurae ipsius expressio veritatis, quibus videlicet actoribus, quorum ducatu et gratia in orientem sanctitatis et justitiae puer ille fuerat ducendus. Clerice vivens, ad militarem vitam a patre dirigitur, Deo repugnante. 5. Emenso pueritiae spatio cum in pleniorem adolescentiae gratiam formaretur, clericalibus studiis futurus clericus serviebat. Erat in eo temperata totius corporis habitu statura solidior et in eam pulchritudinem forma proficiens qua inter collactaneos et coenos [f. coaevos] praedicabilis haberetur. Carnalis pater ejus carnem in eo plus diligens, de spiritu minus curans, in carne juvenis quae carnis erant naturae ductus impetu contuetur. Advertit in filio corporis elegantiam, aetatis accessum, plenitudinem virium, firmamenta membrorum. Ad haec recurrit animo, cogitatione reflectitur, et haec omnia carnis usibus profutura non bene praesagans simulatio paterna blanditur. Jam impatiens animus quasi ex judicii ratione deliberat filium juvenem longe aliis artibus imbuendum ; esse minus conveniens, ut natura tam efficax virtus, ita et corpore redundans et animo clericalibus nugis et otio inserviret molles et remissas manus enervens animos et imbelles litteris admovendos ; adolesentem praestantem fortitudine quam natura commendabilem virtute et gratia, sacramentis militaribus applicandum. Quidquid in eo oculis adverti posset, expostulare militiam, et omnino renuere clericatum. Sequitur cogitationis suae judicium paterna stultitia, et filium jam adultum a clerico revocat : Willelmo duci dirigit serviturum, processu temporis ab eodem ad militiam promovendum tirocinii lege mutata Odo clericum exuit, saeculi vias ingreditur, et propositae sibi militiae actu et habitu se confortabat. Operam dare venatui, frequentibus aucupiis occupari, chirothecato pugno campros et accipitres circumferre versum illi fuerat in naturam. Sed manus Domini suum desertorem et transfugam aversata, singulisque agenda tentaverat, successus prosperos abnuebat. Terretur in somnis, urgetur visionibus, revelationibus admonetur, ut, spreta cui adhaeserat vanitate, ad veram Dominicae servitutis redeat libertatem. Recens tamen juvenis animus et informis, odore militiae quo fuerat semel imbutus evacuari non potuit. Visione revocatur. 6. Cursu temporis evoluto, solemnis pius intervenerat Dominici Natalis dies ; paternae invitationis occasio Odonis incuriam excitavit, ut virginei partus vigilias suis ipse vigiliis honoraret. Profecti sunt ex consensu pater et filius, et humilitate qua decuit coelestibus excubiis incubabant. Suscitata devotio clericorum Deo nato laudem et gratias personabat : cum bonae indolis adolescens ex animo se convertit ad Virginem cujus partus gloria noctem illam divinis splendoribus illustrabat. Effundit coram matre Domini cor suum, loquitur ad illam quasi praesens ad ecclesiam ubi esset. Revelat in ejus facie vias suas, delicta juventutis suae et ignorantias confitetur. Apud misericordiae matrem locum miserationis et veniae compunctus juvenis imprecatur. Magni consilii Angelum natum ex ea medium adhibet ; inserit advocatum ; orare se et desiderio sibi esse, ut ipse ad beneplacitum suum ejus et instruat voluntatem, et dirigat actionem. Coelestibus praeconiis nox exacta lucebat in diem, et mysteria lucis ex more devotio clericalis exsolverat. Inter agendum solemnitas majoris missae cum voces modulantium Regi nato in excelsis gloriam frequentarentur, tactus alio spiritu juvenis, in medium jubilantis ecclesiae prosilivit, et in voce libertatis, primitias laudis suae Filio Virginis offerre coepit. Capitis dolore captus, fit clericus. 7. Temerarium praesumptorem e vestigio divina est ultio subsecuta. Capitis dolore concussus extabuit, et non esse speciosam in ore peccatoris et refugae laudem Dei, acriori pressus molestia, testimonium invitus dedit. Quievit tamen post modicum sedatus dolor, et data in praesumptorem invectio resedisse visa est ad momentum. Evangelica lectione perlecta, simili capitis dolore turbatus evanuit ; conciderat totus, et pene fuerat collapsus in terram, nisi accurrentium suffragio teneretur. Sustentantium manibus deductus domum, fere per triennium durissimo illo doloris incommodo laborabat ; conducta pretio medicina nec momentaneae levitatis remedium indulgere poterat aegrotanti. Dolor pene continuus urgebat infirmum, et desperandi proximum genus erat, afflictum remediari non posse. Facilis fuerat tamen conjectura, quo merito vel reatu tantis passionibus plecteretur. Apud illos quibus fuit mens sanior verbum erat, Martinum id agere, id moliri, ut reciperet commendatum, hanc esse causam totius dispendii, quia minus providus adolescens se Martini servitio subduxisset. Martino jus proprium reformetur, et aegroto non deerit gratia sospitatis. Tandem pater suis ipse coarctatus angustiis, et Martinum in filio sentiens indignatum, quo ultra evaderet non habebat. Super temeritate quam admiserat satisfecit, et filium ad ecclesiam alienis manibus exportatum Martino deinceps serviturum, tutelae ipsius gremio resignavit. Sensit infirmus illico Martinum in gratia sibi adesse : et de molestia convalescens, clericalem induit habitum, et apud egregium praeceptorem sortitur canonici dignitatem. Pie vivit. Poetas et Virgilium tandem respuit. 8. Promotus in canonicum praedicabilis adolescens, in tantam animi sublimitatem excrevit, ut gloriam et superbiam vitae hujus humilitatis pede calcaret, paupertatem spiritus elegit sibi, et eam matrimonii nive [f., fide] desponsavit amator factus formae illius. Victu et vestitu juxta Apostolum contentus Odo et de caeteris nihil affectans, ut Deo viveret, suum in Domino jactaverat cogitatum. Noctes orationibus fere continuans, dierum spatia legendi studiis occupabat. Tanto scientiae ducebatur amore, ut ad legendas naenias poetarum colorati sermonis elegantia raperetur. Propositum illius fuit ut Virgilii Maronis librum ex ordine lectitaret. Insecuta nocte cum membra solveret in quietem, vidit in visu vas grande mira exterius pulchritudine venustatum, sed interius innumeris serpentibus aestuantem, qui prosilientes ex vase ambiebant eum, licet minime nocuissent. Evigilans vir beatus, et prudenter considerans visionem, advertit in serpentibus figmenta poetica, librum Maronis intelligens in vase illo, quod exterius civili facundia coloratum, immundorum sensuum vanitate interius sordescebat. Abrenuntians deinceps Virgilio et pompis ejus, et suo cubiculo poetis exclusis, divinarum Scripturarum pasci voluit veritate. Sancti Martini sepulcrum adit noctu. 9. Parvam cellulam longe a mundi strepitu sibi fecit, in qua solus solitariae quieti vacans solis coelestibus inhians, ad odorem spiritualium unguentorum solo Conditoris desiderio trahebatur. Orandi virtutem assiduam, quam sibi summa amicitiae sanctitate conjunxerat, summa alacritate et studio sectabatur. Sepulcrum beati Martini, quod ab ejus cellula duobus fere millibus absistebat, nocturnis orationibus frequentandum pro consuetudine visitabat. Aliquando vir beatus illud orationis iter solus in nocte conficiens, venenatas veteris serpentis astutias in hunc modum expertus est. Vulpecularum exercitus obvius gradiendi viro Dei in faciem ferebatur, ambiebant eum a latere et a tergo, graviter insistebant, eumque ab itinere illo virtutis deflectere conabantur, cui cum praevalere non possent, horrendum quiddam et insolitum gannientes, in ipsam ejus faciem miserabiliter irruebant. Animadvertens Odo deceptrices daemonum versutias inducta vulpecularum specie adumbrari, insistentibus sibi signum crucis obvium intendebat. Lupus etiam qui ad suffragium laborantis accurrit, vulpes illas dato in eas impetu effugavit, et viro Dei usque ad locum orationis socialem solatii securitatem exhibuit. Vir autem Domini, cui etiam immites bestiae serviebant spurcorum phantasmatum vanitates, immotus, eo quo coeperat animo pertransivit. Dure vitam agit. 10. Illecebrosos carnis appetitus excludens, pretiosis vestibus abdicatis, ea quae vix sufficeret fuerat parcitate contentus. Matta superposita ad nudam humum, ambitiosos lectisternii eliminaverat apparatus. Triennio vestitus jacuit tempestivus monasticae religionis et ordinis imitator. Nihil habens in cellula quod manus aemula furaretur, nullo eam ferarum munimine tuebatur. Carnem suam amator jejunii tanta cibi raritate curabat, ut dimidia panis libra suam per dies singulos inediam sustentaret ; necessitatem sitis et faucum aridam siccitatem aquae sobria perceptione mulcebat. Cum circa se inhumanum, eum in se solum expavesceres saevientem. Quod miraculo proximum in illo erat nec animi crebra jejunia, nec in membris ejus candidam venustatem lectisternia dura solvebant : indeficiens sanctitas in viro Dei illaesa in eo et integra membra servabat. Remigium auscultat. 