VITA ODONIS EDITIO MINOR, EMENDATA ET AUCTA A FRATRE QUODAM HUMILLIMO MONACHORUM. Incipit prologus in vita sancti Odonis abbatis. Reverentissimo patri domno Hugoni, abbati Sancti Petri, frater quidam humillimus monachorum precipuę dilectionis votum et totius obsequii famulatum. Cum summum studium, o venerabilis pater, eruditis et religiosis viris fuerit in describendis gestis sanctorum ad informationem et institutionem audientium, utile nobis videtur, ut et nos, quamvis ignari et a vera scientia procul remoti, secundum datum nobis modulum ingenii si quid valemus et ex sanctorum actibus memoria dignum agnoscimus, auribus fidelium, etsi non declamatorie saltim humiliter vel devote, offeramus. Est enim fides vere credentis Domino magis placere qualitatem offerentis, quam quantitatem muneris. Hoc ideo dicimus vestrę fraternitati notum facere volentes, quia vitam domni Odonis, humili quidem sed fideli stilo digestam, percurrentes, invenimus aliqua circa eius ordinationem depravata, quędam vero de eius transitu minus perfecta. Compulsus igitur hortatu seniorum et fratrum nostrorum, ut in eadem vita patris Odonis corrigendi studium darem, preceptis eorum obsecundans, veteres cartas ordinationis et electionis eiusdem metrumque domni Hildebodi episcopi nobis nuper a vobis directum diligenter revolvi et, prout valui, in supradicto opere depravata mutavi et imperfecta supplevi. Inserui preterea, ubi oportunus locus se prebuit, quomodo vel qualiter vir ammirabilis fidei et summę religionis Berno in sancta institutione tam in laicali quamque etiam in monachili habitu positus profecerit et quam pię suę professionis exsecutor et, ut ita loquamur, fidelissimus propagator extiterit. Placuit etiam commemorare in transitu, quemadmodum intuitu divinę pietatis locus ille Cluniacus a Vuilelmo duce, ut ita fari libeat, in lineam, a patre Bernone in superficiem et a venerabili Odone, de quo sermo pre manibus est, paulatim et per incrementa temporis deductus in altitudinem veluti iam solidum corpus surrexerit. Quod opus, quamvis parvi momenti, ideo vestro volui consignare iudicio, quia vos concivem simul et fidelem Odonis recognosco et admodum mihi unanimem esse non dubito. Valete. 1 Odo, vir beatissimus, ex Francorum prosapia extitit oriundus, sed intra domum Vuilelmi, robustissimi ducis Aquitanię, est alitus. Nono decimo etatis suę anno apud Beatum Martinum Turonice est tonsus ibique grammaticę laribus educatus. Deinde apud Parisium dialectica musicaque a Remigio, doctissimo viro, est instructus. Anno ortus sui tricesimo Burgundiam petiit et, Balmam monasterium ingressus, per ter quinos ferme annos sub Bernone abbate monasticam vitam duxit. Postmodum vero abba ordinatus, Franciarum, Aquitaniarum Hesperiarumve partium cenobiorum effectus est dux et pater dulcissimus. 2 Igitur, ut nativitatis eius exordium pandam, quo ordine fuerit editus, piis auribus referam. Fuit autem pater eius Abbo nomine dictus. Hic itaque cum uxore sua adeo religiosam erat peragens vitam, quo novus videretur surrexisse Zacharias, videlicet cum Helisabet coniuge. Etenim, ut predictus pater sanctissimus Odo sepius mihi professus est, alterius moris esse videbatur et actibus, quam nunc homines presentis temporis esse cernuntur. Veterum namque historias et Iustiniani Novellam memoriter retinebat ; in suo nempe convivio evangelicus semper resonabat sermo. Verum si quando lis quoquo modo inter partes fuisset orta, tanta in eum censurę excreverat veritas, ut undique ad eum omnes ob difiniendi proficiscerent gratiam. Qua de causa omnibus karus erat precipueque apud Wuilelmum, comitem robustissimum, qui eo tempore Aquitaniam Gotiamque suo iure tenebat. Hec et his similia virtutum opera coram hominibus perficiens, coram Deo namque continuatas preces ac vigiliarum excubias nichilominus exibebat. Noctem vero illam, qua Christus dominus mundum visitans virginali ab utero egrediens tamquam sponsus de thalamo, processit, summo in silentio cum lacrimis et orationibus transigebat. Dum ergo has excubias celebraret diligenter, menti sue suggestum est, ut Domino peteret ob Virginis Partum condonari sibi filium, promittens insuper Domino eum fore traditurum et Ecclesiae ministeriis mancipandum. Porro omnipotens Dei Filius, qui ante secula prescivit quos eligeret, pia vota non distulit et Odonem pium puerum eo quo dictum est ordine patri, immo, ut verius dicam, suae Ecclesie nasci voluit. 3 Per illud namque infantię suę tempus fortuitu accidit, quo predictus Abbo solus ingrederetur cubiculum, in quo puer cunabulo detinebatur. Enimvero, cum nullus adesset preter puerum, elevatis ad cęlum occulis, optulit eum Domino et beato Martino his verbis : « Suscipe – ait – gemma sacerdotum, beate Martine, hunc puerum ». Quo dicto, deposuit eum super stratulum et recessit. 4 Ablactatum post hęc tradidit eum cuidam suo presbytero, remotiori manente loco, educandum et literarum studiis inbuendum. Videres interea puerum seniles in se actus conponere, pueriles annos transcendere, litterarum studiis incubare atque, ut illa etas assolet, in nullo ad lubricum declinare. Cumque magister eius continuis successibus a bonis ad meliora eum excrescere cerneret, magnum eum predicabat fore futurum, si viveret. In his presbyter sollicitudinibus constitutus visionem vidit, quę quandam prodigii indaginem tenuit. Porro, in quantum dictante pictura conprehendere potuit, apparuerunt ei beatissimi apostolorum principes Petrus et Paulus. Quos cum diligenter inspiceret, esitare caepit anxie, quę foret ratio, quod ad eum dignarentur venire. Illi vero pro Odone puero se venisse dixerunt. Cum igitur sciscitaret, quid de eo fieri vellent, an forte domum patris reducere, « Nequaquam – inquiunt – sed ut in Orientis partes eum tollamus ». His verbis presbyter contristatus, cum dimittere eum nollet adque eis nequiret resistere et, quid ageret, ignoraret, humo prostratus vertit se ad preces, deprecans, ut prius in eum ultionem plecterent, quam puerum tollerent. Nunc vindictam patris se dicebat perpeti, nunc se a parentibus fatebatur proditorem vocandum pueri. Ad hęc ferebatur dixisse unus eorum : « Ne forte vindicet se pater pueri in presbyterum, dimittamus eum ad tempus ». Hanc revelationem addiscens, presbyter restituit eum suis parentibus. 5 Factum est post hęc, cum adolevisset, intuentes parentes eius efficatiam vultus illius et oris gratiam, strenuum et conspicabilem asserebant eum fore futurum, si militaribus studiis erudiretur. Qua de re intra domum iam fati Wuilelmi Ebboni traditus est serviturus comiti. Relictis tandem litterarum studiis, peregrinis caepit deservire offitiis. Sed omnipotens Deus, qui electos post ruinam non deserit, insontem puerum inter mundi huius naufragia non dereliquit, sed instanti custodia a labe scelerum indemnem sue Aecclesiae reddidit cepitque eum sepius in somnis terrere et humanam vitam ad malum pronam ostendere. 6 Peracto igitur XVImo aetatis sue anno, meminere caepit genitoris sui mores et actus simulque cum qua veneratione per singulos annos celebrare consueverat Christi nativitatem et, alta suspiria traens, diem illum magno cum desiderio prestolabatur. Igitur non post multum dies festus natalis Domini advenit, cumque maximam partem eiusdem noctis duxisset pervigilem, subito divino amore accensus his et similibus verbis obsecrare cepit sanctam Dei Genitricem : «  O domina et mater misericordiae, nocte ista, qua mundo edidisti salvatorem, oratrix pro me dignanter existe. Ad tuum gloriosum et singularem Partum confugio, piissima, et tu meis precibus aures tue pietatis inclina. Vehementer expavesco, ne vita mea tuo displiceat Filio et quia, domina, per te mundo se manifestavit, propter te queso absque dilatione misereatur mei ». Inter has preces et matutinas laudes missarumque sollemnia dies crastinus illuxerat. Adest denuo tempus misse, ingressusque ecclesiam populus et propria loca contentus, ipse in medio prosilivit sacerdotum et una cum illis natum mundi redemptorem cepit laudare. Dum hec agerentur, invasit eum dolor capitis adeo vehementissimus, ut, nisi obsequentium manu sustentaretur, protinus rueret. Curationi vacatur, medicaminibus medicamenta aditiuntur, inciduntur vene, cauteriatur capud, dietes aditiuntur, corpus atteritur, virtus extenuatur et sanitatis remedium non invenitur. Languor ingravescit, mors imminet et pater votum, quod voverat, silet. Et quid plura ? Conpellit prodere dolor quod tegerat pudor. Sic tandem eiulans Martinum invocat sanctum : « O alme Martine, quod grate obtuli exacte requiris. Tolle iam puerum, illius et esto patronus ». 7 Sic tandem comperta relatione patris puer Domini beatissimus Odo serie suę nativitatis, concite Turoniam petiit atque apud Beatum Martinum arma deposuit crinemque totondit sicque nono decimo etatis suę anno clericatus offitium suscepit. Quenam ibi confluxerat turba magnatorum et quanto cum apparatu, ne sequenti paupertati, qua postmodum contentus fuit, iniuriam facere videar, malo silere quam promere. Inter hos vero affuit comes Ebbo, qui eum enutrierat, cui mox cellam iuxta Beati Martini tribuit ecclesiam et cotidianam victum ex eadem canonica adquisivit eique concessit. 