ALIA VITA S. ODILONIS  AVCTORE B. PETRO DAMIANO S. R. E. CARDINALE. PROLOGVS AVCTORIS. [1] Petrus Damianus sanctis Ecclesiis, quae sunt in occidentalibus Galliarum partibus constitutae, salutem, quae est in Christo Iesu. Hugo Cluniacensis monasterii rector, et spiritualis militiae dux ac praecipuus informator, hoc mihi laboris iniunxit, ut vitam Beati Odilonis, decessoris videlicet sui, proprio stylo succincte perstringerem, et ex his, quae in anterioribus paginis latius reperiebantur esse diffusa, utiliora quaeque, magisque necessaria breui compendio deflorarem. Cuius ego compulsus imperio, non luculenti venustatem aucupabor eloquii; sed sicut ex oblatis apicibus deprehendere potero, cū Dei omnipotentis auxilio, merae veritati deseruire tentabo. Superfluum quippe est, lucernam manibus adhibere, dum micantium stellarum conaris signa distinguere. Ego quoque dum actus mirabilis viri, tamquam sereni cuiusdam atque perlucidi caeli stellas ostendo, facetiis vrbanae facundiae non indigeo. Ipsa quippe per se Sanctorum vita fideliter enarrata, sic rutilat, ut splendorem accurati sermonis, ad illustranda fidelium corda non requirat. Huc accedit, quia rusticitas sermonis inculti, suspicionem consueuit purgare mendacii. Nam qui vix sufficit, ut elimatum saltem depromat eloquium, quomodo nouerit fabricare commentum? Et certe maioris tibi honoris est, ut Rex in ferro, quam seruus attituleris in auro: et habilior est aqua perspicua in vase fictili, quam lutulenta vel lurida, quam non sapor proprius, sed exteriora commendant ornamenta gemmarum. Sic et melior est veritas in simplicibus verbis, quam sit mendacium in elucubrati venustate sermonis. Sed iam res ipsa producatur in medium, et illius summae veritatis auxilium imploremus, quae abbreuiatum verbum per Prophetam factura promittitur: quatenus in huius scriptionis articulo et competenti breuitate succinctos, et a nota mendacii nos exhibeat alienos. [2] Beatus igitur Odilo Aruerniae oriundus, ex equestri quidem ordine genus duxit, sed terrenae prosapiae lineam caelestis vitae nobilitate transcendit. Hic dum adhuc puerili teneretur infantia, tanto repente est omnium fere membrorum languore constrictus, ut incedendi quoque prorsus amitteret facultatem. Accidit autem aliquando, ut nutrix eum ante ianuam cuiusdam Basilicae, quae in honore beatae Dei genitricis erat dedicata, relinqueret, et ipsa suis intenta compendiis, per diuersa procul abiret. Puer itaque se conspiciens sine custode relictum, ac nutriciae sedulitatis ministerio destitutum, diuino quodam prouocatus instinctu, tentare cœpit, si valuas ecclesiae quolibet nisu posset attingere. Fluctuabat igitur innocens reus Dei, et sub diuino verbere constitutus, quid ageret, nesciebat. Innocens, inquam, utputa qui non peccauerat; reus autem Dei, quia caelesti verbere vapulabat. Tandem repens, et quasi quodam se manuum pedumque remigio fulciens, vix peruenit ad ianuam, paulatimque progressus intrauit. Iamque spe concepta valētior, pallam altaris arripuit, et sic se erigere quibus poterat conatibus cœpit. Sed dum intempestiue conatur, necdum soluti languoris adhuc nodositate restringitur. Quid plura? Tandem diuinae virtutis auxilium sensit: et omni languore deposito factus incolumis, ad referendum Deo gratias intuentium animos prouocauit. Et quia tunc alius deerat, qui pro se intercederet, Sāctus ipse (ut ita loquar) in se signum virtutis exhibuit: ipse pro se interuenit: et de se ipso miraculum faciens, medicinam diuinae curationis obtinuit. Hoc est enim egregium et insigne miraculum, cum homo non per alium, sed ipse sibi consciscit diuinae virtutis auxilium. [3] Qui praeterea dum ad grandiusculae iam aetatis adolosceret incrementum, prius apud sanctum Martyrem Iulianum factus est clericus: deinde B. Maioli confessoris egregii se magisterio tradidit, et in Cluniacensi monasterio habitum sanctae religionis accepit. Ubi dum quietus et simplex humiliter in sancta religione persisteret, et in ipso rudis ac nouitiae conuersationis exordio, quaedam iam in eo perfectionis insignia praelucerent, vix euolutis quatuor annis, B. Maiolus obdormiuit in Domino. Sed antequam humanitatis debitum solueret, proximus tamen beatae dormitionis articulus immineret, B. Odilonem sibimet in pastoralis officii cura substituit, [Mox Abbas.] suumque super Dominici gregis custodiam vicarium dereliquit. In quem protinus omnium Fratrum vota concurrunt: omnes se ad obedientiam ei vnanimi deuotione substernunt: quique se eatenus orbatos remanere defleuerant, iam decessionis paternae iacturam, supparis vicarii reformatione compensant. [4] Iam vero in commissi regiminis sollicitudine cōstitutus, plurimis sanctae religionis cœpit florere virtutibus. Nimirum ut Psalmodiae studiis vigilanter insisteret, dura corpus inedia maceraret, atque a sacris altaribus non recedens, quotidianum fere omnipotenti Deo sacrificium laudis offerret. Inter quas profecto piae deuotionis