11. His diebus honestus juvenis succensus amore discendi, Parisium adiit primam sedis regiae civitatem. Ibi Remigius Autissiodorensis, vir praedicabilis, et thesauros scientiae tunc temporis plures habens, moderandis et regendis studiis insudabat. Florescebant sub eo studia, quae obsoluerant jam per tempus, quia tunc primum ex ejus magisterio nascerentur. Huic adhaerens Odo, hunc habuit in liberalibus multo tempore praeceptorem : per hunc in dialectica et philosophiis, praecipue in Marciano valde proficiens, ad magnae scientiae cumulum evolavit. Algenti vestem dat. 12. Quadam die (sicut ipse sub persona alterius suo suppresso nomine referebat) maturius surrexit e lectulo, ut conscholarium suorum conventui non deesset. Inhorruerat hiemis tanta asperitas, ut densis etiam pellibus involuti frigoris duritiam temperare vix possent. In atrio ecclesiae pauperem nudum et miserabiliter algescentem invenit, compassus misero tabescenti, tunica sua latenter se exuens, frigoreticum investivit. Ingressus est ad condiscipulos, sed frigoris inclementiam ultra non sustinens, redire ad lectulum algoris asperitate compulsus est. Jam cubiculi primas partes attigerat, cum in ejus medio se reponens, repositam auri libram incurrit. Intellexit coeleste donum, et oblati ponderis quantitatem laetus excepit. O virtus scholaribus disciplinis hactenus inexperta ! philosophus eremita Deum suum, quem ad Socratem et Platonem, inter aureos rationis et eloquentiae flores non invenerat, nudum in nudo paupere comprehendit. Commodavit Domino ad usuram, et pro vili tunica magnum auri pretium reportavit. Ita consuevit liberalitas Dei nostri, ut amplius praeroget quam fuit erogatum. Solvit mutuum quod pauper acceperat, et ex gratia tantum adjecit, unde scholasticus et sibi consulere, et pauperum subsidiis adesse posset. Hoc in se factum vir Domini sub alterius persona saepius iterabat, quia hominum gloriam fugiens, gloriae illius quae Dei est, verus fuerat appetitor, suorum operum magnus oppressor, alienorum magnificus praedicator, sua quoque aliis ascribebat, evitati favoris gratiam ab eo qui videt in abscondito recepturus. Cujus profectum in scientia et liberalibus scire qui volet, percurrat et relegat libros ejus, et magisterialem illi apicem non negabit. Post studia rectius vivit. 13. Regressus a studiis homo Dei scientiae plenitudini adjecit virtutis altitudinem et profectum. Gratia visitandi vicinae ad illum multitudines confluebant. Quibus suspensis et aspirantibus ad verba ejus, tantam coelestis doctrinae copiam instillabat, ut proponens singula quae singulis convenirent, dulcedinem verbi Dei affluenter ex promptuario divini pectoris eructaret. Inerat abundans gratia verbis ejus, quae ad aedificationem auditoribus compararet et eos ad propria remitteret alacriores effectos. Mirabilem loquendi facundiam vita mirabilior commendabat, et melius vivens quam loquens, dignitatem eloquii dignioribus studiis vivendi anteibat. Moralia in Job abbreviat. Eo tempore beatus Odo ut moralia in Job quae nimis in prolixam longitudinem fundebantur, breviore compendio coarctaret, concanonicorum suorum instantia cogebatur. Non esse suarum virium quod petebant et operis egregii famosam imminuere quantitatem sibi non licere respondit. Fraternae petitiunculam charitatis humilis, et ideo vera charitas excludebat. Piae importunitatis instantiam responsio benigna frangebat dum illi indesinenter expeterent, et iste petentibus semper abnueret. Controversia pietatis in hunc solutionis terminum se excepit. Nocte quadam dum apud beatum Martinum secretae orationis studio teneretur, carnis eum lassitudo cogit in somnum, cujus excessum visio subsecuta est finem impositura negotio. Videbat sanctorum cuneos in eamdem ecclesiam descendentes ordinatim per subsellia consedisse, aliquantulum remoratos unus ex eis quid praestoletur inquirit. Responsum est, proximi domni Gregorii papae adventum suspensam multitudinem opperiri. Quod audiens venerabilis Odo, curiosos in partes oculos circumflectit, ut videre Gregorium mereatur. Secus adest longe caeteris clarior, et cultus elegantia, et vultus egregii dignitate. Assurgitur venienti, benedictio postulata suffunditur inclinatis. Superior aliis beatus papa, et loco editiore consistens, Odonem prostratum in terram alloquitur : Surge, inquit, frater Odo, ne timeas. Vox benigna jubentis timorem excutit pavitanti, et liberius contemplandi coelestia ministrat audaciam. Odo se erigit et in vultum loquentis intendens, statum in illo pene angelicum admiratur. Papa detrahit pennam illam, quae ipsius auriculae inhaerebat, et porrigens eam Odoni : Accipe, inquit, frater, hanc pennulam, et opus tibi a fratribus injunctum aggredere. Liber quippe meus in suo honore et gloria semper erit, tuus autem labor mercedis fructu et praemio non carebit. Qua certe visione commonitus beatus Odo, librum Moralium infloravit, et intra compendium manualis exceptum illius prolixitatis inclusit. Fulconi comiti obtinet sospitatem. 14. Non potuit latere diutius sidus accensum, et sanctitas intra cellae parietes diu conclusa, apud longe positos radiis meritorum emicuit. Comes Andegavensis Fulco, effrenae cupiditatis insania ductus in praeceps, ecclesiae beati Martini duo aurea vasa subripuit, cujus audaciam divino verbere circumcinctus ad extrema deductus est. Ad sepulcrum beati Martini deportari se praecepit ; sed indignus Martini remedio nequaquam convaluit. Coelitus illata molestia pene ultimam illi horam inflixerat, cum ad eum vir Domini obtentu visitationis ingreditur. Languentem durius increpat, objurgat extremis passionibus aestuantem, minas promissione demulcet, promittens ei, si reddiderit vasa illa, quod statim a confinio mortis revocetur ad superos. Gratia defluens ex verbis ejus inter spem et timorem miserum evagantem compulit ad redeundum. Restituit sua vasa Martino, promittens, si periculum illud evaderet, multo maxima se daturum. Ad imperium beati viri languens ante Martini sepulcrum exponitur ; ibi statim et culpam satisfactio, et satisfactionem integra sospitas est secuta. Quippe ut claritas beati viri vel tenui sermonis excessu notabilis redderetur, adfuit Dominus sponsioni. E vestigio persolvit illud cui se obligaverat vir fidelis, ut dignitatem et gloriam servi sui Dominus servaret illaesam. Comes autem reversus ad propria, de collata in eum divinitus sanitate verbum faciens ad amicos, fatebatur se miram in verbis Odonis efficaciam persensisse, quae et obstinatam mutaret in melius voluntatem, et pressurae ipsius molestiam temperaret. In quo nimirum opere virtus claruit utriusque, dum et Martini meritum in illius salute resplenduit, et Odonis humilitatem quanti fuerat apud Dominum promissionem ejus comitata veritas patefecit. Utrumque tamen, Martinum videlicet et Odonem, languenti misero cooperatos credimus in salutem. Adegrinus ei adjungitur. 