8 Sed paupertatis amator vir beatissimus, contempta mundi gloria, soli Deo placere curabat. Diebus itaque continuatis lectioni insudabat et noctibus orationibus vacabat, sciens esse scriptum : « Qui ignorat ignorabitur ». Siquidem in tempore parvo sic studiis opposuit animum, quo nulli inveniretur in arte secundus. Perlecto igitur Prisciano, cum voluisset Virgilii carmina legere, terruit eum Dominus in somnis, ut postmodum ipse referebat. Vidit preterea in somnis vas magnum positum secus viam, qua ipse pergebat, et vehementer sitiens putavit in eo aquam fore. Appropinquansque, et cum deesset in quo auriretur, utrasque palmas coniuncxit et in vase misit, vel sic cupiens sitim extinguere, at ille protinus pro aqua serpentes repperit. Quę egresse circumdederunt eum et intactum relinquentes abierunt. Ipse vero, viam arripiens, itinere, quo ceperat, abiit. Evigilansque a somno intellexit vas esse librum Virgilii, serpentes vero doctrinam poetarum, viam namque Christum. 9 Deinde, relictis carminibus poetarum, alti ędoctus consilii, ad evangeliorum prophetarumque expositores se totum convertit. Ceperunt interea canonici contra eum insurgere et his verbis ad iniuriam provocare : « Quid agere vis ? – inquiunt – Cur invadere quaeris opus alienum ? Hoc opus pretii perdidisti cum flore iuventutis. Parce tibi et, relictis his inextricabiliter conexis litteris, ad psalmos abi ». Sed isdem spiritus, qui eum pridem docuerat a bonis silere, tunc docebat eum a malis conticescere. Ille vero, curvato capite et obturatis auribus defixisque in terram aspectibus, illud in corde versabat daviticum : « Dixi : custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis ». Nec tamen erat inmemor dominici promissi : « In patientia vestra possidebitis animas vestras ». Quę vero restant de eius patientia, auxiliante Domino, in sequentibus describam. Nunc transcurram otius ad contemptus rerum. 10 Laudent qui volunt expulsores dęmonum, curatores cadaverum ceterosque diffamatos viros virtutibus ; ego inter omnes exiguus Odonis mei primam patientię laudabo virtutem, deinde contemptum rerum, post hec animarum lucrum, restaurationem cenobiorum, vestimentum cibumque monachorum, pacem ęcclesiarum, concordiam regum et principum, custodiam viarum omnium, instantiam mandatorum, perseverantiam vigiliarum et orationum, respectus pauperum, correctionem iuvenum, honorem senum, emendationem morum, amorem virginum, consolationem continentium, misericordiam miserorum, intemeratam observantiam regularum, ad postremum specimen omnium virtutum. Conferebat in parvo locello tunc bonus Iesus ex diversis nemoribus monachorum paradisum, ex cuius fonte irrigaret corda fidelium. Contentus denique parvula cellula sublatusque ab oculis hominum, soli Deo placere festinabat. Distractis pauperibus universis, quę ad usum temporalem secum attulerat, secundum evangelicum preceptum de crastino nichil cogitabat. 11 Noctu vero ab aspectibus se privabat hominum et ad sepulcrum beati Martini orationis gratia ibat solus, quod videlicet ab eadem cellula duobus fere milibus distabat, non college fultus latere, non baccilli corroboratus munimine, sed duas solum tabellas manu baiulans, scribendi offitio abtissimas, in quibus queque sibi utilia fore de scripturis iudicaverat, annotabat. Interea bonorum Hostis tales ei terrores inferre cepit. Egrediebantur siquidem vulpes ex lateribus vię et minitabant eum morsibus attrectare sicque eum insequebantur singulis noctibus usque ad orationis locum. Intellegens autem vir Domini inmissiones esse diabolicas, a suo proposito non declinabat. Quadam vero nocte simul collectę uno inpetu insurrexerunt in eum ceperuntque gannitum dare et hianti ore super eum irruere, usque ad collum eius gulamque exilientes, quo possent eum strangulare. At ille nec aufugit, nec restitit, sed, conplicatis cruribus et contracto rigido collo, humeris se tantum et brachiis tuebatur. Tradens denique eorum dentibus totum corpus, his verbis aiebat : « Si accepistis potestatem in me, quod vobis imperatum est, facite ». Interea, dum miles Christi hec pateretur, rapidissimo cursu intervenit lupus eumque ab eorum liberavit incursionibus et deinceps illi comes est effectus aeque ut esset canis domesticus. Agebat namque ex tunc securior viam suam, assumpto comite divinitus. Quę vero et quanta invisibiliter Diabolus contra eum sumpserit temptamenta, obsecro, nullus a me requirat. Ad fidem tamen probandę rei, quae potuisset per suggestionem invisibiliter tolerando sustinere, descriptum visibile bellum sufficere ad credulitatem posse arbitror omnibus legentibus. Nocte vero, cum egrederetur orationis gratia a predicta, qua manebat, cellula, non claudebat post se eiusdem ostiola, propterea quia nichil perdere metuebat, nempe qui super nudam humum matta solum et quibus induebatur vestibus contentus erat. 12 Contigit interea, dum diversorum librorum legeret volumina, ad beati Benedicti pervenisse regulam et, cursim eam cum vellet transire, impegit in eundem locum, in quo preceptum est monachis, ut dormire debeant vestiti. Nam plene non intelligens eundem sensum, per triennium iacuit vestitus et, necdum monachus, monacorum lene ferebat iugum. Istius sancti precepta obaudire curabat, alterius vitam imitari cupiebat. Iaciebat enim tunc dominus Iesus in rudi terra simplitia semina, ex qua providebat centuplicata recipere frumenta. 13 Sed hoc mirabile est, quia candor ipsius corporis non est immutatus a nigredine, in qua iacebat humi, et virtus sui animi non fuit extenuata a longa continuatione ieiunii. Sustentabatur per idem infantię suę tempus media panis libra et fave pugillo. Deposita itaque omni corruptibili sarcina, nudo pectore, nudata miles Christi precinctus ferebat arma. Videbatur ab omnibus rudis tyrunculus senum preire cuneos et, confidens in Christo, gloriosam de hoste satagebat predam reducere. Hec autem omnia apud ecclesiam Beati Martini Turonis fiebant. 14 His diebus abiit Parisium ibique Dialeticam sancti Agustini Deodato filio suo missam perlegit et Martianum in liberalibus artibus frequenter lectitavit. Preceptorem quippe in his omnibus habuit Remigium. Quo peracto, Turoniam remeavit. 15 Per illud namque tempus rogatus a fratribus se diligentibus, ut Moralia beati Gregorii pape sub uno eis coartaret volumine, ille autem professus est se hec minime facere posse, addens, etiamsi facultas agendi sibi adesset, tamen non debere hoc agere, ne tanti viri laborem tantique operis pretium aliter immutare, vel aliquid videretur demere. Econtra illi opponebant ei antea subcumbi, quam tanto labore sustineri et satius esse iudicabant funditus eum deserere et ad reliquas scripturas transgredi, quam sub eo velud sub gravi mole interire. Cotidie namque apud eos de hac re non parva fiebat altercatio. Illis videlicet persistentibus in hac petitione, factum est, ut quadam nocte domnus Odo intra ecclesiam Beati Martini consuetae orationi insisteret, et ecce subito in eum somnus obrepsit viditque in eadem visione sanctorum chorum venientem desursum in eandem ecclesiam descendere. Et prius benedixerunt Dominum, deinde ordinatim in subselliis sederunt atque post paululum unus eorum, prosiliens in medium, dixit : « Quidnam est, quod hoc in loco inmoramur ? » Ceteri vero Gregorium papam expectare se inquiunt. Hoc audiens, pater noster Odo velud avidus indagator cepit huc illucque circumspicere, quanam ex parte venientem eum posset videre. Deinde, elevatis oculis sursum, quasi e celo missum videt beatum Gregorium sed ultra omnes, qui precesserant eum, vultu spetieque et moribus persplendidum atque ornatum. Mox, veniente illo, omnes surgunt et, flexis cervicibus, benedictionem petunt. Ille vero non inter eos deorsum usque descendit, sed super ambonem ecclesie substitit et patrem nostrum terratenus prostratum inquiens vocavit : « Surge, frater Odo, noli timere ». Qui, cum surrexisset et in eum respexisset, vidit veluti more scriptoris super auriculam eius herentem pennam et quasi doctoris magisterio productim acuminatam et in summo fissam. Quam sumens beatus Gregorius eamque illi tradens, ait : « Age ergo securus et perfice opus tibi indictum. Quem vero conposueris librum non delebitur, meum autem stabit in ęternum. » Et continuo evigilans, intellexit protinus quod viderat. Sumens dehinc volumen illud magnum, diligenter perlegit et saniorem partem, quam previdit, sub uno volumine conposuit et sic quidem murmurationem illorum conpescuit. 16 Per idem tempus multi eum nobiles et inlustres viri frequentare ceperunt, cogniti ut notum reviserent, incogniti ut notum sibi eum facerent. Et quidam quidem solo eius amore Turoniam proficiscebantur, quidam vero, dum orationis gratia ad Beati Martini properarent ecclesiam, videndi eum magno amore flagrabant. At ille, velud fons redundans, desiderantissima cunctis prebebat pocula et, quasi ex aperta bibliotheca, omnibus congrua ministrabat exempla. Sicque fiebat ut nonnulli, divino sale conditi et celesti ferculo satiati, conpuncti corde, immo gratias agentes, ad propria remearent. 