Beatus Morandus ex Germaniæ partibus, nobilissimis est ortus natalibus, ac Deo deuotissimis : a quo ob vitæ eorum religionem tali prole decorari, & donari meruerunt. Quem diligenti cura educatum, hunc vt Samuelem fidelissimum offerre Deo decreuerunt, ipsique seruiturum in perpetuum. Dumque sæpius diuinum flagitasset auxilium, vt eis locus demonstraretur idoneus, quo eorum filius Domino manciparetur : non defuit iustorum precibus altissimus. Quin ex cœlesti reuelatione & consilio accipiunt : vt sanctæ Dei Genitricis Ecclesiam, quæ in Wormaciæ oppido pro maiori decenter est constructa, petant ; ibique puerum sacris tradant litteris imbuendum. Ad quem locum cum peruenissent, ac aduentus sui causam maioribus Ecclesiæ patefecissent, ab eisdem tum ob generis eorum nobilitatem, cum ob religiosæ eorum vitæ famam, officiosissime sunt recepti. Vbi vniuersa Ecclesia conuocata, eorum desiderium exponunt, ac tandem cum maximis prædiorum ac municipiorum donariis, instruendum reliquerunt. Beatus igitur Morandus a suis parentibus voluntarie & salubriter derelictus, a Domino autem assumptus, in Dei instruebatur iustificationibus. Cui in discendo nulla mora fuit, cui Spiritus sanctus doctor aderat. Itaque crescente Dei seruo, cumque ad altiorem peruenisset ætatem, virtutumque non tam studiis, quam opere, totum se dedisset : ac omnibus, ob eius maxime humilitatis gratiam esset acceptus, factus est Sacerdos Deo deuotissimus. Cœpit autem animum pulsare affectio, vt ad Iacobi memoriam, qui in Gallicia dicitur, orationis & salutandi Sancti gratia pergeret. Qui eius domesticis ac parentibus conuocatis & salutatis, eorum se precibus commendans, cum nonnullis eiusdem voti comitibus iter aggrediens, Clvniacvm tandem peruenit. Ibique summorum Apostolorum Petri & Pavli Ecclesiam, eorum patrocinia oraturus, & Dei seruorum, qui ibidem sub regulari ac mirabili obseruantia degebant, suffragia petiturus visitat. Huic loco præerat Pater Hvgo, cognomento Piissimvs, genere clarus, sanctitate præcipuus : ad cuius præsentiam deductus, & officiosissime susceptus, adeo eius salutaribus colloquiis, ac fratrum deuotione inspecta est liquefactus, vt se futurum Monachum promitteret, si peregrinatione peracta Dominus sibi redire concederet. Benedictione itaque pij Patris, ac fratrum oratione munitus, Domino ducente, quo proposuerat, Gallaciæ scilicet inuehitur partibus. Vbi beati Iacobi pignore adorato, loci Cluniacensis memor, concite rediit, ad Cluniacum, Domino ducente, peruenit. Qui a pio Patre Hvgone susceptus, viæ suæ valedicens comitibus, tandem effectus est Monachus. Factus itaque Monachus, ac beato Hugoni adhærens, tantum statim Religionis apicem ascendit, vt quos admiratus imitari venerat, his & admirandus, & imitandus existeret. Ita vt per eum multa virtutum genera operaretur Dominus, adeo vt virtutum eius fama ad exteras etiam regiones se diffunderet. Erat namque in Auerniæ partibus multorum fratrum Pater quidam nominatissimus, qui eius fama inuitatus, Cluniacum venit, ac venerabilem Hvgonem Abbatem rogat, vt prædictus beatus vir Morandus ad suorum ædificationem sibi per tempus aliquod concederetur. Quem, annuente beato viro, mox assumpsit, ac in Auerniam propere rediit. Vbi quantis vir Dei virtutum claruerit signis, frequens Auernensium ad eum ob benedictionis & sanitatis gratiam, turba confluentium declarauit : quem pro insigni & sancto viro coluit, vtpote qui totam illam patriam variis benedictionum signis, & sua præsentia muniuit, protexit, & conseruauit, Monasticique ordinis formam ac feruorem suis exemplo & doctrina, prout a sanctis Cluniacensis Cœnobij Patribus didicerat, instaurauit. Sed Dominus volens famulum suum sanctitatis & lucis suæ radios longe lateque diffundere, vt quanto ad iustitiam multos erudisset, ac in eius vinea fideliter laborasset, tanto ei accresceret merces operis : Hunc beatum virum ad Germaniæ partes transmittere, imo verius donare hoc pacto disposuit. Erat in Basiliensi territorio Princeps quidam nobilissimus, ex illustri Francorum Regum prosapia ortus. Hic quandam Ecclesiam in beati Christophori Martyris honore eleganter construxit, ac prædiorum largitate ampliauit. Qui Cluniacum mittens, Hvgoni Abbati sanctissimo, eiusque successoribus regendam ac instituendam in perpetuum donauit. Venerabilis autem Pater, tanti Principis dono gratanter accepto, ipsius votis ac sanctis desideriis