15. Signum illud sanctitatis quod acciderat in Fulcone, in aures fere omnium rumore publico ferebatur. Verbum positum in ore multorum Adegrinum militem, qui inter consiliarios praedicti comitis nobilissimus et magnus erat, latere non potuit. Qui ita compunctus est in verbo illo, ut relicta pompa curiae principalis, ad Christi pauperiem se conferret. Abrenuntians omnibus quae mundi erant, apud beatum Odonem sese faciens tonsorari, mentem simul, comam et habitum bona commutatione deposuit. Induit sibi vestem religionis canonicae, et socius futurus mercedis in agone Christi militi collaborat. Habitabant simul, et sub eodem cellulae strictioris articulo tenebantur. Videres divini tirocinii professores, contra spirituales nequitias pugnaturos, paupertatis et continentiae arma sumpsisse. Qui licet necdum monachi perfectione clarescerent, summam tamen aemulationem consequendae perfectionis monasticae jam habebant. Balmam se recipiunt. 16. Non multum spatii fuerat interjectum cum ambo majori ad coelestia desiderio sublevati, ad aggredienda majora devotiori rapiuntur affectu. Vident mundum positum in maligno, et exire de medio Babylonis etiam corpore decernentes, ad tutiora refugia coenobialis conversationis aspirant. Quidam altius atque divinius speculabantur in ea ; quod si affectuose et ex animo sequerentur remotiores mundo, viciniores angelis haberentur. Procedunt pariter ex condicto per Gallias, domos religionis circumeunt, monasteria visitant : ut ubi amplior fuerit ordinis rigor, sui propositi metam figant. Non invento ubi requiesceret pes eorum, hujus negotii gratia Romam ire, si forte in via reperiant ubi eorum desiderium finem sumat, pari alacritate consentiunt. Iter accelerant, maturant negotium, et ad monasterium, quod vulgo Balma dicitur, in Burgundia Lugdunensi perveniunt. Berno abbas. 17. Praeerat Balmensi coenobio Berno abbas vir in omnibus honeste agens ; qui vigorem disciplinae, quem ab Euticio loci fundatore susceperat, successor virtutis illius egregie sequebatur. Erat magni nominis locus ille : ubique coenobialis ordinis et fervere censuram, et mutuam esse habitantium honestatem, sententia communis erat. Suscepti more hospitum exploratores virtutum, qualitatem disciplinae et ordinis veritatem cum fidelibus oculis, cum veridicis assertionibus hauriebant. Quod palam quaerere verecundiae illis fuit, familiaribus scrutiniis extorquebant. Bona visa est et secreta loci positio. Sed honestas habitantium et censorius ordinis rigor ipsa positione plus placuit. Utriusque deliberatio data est in consensum, ut ubi perpetuo militaturi, coeleste cingulum sibi assumant. S. Odo et Adegrinus a fatsis fratribus frustra percussi. 18. Indoluit antiquus hostis, et eum invidens quod jam erant et futuram in ejus gloriam aegre ferens, vires acuit, actus explicat, venena diffundit : et satalites (sic) iniquitatis suae quosdam ex monachis, ut neophytos illos a proposito revocare nitantur, instigat. Secrete vocati hospites cautissime deducuntur in partem, et ut consilium salutis suae patientius audiant simulatio venenata deposcit. Prudentes viros rerum exitus debere metiri, ne si aliqua perversos exitus habituri tentaverint, ignominiosum et turpe sit incoepisse. Difficillimum quod ambiunt, in terra aliena et silvestri. Sub homine barbaro et immiti monachatum induere : quem cum eos poenituerit assumpsisse, deponere ipsi non possint. Ita esse inhumanam et crudam Bernonis illius barbariam, ut praedo, non monachus ; tyrannus, non pater ; gladiatorius et carnifex, non corrector aut nutritius haberetur. Probris verbera, plagas verberibus admovere, nec intendere profectibus filiorum, sed poenis eorum et mortibus solitum satiari ; se in proximo discessuros, quia sub eo locum quietis et salutis invenire non possent. Animadvertit illico venerabilis Adegrinus in verbis astutiae latentes dolos, et venena serpentis seductionum blanditiis palliari. Mansuetudinem sancti viri, simulatorum objectionibus asperatam, divinis rationibus ad constantiae revocat firmitatem : domum disciplinae et ordinis diu stare non posse, nisi in suis provisoribus et praelatis rigore censorio fulciatur. Si pastor fuerit remissus et negligens, animos subditorum torpore et incuria dissolvendos : illud in Bernone favore potius quam insania prosequendum, quod a vigore et proposito inflexibili frangi non posset ; non ideo fugiendum ejus jugum, non imperia declinanda, sed firmo potius animo viris sapientibus amplectenda. Ita satisfactum est beato viro, et mansuetus spiritus in tempore verborum laesus restituitur sibi ipsi, rationum copia delinitus. Novitii ut se gerunt. 19. Ingressu precibus impetrato, ad societatem fratrum regulariter admittuntur, et initiali professione praemissa in veram Christi plenitudinem transformantur. Videre erat labore jam emeritos qui pro tempore debuerant magistri esse, usque ad ipsa discendae virtutis initia descendisse. Instituebantur ab illis, quos meritorum privilegiis anteibant, et virtutum itinera, quae saepius ipsi jam triverant, velut inexperta precabantur sibi ab aliis designari. Vivebant alieno more qui hactenus vixerant more suo, et plerumque ab illis quae bona et utilia esse credebant, seniorum imperiis arcebantur. Imposuerant homines super capita sua, et ideo illis eatenus inconsueta fuerat lege [lex] vivendi. Totum eis proficiebat ad meritum, totum cooperabatur ad gloriam, ut quibus rerum inopia virtutis comparaverat meritum, vera et perfecta humilitas gloriam ampliaret. 20. Suscepto habitu monachi beatus Odo, idem fere perseveravit qui fuerat ; eadem illi abstinentiae parcitas, similis vivendi modus, sed puritatis et sanctimoniae incomparabilis fuerat appetitus. Patientia vero atque humilitas praeter modum hominis illi erat : obedientiae vigorem perpetuum inconcussa animi stabilitate servabat. In hoc tantum differre videbatur ab eo qui prius fuerat, quod perfectionis arcem attingens, altiorem professionis gradum, quo dignius evaderet, non habebat. Sanctus Odo scholam regit. 21. Quia vero pietate et munditia specialius eminebat, visum est abbati ejus puerilem scholam Odonis providentiae posse committi. Injungitur ei officium, nec recusat et aetatis infirmae difficilem curam suscipiens, puerorum invigilat disciplinis ; quorum unum cum nocte quadam sine proprio lumine ad naturalia deduxisset, credens sufficere commune lumen quo interiora dormitorii complebantur, loci consuetudinem visus est excessisse. Sequenti capitulo datur in medium, et communi judicio reus ordinis condemnatur. Nam sicut monachis pene proprie esse solet ut rebus minimis insolescant, sublatis pariter vocibus acclamant homini, obruunt insontem verbis, conviciis lacerant innocentem. Ipse abbas publicos strepitus gravi indignatione prosequitur nec minus aliis invehitur in Odonem, ut virilis animi firmitas excocta injuriis clarior appareret. Vir autem Domini, cujus mens in solido fundata erat, probra vociferantium tanta animi aequitate sustinuit, ut nec ad illatas injurias moveretur, et injuriantium motionem sua humilitate sedavit. Advertit Berno abbas in Dei famulo praeclarum quiddam patientiae et virtutis, et praevidens eum in corpore Ecclesiae praecipuum membrorum futurum, deinceps eum habuit reverentiae et honori. Willelmus mentem suam aperit de condendo coenobio Cluniaci. Privilegium datur. 