excubias, uberrimis plerumque lacrymarum compunctionibus affluebat. [5] Porro autem Adraldus Abbas Bremetensis monasterii, vir videlicet religiosus, ac sanctae conuersationis honestate conspicuus, qui discipulus eius extiterat, nobis aliquando retulit, quia vir Dei dum in eo, quo postmodum defunctus est, languore decumberet, illi praecepit, ut ex calcularis abaci supputatione colligeret, quae posset esse summa Missarum quas celebrauit per spatium quinquaginta sex annorum, quibus monasterium rexit. In quo facto liquido deprehenditur, quam diuturna, quam indeficiens diuini amoris flamma beati viri pectus excoxit, quem nimirum ab offerēdis quotidie salutaribus hostiis cohibere tot curarum, tot ingruentium negotiorum sollicitudo non potuit. [6] In erogandis praeterea eleemosynis ita largus erat, ut nonnulli dum eum omnia dispergentem sine cunctatione conspicerent, non dispensatorem, sed prodigum iudicarent. Praesertim quodam tempore, dum fames valida Aquitaniae fines vehementer affligeret, ac plurimas Galliarum prouincias pestilenter arctaret, exhaustis iam in pauperū vsus aerariis, et horreis quorumcumque prouentuum non mediocriter profligatis, mox etiam plurima sacrarii vasa confregit, insignia ecclesiae ornamenta distraxit, coronae quoque, quam sibi Imperator Henricus ob sui memoriam destinauerat, non pepercit. Ut igitur tam acerbae famis in quibus valuit temperaret inopiam, quidquid hinc inde corradere potuit facultatum, in sustentationes et alimenta contradidit egenorum. [7] Quodam sane die dum per publicum pius equitator incedit, duos in itinere pueros fame peremptos reperit. Mox equo desiliens, laneam, qua indutus erat ad carnem, subduxit sibi interulam; eaque prout velaminis quantitas permittebat, utrumque cadauer obuoluens, exhibet mortuis sepulturam. Nam et vespillones mercede conduxit, et funereis vsque ad tumulum prosecutus exequiis, defunctis fratribus debitum humanae pietatis exoluit. [8] In eadem quoque gestorum eius reperitur historia, quia corpus suum non modo duris consueuerat attenuare ieiuniis, asperrimis edomare ciliciis, sed quibusdam ferreis nexibus coarctabat. In percipiendis autem ita se moderabatur eduliis, ut apposita quaeque contingens, ac naturali dumtaxat necessitati dispensatiue subseruiens, et vanitatem superstitionis effugeret, et sobrietatis continentiam reseruaret. [9] In promulgandis porro iudiciis ac modis pœnitentiae praefigendis, tam pius erat, et tanta mœrentibus humanitate compatiens, ut nequaquam districtum patris imperium, sed maternum potius exhiberet affectum. Vnde se reprehendentibus, huiusmodi verbis solebat eleganter alludere: Etiamsi damnandus sim, inquit, malo tamen de misericordia, quam ex duritia vel crudelitate damnari. [10] Inter ceteros autem Sanctos circa beatam Dei genitricem tam ardentissima deuotione flagrabat, ut constitutus in choro psallentium, cum ad illum veniretur ex modulantium alternatione versiculum: Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum, in terram se prosterneret, sicque per corpus ostenderet, quibus desiderii caelestis in mente facibus aestuaret. [11] Vir igitur sanctus cum in bonis moribus per quotidiana piae conuersationis incrementa succresceret, seseque quotidie melior ad perfectionis culmen feruentius anhelaret; cœpit nonnullis coruscare miraculis: ut qui clarus erat in probitate morum, claresceret etiam in ostensione signorum: et qui in obtutibus omnipotentis Dei erat lucerna ardens, fieret etiam coram hominibus lucens. Unde diuino disponente iudicio factum est, ut quia de illis erat, quibus dictum est: Vos estis lux mundi, primum de luce miraculum exhiberet. Aliquando siquidem dum esset in quadam sui iuris villa, quae Bersoniacum dicitur, videt puerum venustum quidem forma, sed caecum a natiuitate. Super quo consulens, didicit, quia filius esset villici, et quia visum penitus numquam habuisset. Cui mox pia benignitate compatiens, et apud se racitis precibus latenter insistens, utputa qui talia nondum expertus, aduocat tandem paruulum, signum illi salutiferae crucis in fronte depingit: et confestim visum, quem natura negauerat, puer accepit. [12] Alio quoque tempore dum esset vir Dei apud suum quoddam monasterium, quod Vallis Aurea vocatur, quarta videlicet feria primae quadragesimalis hebdomadae, quae caput ieiunii dicitur, surgentibus a mensa fratribus, ille pugillum cineris latenter impleuit, et apposito pane discubuit. Cumque cinerem tamquam panem manducaret, ut potum quoque, iuxta Prophetam, cum fletu temperaret, innuit fratri, ut clam sibi aquam nullo teste deferret. Ille quod erat iussus, impleuit; aquam attulit. Quae dum labiis adhibetur, austeritatem vini redolere sentitur. Reprimit ergo manum, abigit poculum, atque ut sibi aquam minister afferat, signis euidentibus imperat. Ad quod minister obstupuit; et vinū se a mensa referre, qui aquam propinauerat, admiratus expauit. Geminat tamen officium: vinum proiicit: conuasat aquam: denuo porrigit discumbenti. Sed ecce dum aqua potanda repetitur, vinum rursus in poculo reperitur. Iam itaque vir sanctus diuinae erga se pietatis beneficium recognoscens, quod Deum sibi misericorditer indulgere considerat, cum gratiarum actione percipere non recusat. [13] Praeterea, cum vir Dei cum Henrico Rege, qui postmodum factus est Imperator, in Ticinensi simul vrbe consisteret, et Dominicae natiuitatis gloriam celebraret, contigit ut velamen mensae eius, artificiosa textrini laboris operatione conspicuum, sacrilega fuisset fraude sublatum. Postquam autem vir Dei cum Rege discessit, fur qui rapuerat, iam securus, proposuit velamen in foro venalium. Sed dum illi dispositio caelestis obsistit, sancta distrahi praeda non potuit. Ter igitur quod subduxerat, inter nundinarum merces exposuit, tertio subtiliter attentauit; sed cum emptoribus de pretio penitus conuenire non potuit, nec inter distrahentem et coementem pacisci valuit venale commercium: quia diuina dispositio conatibus hominum negauit effectum. Interea sceleris huius auctorem vltio diuina corripuit, et manus, quae sacrilegium perpetrauerant, ac pedes, quibus raptor aufugerat, arefaciens, intolerabili dolore constrinxit. Mox itaque compulsus languore, ad ecclesiam Beati Maioli manibus alienis aduehitur, mantile sublatum ad reatus indicium coram cunctis appenditur; et diuina clementia ab omni populo, qui percitus huius famae rumore confluxerat, imploratur. Sic itaque Beati Maioli meritis, ac precibus fratrum sibi seruientium, sanus et incolumis factus, velamen reddidit alienum, et recepitsemetipsum. Probauit ergo quo praemio dignus esset, qui Beatum offenderet Odilonem. [14] Alius quoque fur, cum vir Dei in eadem vrbe consisteret, stabulū eius nocturnus irrupit, et equum, cui specialiter ipse insidere cōsueuerat, caute subduxit. Sed quia illis in partibus deprehendi fur sacrilegus timuit, concitus ad oppidum Laudense profugit. Securus itaque recognoscentium, proponit equum, emptores inuitat, vehiculum laudat, commercium flagitat. Sed sic hominem diuina dispositio praepediuit, ut nec cum quolibet emptore componere, nec animal potuisset pecunia permutare. Postremo autem reuersus ad se, et pœnitentia ductus, bestiam ad locum sui criminis conscium reuocat, et quid sibi contigerit, ad sui confusionem, et omnipotentis Dei gloriam, non occultat. [15] Vir idem venerabilis dum esset in itinere constitutus, quia causa dictabat, Ticinum festinanter ac sine mora transire cupiebat; sed intumescentibus aquis, etiam nauigium deerat. Protinus ergo confisus in Deum, vnum e famulis vocat, seque in nomine Christi praecedere per alueum fluminis imperat. Obedit illico famulus: spumantes profluentium vndarum cumulos ingredi non moratur. Deinde vir sanctus cum omni commeantium turba subsequitur: et sic omnes in vlteriorem aluei crepidinem absque vllo prorsus incommoditatis offendiculo transponūtur. Quod dum nonnulli, qui aderant, mirarentur, velut aemuli praecedentium, cœperunt attentare meatum. Sed mox ut adorsi sunt extremos citerioris ripae fluctus attingere, nisi equos sub celeritate repressissent, profluentis aquae submersi voragine, procul dubio naufragium pertulissent. [16] Unus autem ex his, qui tunc aderant, ut tam insigne miraculum vidit, obstupuit, hominemque Dei, ut suae domus subire dignaretur hospitium, fusis humiliter precibus, impetrauit. Intempestae vero noctis silentio vis venti vehementior irruit, et lucernam, quae in dormientium cubiculo dependebat, extinxit. Expergefactus autem cubicularius, cum lumen agnouisset extinctum, ad abigendam noctis tenebrosae caliginem, diuini luminis infulgere postulat claritatem: Deus, inquit, omnipotens, qui lumen es verum, pro amore serui tui Odilonis, ab hac domo tenebras dimoue, eamque gratiae tuae luce perfunde. Confestim de caelo coruscae lucis splendor emicuit, et totam domum superni splendoris claritas illustrauit. Si ergo hoc agebat Odilo tunc sopore depressus, quid putas nunc apud Deum potest, carnalis sarcinae corruptione solutus? [17] Paullo ante Natiuitatem Domini, per hyemalium inclementiam imbrium sanctus senex ad Beati Marcelli Martyris monasterium festinabat. Venerunt autem ad quoddam flumen, quod ita fluctibus exundantibus inhorruerat, ut prorsus intransmeabile videretur. Confisus autem in Domino, dirigit praeuium, qui vada praetētet; et ipse mox cum comitibus subsequens, pertransiuit illaesus. Sed in hoc vadantium transitu illud mirabile fuit, quia cum ceteris aqua pertingeret vsque ad femora, viro Dei nec corrigia quidem pedis aquarum est inundatione perfusa. In illo scilicet solo madoris sui perdidit vnda vires; in reliquis autem naturalem ingeniti iuris exhibuit facultatem. Istum aqua tangere potuit, humidare non nouit: illos autem, quod natura dictauerat, vndique madefecit. [18] Praeterea, dum vir Domini apud monasterium Beati Martini, quod Ad publicam stratam dicitur, receptus esset hospitio, sicut moris