TRANSLATIO CORPORIS S. ODILONIS A Rogerio Bituricensi archiepiscopo facta anno 1345.  ROGERIUS, permissione divina Bituricensis archiepiscopus, universis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod de licentia et mandato sanctissimi in Christo Patris domini nostri, domini Clementis, digna Dei providentia papae sexti, nos una cum reverendis in Christo Patribus domnis Capitulien. Augustinorum, et Saulonien. Praedicatorum ordinis episcopis et quamplurimis abbatibus, praelatis et personis ecclesiasticis ad haec vocatis, et insimul in ecclesia Silviniacensi Cluniacensis ordinis Claromontensis dioecesis, congregatis, venerabile corpus almi confessoris B. Odilonis de loco in quo hactenus ibidem tumulatum exstitit solemniter relevavimus, juxta sacrosanctae Romanae Ecclesiae traditam nobis formam, ordinationem atque modum, ac ipsius S. confessoris caput et alia corporis membra vidimus, et propriis manibus tetigimus, tenuimus et palpavimus, et eadem in capsa posuimus et recondidimus honorifice et decenter. Nos enim, pensatis hujusmodi sancti confessoris meritis, quae nos ad sui revelationem adduxerunt devote et attraxerunt, cupientes totis viribus incrementum laudis et honoris ejusdem exercere, ut a Christi fidelibus congruis honoribus et laudibus decoretur, et etiam veneretur, necnon ut ecclesia memorata eo libentius causa devotionis ab ipsis Christi fidelibus visitetur ac etiam frequentetur, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et beati Stephani protomartyris patroni nostri, ejus auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in ejusdem almi confessoris festivitatibus, et specialiter in die relevationis ejusdem, et per ipsius octavas, ipsam ecclesiam annis singulis visitaverint, quadraginta dies de injunctis sibi poenitentiis futuris et perpetuis temporibus duraturis, misericorditer in Domino relaxamus. Praeterea volumus et concedimus de speciali gratia quod quilibet praedicator qui in ecclesia praefata populo ibidem existenti verba divina praedicabit, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in praedicatione ejusmodi praesentes exstiterint, ex parte et auctoritate nostra viginti dies de indulgentia concedere valeat et conferre, quando et quotiescunque praedicationis officium contigerit exercere. In quorum omnium testimonium praesentes litteras fecimus munimine nostri sigilli roborari. Datum apud Tolon. Claromontensis dioecesis, nostram provinciam visitantes, die 21 Junii, anno Domini 1345. Signatum: Guillermus Vincenti.