22. Praesidebat tunc temporis regendae Aquitaniae dux Guillermus virtute conspicuus et potens armis, in quo militiae splendor et fidei mira similitudinis arce convenerant. Devotio quae in illo obsederat virile pectus redundabat in pauperes. Consilium fuit illi monasterium construere monachis quorum diligentia colligendis et fovendis pauperibus inserviret. Desiderio et fervore pennata devotio ad effectum erumpere gestiebat. Praefixus dies illuxerat, et Berno abbas ducis litteris invitatus praesentiam suam intulerat curiae triumphanti. Festivo conventui sacerdotalis non deerat multitudo : cum incertus numerus optimatum et procerum frequentaret palatii vastitatem in facie omnium. Dux Guillermus aperit consilii sui modum, et in auribus assistentium suae deliberationis exprimit qualitatem : Concepisse se animo nudam et simplicem voluntatem, quae si eligendi opere vestiatur, vitae praemiis non carebit : mysterium consilii sui esse, ut monasterium construat in fundo suo, in quo monachi Domino servientes, sibi pro temporis hujus expensis subsidia mercentur aeterna. Dominum erga se aperuisse diutius manum suam, et ex dolio benignitatis beneficiorum copiam instillasse. Excepisse alios saepenumero mala pro bonis ; se frequentius et pene semper de bonorum uberius parte sumpsisse. Fines suos, operante Domino, distensos ad miraculum, dilatatos terminos ad stuporem, et sibi prospera molienti prosperius successisse. Munificentiaeque tanta dederat affluenter, responsum operis amodo reponendum. Bonum esse ordinem, ut post curam corporis rerum affluentia ministratam, sua quoque animae redemptio non negetur : bonum esse ut non omnia caro insufficiens consumpsisset, sed ad solatium necessitatis extremae sibi aliquid gaudeat reservasse. Favor episcoporum et totius curiae assensio prosequitur et attollit principalis consilii pietatem. Dux Guillermus Bernonem abbatem in oculis omnium advocat, et in manu ejus Cluniacam vallem cum adjacentiis quae in territorio Matisconensi alodii jure possederat, solemni donatione reponit. Testamentalibus etiam litteris praemissam donationem et ab omni persona tam ecclesiastica quam mundana quietissimam libertatem privilegii more consignat. Acceleratur opus, fundamenta jactantur, aedificia conficiuntur ut desiderii sui post tempora longa complendi vel initia unius aspiciat. Bernonem abbatem, quoad viveret, futurum Cluniacensi coenobio constituit provisorem ; quo sublato liberam esse monachis facultatem quemcunque vellent idoneum regulariter subrogandi. Acta res est publice septimo Idus Septembris apud Bituricum, in conspectu episcoporum et procerum, quos ad sua negotia terminanda principis dignitas invitarat. Monasterii initia sub Bernone, et libertas. 23. Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo decimo, gloriosus dux Aquitanorum venerandis apostolis Petro et Paulo venerabile construxit monasterium in valle quae dicitur Cluniaca, ibique venerabilem Bernonem designavit abbatem, cujus coenobii plenam et integram libertatem et egregius fundator eis in ipsis posuit fundamentis, et felicis memoriae Gregorius septimus, Urbanus secundus amplissimis privilegiis firmaverunt. In quo moveri se dicunt devotissimi susurrones, qui jacturis episcopalibus verbi gratia condescendunt, saecularibus et divinis rationibus obvium esse dicentes, quod pontificales ecclesiae dioecesaneis ecclesiis sibi subditis sui juris dignitate priventur. Quibus duo breviter objecta reponimus : bono Christi odore non debere eos mori, ut libertati ecclesiae minoris invideant, nec vento elationis inflari ut justitiae Romanae sedis praesumptorio spiritu contradicant, bonum quippe esse quieti providere bonorum, nisi libeat insanire, non negant, et injustas esse sedis apostolicae sanctiones, etsi perverse sentiant, proferre in medium reformidant. In primis igitur caveant, ne si ex bono ecclesiae moriuntur, non boni et impii esse probentur, in altero videant ne si apostolicis decretis dissentiant, haereticos esse oporteat qui Romanae justitiae non concordant cujus auctoritas principalibus ecclesiis non detrahit, ut ipsi garriunt, sed bene disponit et ordinat honorem suum. Nam in spiritu rectitudinis minorem ecclesiam aliquando majori subjiciunt, aliquando eam quam subesse contigerat, altiori gravitate superponit. Licuit illi semper quod licebit, quod nulli alii licuit, vel licebit. Omnes aliae filiae sunt in matres obtemperantes, non imperantes, vocatae in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Argumento gemino confutatis, non ipsa conclusio sed inductum conclusionis hoc erit, ut inaniter aestuantes et illicita susurrantes, deinceps conquiescant, et ulterius non loquantur. Nunc ad actorem libertatis nostrae beatissimum patrem nostrum Odonem humilis recurrat stylus. Factum de micis. 24. Legitimum fuerat in Balmensi ecclesia, et quasi pro jure servabatur in loco, ut micas illas quae discumbentibus superessent, singuli fratrum diligentius collectas exciperent, ne fragmenta benedictionis negligentius deperirent. Contigit die quadam ut beatus vir ad mensam sedens tanta dulcedine lectionis traheretur, ut quia ad coelestis harmoniae sonum in quemdam raperetur excessum, ante positas micas sibi oblitus fuerat pro consuetudine suscepisse. Finis lectionis eum revocaverat ab excessu, cum ipse videns se antepositas micas expavit. Excipere eas pro consuetudine non licebat. Quid aliud faceret non inveniens, micis pugillum implevit. Versu dicto, pro negligentia satisfacturus abbati, et ejus in testimonium reatus sui communi praesentiae illaturus, exeuntium de oratorio pedibus sanctus advolvitur : animadversum est eum in aliquo deliquisse. Ductus in praesentiam abbatis sui, culpam prostrato corpore confitetur, porrigit manum, et negligentiae signa daturus pugillum aperuit. Quod dictu quoque minus credibile videatur, micas ostensurus protulit margaritas. Extra se facti qui aderant, rei cognita veritate negligentiam mutari miraculo divinis vocibus insonabant. O mutatio dexterae, sed Excelsi ! In manu Odonis vilia quaeque et minima vertuntur in pretium, et minutiae fragmentorum in pretiosos lapides formantur. Vere justus et multae gratiae apud Deum, qui dum se conatur ostendere negligentem et reum, justus et innocens teste miraculo comprobatur. Virtus humilitatis ejus expiat in eo culpam, purgat reatum, et fragmenta nullius pretii in admirabiles margaritas mirabili novitate transformantur. Quod miraculum duo nobis innuit non spernenda, et benedictionis reliquias colligendas ne pereant, et viri beatissimi sanctitatem successuris saeculis praedicandam. Ipse autem vir Domini contemptor temporalium et appetitor egregius futurorum, ne in praesenti eum aliqua remuneratio gloriae sequeretur, transferebat in alium quod suum erat. Suppresso quippe nomine personam alterius suae rationis titulo proponebat, et volente Deo quo studiosius evitavit, ne patrator miraculi crederetur, eo factum est ut in facie omnium operis hujus actor clarissimus haberetur. Abbas vero praemissas ad miraculum margaritas aureo textui jussit affigi, ne tantae novitatis memoria casu aliquo deleretur. Parentes ad monasticen convertit. 25. Naturae violentia cogebatur, ut parentibus quos periculis mundi hujus reliquerat innatantes, debitum suae visitationis offerret. Quaerens licentiam impetravit, et accepta benedictione profectus est. Direxit Dominus iter illius, et tantam contulit efficaciam verbis ejus, ut primo collocutionis occursu patrem monachum faceret, matrem vero monalium numero traderet sociandam. Virginem quoque cujusdam hospitis sui filiam cum precibus ejus, lacrymis sese expedire non posset, laudabili furto collegit et rapuit, et suae virginitatis primitias Domino dedicantem moniali proposito consignavit. Ita virtutis minister et gratiae, ubicunque opportunitas se praebebat, religionis profectibus et pudicitiae delectabatur augmentis. Sacerdotio initiatur. Libros tres condit de sacerdotio. 