satisfacere cupiens, beatum virum Morandum ex Auerniæ partibus cunctis patriæ habitatoribus contristantibus auocat. Ipsumque cum aliquot fratribus Cluniacensi disciplina probatis, prædicto Principi delegat. Quem ilico Princeps deuotissimus cum suis Optimatibus summo cum gaudio eius se inflectens benedictionibus suscepit, ac ad prædictum Ecclesiæ locum direxit. Igitur a cunctis digna reuerentia susceptus, ac omnium consensu eidem loco est prælatus. Quantum spiritalium filiorum fœtum Domino peperit, quantos Principes a suis malis sua correctione compescuerit, quantisque virtutum & miraculorum signis prædictam patriam decorauerit ; sequentia breuiter, ne tædium lectoribus inferamus, si singula quæ egit, huic Opusculo inscribamus, declarabunt. Imprimis bonorum omnium inuidus diabolus, beati viri sanctis inuidit laboribus. Vidensque per eum Dei cultum ampliari ac ita exaltari, crebrius diuersis singulis pene noctibus suis eum impetebat sensibilibus fantasmatibus. Quadam enim nocte, cum vir Dei post laborem se quieti dedisset, in teterrima specie ei diabolus affuit, operimentumque lecti eius vehementissime ei detrahere cœpit. Ilico expergefactus vir Dei cum monstrum horribile vidit, vim diabolicam esse cognouit, ac imperterritus, manu iniecta, operimentum fortissime retraxit. Sicque diutius oppugnantes, tandem post signum victoriæ impressum, vir Dei fortior & victor permansit : at inimicus velut sumus euanuit. Erat in eadem nocte quidam apud prædictum virum beatum hospitatus, qui hęc, quæ diximus, tremebundus vidit, ac omnibus sub fidei testificatione narrauit. MIRACVLA. Qvodam tempore cum beatus solus in Cella sua sederet, contigit hanc incendio totam flagrare : quod vir Dei, ac cæteri fratres tamdiu ignorarunt, quousque totius villæ homines ignem deforis conspicientes, ad extinguendum velocius concurrerunt. Cumque ex strepitu eorum fratres essent perculsi, atque ad Dei hominem concurrerent conciti ; interrogauit vir beatus, quidnam esset cur tam impetuose currerent. Cui cum dicerent quoniam ignis iam omnia consumeret, protinus vir Dei eos a timore blande compescuit. Moxque leuata manu triumphali signum igni opposuit, atque hunc velut aquarum inundantia penitus extinxit. Ex quo facto cunctis innotuit, quanti meriti apud Deum vir iste beatus fuerit : vnde vniuersi hoc audito miraculo ad eum ob sanitatis gratiam confluebant. Sequatur aliud miraculum de iamdicto Principe loci prædicti fundatore, quod quidem ad nostrorum Principum correctionem valde constat vtile. Quodam tempore contigit, vt prædictus Princeps, quendam Ecclesiæ prædictæ villicum, immoderatum tributum dare cogeret, ac pro eodem captum acrius cruciaret : pro quo dum vir Dei plurimum tristaretur, ac prædictum Principem rogasset, nec propter hoc Princeps a sua austeritate deflecteretur, ilico vltio diuina cum persequitur. Nam protinus paralysi grauissima inuaditur, ac ingrauescente ægritudine vultus ipsius in tantum contrahitur, vt os auribus contiguum contractum videretur. Qui mox reatum suum cognoscens, beatum virum consulendum adiit, ac sibi vt subueniat humillime deposcit. Qui principem durius arguens inquit. Quomodo tibi subuenire deposcis, qui nostrum iniuste detines ? Saluti tuæ ipse contrarius existi. Reuera noueris te grauiori pœna plectendum, si nostrum villicum celerius non dimiseris. His auditis, terrore Comes concutitur, & non solum villicum dimittendum pollicetur, verumetiam eumdem ab omni tributo liberum fore, si sanitati restitueretur. Cuius sponsionem Dei seruus suscipiens, ilico manum vultui eius apposuit, ac integræ sanitati restituit. Quidam sebre quartana grauissime laborans, nec vllo valens curari medicamine, ad virum Dei venit : vt sibi super hac infirmitate consuleret flebiliter exorans. Vir Dei febricitanti compassus manum eius apprehendens eidem benedixit, ac integræ sanitati restituit. Nec illud silendum est, quod immundi spiritus infestatione vexati, dum ad prædictum virum ducuntur : nunc post eius mortem, ac etiam ante ipsius decessum, curantur beati viri precibus & imperio. Ex quibus miraculum unum, quod ipso viuente accidit, referamus, aliud quod post mortem accidit, tandem relaturi. Cum quadam die vir Dei more solito Missarum solemnia celebrasset, duæ mulieres a spiritibus immundis miserabiliter fascinatæ, ob salutis commercium ad eum de longinquo sunt adductæ. In quibus cum spiritus immundi immaniter