erat, ut ubicumque maneret, quocumque se verteret, monachorum illico frequentia non deesset; non paruus ei cœtus fratrum affluxit. Quos ille cum alacritate suscipiens, et prius eis ineffabilis eloquii familiaritate communicat; et postmodum, ut sibi pro caritate conuescantur, inuitat. Sed dum in longum sermo protrahitur, semotim quosdam ex familia seruos accipit: utrum sit, vnde refici fratres valeant inuitati, solerter inquirit. Qui de ceteris quidem alimentis constare utique perhibēt quantitatem; de piscibus autem pene nihil esse, quod ad tantam hominum perueniat multitudinem. Ad quos ille, In nomine, inquit, illius, qui nouit quinque millia hominum ex pane modico et gemino pisce reficere, non quasi nihil, ut dicitis, sed vberrimam nobis et hospitibus nostris piscium copiam ministrate. Cum igitur mensae discumbentium pauci, qui aderant, pisces a dapiferis inferuntur, cœpit esca in manibus discumbentium crescere, et quo magis a conuescentium turba consumitur, exuberantius abundare. Adeo ut satiatis omnibus, plurima superessent, quae non modo seruitoribus cunctis, sed et aliis, si superuenirent, oblata sufficerent. Cui protinus famuli, Ecce pater, inquiunt, quod pusillanimitas nostra non credidit, vestrae fidei meritum diuinitus impetrauit. Iam non dubitare didicimus, si promissionem vestram in articulo cuiuslibet difficultatis audimus. At ille, ut semper erat mitis et humilis, non suae fidei, quod diuinitus factum erat, asscripsit, sed illorum potius obedientiae, et sanctorum hospitum meritis imputauit. [19] Huic etiam illud non dissimile est, quia, cum Dei famulus in Romana vrbe consisteret, et hospitium in monte Auentino apud monasterium Beatae Dei genitricis haberet, contigit ut, sicut illius Vrbis familiare est, omnino tale vinum deesset, quod sancto viro saporis habilitate congrueret. Inquirit ergo Abbatem, utrum melius habeat. Qui se confestim et profitetur habere, et quantum ipse praeceperit, libenter afferre. Vir autem Domini modicum, quod ante se erat vasculum, dedit, ut sibi plenum deferretur, expetiit. Allatum ergo ante se posuit, et ipse potissimum more pincernae sibi dumtaxat et Abbati, qui iuxta se discumbebat, expendit. Cumque iam a mensa surgendum refectio completa dictaret et paullulum adhuc vini in vasculo superesset, Pater sanctus blande subridens, Non, inquit, fratres mei, plene circa vos officium caritatis exhibui, qui vinum, quod mihi sapuit, vobiscum participare neglexi. Arripiens ergo cyathum, infudit merum, et singulis singulum pro benedictione largitur. Res mira: cum fratres essent fere duodecim, et eis bibentibus potus copia non defecit, et eorum completo numero, nil omnino superfuit. Illis itaque quod factum fuerat admirantibus, vir verae humilitatis custos, ut in alium diuinae gratiae munus impelleret, et ipse fauoris humani gloriam declinaret, caritati dumtaxat illius, qui vinum dedit, miraculum supernae benedictionis applicuit. [20] Dehinc dum egressus Roma reuerteretur ad propria, quidam intra Taurinensem vrbem nimium febris patiebatur ardorem. Hic furtiue per ministros aquam, qua vir Domini manus abluebat, accepit: fideliter bibit, et sic absque mora, deposita prorsus omni febricatione, conualuit. Iam que Iouini montis praerupta conscendens, obuios habuit pauperes, prae difficilis viae lassitudine potum aestuanti desiderio flagitantes. Pius itaque Pater sui negligens, aliis in necessitate compatiens, iussit ut quidquid vini propriis haberetur in vasculis, absque vlla reseruationis industria, vel potius diffidentia praeberetur egenis. Paullo post necessitate naturae cogente, discumbunt omnes, ut capiant cibum. Et ecce utres, qui studio fuerant piae compassionis exhausti, vino reperiuntur, Deo scilicet debitum persoluente, repleti. Nam iuxta Scripturam, Qui dat pauperi, Domino fœneratur. In hoc ergo felici commercio, ubi Dominus debitor, famulus fuerat fœnerator, quod a seruo fideliter est depositum, a bono debitore non segniter est solutum. [21] Aliquando Imperator Henricus dum apposita mensa discumberet, vas illi holouitreum valde pretiosum et Alexandrini operis arte compositum, cum tritis est pigmentis allatum. Mox aduocat duos aulae Regiae Capellanos, Albericum videlicet et Landulphum: quorum alter Cumanae, alter vero Taurinensis Ecclesiae postmodum Episcopi facti sunt. His itaque vasculum tradidit, et per eos beato viro Odiloni odoriferi nectaris xenium destinauit. Quod profecto vasculum Capellani sancto viro, prout decebat, humiliter offerunt, ac pro eo postmodum redituri, ad Regis interim conuinium reuertuntur. Paullo vero post sicut humanae curiositatis mos est, ut noua quaelibet et insueta inhianter adspiciat, cœperunt monachi praefatum vas sub admirationis intuitu contrectare, et de manu in manum solerter inspiciendo transponere. Cum ecce de manibus incaute se tenentium labitur, et, ut fragilis est naturae, continuo frangitur. Quod mox ut vir sanctus accidisse cognouit, grauiter