17 Erat siquidem eo tempore miles quidam illustris, nomine Adegrimus, in armis strenuus et in consilio providus. Hic, audiens famam beati viri, abiit ad eum. Huius itaque devotionem intuens, pater Odo verbis et exemplis orsus est instruere eum. 18 Qui mox, corde conpunctus, dispositis quae possidebat omnibus, concite rediit ad eum. Deposita itaque capitis coma et seculari militia, ex tunc Christi factus est agonista. Sumens igitur pater Odo universa, quę sibi ipse ad temporalem usum tulerat, in sinibus pauperum erogavit, ut pridem de suis fecerat. Manserunt simul milites palatini, parvissimo tugurio contenti. Videntes denique mundum in maligno positum et eius amatores in ruinosam et inlecebris plenam tendere vitam, cotidie ad monastica festinabant scandere fastigia. Interea non fuit locus in finibus Frantię, ubi audierunt affuisse monasterium, in quo aut per se non issent, aut suos perlustratores non misissent et, non invenientes religionis locum inter eos, in quo requiescere possent, ad predictum tugurium revertebantur cum magno dolore. Ob hanc causam placuit Adegrimo Romam pergere. Arrepto tandem itinere, devenit in finibus Burgundię et pervenit in quandam vallem, que Balma dicebatur ex nomine. In ea namque erat monasterium, in quo Berno abba regimen tenere videbatur. Igitur, quia patris Bernonis mentionem fecimus et utilis occasio se prebuit nos quaedam narrare debere, quae fidelium cognitioni offerre cupimus, quaeque etiam evidentiorem nobis dant viam eorum, ad quę festinamus, inserendum huic operi videtur, qualiter idem Berno, ut in prefatione huius operis iam diximus, primum quidem in laicali habitu, postmodum vero in monastica religione, Deo devotus extiterit. Fuit enim ex Burgundia oriundus, genere admodum clarissimus, prediorum etiam possessione perquam locupletissimus. Qui vir Deo dilectus, spretis mundi huius inlecebris, secundum illud evangelicum preceptum in caelo suum totum recondere volens thesaurum, in proprio solo construxit celebre monasterium, quod Gigniacus est nominatum et ex paterna vel materna possessione non mediocriter reddidit locupletatum. Cernens vero secundum sui desiderii votum idem in omnibus obtime iam valere caenobium, omnibus suis, ut dictum est, ibidem delegatis, sanctę conversationis habitum sumpsit et in eodem loco Dei omnipotentis se servitio mancipavit. Atque postmodum iam in sancta religione perfectus electione cunctorum monachorum sive nobilium ipsius cęnobii regimen suscipere non recusavit, bonam hanc sui laboris consummationem existimans, si in utroque eiusdem loci, id est in materiali vel in spirituali frabrica dignus auctor vel operator existeret. Quod offitium tam prudenter tamque decenter exercuit, ut non solum iam dictum locum in omni sancta religione redderet perfectum, verum etiam illud monasterium de Balma antiquissimum, a beato Columbano, ut ferunt, normę monachorum sacratum et tunc religione et temporali facultate iam pene desolatum, in pristinum statum revocaret et regulari ordine decenter ordinaret. Studebant vero viri religiosi tunc temporis et potentes non modo vicini, verum etiam de remotissimis partibus eius fama permoti undecumque sibi monasteria committere, quia regularis ille ordo, deterescens, nec vestigium quidem reliquerat pene in tota Galliarum regione. Unde accidit, ut illa quoque duo precipua Aquitanicę regionis caenobia, Dolense videlicet et Masciacum, petitione Wuilelmi incliti ducis accipiens, in omni sancta instrueret disciplina et, ut idoneus pastor, prudenti conponeret vigilantia. His et talibus vir devotus insistens studiis, tamquam lucerna super candelabrum posita per universas regiones iam celebris habebatur et ab omnibus in summa veneratione merito colebatur, ita ut eius sanctitati inclitus ille dux, de quo supra diximus, se commendaret et admodum sibi, non sine Dei omnipotentis instinctu, ut postmodum in sequentibus pandetur, familiaris existeret. Cum enim pater Bemo, ut diximus, tam piis operibus studium daret, ut secundum suum velle normam sanctae religionis ubiubi dilataret, contigit, ut idem dux, divino, quod pie credimus, spiritu animatus, quoddam non exigui momenti predium sui iuris in Burgundia positum et in pago Maticensi situm, nomine Cluniacum, eidem viro venerabili committeret, quatinus ibidem Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo domum orationis construeret et non modo congregationem monachorum, verum etiam tamquam asilum pietatis refugium ibi pauperum, peregrinorum, captivorum et omnium misericordia indigentium undecumque advenientium sub sanctę Romanę Ecclesiae titulo et viri apostolici patrocinio in perpetuum consignaret et ordinaret. Cuius desiderio satisfatiens vir sancte religionis exsecutor opus illud tanto studiosius quanto et libentius aggreditur. Parietes enim ecclesiae extimplo eriguntur, regularis habitatio disponitur et totius operis non parva sollicitudo adhibetur, sed heu, pro dolor ! necdum eius superficies, ut ita loquamur, cernitur, et iam sui auctoris, immo potius parentis, gloriosissimi videlicet ducis, morte viduatur et, quod non sine dolore dicimus, tamquam posthumus relinquitur. His interim omissis, ad nostrae narrationis ordinem redeamus. 18b Divertitque illuc et ab eo offitiosissime secundum regulam beati Benedicti intra domum hospitum est susceptus ibique more hospitis aliquo tempore commorari voluit, non tamen ut eorum aliqua indigeret, sed ut mores habitantium locique consuetudines posset cognoscere. 19 Quibus videlicet edoctis atque precognitis, iter, quod arripuerat, deseruit et queque audierat seu viderat patri nostro nuntiare quantotius curavit. Moxque vir Dei Odo, sumptis secum centum voluminibus librorum, ad eundem demigravit monasterium. 20 Erant autem in eodem cenobio quidam fratres, quorum vitam moresque repperietis in sequenti narratione. Hi, audientes quod domnus Odo conversationis gratia illuc venisset, accedunt ad eum simulantes et, qua causa advenisset ibi, fingunt se interrogare. Itaque, cum ab eo de hoc, quod sciscitabant, responsum accepissent, aiunt dicentes : « Omnes nos querimus hanc congregationem fugere, ut possimus animas nostras salvas facere et tu econtra tuam vis hic perdere ? » Quibus cum respondisset, quare hoc dicerent, rursum aditiunt : « Nosti consuetudinem Bernonis abbatis ? » At ille : « Nusquam » inquid. Et illi : « Heu heu, si sciretis, quam dure scit ille monachum tractare ! Correptionem vero suam sequuntur verbera et rursus quos verberat compedibus ligat, domat carcere, ieiuniis affligit. Et hec omnia perpessus, nec sic suam potest miser impetrare gratiam ». Hec audiens, domnus Odo pedetentim titubare de ingressu caepit. Quem intuens predictus Adegrimus, mox prosiliens inquid in medium : « Odo pater, noli trepidare. Ista verba non sunt fantis, sed administrantis. Animadverte et quia per eorum ora Diabolus loquitur, vide ». Mox illi confusi retrorsum redeunt. Pater namque Odo cum Adegrimo ad suavissimum Christi iugum colla submittunt. 21 Erat autem etate tricenarius. Domnus vero Adegrimus in unam se coartavit cellulam et, permittente Bernone abbate, per triennium mansit in ea. Nam patri Odoni, quia erat vir scolasticus, laboriosum scolae inposuerunt magisterium. Igitur perstrinxi quo potui brevi sermone, quemadmodum pater Odo sanctissimus ad monastica conscenderit fastigia. Nunc vero restat, ut quicquid de eius patientia ad meam pervenit notitiam fratrum auribus pandam, quatinus inter huius mundi discrimina patientiae illius valeant obtinere documenta. 22 Assumpto igitur scolę magisterio, mox se tempus prebuit oportunum, quo eius patientia probaretur. Affuit nox et ecce quidam de pueris, natura cogente, signo latrinam petiit. Erat autem ille locus adeo dormitorio coniunctus, ut lucerna, quę ibi auctoritate regulari ardebat, perlustraret eum totum. Surgens itaque pater Odo, unum suscitans e pueris, illo contentus tantum lumine, cum eo abiit. Altera vero die, ut mos est, convenientes ad capitulum fratres, post martirologio et versu finito atque lectione regulę, ceperunt illum graviter increpare, cur sine cereum transacta nocte post puerum isset. Verum quia ante veniam nullus audet suam proferre causam, nec suam post veniam defendere sententiam, ilico in terram corruens veniam petiit, sufficere inquiens sibi posse dormitorii lucem, sed tamen ab illis non solum non est auditus, verum econtra gravi culpe adiudicatus. Vir denique beatissimus, qui, arrepto itinere angusto, sequi venerat illum, qui, cum pateretur, non comminabatur, non indignans aut murmurans nec obstantię obponens querelas, sed momentaneos querens locos, terra prostratus veniam est deprecatus. Abbas autem suus, volens probare adhuc pacientiam eius, fingit se irasci et protulit sententiam excomunicatione conexam, ut ea die ultra ei veniam non peteret. Ille autem daviticum illud in pectore volvens, qui dicit : « Ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum », et rursum : « Posuisti tribulationes in dorso nostro, inposuisti homines super capita nostra », abiens, provolutus fratrum pedibus rogat, ut eant et vice sua eidem abbati veniam petant. Quod et factum est. Tandem admirans Bernus abbas tantam in iuvene patientiam, mox eum convocat et more regulę ipsam commotionem benedictione sanat atque post hinc carior factus est illi. 23 Erant autem fratres in eadem congregatione mente et actione iuvenes, quorum superius mentionem fecimus. Hi vero, unde proficere debuerant, inde ad interitum ibant. Nam, quotiens locum, occasionem repperire potuissent, diversis iniuriis et falsis increpationibus ei obitiebant. At vero vir pacificus Odo seorsum ducebat eos et, innocens, quasi reus eorum pedibus se prosternebat, veniam petens, non tamen metu humano, sed amore fraterno, nimirum ut patientia corrigeret quos videbat divinam incurrere ultionem. Conpescebantur tandem aliquantulum eius patientia, sed, more labentis aquae, protinus ad propria revertebantur vitia. Illum namque, quem imitari debuerant, econtra insequebantur. Princeps autem pestis huius Wido dicebatur. Sepius enim, cum instigaret alter alium, ut ei convitiaretur, aiebat ille, qui mittebatur : « Quid prodest hec cotidie agere, cum non possimus eum nec effugare, nec ad contumeliam provocare ? Tu enim nosti, quia doctior nobis est ; actenus enim quicquid ab eo discere volui gratanter insinuavit. Vereor, inquam, ne quandoque, tantis iniuriis confractus, incipiat retrahere postmodum invitus quod nunc sponte largitur ». At Wido : « Non, ut asseris, ita est : talis enim frater Odo est, ut non tantum ista aut similia, verum et peiora sustineat, atque post hec quod volueris gratanter impendat ». Siquidem post modicum tempus divina ultione percussi sunt iusto Dei iuditio, quia non potuit eos compescere fraterna correptio. Defuncto namque Bernone, qui erat tunc ipsius monasterii pater, mox, deposito religionis habitu, ad seculum reversi sunt et teterrimum meruerunt postmodum obitum. 