26. Intuens Berno abbas in viro Dei virtutum copiam, abundantiam gratiarum, dignum eum altiori gradu pronuntians, decernit officio sacerdotis sacris altaribus ad promovendum. Reclamantem pro viribus et nolentem extrema obedientiae necessitate compellit. Advocato Bisuntinensi archiepiscopo et solemni consecratione praemissa, sacerdotis induit dignitatem. Diem consecrationis ejus insecuta nox fuerat, in qua vir Domini post quietem evigilans, et suae consecrationis nec memor, stolam sacerdotalem collo suo reperit circumflexam. Timore diriguit, et tanto verecundiae rubore suffusus est, ut ipsum claustralis ostii per multos dies revereretur ingressum. In grave etiam lamentum se dedit, et oculis suis non parcens, quia sinistrum ei aliquando accidisset, solvebatur in lacrymas. Tandem occurrit occasio, ut mitteretur ad episcopum suae promotionis actorem. Cui secreto loquens, ei moeroris sui causas aperuit, et invectionem Jeremiae in sacerdotes repetens, quia grave sacerdotii pondus est, mira eloquii facilitate disseruit. Rogatur ab episcopo, ut ea quae ibi dixerat, vel quaecunque meliora occurrerent, in libri seriem coaptaret. Tribus libellulis opus injunctum explicuit ; ubi spiritus ejus bonus in tantam plenitudinem veritatis erupit, ut Ecclesia libros illos legendos cum amore suscipiat, et omnino gaudeat se legisse. Berno successores designat : Guidonem Balmae, Odonem Cluniaci. 27. Interim Berno abbas annosa senii gravitate deficiens, exitiali etiam languore correptus decubuit. Urgebatur duplici molestia, aegritudinis et aetatis, atque ad tollendam de medio vitam ejus morbus et senium in eodem corpore compugnabant. Vicinos adsciscit episcopos, consilii viros invitat, quorum prudentia et responsis et sibi consulat jam migranti, et filiorum provideat disciplinae. Cum magno gemitu et multis lacrymis deducens in publicum annos suos, praeteritum vitae suae in negligentia et torpore se inaniter consumpsisse conqueritur. Se fuisse abbatem nomine non merito, officio non virtute ; se infructuose et diu locum regiminis occupasse. Inde se damnationis obnoxium tormento, quia locum pastoris mercenarius, locum innocentiae reus implens, dignitatis officium indignis actionibus ministrasset. Spem superesse remedii, ut dum suae libertatis est animus, abrenuntians cathedrae pastorali, sedem praelationis evacuet, et locum tribuat meliori. Id se optare, id omnimodis se precari, ut ad curam spirituum, ad regimen animarum, submoto infructuoso et sterili, dignior et magis idoneus subrogetur. Pudica libertas ecclesiae provideat pudicitiae suae custodem, qui ejus puritati meritorum et virtutum integritate jungatur. Eligat sibi patrem casta devotio filiorum, cujus sobrietas imitationem, doctrina informationem, magisterium pariat disciplinam. Ipsi sibi praeficiant ducem, ipsi sancti praeceptorem instituant, sub ejus imperio floreat virtus, revirescat honor justitiae, et censura totius ordinis recalescat. Verumtamen nisi a communi sensu ejus sententia dissentiret, videretur sibi ut pastoralis sollicitudinis magnitudo partiri deberet in duos, quorum alter in altero conquiescat, et neuter ponderis intolerantia suffocetur. Et ecclesia quidem Balmensis pro consuetudine habeat sponsum suum, Cluniacensi vero filiae, jam aduitae, jura matrimonii non negentur. Probant singuli quod dictum erat, favent omnes, et in sapiente viro veritatem consilii admirantur. Sacerdotes qui aderant auctoritate, filii supplicatione contendunt, ut ipse ad nutum suum quos idoneos viderit eligat, et geminum matri ac filiae constituat provisorem. Ipse qui melius probaverat subditorum spiritus an Dei essent, verius poterat indicare quis tanto officio dignus esset. Certum enim fuerat apud eos, eum cui tanta virtus erat consilium ministrandi, ad faciendum quod dixerat spiritu sapientiae non carere. Victus senior sacerdotum reverentia et precibus filiorum, Guidonem venerabilem nepotem suum Balmensis ecclesiae fecit abbatem ; Cluniacensi autem coenobio sanctum praefecit Odonem, Deo pro nobis melius operante, ut domus gratiae et virtutis, toto orbe postmodum dilatanda, in primo pastore suo sanctimoniae fundamentum et religionis exciperet firmitatem. Odonis promotio profectus materia. 28. Assumptus Odo in abbatem, fecit sibi promotionem illam profectus materiam, non defectus, occasionem gloriae, non ruinae. Loco caeteris praeeminens, sed gratia humilitatis inferior, praelationis officium merito potius et virtute, quam nomine sive potentia Deo charissimus exercebat. Non ad honorem sublimiores gradus attingens, sed ex vertice praelationis suae ad infima et humillima sese dejiciens, charismata meliora de die in diem apprehendere nitebatur. Dominus autem qui in conspectu suo direxerat viam ejus, ut in conspectu quoque hominum mirificaret, et clarum quoque faceret servum suum, dignanter apposuit operari mirabilia et praeclara per ipsum. Aedificia promota opitulante S. Martino, cujus patrocinium ibi viguit per annos 200. Ecclesiae dedicationi necessaria ut suppleta. 29. Cum in exstruendis regularibus officinis diligentiam suam insumeret beatus Odo, solatia sumptuum defecerunt. Exinanitum omnino aerarium paupertatis, quid in manus largissimi datoris refunderet non habebat. Aestuabat animus beati viri, et anxietate duplici torquebatur, dum et operarios irremuneratos dimitteret, et coeptum opus intermittere verebatur. Nec tamen in diffidentiam est elapsus, sed ad nota recurrens praesidia, ex thesauro bonitatis divinae stipendium benedictionis exspectat. Octavus dies a transitu beati Martini more ecclesiastico colebatur, nocturnas Laudes fraterna devotio persolverat, cum idem abbas ad stratum rediens, lectulo se recepit, et evanuit in soporem. Videt in somnis virum personalem, matura canitie florescentem, stola etiam puriore vestitum : qui virgam episcopi manu gestans, pluviali pallio utebatur. Inquisitus cum reverentia quisnam esset, episcopum illum se esse, cujus festivitatis celebraretur octavum, asseruit. Coepit etiam circumducere oculos in structuram, et posita aedificia qua ratione sederent vicinius intueri. Conversus demum ad eum qui sese eminus prospectabat, videbatur injungere, ut ex praecepto ipsius ad consummanda aedificia quae coepta erant, fratrum suorum industriam excitaret : nec sibi sumptus crederent defuturos, quia ipse eis ad conficiendum opus sufficientes ministraret expensas. Roma quippe rediens, per Gothiam et Aquitaniam transitum facturus erat, unde illis benedictionem remitteret copiosam. Expergefactus abbas, visionem quam viderat fratribus retulit, non omissa quam consueverat cautela nominis supprimendi. Laeti fratres de promissione Martini, super visitationis illius benevolentia circa eos majori laetitia triumphabant. Nec distulit bonus promissor, sed sponsioni suae vicinam subintulit veritatem. Intra breve siquidem spatium temporis, allata sunt fratribus de Gothia circiter tria millia solidorum. Ipsa quoque successio seniorum virorum Cluniacensium quae pervenit usque ad nos, voce libera referre solet, vix autem nunquam deinceps pertransisse sui procuratoris octavam, quin aliquid benedictionis in eos ex Martini beneficio redundasset. Ita per ducentos fere annos optimus provisor noster et in Cluniacensem ecclesiam ostendit gratiae suae veritatem, et circa suum alumnum Odonem, cujus meritis vivimus, amoris sui plenitudinem declaravit. Cluniacensis ecclesia jam perfecta, suisque partibus absoluta, consecrationis gratiam postulabat. Vir Domini sacerdotem episcopum, qui ecclesiam dedicare deberet, invitat. Rogatus episcopus, sicut moris divitibus esse solet, ut stipatis lateribus gloriosius semper incedant, suam secum copiosam adduxerat clientelam. Concursus uberior et episcopalium insolentia ministrorum exigebat abundantes et splendidos apparatus. Recens abbas, et vallis aridae minus culta barbaries, delicias quas hominibus delicatis apponerent non habebant ; anxietas et verecundia beati viri animum distrahebant. Refert tamen anchoram spei suae ad Dominum, cujus munificentia servis suis aliquid deesse non patitur. In crepusculum dies consecrationis eruperat, cum immanis aper proximam silvam egressus, ad monasterium cursu integro pertendebat. Custos ecclesiae bestiae illius feritate turbatus, intra ostium se recepit, quod post se clausum admotis repagulis obseravit. Aper autem deposita feritate, et quasi domestico spiritu mansuescens, ecclesiae portas obsedit, januam pede pulsat, et foribus perseveranter assistens, suo more loquendi aditum precabatur. Interim episcopalis familia lectis excedens, dum ad officia divina contenderet, jacentem ad portam ecclesiae aprum incurrit. Insurgunt pariter, acclamant omnes, et vicinis domibus fustibus copulatis, ultro se offerentem belluam morti addicunt. Cujus carnes artificio coquorum praeparatae, et deliciis episcopalibus satisfecerunt, et abbatis verecundiae mirabiliter subvenerunt. S. Odonis charitas in pauperes. 