tulit, et praesertim clericis, qui reliquerant, paterna pietate condoluit: ne videlicet Augustum innocentes offenderent, et non modo iacturam gratiae, sed et Regii motus periculum sustinerent. Mox ergo cum fratribus ecclesiam pius Pater ingreditur, et ne hi, qui erant immunes a culpa, motum Regiae indignationis incurrant, orationibus et psalmis incumbens, clementiam diuinitatis implorat. Iam igitur oratione completa, vir Dei fractum sibi vas iubet offerri. Manibus contrectat, oculis vndique subtiliter inspicit. Et ecce nulla prorsus in eo fracturae vestigia deprehendit. Tunc indignatus in fratres, eos cum austeritate redarguit, cur vas conquererentur confractum, quod omnino permanserat illibatum. Illi vero vehementer attoniti, tam euidentis ostensione miraculi, et austeritatem libenter corripientis accipiunt, et ad referendas omnipotenti Deo gratias feruentius accenduntur. [22] Praeterea religiosus quidam vir, oriundus de pago Rotenensi, reuertebatur ab Hierosolymis: qui dum mare transiret, quod a Sicilia versus Thessalonicam per plurima fluctuum periculosa loca protenditur, eumque cum multis aliis furentium ventorum horror impelleret; applicuerunt ad insulam quamdam siue rupem, ubi sanctus quidam seruus Dei manebat inclusus. Rotenensis itaque vir illic aliquamdiu commorans, et tranquillitatem sedandi maris expectans, delectabatur cum seruo Dei frequenter habere colloquium. Sed dum hinc nonnulla dicuntur, illinc plurima referuntur, perquisitus hospes a viro, vnde genus duceret originaliter; Aquitanum se esse respondit. Requisitus insuper utrum cœnobium illud, quod dicitur Cluniacum, et Odilonem eiusdem loci nosset Abbatem, quod quaerebat, se nosse perhibuit. Sciscitatur homo, cur hoc Dei seruus ab eo requirat. Ad quem ille, Sunt, inquit, vicina nobis loca ex quibus grauissima flammarum furentium euomuntur incendia, in quibus etiam locis animae reproborum diuersa luunt pro meritorum qualitate tormenta. Ad quorum semper exaggeranda supplicia innumerabiles sunt daemones deputati, qui intolerabiles eorum pœnas quotidie renouant, et eos ad rediuiua supplicia indesinēter instaurant. Quos tamen ego frequenter audiui querulis lamentationibus eiulantes et lacrymabili vociferatione deflentes, quod orationibus et eleemosynis quorumdam aduersus eos infœderabiliter concertantium, frequenter ex eorum manibus eriperentur animae damnatorum. Inter cetera de Cluniacensium cœtu permaximam et eorum Abbate querimoniam faciunt, quia quam saepe per eos sui iuris vernaculos perdunt. Quamobrem terribile Dei nomen obtestor, ut sanctis fratribus illic haec, quae tibi dixi, fideliter referas, et ex nostra quoque illis parte denunties, ut eleemosynis et orationibus magis ac magis insistant: ac praesertim huius intuitu, vel de manibus daemonum eos qui ab illis cruciantur, educant: quatenus de quotidianis eorum rapinis et luctus inferatur generis humani inimico, et gaudium multiplicetur in caelo. Aliquanto post homo regressus in patriam, quidquid ex viri Dei relatione didicerat, beato Patri et sanctae congregationi fideliter narrat. Tunc venerabilis Pater Odilo per omnia monasteria sua constituit generale decretum, ut sicut primo die mensis Nouembris, iuxta vniuersalis Ecclesiae regulam, omnium Sanctorum solemnitas agitur; ita sequenti die in psalmis et eleemosynis, et praecipue Missarum solemniis, omnium in Christo quiescentium memoria celebretur. [23] Si quis autem non generalitate contentus, quis specialiter per Beatum Odilonem de pœnis vltricibus sit ereptus, inquirit, quid de reliquis sentiat, in Papa Benedicto euidenter addiscat; ut in Romanorum Pontifice, qui omnium Christianorum caput est, valeat liquido coniici, quid de ceteris merito debeat aestimari. Apostolicus igitur iste, quem diximus, dum adhuc viueret, beatum virum affectuose dilexit, reuerenter excoluit, et Apostolorum limina frequentanti, necessarii sumptus opima saepe subsidia ministrauit. Huic plane mox, ut obiit, germanus eius Ioannes in Apostolica dignitate successit. Iam vero postquam humanis rebus exemptus est, non parui temporis euoluto curriculo, iam dictus Papa Ioanni Portuensi Episcopo, et aliis duobus, quorum nomina nobis nota non sunt, per speciem nocturnae visionis apparuit, eisque quia pœnalibus esset constitutus in tenebris, indicauit; hoc insuper addens, qualiter Beati Odilonis venerabilibus meritis eum superna censura liberare decreuerit a tormentis. Obsecrat itaque per eos et humiliter flagitat, ut frater eius ad praefatum vnicae pietatis virum, agilem quantocyus veredarium dirigat, eumque suppliciter obsecrans pro se orare deposcat. Protinus idem Ioannes Portuensis Episcopus, auctoritatis Apostolicae fultus epistolis, concito gradu Papiam vsque peruenit. Ubi longo et immoderate fortassis accelerato fractus itinere, per monachos cœnobii Beati Maioli, Apostolicae legationis apochas dirigit, omnemque per eos sancto viro seriem a se conspectae visionis exponit. Enimuero