24 Sane et hoc miraculum eo tempore in eodem monasterio factum fuisse eiusdem patris nostri fideli didici relatione. Erat quidam in eadem congregatione frater meditationi ac lectioni frequenter insistens ; nam refectionis hora, dum sepius cum fratribus sederet ad mensam, in tantum mens eius lectioni adherebat, ut pene oblivisceretur que ei apponebantur ad manducandum. Sicque mens eius divinis flagrabat studiis, quo largius reficeretur lectione, quam cibo. Die igitur quadam contigit, ut, collectis ex more micis, priusquam eas sumeret, prefatus abba lectioni finem inponeret : anxiare cepit frater, ignorans, quid ageret. Siquidem post finitam lectionem eas dum non auderet comedere, super mensam metuebat dimittere, ne casu perirent. Reperto tandem salubri consilio, decrevit eas clauso detineri pugillo, ut, regressis ab ecclesia, patris eas consignaret iuditio. Quod et factum est. Egressis igitur, ut dictum est, ab ecclesia, prostravit se pedibus patris. Qui cum interrogaretur, cur veniam peteret, et ille quod factum fuerat patula manu vellet ostendere, omnes predictę micę in margaritarum species sunt converse. Glorificantes igitur Dominum, mirabiliter stupefacti sunt. Deinde precepto patris in quodam ornamentum ipsius ęcclesię sunt intexte. Sepius vero fratres, cum quibus conversatus sum, et quam plurimi ex ipsis finibus retulerunt, quod hoc signum per venerabilem patrem Odonem Deus voluisset perficere ; utrum vero verum sit, fratrum iuditio relinquo. 25 Per idem tempus previdens domnus Berno abbas honestissimum fore virum futurum, promovit eum et, arcersito episcopo, ipso ignorante ac postmodum resistente, consecrari eum fecit sacerdotem. Nam de eodem episcopo narrari solitus erat pater Odo, quod tantę sanctitatis esset, ut benedictum ab eo cibum nullus canis auderet comedere. Quod si casu contigisset, statim moriebatur, veluti pro cibo aliquid gustasset venenatum. Nempe ut humanus animus pro aliquo sibi collato honore hilarescere et congratulari solet, ita econtra venerabilis pater Odo, collato sibi sacerdotio, multo post tempore magno se confecit merore. 26 Qua de re factum est, ut, reperta quadam occasione, ad eundem episcopum eum dirigeret abbas Berno. Cumque episcopus ille pro sua quodammodo consolatione de culmine sacerdotii in longum sermonem traheret, contigit, ut de statu Aecclesiae sermo inter illos affuisset. Tunc pater Odo ex Iheremię vaticinio flebilem illi de sacerdotibus cepit sermonem exponere. Quo videlicet expleto, cepit eum ille episcopus rogare, ut eundem sermonem ei describeret et libelli more conponeret. Cui econtra Odo pater noster preceptum protulit regulae, in quo continetur, quod absque licentia prioris nichil monacho liceret facere. At vero isdem episcopus ob hanc causam perrexit ad monasterium et, quia erat predicti patris sodalis amicus, mox, quod voluit, obtinuit apud eum. Deinde precepto illius tres libellos conposuit ex Iheremiae lamentationibus, quorum videlicet textus per diversas iam est ecclesias translatus. 27 Per illud tempus exitiali languore cepit decumbere pater Berno. Mox vicinos episcopos accersivit et ab omni ordine se deposuit ; insuper et flebili voce se reum indignumque tali ministerio proclamabat prefuisse. Rogabat inter hęc verba fratres, ut sibi, quem vellent, patrem eligerent. Tunc manibus fratrum pater noster captus et violenter constrictus hac proclamantibus omnibus, ut ordinaretur, coram abbatę suo Bernoni est ductus. Et cum nec sic vellet cedere et locum pastoris subire, superatus est tandem episcoporum exconmunicatione. Ordinatus itaque ille abbas, intra modicum tempus pater Berno migravit felix ad Dominum, cui est gloria et honor in secula seculorum. Deinde divina, ut credimus, dispositione, fratrumque sententia concordante, loca sibi subiecta bifariam dividit tali ratione. Decernit namque sibi succedere quendam probabilis vitę monachum, Wuidonem videlicet sibi carne propinquum, et patrem Odonem ęquae dilectum, ita ut alter, Wuido scilicet, caenobio Gigniensi et Aethicensi cum cella, que dicitur Sancti Lauteni, et cum omnibus rebus ad predicta monasteria pertinentibus, preter villam quandam, quę vulgo dicitur Alafracta et quibusdam aliis rebus sibi reservatis, regulariter preesset ; alter vero, domnus scilicet Oddo, Cluniacum superius nominatum, Masciacum atque Dolense monasterium cum omnibus ad se pertinentibus disponeret. Ea etiam, quae supra diximus, sibi reservata, villam videlicet iam dictam et alias res, quas commemorare non est necesse, predicto patri nostro sub testamento delegavit et ad Cluniacum monasterium, utpote adhuc spatio temporis tenerrimum et possessione pauperrimum, sub redditione census XIIcim denariorum Gigniensi coenobio investitura quotannis tradidit, proferens sententiam, ut in illo testamento invenitur, paterno affectu plenam et memoria dignam. « Non – inquid – iniustum videatur, si Cluniaco easdem res adsigno, quoniam ibi sepulturam mihi locavi et locus ipse quasi posthumus morte domni Vuilelmi quondam incliti ducis atque nunc mea inperfectus deseritur et certe pauperior est possessione et numerosior fraternitate. Et, ut hoc inferam, si post filios priores et priorem locum, quibus testamentum feci, nobis alios divina largitas et locum et filios ampliare dignata est, ratum debet videri, ut posteriores filii non exheredentur, sed aliqua pars hereditatis nostrę eis profitiat, qui, quamvis in alio loco, tamen eidem domino, id est beato Petro, in c[uius] nomine utrumque locum construximus, servituri sunt ». Haec ideo retulimus, ut hui[us] viri paternum affectum et pium animi votum erga locum septus dictum demonstraremus. Igitur, bis ita ordinatis, domnus Berno ultimum vitę diem clausit et, ut pie credimus, beatę immortalitatis gloriam a Domino percepit. 28 Igitur pater Odo electus et abbas ordinatus, mox contra eum predicti veterani persecutores eius insurgunt. Ille autem, malens locum dare et beatę ac quiete vivere, quam contentionibus deservire, derelicto eodem monasterio Balmę et quęque ibi fuerant a domno Bernone parata atque ei paterno more tradita, abiit Cluniacum et ceptum pridem perfecit monasterium. Secuti sunt autem seniores loci illius. Iam dictus vero pater Oddo in offitio sibi commisso prudenter invigilans, opus iam coeptum Cluniensis cęnobii aggreditur. 29 Per illud namque tempus defecit omne, quę secum detulerat, sumptum in construendas monasterii officinas. Fiebant autem hec omnia circa beati Martini natalicia. Est autem consuetudo nostra octo dierum circulo celebrare eam. In construenda regulari habitatione non parva sollicitudo exhibetur et in dilatandis rebus monasterii non mediocris labor impenditur. Sed quia, ut diximus, adhuc locus erat pauperrimus in proximo dum deficit census intermittitur opus. Instabat vero tunc annua beati Martini celebritas et, ut est nostrae consuetudinis, per octo dierum circulum sollempniter a fratribus agitur. Peracta itaque diei octavi celebritate matutina et necdum inlucescente aurora, omnes reversi sunt ad propria strata requietionis potius quam dormitionis gratia. Ferebatque pater noster cuidam vetulę personę talem revelatam fuisse visionem. Aspitiebat et ecce vir venerabilis canitie decoratus stolaque splendida indutus, super quam pallio pluviale utebatur et episcoporum more ferulam manu ferebat. Qui, propius accedens, structuram eiusdem monasterii circumcirca inspicere cępit. Quem cum interrogasset, quis esset, aut cur eundem ędifitium circumspiceret, ille : « Ego sum – ait – de quo fratres celebrant sollempnitatem octavi diei, etenim visitare eos veni. Dicito illis, ne deficiant, sed in cepto opere persistant. Ad haec subiunxit persona illa, quia defecisset omne sumptum, quem secum detulerat. At ille : « Ne timeant – inquid –. Ecce, nunc a Roma venio et Turoniam vado. Iter autem meum per Gotiam Aquitaniamque faciam et ex his partibus tantum eis pensum mandabo, ut hoc tempore eis affluenter abundet et longo post perseveret ». Leti ergo fratres et de tanti viri promissione securi, omni cum ylaritate Deo gratias ceperunt agere. Cuius autem hec persona fuerit, profiteri non audeo, quia patris nostri mos fuit, ut deliberative suam personam numquam adscriberet, sed, si magni aliquid vidisset vel parvi, tali modo quod viderat dicebat : « Unus e nostris fratribus », aut « Quędam vetula persona hoc vidit vel illud ». Nam, quotiens mihi haec retulit, toties mihi professus est post hanc revelationem intra dies paucos ex finibus Gociae plus quam tria milia ibi delati fuissent solidi. Tanta namque et talia sub tali spetie mihi narrare solitus fuerat, quę apud cenobium Sancti Benedicti, quod dicitur Floriacum, gesta fuerunt, simili modo et apud Cluniacum, quae si auderem ad liquidum exarare, libelli modus ultra dictatoris se facultatulam extenderet. 