30. Quia Deum timentibus nihil deest, nunquam defuit beato viro, unde et fratrum curam gereret, et miserorum inopiam sublevaret. Afflictorum pauperies quasi quidam caminus erat illi, in quo ad pietatem et miseriam illius viscera conflarentur. Sicut expetere videbatur vel egestas in misero, vel possibilitas in sumptu suo, largitatis suae sinum petentibus exsolvebat. Nemo vacuus vacuum illum invenit : quippe cui praecipue fuit in studio supplere vacua, et inania cumulare. Privata eorum susurria qui ejus amplissimam largitatem indiscretam effusionem vocabant, modestiae verbis et exemplis veterum datis in medium compescebat. Inaestimabilis amplitudo cordis illius formabat sibi occasiones et materias largiendi. Omnibus omnia factus, ut omnibus omnino prodesset votis solemnibus ambiebat. Romam petens daemoniacam liberat. 31. Consuetae orationis obtentu aliquando vir beatus Romam ad apostolorum limina visitanda profectus est. Alpium juga transcenderat, cum inter illa praerupta quibus in Italiam fit descensus, mulierem quae a daemonio miserabiliter vexabatur, offendit. Impleverat nocivus hospes viscera mulieris insanae, et quasi ex tribunali regio membra inferiora disponens, prout libebat, subjecto mancipio crudeliter utebatur. Condoluit vir beatus tantae miseriae, et praemisso orationis suffragio, captivatorem excussit, et captivam mulierem ab invasione tyrannica liberavit. Legatus papae egenis ut subvenit. 32. Per idem tempus Leo pontifex Romanae sedis apostolicae legationis vicem injunxerat beato viro, ut inter Hugonem Langobardorum regem et Albertum Romanae rei principem bonum pacis componere laboraret. Senam (Sienne) civitatem deveniens legatus pacis, multitudine pauperum qui panis premebantur inopia, undique cingebatur. Oeconomus viri Dei qui victuale marsupium susceperat in sua fide, cum suis sumptibus vix triginta solidi superessent, quasi rei prospiceret commendatae, civitatem excedens necessitate pauperum se subduxit. Egeni circumvenerant beatum virum, et ad ostium miserationis ejus sublato clamore pulsantes, misericordiae ipsius viscera commovebant. Vocatus oeconomus respondere non potuit qui non erat. Intellexit illico vir beatus imprudentem dispensatoris cautelam, et emissa manu pauperibus innuit ut praevium se sequantur. Videns etiam tres viros personali praeditos honestate, qui et communi premebantur inedia, et mendicare non noverant prae pudore, scutulas baccis plenas, quae antepositae illis erant, sub pretii aestimatione suscepit, baccis non egens, sed hac arte cupiens subvenire mendicis. Consecuto oeconomo egentibus stipem benedictionis indulsit, et ad viros quos supra tetigimus, baccas cum pretio retransmisit. Demum conquerentibus expensas victualium defecisse : Non deficiemus, inquit, sed sufficiemus ad omnia. Praesto est ei et quasi ad manum, de cujus facultatibus pusillanimes spiritus debent animam. Dixerat, et inantea gressum tendens, Petrum habet obvium sacerdotem, cujus oblationem suscipiens, et fratrum fidem modicam roboravit, et conficiendo itineri larga stipendia ministravit. Vestes suas dat algenti. 33. Negotium injunctae legationis absolverat, et per fines maritimos reditum maturabat. Venerat ad locum qui Burianum dicitur, cum ei pauper obviat semivivus. Gravis inhorruerat hiems, et inter Alpes in immensos aggeres nivis excreverat multitudo. Pauper veste carens inter horrida montium niviumque discrimina quo se tueretur munimine non habebat. Substitit vir beatissimus viso illo, et sociis viae praemissis exuit se tunica sua, et pauperem induens, nummorum pretium, unde suae necessitati consuleret, benignus adjecit. Unus ex sociis qui talium cautissimus discussor erat, reflexit pedem, et pauperem percunctatus, ubi ea nocte mansionem acciperet, cum nullus divertendi in solitudine locus esset, respondit ad castrum quod dicitur Pastorale sub luce diei se facile perventurum. Dies vero claudebatur in noctem, et spatium illud itineris quod pauper sub hora una se spoponderat exacturum, toto diei spatio vix ipsi confecerant. Habitudinem et vultum pauperis nec tunc ille de quo dicimus Joannes advertere, nec postea (ut ipse referebat) potuit meminisse. Unde illum qui apparuit quiddam majus fuisse quam hominem, verisimillimum mihi constat. Bonum pro malo rependit. 34. Cum Langobardorum rex Romam obsidione vallasset, beatus Odo qui ad pacem evangelizandum inter duos tyrannos medium se praebebat, juxta beati Andreae monasterium, quod dicitur ad ClivumScauri, transitum faciens, submisso capite incedebat. Rusticus jactu lapidis oppetierat virum Dei, sed clamore circumstantium et obtentu, libratus in ejus verticem jactus evanuit. Vir autem Domini denariis acceptis, mutuo muneravit immeritum, Scripturae consentiens, ut redderet bonum retribuentibus sibi mala. Idem praestat in furem. Fratris religio. 35. Aliquando vir beatus Romae orationis gratia tenebatur. Visum est illi ut super equos suos qui in pratensi planitie pascebantur, aliquis ex fratribus ad custodiam poneretur. Nox erat, et equorum provisores se laxaverant in soporem. Fur advenit, et ascenso equo insistebat ut elaberetur in fugam, sed meritis Odonis detentus, procedere ultra non potuit. Frater super equos invigilans orationi vacabat, et maluit equum amittere quam interrumpere precem, vel silentium violare. Ubi terris dies illuxerat, fur inventus et comprehensus est super equum, abbatis judicio condemnandus ; quem ad se deductum vir miserationis et gratiae non solum exemit supplicio, sed etiam laboriosas ejus vigilias quinque solidis muneravit. Medicina ab aegris perperam extorta. 36. In Cluniacensi coenobio duo fratres adversa valetudine laborabant. Importunius insistentes, cum a beato viro sumendi potionem licentiam extorsissent : Ite, inquit, et scitote morbum vestrum nulla medicinae ratione curandum. Ita factum est, ut et diuturna sibi apponerent medicandi remedia, et usque ad proximum vitae finem incurabiles permanerent. Frater singularitati studens notatur. 37. Novitius quidam frater initiali fervore succensus, studiis communibus abdicatis, compunctionis et lacrymis vacare decreverat. Secreto exquiritur a viro Dei cur vitae communis desereret instituta. Aperit et frater cor suum, et quibus stimulis urgeretur insinuat. Increpat eum senior, et hujusmodi propositum vanitati potius quam justitiae vicinum affirmat. Non deserenda communia propria pro privatis, sed privata communibus debere supponi. Ita frater in momento illo spiritum suae compunctionis amisit, ut deinceps gauderet publicis ecclesiae consuetudinibus occupari. Post dimidium tamen annum ad precem sancti viri qui etiam in spiritualibus potens erat, jam dictus frater amissum spiritum se recepisse confessus est. Joanni episcopo consecrationem praedicit. 38. Nolanae ecclesiae futurus episcopus Joannes bis Romam venerat gratia consecrandi, sed aemulorum oppositis gravem bis fuerat repulsam passus. Tandem confusus et apud se erubescens, contulit se ad virum Dei, replicans ei Romanam sedem sese bis infecto negotio repulisse. Quem vir Domini pie consolans, ut Romam tertio repetat inhortatur, promittens ei consecrationis gratiam non negandam. Factum est ad verbum ejus, et Joannes in episcopum subrogatus testimonium dedit Odonem beatissimum prophetiae spiritu claruisse. Agonem suorum coelitus discit. 