diuino factum esse constat iudicio, ut eum apud Cluniacense monasterium Apostolicae legationis baiulus inueniret. Praecepit itaque venerabilis pater, pro illo psalmodias et orationes ab omnibus priuatim ac publice fieri, eleemosynas indigentibus erogari, sacrificium Deo mysterii salutaris offerri. Nec in illo dumtaxat loco id statuere contentus fuit, sed et per omnia sui regiminis monasteria eiusdem sanctionis edicta mandauit. Cumque hoc fratres intentissima deuotione satagerent, et ex ara sanctorum pectorum fraternae caritatis flamma prosiliens, diuinae clementiae sacrarium penetraret, iam praefixi temporis terminus propinquabat. Et ecce quidam sanctȩ conuersationis monachus, Heldebertus nomine, qui videlicet hoc obedientiae fungebatur officio, ut inopes aleret, indigentibus subsidia ministraret; hic itaque per soporem vidit, quod quidam pulcher ac serenus adspectu, ac solemni quodam nitore conspicuus, claustrum monasterii magno candidatorum agmine constipatus ingrederetur. In capitulum deinde, ubi pater Odilo cum fratribus residebat, intrauit, ad eius genua caput humiliter flexit, eique, sicut in gestu corporis videbatur, gratias egit. Cumque frater ille, qui hoc in visione contemplabatur, inquireret, quisnam esset ille tam decorus ac fulgidus, qui sancto viro salutationis officium exhiberet: responsum est ei, quia ille esset Benedictus, summae Sedis Episcopus, qui nimirum idcirco viro Dei gratias ageret, quia piis eius, sanctorumque fratrum precibus, et tartarei cruciatus euasisset interitum, et cum beatis ciuibus quieturus, supernae Ierusalem meruisset ingressum. In hoc valet liquido deprehendi, quae de meritis Beati Odilonis opinio iure possit haberi; cum is nimirum, qui iuxta priuilegium Apostolicae dignitatis claues Ecclesiae prae cunctis mortalibus tenuit, qui ligandi atque soluendi vices praeminenti quodam iure possedit, in illo iam inuisibili examine constitutus, non aliter quam precibus istius vel a peccatis solui, vel de pœnali potuit supplicio liberari. [24] Porro autem dum aliquando in monasterio moraretur, quod Paterniacum dicitur, erat ibi quidam puerulus monachus nomine Rudolphus, quem struma quaedam gutturis intumescens deturpauerat vsque adeo, ut et claritatem vocis auferret, et insuper quodammodo minaretur, quod sibi etiam aliquando auditum interciperet. Quem ad se vir Dei vere misericors aduocat, palpante manu locum tumoris attrectat: deinde signum crucis plagae gutturis imprimit, et diuina quaedam verba dicens, mox abire permittit. Deinde mirum in modum sicut in aliis morbus ille, postquam semel oboritur, in dies solet excrescere, totumque guttur miserabiliter occupare; sic in isto versa vice cœpit extunc sensim quotidie detumescere, donec pestis illa funditus euanesceret, et guttur pueri ad naturalem se speciem per omnia reformaret. [25] Alio quoque tempore de monasterio, quod est in Iurensi territorio constitutum, vir sanctus exierat, et ad Gebennensem vrbem cœpto itinere contendebat. Cum autem ad quemdam concauae profunditatis fluuium deuenisset, accidit ut mulus, qui hominis Dei supellectilem, libros scilicet ac lectulum, deferebat, a publico vado procul aberrans, in profundiorem aluei voraginem caderet; sicque raptatus a gurgite, nullo membrorum, nisi solo capite, fluctibus emineret. Qui tandem e naufragio protractus educitur: ad perscrutandum, utrum res et maxime libri perierint, desagmatur. Miro itaque supernae dispensationis ordine, libri simul cum lectulo ita a fluctibus reperiuntur intacti, ut ne tenui quidem aquae stilla videantur adspersi. Mantilia vero simul et manutergia prorsus vndique reperta sunt madida. Ubi notandum, quam peruigil fuerit erga seruum suum diuina protectio, ut ea videlicet, quae ablui frequentius indigent, madere permitteret; quae vero madefieri sine damno non possunt, a contactu fluctuum immunia custodiret. [26] In eodem quoque Iurensi monasterio vir Domini Odilo aliquando constitutus, reperit puerum, nomine Gerardum, terribili caducae passionis languore detentum. Qui saepissime quasi lunaticus corruebat, et sic eum occidui languoris impetus obruere consueuerat, ut in eo neque vox, neque memoria, nec prorsus aliqua membrorum officia remanerent, ac fere a mortuo nihil distaret. Huic homo Dei misericorditer condescendens, fratribus, ut pro eo Dei clementiam deprecentur, iniungit. [Sacra Eucharistia, et aqua benedicta sanat morbum caducum.] Ipse vero ad sacrosanctum altare, Missam celebraturus accedit; aeger etiam ut interesset, admonuit. Cui mox Eucharistiae salutaris munus tradidit. Deinde, sicut sibi moris erat, sanctificatam aquam cum Beati Maioli calice propinauit. Nec mora, protinus a puero languor omnis abscessit, salus optata succedit; et sic per merita beati viri restituti sibi vigoris incolumitas permansit. Aliquando vir Domini per praerupta Iurensium Alpium iter habebat; et repente sagmarius, nonnullis oneratus sarcinis, per montis deuexa