1. Neque hoc reticendum puto, quod quidam religiosus vir, nomine Petrus, Fabricanae ecclesiae presbiter de eodem patre mihi tempore conversationis meae narrare consuevit, Aiebat namque, quod vir quidam erat sceleratae vitae habitans iuxta ecclesiam suam miliario quarto in vico, qui proprie Vaduscinie dicitur. Plane inter diversa scelera, quibus infelix eius animus volutabatur, hoc inpudice abusus est, ut vivente uxore una domum duceret aliam. Qui cum multo tempore in his malis vitam scelestam duceret, die quadam contigit, quod venerabilis pater Oddo a Roma veniens secus domum eiusdem viri iter suum perficeret. Viam vero eandem magna luti praeoccupabat congeries. Igitur qui praecedebant eum, alii ibidem conciderunt, alii vero cum magna difficultate transierunt. Praedictus vero pater tam securus et immunis idem transivit lutum, veluti si equus eius siccum calcaret arvum. Quod factum intuens vir ille scelestus, pedem illius tenuit et, ut in domum suam declinaret, obnixius deprecatus est. Quod et factum est. Interea virum illum videres huc illucque discurrere, mensam ponere, servitium impendere et, quemadmodum tanto patri placeret, strenue perquirere. Videns autem praedictus pater easdem mulieres percunctari cepit eundem virum, quid ad se pertinerent. Ille vero uxores suas utrasque esse professus est. Tunc pater sanctus : Elige, ait, unam e duabus ; aut iuniorem [mulierem] proice, aut de [hac] domo tua protinus egrediar. Nec moram in faciendo vir ille passus est, sed uxorem iuniorem protinus abiecit et reatus sui penitentiam [de bigamio] egit. Sicque vir a morte animae patris nostri voce suscitatus est. Sicsic tantos a sepulcris malae concupiscentiae Deo reddidit vives, quantos nec lingua cuiuslibet promere nec stilus potest explicare. 2. Alio rursus tempore Romam proficiscens devertit in vicum, qui proprie ad Aquampendentem dicitur. Erat autem tempus vindemiae. Interea dum hi, quibus iniunctum erat offitium, emerent, quae necessaria videbantur esse, ipse ad ecclesiam comite fratre sacerdote, qui ei missam caneret, profectus est. Quam videlicet obseratam cum repperisset, sacerdotem cepit querere, qui eam reseraret. Dictum namque est ei, quod ecclesiae presbiter alio in loco esset. Quo audito venerabilis pater accessit ad quendam rusticum, qui iuxta eandem ecclesiam paucos racemos in torculari calcabat eumque non dedignatus est rogare, quo sibi clavem deferret ecclesiae ? Cui rusticus: 'Obsecro', ait, 'pater, sine [me] paulisper, quo egeram mustum a torculari, deinde quod iubes, faciam', Et pater sanctus ad illum : 'Ne pigriteris ire neque pigeat te iniunctum opus perficere, quia proderit tibi. Mox itaque rusticus inperata complevit. Videres interea torcular effluere mustum, redundare susceptorium et rustici non sine ammiratione atque stupore cuncta repleri vascula. Expleta tandem venerabilis pater oratione egressus ab ecclesia, occurrit ei rusticus gratias agens pro collatis sibi beneficiis. Quem videlicet providus pater his eum a se verbis sprevit et abiecit : Recede a me, homo, quid dicis, nescio. Siquidem magna facere omnino fugiebat, videlicet ut ea, quae fiebant, non suae bonitati, sed Domini miserationi deputaret. 3. Eodem vero tempore duo presbiteri ex hac urbe Salernitana comitati sunt eum orationis gratia usque ad Montem Garganum. Unus namque eorum, qui actenus superest, Iacinctus nuncupatur. Hi namque sepius mihi iureiurando professi sunt, quod in eodem itinere, dum per singulas horas canonicas se cum fratribus in terra prosterneret, licet frequenter plueret, unam pluviae guttam super eum cadere non videbant. Sic enim eum divina tuicio protegebat, ut, cum elevaretur a terra, ita eius videbantur sicca vestimenta, veluti celum non plueret nec terra aquis madefieret. 4. Sed neque et illud silentio puto praetereundum, quod coram venerabili valde viro domno Balduino abbate fratribusque sui monasterii quidam presbiter nomine Angelus sepius iureiurando me audiente narrare consueverat. Aiebat namque, quod nocte quadam in eodem monasterio venerabilis pater Oddo post nocturnas laudes privatasque orationes fatigatus, dum supra quoddam scamnum se sopori dedisset, apparuisset ei quidam vir senex veneranda canitie, ferens manu candidam vestem pelliceam, proficiscensque velociter ad eundem locum, in quo se sopori dederat vir beatissimus, stetit super eum. At vero presbiter [Angelus], dum ex adverso staret, considerare cepit diligenter simulque inspicere, quid vellet is, qui ei apparuit, facere, putans esse quendam senem monachum, nomine Feraldum, eiusdem monasterii decanum. Porro vir ille, qui ei apparuit, accessit ad locum, in quo vir iacebat sanctissimus, cooperuitque eum eodem vestimento et recessit. Interea praedictus presbiter vehementer in corde suo irasci cepit contra Feraldum, quem diximus, cur hora incompetenti talia praesumpsisset agere. Sequenti vero die sedata nocturna commotione vocavit eundem Feraldum et de hoc facto percontare cepit eum. Ille vero, quia huius rei erat nescius, cepit iurare, se, quod dicebat, nescire. Tunc patenter omnibus claruit, quod angelicis ministeriis tueretur ubique pater sanctissimus. 5. Longum est, si velimus gesta eius vel dicta per singula describere. Neque enim omnino totum valet comprehendi, quod per illum et in illo Christus voluit operari. Sed iam tempus est nos declarare, qualiter divine pietatis dignatio sanctum virum ex hac miserabili corruptione vocaverit et pro studio pii laboris celestem mercedis recompensationem contulerit. Sed ut ex eius laudabili vita adhuc parum perloquamur, cum eius doctrina et virtutum fama per omnem iam pene Italiam celebris haberetur, decreto sanctae sedis apostolice et totius populi Romani concordi petitione illam famosissimam materiali dico opere simul et apostoli corpore SANCTI PAULI suscepit ecclesiam, ut in ea monastice religionis institueret regulam et ad salutem plurimorum profuturam sanctae veritatis disponeret formam. Quo in loco positus et, ut ita dicamus, tanti apostoli vicarius effectus more apostolico viam fidei et pia semina verbi multis commendat atque in eorum cordibus lumen veritatis inflammat. Memor vero illius sermonis : Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniar, corpus proprium ieiuniis, vigiliis, orationibus et ceteris sanctarum virtutum operibus tanto instantius, quanto iam suae vocationi proximus affligit et ut verus athleta rigidis palestris iam senilia membra convellit. Unde factum est, ut, dum sibi tanto diutius, quanto et devotius ob sanctorum apostolorum conversaretur gratiam, verbo simui et exemplo fratribus ibi positis sanctae iustitutionis formam secundum illud apostolicum praeceptum arguendo, obsecrando, increpando tradidit et locum illum in sancta religione et monastica perfectione consummatum reddidit atque tamquam lucernam cunctis ipsius regni monasteriis pro speculo exhibuit. Ubi etiam per illum quoddam contigit miraculum non exceptis ceteris singulariter solum, sed de multis unum nobis manifestum, quod nostrae narrationi videtur inferendum.