«Totius nobilitatis et sanctitatis luce corusco, in domo Dei olivae fructiferae, domno AL. abbati abbatum humilis concio Silviniensis, Regem coelorum et regnum. Quia, sanctissime Pater, comperimus vos admodum velle scire quot dies beatae memoriae domnus et abbas Odilo languerit jacendo in ultima infirmitate, quidve appropinquante hora vocationis suae fecerit vel dixerit, necnon quid benigna Dei pietas, postquam excessit ad superos, demonstravit ad tumulum ejus, studuimus vobis breviter cuncta innotescere. Post duos menses ergo, ex quo domnus abbas venerat ad nos gratia visitandi tumulum sancti Maioli praedecessoris sui, volens Cluniacum redire, rogatus est quamdam ecclesiam adire, ibique die Dominico, astante innumera multitudine hominum, missam canere. Hinc vero altera die, quae tertia decima est a die Natalis Domini, dum revertebatur, solitus dolor ventris eum invasit; et invadendo per sex continuos dies torquere non destitit. Post quos tandem relinquens illum, solam corporis defectionem, uti ipse referebat, non dolorem pertulit, non valens ultra quidquam cibi vel potus sumere, praeter aliquid mulsi, quod etiam post modicum projiciebat. Vigilia enim Natalis Domini veniens in capitulum, se solo ubertim lacrymas fundendo prostravit, cum Domini nativitatem pronuntiare audivit. Denique sermonem postquam mirifice peregit, seipsum valde coepit judicare, dicens se nihil boni unquam egisse, attamen Dei gratia virginem corpore esse; et nos absolvens, et summo Pastori commendans benedicendo admonuit, ut ipsam sacratissimam solemnitatem cum gaudio spirituali celebraremus, nihilque ob sui incommoditatem dimitteremus. Ad matutinos vero in eadem nocte in oratorium beatae virginis Mariae ipse delatus, cum psallentibus coram se fratribus psalmos et responsoria cecinit, benedictiones protulit; Te Deum laudamus adnisu quo valuit excelsa voce pronuntiavit. Enimvero quia jam terrenum cibum omiserat, spiritualem quotidie sumebat, faciendo coram se legere sanctorum Patrum sermones, eorumque suffragia implorando, quo ex hac lacrymarum convalle eorum precibus assumeretur. Porro vigilia festivitatis sancti Silvestri, antequam fratres ad matutinos surgerent, sentiens se ingravescere jamjamque propinquare ad exitum, communionem Dominicam et crucem sibi jussit afferri; quam crucem ut vidit, statim ab imo pectoris longa suspiria protrahere coepit, eamque lacrymas fundendo, et quasdam orationes, quas corde tenus retinebat, decantando, adoravit; sicque sanctam communionem suscepit. Eadem vero die, vespertinali scilicet hora, ante altare sanctae Dei genitricis Mariae faciens se deferri, ibique vesperas solemniter canere, diutissime eam cum lacrymis rogavit, quo sui dignaretur misereri. Denique se faciens iterum referri in domum infirmorum, postquam aliquantulum videlicet quievit in lectulo, sese erigere fecit, et inde sedendo tenere, quo usque subito caput inclinavit. Quod statim ut viderunt qui astabant, nos vocaverunt, ponentes eum interim in cilicio, et lumina accendentes, quia nox imminebat, qua sacratissimus dies Circumcisionis Domini habetur. Occurrentibus ergo nobis continuo, et vocem in coelo cum lacrymis dando ob tanti Patris amissionem, innuit ipse ut taceremus: quibus tacentibus, interrogavit illos qui se tenebant, si esset positus in cilicio. Cumque illi respondissent: Utique, subjunxit ille, et dixit: Trahite me, respiciens nescimus quid. Quod verbum quidam ex nobis cum non bene intellexerunt, ei dixerunt protinus: Domine, dicitis ut vos radamus. Quibus ille respondens, dixit valde aperta voce: Nunquam hoc dixi quod dicitis. Deinde respiciens terribiliter contra orientem quasi cum aliquo loqueretur, coepit alternatim silere et fari. Tum postquam ejus organum quasi ridendo diutissime visum est moveri, felix ejus anima migravit ad coelos. Hinc corpus ejus ut fuit lotum et aromatibus conditum, ac iisdem vestibus, quibus ipse vivendo jusserat, indutum, delatum est in ecclesia, et positum ante altare apostolorum Petri et Pauli, ubi maximus dolor et luctus actus est ab illis qui excubias ante ejus feretrum illa nocte peregerunt. «Interea quidam frater, nomine Gregorius, valde religiosus, stratum petens, eum sibi assistere vidit, quasi in eodem loco quo obierat: quem interrogans quomodo se haberet, memorans videlicet quod jam obiisset, respondit omnia bona sibi provenisse, ipsumque Regem gloriae Jesum Christum sibi occurrisse. Dixit etiam quod forma diaboli instar tetri hominis sibi adprimum apparuerit, ostendens illi in quam partem, ostium videlicet latrinarum, confusus abscesserit, cum in se nihil invenit. Deinde velociter transitu ejus personante, incredibilis multitudo hominum in obsequium funeris ejus agglomerari coepit, quem universi quodam germano et dulcissimo affectu plangebant, et nescimus quo divino instinctu, compunctius eum lugebant, ob id videlicet quod eum placuisse Domino non ignorabant. Evolutis exinde paucis diebus, postquam est sepultus in sinistra ipsius ecclesiae crypta prope altare sancti Lauriani martyris, virtutum signis Salvatoris nostri dignatio coepit eum manifestare mundo. In Longoumnis villa quaedam degebat vidua, cujus unica filia occulto Dei judicio, non solum mentis sensum perdiderat, verum etiam linguae officium et aurium. Hanc itaque tertio in somnis admonuit ipse, quod ad suum sepulcrum eam duceret. Accipiens ergo mulier miseram prolem, et ad ejus tumulum ducens, mox ut ei vinum bibere, unde sacratissimum ejus corpus fuit lotum, auribusque infudit de eo, loquelam et auditum ac sensum mentis recepit. Interim dum haec grates persolvebat omnipotenti Deo, quidam surdus adveniens, sibi etiam infundi auribus ex illo vino rogavit; qui statim audiens, rediit ad regionem deserti unde advenerat. Quidam etiam homo ex Biturigensi patria, qui per decem annos officium linguae perdiderat, ad ejus tumbam accedens post aliquot dies quo advenerat, loqui bene promeruit. Denique quidam vetulus in longissimae caecitatis remanens tenebrositate, illico ut cryptam, qua tumba ejus habetur, intravit, vigilia videlicet Ramis Palmarum, ductori suo se clare videre dixit, gratia Dei et ejus meritis, cujus tumulum expetebat. Quaedam deinde mulier ex Montis-Lucii castro, aggravata videlicet visus dispendio, ad ejus mausoleum se protrahi fecit: quo dum verba orationis multiplicat, et fide Deum invocat, adest beati Odilonis generale auxilium, quo caecitas orbatae mulieris depellitur ab oculis, quia filius lucis et ei non filius tenebrarum fuit. Ex Diezeze castro quidam homo ad ejus sepulcrum veniens, loquendi officium quod perdiderat, non solum recepit, verum etiam pedis dextri et manus nihilominus, sicque laetus ad propria remeavit. Turonis erat quidam vetulus, lumine oculorum privatus: hic ergo secundo postquam ad ejus sepulcrum venit, lumen quod amiserat recipere meruit.