tumultuarentur ac exagitarentur, vt a pluribus vix detinerentur : illico vir Dei harum miseriis compassus, prædictos spiritus malignos exorcizando, per ventris fluxum exire compulit, ac integræ sanitati prædictas mulieres Deum benedicentes restituens ad sua lętantes redire fecit. Vnde & huius rei factum celebriorem eum reddidit : itaut omnes pro suis necessitatibus, tanquam ad patronum, & a Deo sibi misericorditer datum, & a Cluniacensi Monasterio transmissum, confugerent, laudantes Deum, qui in Sanctis suis est mirabilis. Igitur post plurima ab eo ad Dei laudem virtutum patrata signa, ex quibus multa ob auditorum tædium sunt prætermissa, multa etiam ab eo intra conscientiam solo Deo teste occultata, vir beatus longo iam senio affectus cursum vitæ huius gloriosissime compleuit, ac rebus sibi commissis dispositis, corruptibili carne exemptus, beatam Deo reddens animam, cœlis gaudium intulit. Ad cuius exequias, omnes pene prædictæ Basiliensis Diocesis vtriusq. sexus & gradus Religiosi venerunt, ac summa reuerentia beati viri corpus cum fratribus efferentes, cum diuinis laudibus, cum mœrore & gaudio, cum fletu & lætitia in tumba gipsea imagine ipsius decenter expressa, in media basilica digno honore condiderunt. Ad cuius sepulchrum duo cæci longo tempore visu priuati venerunt, & optatum lumen receperunt. Claudi tres sanitati condonantur, multaque alia sanitatum genera renouantur. Quæ omnia per virum Apostolicum audita, in Sanctorum numero eumdem ascripsit. Sequentia autem duo miracula huic Operi iungere dignum duximus. Quidam dæmoniacus ad eius tumulum salutis gratia est adductus. Hic cum ad Sancti sepulchrum a suo fratre fuisset ligatus, & iam biduo die noctuque custoditus, cum se quadam die Dominica sopori dedisset, protinus inerguminus inimicum venire vidit anxius, beatumque Morandum stola præfulgidum velut ex sepulchro procedere, hostem, ne ipsum lædat, concite propellere. Moxque sanissimus effectus, fratrem appellauit, nexibusque seu vinculis diuinitus ruptis, solutis manibus, cunctis astantibus, voce magna retulit, qualiter per beatum visitatus, ac ab hoste liberatus fuerit. Erat quædam mulier, quæ filium satis elegantem habebat octo annorum. Qui cum totus contractus ac omni corpore inualidus per triennium, ac paralyticus permansisset, nec vllo mederi potuisset medicamine. Quadam nocte mater eius soporando admonetur, vt hunc ad beati Morandi sepulchrum deferat, sanctumque pro filio supplicare non desinat. Nec cunctatur mulier diuinitus sibi indictum implere præceptum. Ad cuius sepulchrum sanissimus exiliit eius filius, ac pristinæ est sanitati restitutus. Multa & alia per seruum suum operatus est Dominus mirabilia, quæ breuitatis causa non scripta in libro hoc. Ex his tamen quæ scripta sunt, satis patet quantum & qualem filium Germaniæ partibus edidit Cluniacus. Ad quam tunc tanquam ad commune pietatis asylum confugiebat quasi vniuersus orbis pro suorum spiritali instauratione locorum. Huius loci habitatoribus continua concertatione carnem spiritui subiicientibus, vere, secundum Apostolum, Christus viuere erat, & mori lucrum. Plures electi & assumpti sunt in ædificationem Ecclesiæ, alij in summos Pontifices, alij in Cardinales, alij vero in Episcopos, Abbates, & Pastores. Hinc effusa spiritualium virtutum nardo impleta est tota mundi domus ex odore vnguenti, dum Religionis Monasticæ feruor, qui illo tempore pene refriguerat, illorum virorum exemplo studioque recaluit. Gallia, Germania, transmarina quoque Britannia hoc testatur. Hispania, Italia, totaque Europa fatetur, plena Monasteriis ab eis aut nouiter fundatis, aut ab antiquo senio reparatis. Ibi Monachorum Collegia in morem cœlestium agminum, per Ordines suos Deo assistentia, sanctarum virtutum exercitiis, diuinisque laudibus die noctuque insistebant : vt de eis quoque a Propheta dictum possit intelligi, Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te. Sed quid aliquas mundi partes connumero, cum de nostro vltimo Occidente vsque ad ipsum Orientem fama hæc peruenerit ? Hæc namque est vinea, hi sunt palmites, qui veræ viti Christo inhærentes, & a Patre agricola purgati, secundum Euangelicam sententiam multum fructum afferunt. Inter hos venerabiles Patres Cluniacenses emicuit beatus vir noster Morandus. Cuius meritis & precibus sic adiuuari mereamur, vt ad illud, quo peruenit, cœleste regnum intrare possimus, Amen.