39. Solemnis dies Assumptionis Dei Genitricis illuxerat, et vir Domini orandi gratia monasterium Adventinum ingressus, ut missam celebrem publice celebraret, Balduini abbatis precibus urgebatur. Respondit spiritus prophetiae qui erat in eo, id agere non posse, quia duo ex fratribus ejus in extremo positi vitae viaticum praestolarentur ab eo, nuntium praesto esse, qui eum ad fraternas exsequias invitaret. In haec verba nuntius adfuit ; curritur ad sanctum Paulum, viaticum datur agentibus in extremo. Praesentialiter alter ex duobus migrat ; alter, servatus ad vitam, octavo pie sequenti quievit in Domino. Nepotem ex Nortmannis oratione liberat. 40. Nortmannorum gens effera Turonorum vastabat provinciam. Regionem Turonicam venerabilis Odo subierat, cum ei nepotulus suus, necdum renatus ex aqua et spiritu, cum nutrice sua raptus incursu hostium nuntiatur. Indoluit ex animo, et innocentis animam sine baptismi remedio pereuntem aequaliter pati non potuit. Accumbit precibus, insudat lacrymis, oratione Deum interpellat, quietem suo spiritui non daturus, donec ereptum reciperet innocentem. Octo dierum spatio a Turonis hostes abierant, transeuntes fluvium cum captivis, quem ipsius profunditas evadari sive navigio non sinebat. Nutrix infantuli spiritum concepit audaciae. Infantem sustulit, medias irrupit acies, fluvium sicco pene vestigio pertransivit, et in triduo iter dierum octo conficiens, beato viro adductum puerum reportavit ; quem susceptum regenerari fecit in Christo, et prece effusa ad Dominum ut post triduum puerulus migraret obtinuit. O miraculum multis in se novitatibus admirandum ! eadem unius orationis virtus tria pariter obtinet, ereptionem corpori, regenerationem spiritui, utrique simul salutis perpetuae libertatem. Naufragio subducitur. 41. Vice quadam beatus Odo Rhodanum fluvium, qui totus decurrit in praeceps, navigio transmeabat. Equus impatiens equum alterum pede tentavit, sed ictus elapsus in navim locum illum attigit unde ramus erumpere videbatur. Percussionis locum dum planius edolare contendunt, ramum funditus absciderunt. Avulso nodo fluvialis incongruentia locum invenit, et ita navis exundavit ad cumulum, ut eam enatare, nec submergi miraculo proximum non negares. Vir Domini stabat immotus, et quod ejus meritis cymba staret, ipsius constantia testis erat. Delata est ad portum navis, et omnibus emissis ad terram, auctor salutis eorum Odo ultimus egressus. Navis destituta praesidio, quo salva erat, virum Domini sensit abesse, elementi naturam secuta disparuit, et submersa in momento intuentium oculis se subduxit. Sic enim ratio postulabat, ut cujus imperiis caetera quaeque favebant, eidem reverentiae debitum flumina non regarent. Item praecipitio. 42. Per Appenninas Alpes beatus Odo aliquando iter agebat. Tantus ibi nivium cumulus superexcreverat, ut transire volentibus strata viae publicae non paterent. Vir Domini horrendum ingressus periculum, cum post meridiem totus mons ille tetra caligine densaretur, in manus Domini se commisit. Praeibant socii : solus ex more vir Domini sequebatur. Repente equus, cui insederat, obliquavit, et continuo discerpendus in immane praecipitium pedes dedit. Remisit habenas vir Dei, palmas erexit in coelum, et invocato nomine Domini, de coelo auxilium precabatur. Nec defuit coeleste adjutorium supplicanti. Inter brachia viri Dei subito ramus apparuit, cui tandiu innixus est, donec praecedentes eum vocibus revocati, ipsum ex horrore illo periculi incolumem sustulerunt. Disparuit illico ramus ille qui prius apparuerat, et equus ille cui insederat nusquam inventus est. Latrones convertit. 43. Diversis ex causis varios labores itineris subiens vir beatus, huc et illuc urgentibus vitae negotiis discurrebat. Contigit ut die quadam quadraginta latrones irruerent super eum, qui ad tollenda spolia et discerpendos homines tanta rabie ducebantur, ut nemini parceret eorum immanitas. Qui caeteris praeerat, et fuerat major in scelere, vibravit oculos in servum Dei, et in eo vultus reverentiam et orandi frequentiam admiratus, compunctus spiritu ad misericordiam major inventus est. Deinde conversus ad socios : Nunquam, inquit, hujusmodi homines recolo me vidisse. Non cederet nobis in prosperum, si in eos adversum aliquid moliremur. Vir enim est inter eos multae reverentiae et splendoris, quem coelestibus armis video circumseptum. Ad haec verba cum caeteri nullatenus a suo furore mitescerent, et virum sanctum occidere, sociosque illius in praedam trahere minarentur : Non, inquit, ita fiet, nec capillus ex eis cadet in terram, nisi prius gladiis me petentes vitam meam cum sanguine fuderitis. Sic ait, et sociis huc illucque dispersis, ipse sancti pedibus advolutus, sceleri suo deinceps finem imponere se promisit. 44. Alius tunc latro corde compunctus, cum a beato Odone post repulsas innumeras in monachum susceptus esset, ad custodiam cellarii deputatur. Qui post tempus tactus molestia corporali, extremo spiritu ducebatur ; confitetur viro Dei quod in monachatu deliquerat. Nudo pauperi tunicam suam sine licentia se dedisse, funem subductum cellario circumfigasse se ventri suo non sine lacrymis protestatur. Nocte praeterita sibi per visum personalem dominam astitisse, quae misericordiae matrem se vocans, tertia sequenti die eum pronuntiavit migraturum. Stupefactus vir Domini manum immisit, funem circumvolutum carne et sanie simul avulsit, Deumque mirabilem praedicans in latrone, tertia die defuncti fratris exsequias celebravit. Liber intactus a pluvia. 45. Romae apud beatum Paulum, ut libello, quem de Vita beati Martini Postumianus et Gallus ediderant, correctoris manum apponeret, abbatis precibus pulsabatur. Assensum dedit, et insistens operi destinato, obscura loca glossis appositis deducebat in lucem. Vespertina synaxis revocaverat eum a studio, et liber in claustri angulo derelictus sequente nocte pluviam, quae in domo illa copiosius exundavit, tanta aequalitate sustinuit, ut margine vix contacta incorrupta littera permaneret. Adnimadversum est sequenti mane enatantis in pluvia, sed intacti libri miraculum, et aliorum quidem favor in Martinum erupit, alii vero miraculum Odonis meritis ascribebant. Nos autem hoc signum utrique pariter assignamus, ut et Martini providentia servaverit codicem Vitae suae, et Odonis virtus effecerit, ne liber pereat commendatus. Odonis pietas in sanctum Martinum. 46. Quid devotionis habuerit sanctus Odo, quanto amore incaluerit erga Martinum, vix aut difficile dici potest. Tota mens ejus, tota affectio ex Martini gratia dependebat ; ipsum sibi patronum fecerat, ipsum elegerat praeceptorem. Martinum verbo sonabat et opere, et ei indifferenter adhaerens, indiscreta miracula saepe cum eo visus est operari. Ad cujus memoriam ampliandam, et amorem fidelibus inserendum, solemnes illas antiphonas in transitu beati Martini dicendas ipse composuit, quae fere per omnem Ecclesiam celebri tripudio frequentantur. Monachi insolentis mors subita. 47. Fama religionis, virtutis et fidei, quae mirabiliter claruerat in Odone, dilatabatur ubique, et ampliabatur in dies. Conferebant se ad eum monasteria monachorum, quae a sui propositi rigore defecerant, ut per eum ad integritatem vitae et disciplinae ordinem formarentur. In quodam ex monasteriis commendatis ipse cum suis advenerat ; vesperascente Sabbato regulare mandatum ex consuetudine parabatur. Vidit unus ex fratribus loci illius de sociis Odonis unum, calcearia sua ex Cluniacensi traditione lavantem. Indigne tulit, et spiritum elationis in blasphemiae verba resolvens, cum ibi omnia fierent in silentio : Num, inquiens, ablutionem sotularium Benedictus unquam aut fieri voluit, aut praecepit ? Cumque frater, cui haec dicebantur, signo humili responsum daret, ille crudeliter efferatus, conviciis lacessere, et maledicta coepit evomere in insontem. Sequenti capitulo, cum eum argueret super hoc vir beatus, et ille impatientius responderet, quia dies Dominica erat, procrastinavit sententiam, ne in die laetitiae aliquis tristaretur. Dominus autem, quem ille in servo suo non timuit provocare, suam minime distulit ultionem, et contemptorem illum officio linguae privans, tertia dehinc die sine confessionis remedio lamentabili morte damnavit. Item aliorum. 