30 Per illud namque tempus longe lateque patris nostri nomen veluti clarissimum sidus cepit effulgere. Factus est notus regibus, episcopis familiarissimus, magnatibus karus. Queque enim monasteria in eorum finibus constructa fuerant, iuri patris nostri ea tradebant, ut regulari tramite ea corrigeret et ordinaret. Interea veniens ad quodam monasterium, habens secum paucos fratres in comitatu – e quibus nos unum cognovimus, nomine Aldolfus, qui et ipse ante hoc biennium migravit ad Dominum – peracta itaque illa ebdomada, sabbato vesperascente, cum nostri fratres cepissent mandatum more regule preparare, contigit, ut unus ex illis monachis per eundem locum, ubi hec parabantur, transiret. Certe, cum vidisset predictum fratrem nostrum nostra consuetudine suos abluere subtalares, ira permotus, rupto silentio, cepit dicere : « Dic mihi, in quo loco beatus Benedictus precepit monachis suos lavare subtalares ? » Ille autem nostro more signum ei fecit, ut taceret, quia erat hora inconpetens. Non enim recordabatur illius, quod Sapientia dicit per Salomonem : « Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit », et iterum : « Noli arguere derisorem, ne oderit te ». Videns itaque sibi non respondisse, efferatus est vehementer et rabido inflammatus igne ista cepit verba evomere : « O qui solebas negotiando circuire mundi provintias, nunc venisti nobis predicare regulam et meliorum tuorum corrigere vitam ? Iurando et periurando more accipitris hominum assueveras auferre substantias et nunc inpudenter beatificari nobis appetis, quasi nescientibus actiones tuas ? Non enim serpentem me fecit Deus, ut tuo more debeam sibilare, nec bovem, ut debeam mugire, sed hominem me fecit et, ut loquar, linguam mihi tribuit ! » Hec et his similia cum incessanter oblatraret, concito gressu recessit ab eo predictus frater noster. Sequenti vero die, cum hec omnia ad capitulum fuissent recitata, miser ille non solum veniam non petiit, verum bene se fecisse respondit, addens insuper non decere talem personam suum meliorem increpare. Tunc pater noster, super eius indignatus superbiam, commotus ait : « Hodie dies dominicus est, ideo nullus contristari debet. Ista discussio suspendatur in crastinum ». Factum est et post pusillum autem omnes a capitulo surrexerunt. Ille vero subito factus est mutus atque post triduum sine sermonum absolutione defunctus est. 31 Sed ecce, cum de correctione monasteriorum sermonem ad medium protuli et Floriaci monasterii mentionem feci, subito ad memoriam rediit, quo ordine venerabilis pater noster eundem monasterium accepit acceptumque mirifice correxit. 32 Postquam miseratione divina sevissima gens Normannorum a Franciae finibus fuit expulsa, ut adimpleret Dominus Ecclesię suę quod per Esaiam olim promiserat : « Ad punctum – inquiens – in modico reliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna miserebor tui », congregati fratres in id ipsum ex coenobio Beati Benedicti, qui hostili metu pridem huc illucque fuerant dispersi, proprium repeterunt coenobium, sed, quod sine dolore dici non possumus, unita corpora scissis mentibus sanctissimum illum tantum preoccupabant locum. Quod succincta locutione transcurrimus, ne in talium vita noster stilus inmoretur. Revera hoc patenter narrare satagimus, qualiter a beato Benedicto vocatus sit atque electus immo et preordinatus Odo, pater beatissimus. Quodam namque die, dum predicti fratres intra claustram residentes se invicem corroderent, quidam ex eis, ab oboedientia rediens, obvium habuit ante fores monasterii Benedictum patrem. Cui mox imperavit : « Vade – inquiens – dicito his fratribus, quia non me quiescere sinunt. Ecce, recedo ab his sedibus et sciant me non reversurum in hunc locum, quousque ex finibus Aquitaniae talem virum huc deferam, qui sit secundum cor meum ». Quem frater ille cum de nomine vellet inquirere, respondit hesitationi eius : « Ego sum – ait – frater Benedictus ». Dixerat et ire cepit. Igitur frater ille concite fratribus quę sibi imperata fuerant nuntiavit. Sed miseri, tanto patre orbati, non cucurrerunt ad lacrimas et preces, quae ipsam Domini comminationem sepius sedare solent, sed, ascensis ęquis, huc illucque ceperunt discurrere, ut eum invenirent inventumque vi aut prece revocarent. Sed, cum neminem invenissent, ceperunt postmodum fratri illi indesinenter illudere. Per illud tempus vir illustris Elisiardus, comes qui tunc, nunc vero monastico, degit habitu, audiens infamiam horum monachorum, predictam abbatiam Rodulfo, regi Francorum, petiit et accepit acceptamque patri nostro tradidit. Deinde, sumptis secum duobus comitibus itidemque presulibus, simul cum patre nostro profecti sunt. Quorum adventum fratres cognito, sumptis gladiis, alii ascenderunt edificiorum tecta, quasi hostes suos lapidibus et missilibus telis iaculaturi. Alii muniti clipeis, accinctis ensibus monasterii observabant aditum, prius se mori fatentes, quam eos introire sinerent, aut abbatem alterius ordinis susciperent. Interea in se reversi dicebant : « Ecce, videmus quod nobis nuper minatus est beatus Benedictus. Heu, pro dolor, quare non credebamus fratri nostro ? Omnia nempe, que nobis dixit, opere complevit. Numquid non iste est Odo ille Aquitanus, de quo frequenter suspicati sumus dixisse beatum Benedictum ? Heu, quare non prius misimus nos ad eum ac sponte invitavimus ? » Interea querebant, qua ratione eos possent propellere, vertentes se huc illucque. Erat autem apud eos frater quidam, Vulfandus nomine, iuvenis sed bonę indolis. Hic enim dum inter eos discurreret, miserunt ei quędam precepta regalia, in quibus continebatur, ut nulli ex alia congregatione ullo umquam tempore liceret eiusdem lod prioratum subire, et cetera. Cui pater noster inquid : « Pacifice veni, adeo ut neminem ledam, nulli noceam, sed ut incorrectos regulariter corrigam ». His et similibus verbis, licet per internuntios, eorum assiduę mulcebat mentes. At illi, cum viderent suam nullo modo prevalere industriam, vertebant se ad alia argumenta, modo regem vocabant, modo occidere eum minabantur. Hoc enim fiebat per triduum. Ad postremum pater noster, cunctis ignorantibus, ascendit asellum et cepit ire concite ad predictum monasterium. Episcopi vero et qui cum ipsis erant comites simul cum suis currebant post eum, clamantes : « Quo his, pater ? An fortassis mortem queris ? Anne vides, quia parati sunt te interficere ? Qua videlicet hora ad eos accesseris, statim morieris. Velisne eis de tuo interitu facere gaudium et nobis exitialem luctum ? », has et huiuscemodi voces post eum mittentes. Sed, sicut Scriptura ait : « Iustus ut leo confidens absque terrore erit », a cepto itinere nullo modo eum potuerunt declinare. Mira dicturus sum. Appropinquante autem eo et agnito ab his, qui eum prius noverant, hi qui tunc resistebant, protinus commoti sunt et inmutati, ita ut procul dubio dicere possimus : « Hec est inmutatio dexterę Excelsi ». Revera extimplo, proiectis armis, exierunt obviam ei eiusque sunt vestigia amplexati. Non parva siquidem letitia eo die omnibus est facta. Patrem igitur Odonem cęnobii recepit claustra ; reliqui omnes redierunt in sua. 33 His preterea diebus cepit eis suadere, ut ab esu carnium recederent parceque viverent nichilque proprium possiderent, id ipsum, quod occulte habebant, apostolorum more coram omnibus renunciarent. Sed quia res monasterii nequaquam in commune possederant, sed pro posse et libitu eas inter se diviserant, cum viderent sibi ultra iam non licere quod licuerat, maluerunt potius suis fautoribus, immo profligatoribus, iniuste possessas inique condonare, quam iure regulariterque abrenuntiare. Nam solo prodictu id ipsum, quod abrenuntiaverant, moliebantur mandendo consumere cum ceteris, quę pater noster secum detulerat, ut, consumpta omnia, saltim invitus carnem eis edi concederet. Qua de re indesinenter expetebant pisces. Econtra pius pater cuncta illis inpendebat conpetenter, ut ab uno eos cohiberet. Sicque factum est, ut, ille largiendo ipsique mandendo, pene cuncta consumerentur. Instabat nimirum pater noster fide intrepidus speque securus, caritate munitus, sciens se secundum illud evangelicum nequaquam deseri promissum : « Nolite solliciti esse, quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid operiamini ». Interea, dum hec agerentur, cuidam fratri beatus Benedictus adest in visione eique inter cetera inperat patri nostro dicere, ut pro pecuniae defectu minime trepidaret sed nec pro adipiscendis rebus sollicitus esset. Ait hęc et postea adiecit : « Crastina die mittam ei centum solidos et sequenti ebdomada tanta ei accomodabo diversarum rerum solatia, ut multis temporibus sufficere queant usibus fratrum ». Quod et factum est. 34 Preterea cepere quam plurimi ex circumfluis regionibus ad vestigia beatissimi viri concurrere eiusque magisterio placitę obedientię viam arripere, quo postmodum mererentur polorum scandere sedes. In tantum igitur sanctitatis eius fama dilatata est, ut non solum laici seu canonici ad eum confluerent, verum etiam quidam episcopi proprias sedes relinquerent eiusque congregationi se sotiarent. Interea videres locum illum, quasi exculta spinis terra, novas soboles ceu novas fruges proferre et quasi ex tritura areae, crebris verborum ictibus tunsis, sequestratum a vitiorum paleis frumentum conferre ad dominicum orreum. 