collabitur, atque per aspera rupium scopulorumque praecipitia vsque ad vallis infimae profunda raptatur. Ministri protinus in illud lubricae ruinae prȩcipitium descendentes, nonnulla quidem de sarcinulis, quae passim dispersa fuerant, illaesa reperiunt; librum tamen Sacramentorum, aureis litteris exaratum, cum vitreis quibusdam vasculis anaglypha fusilitate caelatis, deesse perpendunt. Quibus interim recedentes omissis hospitium subeunt, corpora fessa reficiunt, et nocturno soporati silentio quieuerunt. Mane autem facto, [Vasa vitrea, et liber, mirabiliter illaesa in praecipitio et pluuia.]mature surgentes, ad locum illum celeriter redeunt; et curiosius quaeque diuerticula perlustrantes, omnia quae periisse suspicabantur, inueniunt: vasa nimirum vitrea reperiuntur illaesa: deauratus etiam liber, cum tempus scilicet imbriferum inhorresceret, a nulla prorsus est pluuiarum inundatione contactus. Sic itaque beati viri meritis, et vitrum frangere praeceps ruina non potuit, et perfundere codicem inundantium imbrium densitas ignorauit. [27] Nobilis quidam vir dum iaceret sub arbore, particula corticis in eius oculum cecidit; cui non modo lumen omnino turbauit, sed et aliarum calamitatum multiplex pondus inuexit. Nā cum id, quod oculo semel insederat, nullo modo potuisset expelli, fugit somnus ob oculis; et non modo iam homo non dormire, sed nec ciborum quidem valebat alimenta percipere. Quem seorsum vir sanctus adducens, signum sibi crucis impressit, ac mox insufflans, super locum doloris halauit. Deinde promittens se salutares pro eo victimas oblaturum, abiit. Abscedente itaque viro Dei, protinus homo suauiter obdormiuit. Euigilans autem, particulam corticis ab oculo non sine lanugine quadam proiecit: et euestigio factus incolumis, nullam de cetero doloris huius molestiam sensit. [28] Cuidam Turonensis Ecclesiae clerico lethale vulnus in brachio pestilenter excreuerat, ut sibi iam non languoris aegritudinem, sed ipsam potius interminaretur et mortem. Cumque vir Dei Lucensi teneretur hospitio, accedit clericus, et periculum tam pestiferae calamitatis ostendit. Quod ille quasi videre dissimulans, latenter brachium apprehendit, viuificae crucis signaculum imprimit: eumque dimittens, ut sibi caute prouideat, prȩcipit. Qui paullo post cum locum vlceris curiosius attendere studuit, nulla prorsus vestigia deleti languoris inuenit. Stupefactus igitur nouitate miraculi, ad hominem Dei praesto regreditur: quid sibi contigerit, non tam relatione verbi, quam ostensione sui brachii euidentissime confitetur. Quod ille satis moleste tulit, eumque a suo conspectu cum indignatione exturbauit. Nam tamquam venena serpentium, sic rumores hominum fugiebat. Asserebat enim, quia quantumlibet sublime sancti operis aedificium, per vanae gloriae subito corruit appetitum. [29] Praeterea miles quidam tam mentis inops erat effectus, ut postposita penitus omni cura priuata vel publica, per deuia soliuagus et nudus erraret, inconditas voces emitteret, et tamquam daemoniacum se per inordinati gestus insaniam exhiberet. Cui vir Domini, paterna pietate compatiens, simul cum fratribus ante altare S. Petri prosternitur; diuinam clementiam cum psalmis et litaniis implorat, ut perire creaturam suam sub huius furoris insania non permittat. Hinc ab oratione consurgens, ad eum, qui patiebatur, accedit: aqua sanctificationis adspergit, atque ut ex ea bibat, suadendo compellit. Qui non multo post ad Cluniacum sanus et incolumis venit: xenia piscium detulit: et quia sibi plenissime redditus esset, gratias referens indicauit. [30] Alius quoque miles efficaciam edendi sermonis amiserat. Hic per visionem admonitus est, ut si aquam, qua manus B. Odilonis abluebantur, hauriret, hac sibi loquendi vires et amissae linguȩ officium proculdubio reformaret. Aqua igitur per ministros fideli furto subripitur. Altera etiam aqua, a viro Dei benedicta, de calice S. Maioli muto transmittitur. Quas ille cum nimia deuotione suscipiens, mutatis vestibus ingressus ecclesiam, quia lingua non poterat, ore cordis orauit. Et sic poculo benedictionis accepto, reparatum sibi locutionis officium recognouit. Mox etiam expedite loquens, mirum de se spectaculum cernentibus dedit, et quid B. Odilo apud Deum posset, euidenter innotuit. [31] Praeterea cum vir venerabilis apud quamdam ecclesiam monasterii, quod dicitur Vallis Aurea, cibum caperet, sed locum magna vini laborare penuria didicisset, ne grauaret fratrem, qui eum cum alacritate susceperat, hoc in commune praefixit, ut quisque decumbentium vno tantum scypho contentus esset; solis autem monachis pincerna poculum geminaret. Mensura tamen exceditur, et largus ad bibendum potus cunctis epulantibus exhibetur. Enimuero cum vas illud vinarium et vnum dumtaxat esset, et modicum, non modo tot indiscrete bibentibus non defecit; sed et illis recedentibus, absque vlla diminutione repertum est plenum: ut per hoc euidentibus clarescat indiciis, quia vir Domini