48. Quisquis contra voluntatem Odonis aliquid praesumpsisset, suum illico sentiebat excessum divina ultione multari. Frater quidam cum sine licentia sanguinem minuisset, vir beatissimus aegre tulit, praesumptorem illico poena secuta est, et vena inordinate decisa ita dirupta est, ut nullo medicamine curari posset, donec frater spiritum exhalavit. Alius apud sororem suam cum assari carnem praeciperet, eam urgente ingluvie non exspectans, particulam prunis injectam et minus coctam avide momordit, sed morsum nec in se trajicere, nec rejicere valens, infelicem vitam misera morte finivit. Alius gallinam, quam ipse occiderat, sibi appositam nimia gulositate tentavit, sed buccellam glutire non valens, miserum vivendi finem excepit. Vivarium ad pisces obtentum. 49. In loco qui dicitur Suppentonia, monasterium sibi commendatum exceperat beatissimus Odo. Fratres admonuit, ut, vitae ordine custodito, secundum regulam ab esu carnium abstinerent. Cui cum fratres opponerent, pisces apud eos inveniri non posse, meritis beati viri vivarium piscium formavit eis divina pietas in hunc modum. Torrens exiguus defluens per illam vallem quae monasterio subjacet, dum non invenit exitum, montibus sibi oppositis collectus in lacum, vivarium effectus est. In quo uno die miseratio duo praeclara fecit, dum oeconomi laborem minuit, et fratribus murmuris occasionem exemit. Floriacense monasterium reformatum. 50. Floriacense monasterium, in quo sanctum Benedictum quiescere celebris habet opinio, penitus a cultu religionis exciderat. Defecerat ibi virtus : justitia recesserat de loco illo in tantum, ut etiam beatus Benedictus relinquere sedes illas, et alias se conferre nocturnis visionibus et diurnis manifestationibus monstraret. Quod prudenter advertens vir nobilis Elisiardus, datum sibi manu regia monasterium Floriacense Odoni beatissimo tradidit regulariter ordinandum. Qui in manu forti episcoporum et procerum illuc adveniens, cum ei per triduum aditus negaretur, tandem solus intrans, praesentem se obtulit, et ex sola humilitatis specie quam gerebat, turbulentam insaniam monachorum domesticam reddidit et quietam. Pene omnes ejus pedibus advoluti, ut eis praeesse et prodesse vir Domini dignaretur intensius obsecrabant. Ita omnibus plena honestate compositis (locus enim omnino fuerat componendus) filiorum animos adhuc rudes divinis institutionibus exercebat. S. Benedicti ibidem festum et praesentia. Jejunium ad missam indictum. 51. Dies erat, in qua beati Benedicti festivitas votivo concursu et celebri frequentia populorum publice colebatur. Intererat numerosa languentium multitudo, qui morbis diversis et variis molestiis aggravati, ad beati Benedicti suffragia promerenda confluxerant. Beatus Odo, qui toti coenobio abbatis praeerat dignitate, solemne sacrificium oblaturus ingreditur. Ponit edictum, ut universi qui advenerant, et praecipue morbis oppressi, jejuni sacrificiis interessent. Ingressis omnibus ad mysteria divina suspensis hymnum angelicum Gloria in excelsis Deo venerabilis abbas imposuit. Concutiuntur ingenti strepitu fores ecclesiae, serae solvuntur, munimenta disjecta resiliunt, lampades accenduntur, calamitosi et languidi sospitate integra convalescunt. Fit terror in populo, stupor subitus omnes invasit, et Odone interprete beati Benedicti praesentiam adfuisse cognoscunt. Tanta fuit devotio, tantus gratiae fervor omnium corda replevit, ut fere nullus a lacrymis temperaret. O dignitas ! coelestes animos tanta sibi novitate concilians Benedictus pater, qui de loco illo sese promiserat migraturum, Odonis gratia revocatus, signa dedit idonea se venisse. In quo facto Odonis meritum purius elucescit, qui abundantia virtutis suae, et filiis abdicatis Benedictum in gratiam reformavit, et tanta morborum varietate depressis coeleste levamen obtinuit. Epilogus. 52. His et aliis magnis operibus seriem vitae suae continuans beatus Odo, multis et necessariis argumentis, et Deo charissimus, et apud homines honore colendus et gratia comprobatur. Ita quippe vixit, ut ei vivere Deus esset : tanta operatus est, ut per eum et in eo Deum operari dubium nulli esset. De quo plurima dicenda restarent, nisi fastidiosa prolixitas prohiberet. Plurima enim operatus est, quam nostrae relationis ordo contineat, quae vel ipse suppressit, ut gloriam fugeret, vel humana diligentia praetermisit, ne notam superstitionis incurreret. Pauca quae diximus, et beato viro ad gloriam, et nobis sufficiant ad exemplum. Odonis morbus Romae, reditus Turonos, verba extrema, obitus et sepultura, annus mortis. 53. Beatissimus Pater Odo, plenus dierum et vitae, inter exercitia sanctimoniae et virtutis consummaverat cursum, et vitam deduxerat temporalem. Aderat tempus, dies instabat, in quo sublatus de exsilio et aerumna, incolatum patria, laborem requie, miseriam gloria commutaret. Romae positus acri febre corripitur, et inter acutos ignes saevientis accessus, innocens et reus Dei, duris passionum molestiis agitatur. Alii interpretantur ad libitum, praesentem dolorem successurae salutis gaudio temperantes. Ille hoc genus solatii aegre ferens, se in proximo nuntiat dissolvendum. Tangitur praecordiali memoria Martini sui, cujus amorem et gratiam fere cum ipso lacte carnis meruerat ebibisse. Martini sepulcrum visitare disponit, ut cui vixerat, etiam moreretur ; et cui dedicaverat spiritum, exuvias carnis et cineres consignaret. Adest et in visu persona conspicabilis, coelestis gloriae praeferens candidatum. Insinuat tempus suae vocationis instare, sed Martini precibus illud differri : resumat spiritum, vires exacuet, iter acceleret ; ubi se praesentem dederit praeceptori, diuturnis ejus laboribus quies dabitur et corona. Signa secuta sunt visum, ut fides accederet visioni. Fit remissior aegritudo, sanctus animo magis quam corpore convalescit. Aggressus iter in festo beati Martini Turonis adfuit, et diem laetum ex obitu beati pontificis geminata laetitia reddidit clariorem. Gaudio et lacrymis detinuit diem illum, et vivam hostiam immolans semetipsum, ad horam suae discessionis ad Dominum suspenso desiderio aspirabat. Dies quarta post festivitatem illuxerat, cum rediviva febris incaluit, quae virum Domini compulit in extrema. Fratres evocat, monasteria sibi commissa disponit. Cluniacense coenobium Deo, qui ejus fundator fuit et exstruxit, consilio commitit. Capellam solummodo suam ad missae celebrationem retinuit, Cluniacum caetera retransmittens. Filios suos qui assistebant ei, ut in Deo proficerent exhortatur : lacrymas eorum et suspiria compensatione sequentis gloriae temperabat. Martinum sua mente referens, ore sonans, verbis ingeminans, illud familiarius inculcabat : Tu Christe, parce redemptis. Tandem manum benedictionis emisit in filios, et astantibus ultimum vale dixit. Ita spiritus ille felix spirituali munitus viatico, quartodecimo Kalendas Decembris, corporis mole deposita, liber excessit ad coelum. Sepultus est autem in ecclesia beati Juliani, quam ipse a fundamentis construxerat : ubi Dominus quanta sit ab eo gloria coronatus, quanta apud homines reverentia excolendus, signis perspicuis declaravit. Migravit itaque gloriosus Pater Odo anno ab incarnatione Domini nongentesimo quadragesimo quinto, ordinationis suae octavo decimo, apud urbem Turonorum, regnante Domino Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.