35 Alio item tempore, adpropinquante die festo beati Benedicti, conplacuit patri nostro, ex quodam monasterio, quo tunc erat, ad predictum proficisci cenobium, quatinus ante corpus beati viri nocturnas devote excubias celebraret ; quod et fecit. Nocte vero illa, que solempnem precesserat diem, contigit, ut ante lucis ortum matutina laus celebraretur. Nam, cum quidam e fratribus, nocturna vigilia fatigatus, denuo se sopori dedisset, beatus Benedictus ei apparere dignatus est. Cui cum se prius agnitum reddidisset, protinus subiuncxit : « Nuntia – inquiens – fratribus, quia hac nocte non potui cum illis esse : ero pro certo hodie ». Et ille : « Ubi fuisti – inquid – domine ? » At beatus Benedictus : « In insula Brittannia ». Et ille : « Quid – inquid – ibi fecisti ? » Ille autem respondit : « Frater Litfredus, qui propter suam superbiam relinquens hunc locum tranfretavit maria, hac nocte fuit defunctus et a demonibus receptus, contra quos agonem intorsi eumque ab eorum potestate liberavi ». Quo audito, cepit frater ille super huius rei factum ammirari attonitus. Ad quem rursus ait pater sanctus : « Si super hoc factum miraris, iterum audi : scias pro certo, quia ab illo die, quo hoc monasterium fuit constructum, quotquot fratres hinc fuerunt migrati, ęterna requie sunt recepti ». Deinde adiecit et ait frater ille : « Quia, domine, dixisti hodie nobiscum te esse debere, quis notam fatiet nobis horam adventus tui, ut occurramus tibi ? » At ille : « Nemo – inquid – sed ego tale signum ostendam omnibus, quo de mea presentia dubitet nullus ». Adiecit frater et ait : « Et quali cum apparatu tantum patrem suscipere poterimus, aut quibus obsequiis adstabimus ei ? » Cui beatus respondit Benedictus : « Si pro lautioribus cibis estis solliciti, pisces abundanter habebitis ». Et ille : « Nequaquam –ait – domine ». Et sanctus : « Precipiatur – inquid – piscatoribus, ut nequaquam eant in Ligeris alveum ad piscandum, sed in hac palude, quę secus influit monasterium ». His ita auditis, evigillans a somno frater, cum tempus adfuisset loquendi, omnia, que sibi fuerant inperata, studuit fratribus innotescere. Certi ergo fratres de adventu tanti patris et amonitione patris nostri Odonis edocti, unusquisque satagebat spirituali patri de corde proprio spiritualia offerre munera. Unde factum est, ut ipsum diem cum spiritalibus ymnis orationibusque transigerent. Interea famuli monasterii, qui piscandi offitio erant dediti, nequaquam, sicut eis imperatum fuerat, abierunt in paludem, sed in Ligeris fluvium, a quo fuerant secreti. Unde factum est, ut absque ullo emolumento, licet fatigati, fere hora tertia ad monasterium sunt reversi. Qui videlicet requisiti, cur vacui redissent, confusi presumptione inoboedientiae, erubescebant confiteri quod egerant. Sed silentium, quod indicebat pudor, hoc reserabat fatiei reverentia. Quibus ait oeconomus : « Scio presumptionem vestram, sed quoniam prius imperata renuistis, nunc secundo in paludem piscandi gratia redite ». Quod et factum est. Revera subito tantos in hac piscatione traxerunt pisces, ut pene nullus ambigeret, quod ipse, qui in deserti regione ortigometras Israhe[litico] populo tribuerat, et tunc in eandem paludem pisces influeret. Etenim usque adeo ibidem superabundant, ut videlicet nullo tempore ab ea defitiant. Sicque factum est, ut palus, quę ranas prius ebullire consueverat, deinceps piscibus abundaret. Convenerat igitur ad eandem sollempnitatem ex circumfluis regionibus non modica turba hominum, inter quos quam plurimi erant cęci et claudi seu paralitici atque diversis languoribus dediti, expectantes tempus refectionis, de quibus omnibus inperatum est a patre nostro, ut ante tempus missae nequaquam eis cibos inpertirent. Facta autem hora, ingressi sunt omnes ad missam. Tanta enim est magnitudo ęcclesię, ut nullus cogeretur foris stare. Enimvero, ut angelicum cepere hymnum canere, id est « Gloria in excelsis », magno quodam strepitu fores ęcclesię subito sunt concussę et reserate, ita dumtaxat, ut omnes postergum aspicerent, quodam orrore perculsi. In ipso autem strepitu omnes, qui illuc aderant, infirmi pristinę sunt sanitati redditi, scilicet ut ceci visum, surdi auditum, claudi reciperent gressum. Equidem et lampades ęcclesię omnes fuere inluminate. Tunc intellexerunt omnes beatum ibi, sicut predixerat, advenisse Benedictum. In tantum enim devotio spiritalis omnium corda replevit, ut pre inmenso gaudio a lacrimis se continere non possent. Nomina vero fratrum, qui hec viderunt, innotescere mihi renuit Odo pater. Qua de re dubium est, utrum ipse an alius fuerit, qui hec viderit. 36 Nec illud preteream, quod coram omnibus fratribus meis quidam peregrinus, qui se de familia patris nostri esse fatebatur, Iherosolimam proficiscens, bis terque narravit. Aiebat enim, quod isdem annis, quibus Normannorum gens Turonię devastabat fines, die quadam contigit, ut nepotem domni Odonis, necdum renatum fonte baptismatis, una cum nutrice sua caperent predicti Normanni. Erat autem Turoniae predictus pater, cumque hoc ei ibi nuntiatum fuisset, mox ille orationi incubuit et tandiu Dominum oravit, quousque liberatum puerum esse cognovit. Non enim potius de illo, quam de ceteris dolebat captivis, sed pro eius anima gravissimae lamentabatur, timens, ne aliquo casu sine lavacro fontis puer moreretur et eius anima Gehenne traderetur. Sed inter cetera non sunt pretereunda illa, que nutrix pueri narrabat. Locus, inquid ille, ad quem captivi ducti fuerant, ultra quoddam flumen erat, cuius tanta erat profunditas, ut nullus illud aliter nisi navigio aut natatu posset transire ; distabat autem a Turonia spacium itineris octo dierum. Iam vero revisendi puerum spes frustrabatur. Adstante itaque muliere in ipso discrimine, subito inspirata est Dei flamine, ut arriperet puerum et abiret ; quod et fecit. Etenim secura per medias hostium transivit catervas, ut non solum ab aliquo non fuisset retenta, verum etiam nec interrogata. Profunditatem vero tanti fluminis siccis cruribus transiit et longinquitatem tanti itineris inter triduum peregit, non esuriens, neque sitiens aut lassescens, donec Turoniam perveniret. Hoc vero factum, cuius fuisset meriti, statim claruit, quia mox, ut puer patri nostro delatus fuit, sacro eum fecit baptismate tingui, deinde, elevatis in celum oculis, ut moreretur, oravit. Atque dehinc post triduum celo reddidit spiritum. Pater vero eius factus est monachus. Quę vero sequuntur ipse beatus pater mihi exposuit, non tamen ut a se vel pro se facta fuissent, sed de quibus eum Dominus narrabat periculis liberasset. 37 Quodam tempore, dum Rodani alveum navigio transiret, comitantibus illum optimatibus regionis illius, contigit, ut, dum unus equus alium vellet calce percutere, ictum ferientis navigii tabula excepit, illo videlicet loco, ex quo ramum fuerat, cum dolaretur, excisum. Mox, evulsus vertex, tanta per idem foramen inundatio ingressa est aquę, ut subito repleretur navis usque ad superfitiem ; sic tamen plena, Deo gubernante, ad aliam pervenit ripam. Etenim usque adeo pater noster introstetit, quo omnes fuissent egressi. Ad postremum, cum fuisset ille egressus, navis abiit in profundum. Qua in re videlicet cuius meriti vir iste fuerit, perspicue claret, qui hoc suis obtinere valuit precibus, quod prius meruerunt Petrus et Paulus, deinde beatus pater Benedictus. 38 Sub eodem tempore competit illi Romam orationis gratia venire. Sed non multo post, dum patriam reverteretur, inter Burdonum Alpes ob nivis inmensitate preoccupatus et septus est eius iter, qua videlicet mons ille nullo umquam tempore potest carere. Secus autem locum illum habitat quoddam genus hominum, qui Marrones vocantur, et arbitror ex Marronea aquilonali provintia illud nomen traxisse originem. Hii enim, accepta mercede, prebuerunt ei ducatum, sicut et aliis facere consuerunt, quia aliter hyemis tempore nemo quidem predictos montes valet transire. Nam antequam sol lucis terminum clauderet, illud, quod supererat, diei spatium versum est a multitudine nivis in caliginem. Sed, illis proficiscentibus, ut preterirent tetrum et periculosum locum illum, subito equus, super quem sedebat pater noster, tetendit pedem in obliquum et ambo simul mergebantur in precipitium. Tunc pater noster, relictis abenis, ambas manus, dum caderet, ad celum erexit et mox ramum arboris inter brachia sua repperit atque in eo usque adeo se suspendit, donec eius clamoribus qui precesserant reversi fuissent et eum suscepissent. Ramus autem ille amplius non fuit visus, quia arbor ibi numquam videtur, nec nascitur ; equus vero nusquam ultra comparuit. 39 Revera cum pro pace regum et principum nec non et correctione monasteriorum inpatienti amore arderet et ob hoc huc illucque discurreret, sepe ei latrones insidias paravere. Quodam nempe die quadraginta super eum insurrexerunt latrones. Cumque unus ex eis, qui erat insignior ceteris, Aymo nomine, vidisset eum fratresque, qui comitabantur illum, incessanter psallere ac psallendo iter peragere, ilico conpunctus corde dixit sociis suis : « Numquam memini me tales viros vidisse, nec puto alicubi visos fuisse. Discedamus ergo ab eis. Est et quidam armiger cum eis, videlicet strenuus vir, et ideo absque nostro periculo non possumus nocere eis ». Cui respondentes dixerunt : « Armigerum illum in accuminę lanceę nostrę levabimus, ceteros autem expoliantes abire permittemus ». Ad hec respondit ille : « Prius in me arma convertite, alioquin, me vivente, nichil adversi eis valebitis inferre ». Sicque ab invicem sunt divisi et ad propria reversi. Latro itaque, quem prediximus, post patrem nostrum abiit et reatus sui penitentiam egit atque a latrocinii pravitate discessit. Set non ab re hoc censemus factum fuisse. Tanta enim spiritus, cui adheserat, eum repleverat gratia, ut eius iocunditas non solum iocundos exhylararet, verum etiam mestos vere letitiae redderet et perhenni exultatione participes faceret. Lingua enim eius, ut Scriptura canit, lignum vitę et lingua placabilis ac dulcedo mellis, favus distillans labia eius et lex prudentiae in sermonibus illius. 