Hic Pater emeritus mox est ut ad astra vocatus,  Quem successorem Deus eligeret sibi Patrem  Haud opus est nostro perferre per omnia digne  Dogmate, quam prudens, quam morum stemmate pollens,  Sit quis in humanis rebus pariterque supernis;  Cognitor est solus dans haec sibi munera Christus.  Qui claris patribus praenobilis Odilo dictus,  Terrea mox fugiens, tener annis, caelica quaerens,  Patri Maïolo junxit se praeduce Christo.  A grege susceptus, ductor gregis ipse futurus,  Sedulus implevit quidquid sibi regula jussit.  Vivere pro tali dignatus sede magistri,  Fratribus electus Pater omnibus atque cupitus,  Praecepto Patris curam suscepit ovilis,  Huic non dissimilis, licet addit culmen honoris,  Cuncta Deo placite disponit cum pietate.  Verbo discretus manet, actu tamque modestus,  Devius ut laevum non pergat iter neque dextrum.  Sollers rubricam metitur in omnibus aequam,  Ejus consilium quaerit dominatio regum,  Atque suo summi proceres subduntur honori.  Sic agit activam quo non linquat theoriam.  Sola carne solo, versatur pectore caelo.  Sed ne plura loquar, non est virtutibus impar  Patri Maïolo, per plurima mira corusco.  Mitis ut ille fuit, divinitus hic quoque confit,  Istum cum videas, illum praesto tibi dicas.  O quantum pollet locus hic, quantumque refulget,  Qui meruit tales sibimet conquirere patres;  Qui veluti soles bini nos irradiantes,  Emicat hic caelis, alterque coruscat in arvis!  Huc usque venisse sufficiat; dicit enim sancta Scriptura:  Ne laudaveris hominem in vita sua.