non tantum id apud Deum potuit impetrare, quod petiit; sed et nonnulla per eum virtutum signa diuinitus ostensa sunt, quae nesciuit. Et de signis quidem atque virtutibus, quas vir sanctus adhuc in corpore constitutus ostendit, ista sufficiunt. Nunc ad explicandum felicem eius obitum, auxiliante Domino, propinquemus. [32] Enimvero quamquam homo Dei sublimiter se in spiritalibus studiis et diuina contemplatione suspenderit, in corpore tamen utilitatis industria non mediocriter laborauit. Monasteria scilicet nonnulla a fundamentis erexit: alia vel iam semiruta, vel ruinam forte minantia reparauit: dilatauit illis praedia: nonnullis etiam insignia contulit ornamenta. Quae vero monasteria noua condiderit, quibus parietina tantum, et sarta tecta collatis sumptibus instaurauerit, enumerare per ordinem idcirco postponimus, ne prolixitate styli lacinias contexere videamur: praesertim cum in ipsis viuis operibus gestorum fidem multo clarius experiantur oculi, quam vllo sermone valeant narrari. Dispensationis quoque geminae moderator insignis, et in spiritali studio coram diuinis obtutibus fulsit, et in terreni laboris industria non mediocriter floruit. [33] Porro cum vir Domini iam in extremis ageret, per quinquennium fere compulsus est grauissimi languoris molestia cruciari. Mox itaque beatorum Apostolorum limina festinat inuisere, ut quasi sub eorum pedibus, si sibi daretur, quod semper in votis habuerat, posset ex hoc mundo transire. Verumtamen quia non est in homine via eius, aliter sibi contigit quam sperauit. Per quatuor plane menses illic aegritudine detentus elanguit. Deinceps contra spem aliquantulum conualescens, ad propria remeauit. Cluniacum itaque deueniens, per annum fere totus in oratione permansit, seque, quantum aegritudo permisit, ieiuniis ac vigiliis vehementer afflixit. Decreuit autem, ut antequam debitum conditionis humanae persolueret, quaeque monasteria sua circuiens, sanctae admonitionis studio visitaret. Expeditione igitur sanctae huius aedificationis incepta, Siluiniacum deuenit: ibique se circa festiuitatem Dominicae Circumcisionis ex saeculo hoc migraturum, manifeste dixit. Porro autem cum iam in agonis esset angustia constitutus, diabolum adstare conspexit, eumque per nomen tremendi Iudicis, ut abscederet, terribiliter increpauit. Anno itaque Dominicae incarnationis 1048. aetatis autem suae 87. ordinationis etiam quinquagesimo sexto, ea nocte, quae Dominicae Circumcisionis solennia praecedebat, salutaris Eucharistiae sacramenta percepit: sicque beatum Deo spiritum reddidit. [34] Paullo autem post, eadem scilicet nocte, cum beati viri corpus in ecclesiam iam fuisset delatum, frater quidam Gregorius nomine, Iuueneta natione, naturae simplicis et innocentis vitae, exequiarum funebrium lassitudine praegrauatus, in eadem cella, in qua Sanctus obierat, proprium stratum petiit, in quo se proiiciens, dormire tentauit. Sed necdum plane resolutus in somnum, Beatum Odilonem sibi videt adstantem. Ad quem mox voce promptissima: Quid, inquit, agis Domine Pater? Et ille: Bene, frater, et optime. Dominus enim meus Iesus seruo suo per semetipsum dignatus est adesse, et sui praesentiam misericorditer exhibere. Sed in ipsa meae decessionis hora, in illo scilicet angulo (ostendebat enim quasi digito locū) vidi figuram quamdam trucem nimis atque terribilem, quae mihi teterrimae suae visionis horrorem atque formidinem tentauit incutere: sed Christi confortante virtute, nulla me potuit infestatione nocere. [35] Proxima quoque Quadragesima succedente, sanctae ac venerandae memoriae Laurentius, Amalphitanae Sedis Archiepiscopus, qui potens in litteris ac biglossus Graece nouerat et Latine, et quod longe praestantius est, laudabilis vitae claritate pollebat. Hic itaque tunc Romae constitutus, obdormiuit in Domino. Cumque cadauer eius fuisset in ecclesiam illatum, honestus quidam Clericus, Albero nomine, in eiusdem ecclesiae angulo lassabunda dedit mēbra sopori. Cumque subito adhuc pene vigilanti vir beatus apparuit, ei mox Clericus intulit: Domine mi, quando huc et cur aduenisti? Ad carissimi (inquit) olim amici mei, Domini Laurentii Pontificis, exequias veni: quibus expletis, antequam te viderem, recedere nolui. Et his dictis, species loquentis euanuit. Vir itaque Domini, quia recte vixit, feliciter obiit; et quia vitam mirabilem duxit, iure miraculis coruscauit. Vita quippe beati huius viri velut aurea tabula est: cui quasi margaritas quasdam ac gemmas infigimus, dum gestis eius interlucentia virtutum miracula permiscemus. Apud cuius venerabilem tumulum nihilominus adhuc rutilant noua signa virtutum: quae nimirum nos his inserere superfluum ducimus, cum per alios iam apicibus exarata cernamus. Legentium igitur taedio consulentes, his contenti sumus, quae succincta breuitate perstrinximus, ad honorem et gloriam redemptoris nostri Iesu Christi: qui cum Deo Patre et Spiritu sancto viuit et gloriatur in saecula seculorum. Amen.