40 Quodam namque die iter faciens iuxta predonum fines, quidam latro iuvenis, intuens vultus eius affabilitatem, ilico conpunctus corde, eius provolutus vestigiis, ut sui misereretur, humili precabatur voce. Quem cum interrogaret, quid vellet, monastica sibi deprecabatur subveniri miseratione. Deinde interrogavit eum pater noster, si aliquis ex eadem parrochia eum cognosceret. At ille : « Omnes – inquid – discoli ac nobiles ». « Vade – ait – hodie et crastina duc tecum unum ex prioribus loci istius, cum veneris ad me ». Quo audito, abiit et, sicut ei imperaverat, peregit. Altera vero die cum utrique ante eum venissent, cepit pater noster virum illum magnatem de vita moribusque predicti latronis sciscitare, at ille : « Iuvenis iste, pater, insignissimus latro est ». Quo audito, discretus pater dixit latroni : « Vade et prius mores tuos corrige et postmodum monasticum appete discipulatum », at ille : « Ego – inquid – proiectus a te hodie vadam in perdictionem ; animę vero tuę me Deus requiret ». Tunc, misericordia motus, pius pater precepit ei ut, arrepto itinerę, ad monasterium eum precederet. Quod et factum est. Peracto itaque aliquo tempore, sub regulari degens examine, tandem effectus monachus, cellarario fratri eum ad obędiendum subdiderunt. Etenim cum idiota esset, utrumque ei inposuerunt, scilicet obedientię iugum et studium litterarum. Quod devote ita peragebat, ut unam manum obaedientiae porrigeret, altera vero psalterium ferret, Israheliticum illum imitans populum, qui, cum Hierusalem reędificaret, una manu gladium tenebat, cum quo hostes pelleret, alteram namque subdebat ad laborem artis. Sicque frater iste vitam suam peragens, post paucum tempus exilii huius vitę suscepit finem. Nam, cum in extremo vitę laboraret, vocavit pium patrem, singularem supplicans locutionem. Cui cum veniam peteret, interrogavit eum, si in aliquo excidisset post monachatum, at ille : « Nudo cuidam, te ignorante, mea culpa, tunicam nostram tribui et funem pilis contextam de cellario abstuli ». Quem cum interrogasset, quid ex ea fecisset : « Refrenando – inquid – ingluviem, quam dudum male vivendo contraxi, ventrem meum ex ea circumligavi ». Super quod factum stupefactus est pius pater et, cum vellet eam ab eius visceribus solvere, cutis, quę ei adheserat, una cum sanie est secuta. Deinde precepit fratri, qui sui curam egerat, ut sollicitius super eum invigilaret, et abiit. Postriduum vero revi- sitavit eum et, cum cepisset suadere ei, ut inter flagella gratias ageret et mentem suam Conditori adhereret, respondit ille et ait : « Hac nocte, pater, in cęlis elevatus sum per visionem. Obviavit autem me gloriosissimę personę et excellentissimę potestatis mulier, appropinquansque mihi ait : – Cognoscisne me ? –, at ego : – Nequaquam, domina –. Et illa : – Ego sum – inquid – mater misericordiae, scias –, cui ego : – Quid iubes, ut fatiam, domina ? –, at illa respondit : – Post triduum venies huc, tali hora – ». Quod et factum est. Tertio vero die, hora qua dixerat, defunctus est. Qua de re patuit perspicue verum esse quod vidit, quia hora, qua predixerat, ab hoc seculo migravit. Et inde pater noster consuetudinem tenuit beatam Mariam matrem misericordiae vocare. 41 Neque hoc reticendum puto, quod quidam religiosus vir Petrus, Fabricane aecclesiae presbyter, de eodem patre mihi tempore conversationis meae narrare consuevit. Aiebat namque, quod vir quidam erat sceleratę vitae, habitans iuxta ęcclesiam suam miliario quarto, in vicum, qui proprie Vaduscinie dicitur. Plane inter diversa scelera, quibus infelix eius animus volutabatur, hoc inpudice abusus est, ut, vivente uxore una, domum duceret aliam. Qui, cum multo tempore in his malis vitam scelestam duceret, contigit, ut die quadam venerabilis pater Odo, a Roma veniens, secus domum eiusdem viri iter suum perficeret. Viam vero eandem magna luti preoccupabat congeries. Igitur qui precedebant eum, alii ibidem conciderunt, alii vero cum magna difficultate transierunt. Predictus vero pater tam, securus et immunis eundem transivit lutum, veluti equus eius siccum calcaret arvum. Quod factum intuens, vir ille scelestus pedem illius tenuit et, ut in domum suam declinaret, obnixius deprecatus est. Quod et factum est. Interea virum illum videres huc illucque discurrere, mensam ponere, servitium impendere et, quemadmodum tanto patri placeret, strenue perquirere. Videns autem predictus pater easdem mulieres, percunctari cepit eundem virum, quid ad se pertinerent. Ille vero uxores suas esse professus est ; tunc pater sanctus : « Elige – ait – unum e duobus : aut iuniorem proice, aut de domo tua protinus egrediar ». Nec moram in faciendo vir ille passus est, sed uxorem iuniorem protinus abiecit et reatus sui penitentiam ęgit. Sicque vir iste a morte animę patris nostri voce suscitatus est, sic sicut tantos a sepulcris malę concupiscentię Deo reddidit vivos, quantos nec lingua cuiuslibet promere, nec stilus potest explicare. 42 Alio rursus tempore Romam proficiscens, devertit in vicum, qui proprie Aquampendens dicitur. Erat autem tempus vindemię. Interea, dum hi, quibus iniunctum erat offitium, emerent quę necessaria videbantur esse, ipse ad ecclesiam, comite fratre sacerdote, qui ei missam caneret, profectus est. Quam videlicet obseratam cum repperisset, sacerdotem cepit querere, qui eam reseraret. Dictum namque est ei, quod aecclesię presbyter alio in loco esset. Quo audito, venerabilis pater accessit ad quendam rusticum, qui iuxta eandem ęcclesiam paucos racemos torculare calcabat eumque non dedignatus est rogare, quo sibi clavem deferret aecclesię. Cui rusticus : « Obsecro – ait – pater : sine paulisper, quo egeram mustum a torculare, deinde quod iubes faciam ». Et pater sanctus ad illum : « Ne pigriteris ire, neque pigeat te iniunctum opus perficere, quia proderit tibi ». Mox itaque rusticus inperata complevit. Videres interea torcular effluere mustum, redundari susceptorium et rusticum non sine ammiratione atque stupore cuncta replere vascula. Expleta tandem venerabilis pater oratione, egressus ab aecclesia, occurrit ei rusticus, gratias agens pro collatis sibi benefitiis. Quem videlicet providus pater his eum a se verbis sprevit, dicens : « Recede a me, o homo ! nescio quid dicis » et abiit. Sic quidem magna facere omnino fugiebat, videlicet ut ea, quę fiebant, non sue bonitati sed Domini tribueret. 43 Fateri autem solent fratres nostri, qui ante nos adstiterunt illi, ut fuisset quidam frater ex patris nostri congregatione, qui inlicito tempore flebothomi sibi curationem adhibuisset. Super quod factum commotus est eius animus, quia, quamvis eum necessitas coegisset, tamen absque eius licentia hoc non debuit presumere. Mox vero per quam prius sanguis effluxerat, disrupta est vena et, quousque redderet animam, a quocumque medicamine non fuit restricta. 44 Addebant insuper, quod, sive prospera seu adversa cuilibet indixisset, nullatenus illis carere potuisset : quod utinam quidam ex nostris in se ipso expertus non fuisset. 45 Erant autem nostrę congregationi duo fratres, quorum nomina huic operi non libet intexere, qui pro sua gravissima infirmitate crebrius eum assueverant exorare, ut medicine illis remedia adhibere iuberet, presumentes de sanitate. At ille, non ferens eorum improbitatem, consensit voluntati eorum, petitoque medicamine, licentiam tribuit, sed prius, eos convocans, sub similitudine quadam dixit illis hoc paradigma : « Vidi aliquando fratrem simili vestro vulnere crutiatum et prius est mortuus, quam pristinę sit sanitati restitutus ». At illi, nihil de se suspicantes, adhibuerunt sibi medicum, sed post sedulos crutiatus sanitatem numquam receperunt. 46 Scio et alium fratrem, qui tempore suę conversationis, dum studeret preteritas flendo delictorum tergere maculas, cetera reliquid studia, noctu dieque orationi, conpunctioni et lamentationi incessanter desudabat. Cumque eum peritissimus pater requisisset, cur presto cum aliis ad docendum vel discendum non esset, veritatem retulit ei et occulta cordis sui patule reseravit atque, ut sibi hoc perficiendi daret licentiam, exoravit, sciens pro certo secundum institutionem regulę, quia, quod sine permissione patris spiritalis monachus agit, presumptioni deputatur et vanęglorię, non mercedi. Cui pater noster ait : « Restat ut uno vel amplius tempore iste spiritus discedat a te, quam mens tua stimulis sautietur vanęgloriae ». Mox frater ille predictam perdidit conpunctionem et vix post medii anni spatium eam rursus, exorando patrem nostrum, meruit recipere. Sua namque verba miro gravitatis pondere plena erant, quia vir sancto repletus flamine in cassum loqui nesciebat. De quo et istud narrabo vobis exemplum. 47 Preteritis his diebus coram nostris fratribus et aliis, qui aderant nobiscum, retulit domnus Iohannes, Nolanę aecclesię episcopus, quod ante hoc triennium bis Romam isset et predicti episcopatus benedictionem, resistentibus inimicis, nequivisset accipere. Interea domnus Odo orationis gratia Garganum ibat, cumque vidisset eum tristem, sciscitavit eum, quid haberet. Cui ille cum omnia, quę sibi aderant, retulisset et, quasi spe desolatus, confundebat tertio Romam revertere, benedixit ei et dixit : « Perge iterum securus et scias, quia complevit Deus votum tuum ». Deinde dimisit eum. At ille, accepta benedictione, abiit et infra spatium quindecim dierum sicut pater noster predixerat illi advenit. Qua de re indubitanter proferimus vir iste spiritu prophetiae non caruisse, cuius verba tanta sunt auctoritate firmata. 48 Eodem vero tempore duo presbyteri ex hac urbe Salernitana comitati sunt eum orationis gratia usque montem Garganum. Unus namque eorum, qui actenus superest, Iacintus nuncupatur. Hi namque sepius mihi iureiurando professi sunt, quod in eodem itinere, dum per singulas horas canonicas se cum fratribus in terra prosterneret, licet frequenter plueret, unam pluvie guttam super eum cadere non videbant. Sic enim eum divina tuicio protegebat, ut, cum elevaretur a terra, ita eius videbantur vestimenta, veluti nec cęlum plueret, nec terra aquis madefieret. 49 Sed neque et illud silentio puto pretereundum, quod coram venerabili valde viro domno Balduino abbate eiusque fratribus sui monasterii quidam presbyter, nomine Angelus, sepius iureiurando, me audiente, narrare consueverat. Aiebat namque, quod nocte quadam in eodem monasterio venerabilis pater Odo post nocturnas laudes privatasque orationes fatigatus dum supra quoddam scamnum se sopori dedisset, apparuisset ei quidam vir senex veneranda canitie, ferens manu candidam vestem pelliceam proficiscensque velociter ad eundem locum, in quo se sopori dederat vir beatissimus. At vero presbyter, dum ex adverso staret, considerare cepit diligenter simulque inspicere, quid vellet is, qui ei apparuit, facere, putans esse quendam senem monachum nomine Feraldum, eiusdem monasterii decanum. Porro vir ille, qui ei apparuerat, accessit ad locum, in quo vir iacebat sanctissimus, cooperuitque eum eodem vestimento et recessit. Interea predictus presbyter vehementer in corde suo irasci cepit contra Feraldum, quem diximus, cur hora incompetenti talia presumpsisset agere. Sequenti vero die, sedata nocturna commotione, vocavit eundem Feraldum et de hoc facto percontare cepit eum. Ille vero, quia huius rei erat nescius, cepit iurare se quod dicebat nescire. Tunc patenter omnibus claruit, quod angelicis ministeriis tueretur ubique pater sanctissimus. Longum est, si velimus gesta eius vel dicta per singula describere : neque enim omnino totum valet conprehendi quod per illum et in illo Christus voluit operari. Sed iam tempus est nos declarare, qualiter divinę pietatis dignatio sanctum virum ex hac miserabili corruptione vocaverit et pro studio pii laboris celestem mercedis recompensationem contulerit. Sed, ut ex eius laudabili vita adhuc parum perloquamur, cum eius doctrina et virtutum fama per omnem iam pene Italiam celebris haberetur, decreto sanctae sedis apostolice et totius populi Romani concordi petitione illam famosissimam, materiali dico opere simul et apostoli corpore, Sancti Pauli suscepit ęcclesiam, ut in ea monasticę religionis institueret regulam et ad salutem plurimorum profuturam sanctae veritatis disponeret formam. Quo in loco positus et, ut ita dicamus, tanti apostoli vicarius effectus, more apostolico viam fidei et pia semina verbi multis commendat atque in eorum cordibus lumen veritatis inflammat. Memor vero illius sermonis : « Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne, aliis predicans, ipse reprobus inveniar », corpus proprium ieiuniis, vigiliis, orationibus et ceteris sanctarum virtutum operibus, tanto instantius quanto iam suae vocationi proximus, affligit et, ut verus athleta, rigidis palestris iam senilia membra convellit. Unde factum est, ut, dum ibi tanto diutius quanto et devotius ob sanctorum apostolorum conversaretur gratiam, verbo simul et exemplo fratribus ibi positis sanctae institutionis formam secundum illud apostolicum preceptum arguendo, obsecrando, increpando tradidit et locum illum in sancta religione et monastica perfectione consummatum reddidit atque tamquam lucernam cunctis ipsius regni monasteriis pro speculo exhibuit. Ubi etiam per illum quoddam contigit miraculum, non, exceptis ceteris, singulariter solum, sed de multis unum nobis manifestum, quod nostrae narrationi videtur inserendum. 50 Ante hoc triennium, dum essemus Rome apud Beatum Paulum, rogavit eum predictus vir venerabilis abba Balduinus, ut librum, quem de vita beatissimi viri Martini episcopi more dialogi Gallus et Postumianus conposuerunt, ei corrigeret et glosulis elucidaret. Cuius videlicet voluntati statim adsensum tribuit et, accersito fratre Othecario, emendandi operam dedit. Factum est, dum hec agerentur, ut vespertine hore pulsaretur signum. Statim, secundum regule preceptum, relictis queque in manibus tenebantur, ecclesiam ingressi sunt. Codicem vero apertum, ubi sederant, reliquerunt. Preocupati vero matutinis obsequiis, codicem obliti sunt. Erat autem hiemis tempus. Tanta autem in ipsa nocte inundatio defluit aquę, ut omnes nostri monasterii officinas repleret. Locus autem ille, in quo liber fuerat relictus, ita est positus, ut aqua, quae ex ipsius labitur tecto et ex tribus aliis tectis, que subiacent superiori, quodammodo una conversione collecta, more torrentis illo uno in loco decidat. Ibique usque mane patulus permansit liber et tot aquarum inundationes in circuitu eius cecidere. Margo namque predicti libri undique fuit lota, scriptura vero permansit intacta. Facto mane, appositus est coram fratribus liber. Cumque attoniti miraremur omnes, ait providus pater : « Quid ammiramini, fratres ? Sciatis, quia vitam beati Martini aqua tangere timuit ». Et hoc cum aliquo dicebat gaudio. Ad haec unus e fratribus, qui erat promptulus ad loquendum, accepto codice, adiecit : « Intuemini et videte, quia codex iste vetustus est et a tineis demolitus atque ab aquis olim lotus et usque adeo humectatus, ut iam squaleat palloribus : en, indicia cernite. Et dicit pater noster dudum lotum librum nunc aquam extimuisse tangere ? Aliud namque, aliud est ». Tunc pudicus pater : « Tace – inquid – ista dicere noli. Non est enim similis Martino, qui possit habere laudem in omnes gentes ». Sic ea, que propter eum Dominus fecit, in laudem Martini convertit. Instante vero iam mortis eius articulo, cum piis eius actibus, ut supra retulimus, corona beatę remunerationis deberetur a Christo, ibidem positus acuta et continua febri corripitur, menbra dolore franguntur, frigidus ignis ipsas cum carne medullas consumit et vix tenuis solito aura meatus sentit diversaque et multiplitia genera passionum in uno homine ita insurgunt, ut pro vero inditio esset se iam iamque a Domino vocari et terreni hominis indumento expoliari. Quid faceret vir sanctus ? Nimirum apostoli fidelis imitator et vicarius iam resolvi desiderat et cum Christo vivere votis omnibus exoptat. Percucurrerat enim sanctorum certamen laborum et totius virtutis egregium compleverat cursum, ut merito per gratiam divinę pietatis coronam sibi iustitiae repositam esse in celis tota spei certitudine consideret. Preterea, dum de hac sua vocatione suspensus haberetur, desiderio sibi fuit prius suum Martinum, in quo, ut ita loquamur, cum ipso lacte carnis ardorem sumpsit inexhausti amoris, orationis gratia revisere et ei extremum spiritum cum proprii corporis favilla consignare. Quia vero Dei omnipotentis clementia piis semper votis dignatur adesse, affuit mox et in hoc nostro Oddoni, quem sibi alterum vas electionis segregaverat a matre. Videt enim Deo dilectus in sequenti nocte virum quendam conspicabilis formę, simul et gratię, talia sibi per visum dicere : « O sancta et Deo dilecta anima, instat quidem tua vocatio et ultima corporis resolutio, sed Martinus te prece differt et ad patriam reditum et vires ministrat, sed dum eo perveneris, mox tibi vita pro morte dabitur et beata sotietas electorum pro tuo pio labore a Christo recompensabitur ». Visioni mox signa dant fidem. Ęgritudo corporis aliquantisper deficit, salus accelerata redit. Itineris continuo difficultatem invadit, nec reputans senilia et premortua menbra, vicit durum laborem ob nimium in Martino ardorem, tanto iam devotior in spirituali obsequio, quanto securior de pręmio. Consumpta itaque tanti laboris via, Turonis ventum est, instante iam beati pontificis caelebritate, qua spiritus victor migravit a corpore. Fit tunc gemina urbis exultatio, dum et Martini annua caelebritas renovatur, et Oddonis concivis diu desiderata presentia ab omnibus in commune venerabiliter amplectitur. In qua sancta festivitate vir sanctus quam devotus extiterit, quas preces fletibus mixtas Martino effuderit, quae etiam contriti cordis sacrifitia in ara illa salutari tamquam vivens bestia mactaverit, non est nostrae facultatis evolvere, quos deprimit stoliditas mentis et rusticitas sermonis. De sua namque vocatione sollicitus, fixus ad Deum erat animus et, terrena iam oblitus, puro mentis intuitu tamquam verus Martini vernaculus celestia tantummodo contemplabatur attentius. Suspensus itaque redditur tali expectatione tota illa beati pontificis caelebritate, sed, quod contra spem sibi accidit, per triduum differri sibi repromissa munera anxius ingemiscit, cum ecce quarto die transanctae festivitatis iterum rediviva febris accenditur, frigidus irrepit mox per pręcordia sanguis atque suas consumit acerbo vulnere vires. Tunc sui iam voti compos effectus et de Dei misericordia certus, spiritus quidem fessus languescit aegroto corpore, sed mens lęta Deum cernit, suspirat, anhelat, ultima vox resonat : « Tu, Christe, parce redemptis ! » Martinum ingeminat, Martinum suspicit, orat. Monachos undecumque venientes et suam vocationem inremediabiliter deflentes instruit sermonibus, consignat Deo paternis orationibus, protegit benedictionibus et valedicit piis singultibus. Advenerat vero iam quartadecima dies ante decembrem, quę etiam octava martinianę caelebritatis habetur, cum beatus ille spiritus, divina illa et salutari pinguedine recreatus vivificanti poculo vegetatus, corruptibili carne solutus, liber ad aethera migrat et, Martino duce, sibi crediti talenti multiplicem fructum fideliter Christo representat, a quo percipiens et ipse premium condignum pii laboris, sanctorum cetibus admixtus, resplendet candore beatae immortalitatis, prestante domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.