PROLOGUS. [1] Sanctorum Patrum præcedentium dicta vel gesta litteris tradere, & succedentium memoriis commendare, utillimum est. Maxime cum in ipsis, veluti in quibusdam florum hortulis, diversarum virtutum condimenta carpere liceat ; ex quibus homo, quamvis corruptibilis vel caducus, vigore quodam divino efficiatur immortalis & impollutus. Qui licet multifaria inimici fraude præventus, temeritate propria promerente, brutis animalibus sit comparatus ; non tamen a pio Conditore penitus est abjectus. Quin imo, si a sua iniquitate recesserit, & talentum suum Largitori benigno cum lucro reportare studuerit ; non solum pristinæ conditionis dignitati restituetur, verum etiam amplioris gratiæ palma donabitur ; cum paulo minus ab Angelis minoratus, in cælis sine fine lætabitur. Sed quia unius tantummodo talenti pondus multiplicandum esse diximus, auditorum mentes in animadversionis angorem mittimus : quippe cum in Euangelio quinque talentorum negotiatores esse prȩcipimur. Sed hæc conclusio facile solvitur, si singularis talenti prærogativa diligentius discutiatur. Quinque enim talentorum nomine, quinque sensus corporis actuales signantur ; scilicet Visus, Auditus, Gustus, Odoratus, & Tactus ; qui a principali, qui est Intellectus, singuli in sua proprietate reguntur & diriguntur : cui subsistunt quatuor accidentia, ceterorum usibus necessaria, Memoria, Voluntas, Ratio & Sapientia ; ut pari numero quælibet horum sui juris & proprietatis regatur arbitrio. Intellectus enim Visum regit, cum compescit illicitum, ut dicit Psalmista ; Averte oculos meos, ne videant vanitatem : [Ps. 118, 37] dirigit vero Gressum, ut in Apostolo legis ; Videte, quomodo caute ambuletis. [Eph. 5, 15] Memoria autem agit, ut quod audieris bonum, retineas : Voluntas, ut, quod jam audisti bonum, implere festines & diligas : Ratio, ut, quod tenes rectum, proximo tuo annunties & persuadeas : Sapientia, ut scias, quid vel quando ratione proferas. [2] His itaque virtutum gradibus sæviens vincitur mundus, his exercitiis bonis Sanctorum ampliatur numerus : ex quibus nobis Dei gratia Beatus datus est Morandus, in terris consolator piissimus, in cælis patronus certissimus : in cujus hodie Natalitio fidelium decrevit devotio congregari in Domino, ac ejusdem beati viri commendari præconio : cujus vita sacris virtutibus extitit plena, sed prædecessorum desidia oblivioni est tradita, nec ad nos scriptis constat esse delata. Sed cur nos alios causamur, cum nostris temporibus multa & ingentia beneficia, circa diversorum infirmitates, divina clementia per servum suum sit operata, quæ a nobis quodam scrupulo demente sunt occultata. Quantorum corporum invaletudines, quot dæmoniaci vel paralytici, ad ejus memoriam sint liberati, non est nostræ facundiæ vel possibilitatis per singula quæque referre : sed ne tantorum beneficiorum servi Dei videamur esse ingrati, pauca de pluribus colligamus. Licet inertes, qualicumque tamen schemate, ab ipsius infantia gesta viri scribere incipiamus, & posteris nostris legendum relinquamus ; hoc præcipue admonentes, ut audientes, dictis fidem adhibeant. CAPUT I. Morandi ortus, pueritia, peregrinatio, monachatus, virtutes. [3] Beatus itaque Morandus, ex Galliæ partibus, nobilissimis est ortus natalibus. Parentes ejus inter potentum catervas primates præclari, tam in religione Christiana, quam rerum temporalium affluentia plenius fuerant locupletati, quia totius felicitatis suæ meruerunt habere heredem. Nec multo post, antiquorum Patrum imitantes exemplum, hunc, ut Samuelem castissimum, ferre decreverunt ad Dominum, ipsi serviturum in perpetuum. Denique Wormatiæ petentes oppidum, divinum flagitabant auxilium, ut eis locus monstraretur idoneus, quo eorum Domino manciparetur filius. Nec defuit Altissimus justorum precibus, pia vota solvere cupientium : moxque ineuntes consilium, cælitus sibi inditum, ut summum peterent atrium, quod est in honorem sanctæ Dei Genitricis decenter inibi constructum ; ibique præfatum puerum, sacris litteris traderent imbuendum. Ad quod cum venissent, & adventus sui causam probabilioribus viris [indicassent] ; ab eisdem officiosissime sunt recepti. Ac benedictione percepta, de collega, quamvis modico, plurimi exultarunt in Domino. Parentes vero, sancti sui desiderii compotes effecti, universam Ecclesiam convocantes, filium suum, cum maximis prædiorum ac mancipiorum donariis, utpote potentes, omnibus commendantes, Deum benedixerunt, ac lætantes ad sua redierunt. [4] Beatus igitur Morandus, a suis progenitoribus voluntarie salubriter derelictus, a Domino autem assumptus, & in domo Dei, velut arbuscula recens & novella, postmodum justitiæ fructum paritura plurimum, plantatus, sacris litteris initiatur ; ac non multo post, velut herbida tellus, divino rore perfusus, omnium liberalium artium fructu fœcundatur. Revera enim in discendo nulla mora est, ubi Spiritus sanctus doctori adest. Itaque crescente Dei servo, quotidie studebat implere, quod præcinebat in Psalmo, senes reverens, juvenes honore præveniens, & sic de virtute in virtutem transiens. Talibus, ut diximus, cum fulgeret virtutibus B. Morandus ; non, ut assolet ætas junior, ejus extollebatur animus, sed semper manebat hilaris & quietus ; &, ut magni Davidis adolescentulus, in Domini meditabatur justificationibus. His, inquam, humilitatis gradibus athleta Christi emeritus, mundi calcavit impetus, factus Sacerdos Dei dignissimus. Sed quo majore potitur munere, eo ferventior fit in bono opere ; moxque delectatur altius pro Christo insudare laboribus. Et convocatis suis hominibus, domesticis & parentibus, eorum se commendans orationibus, ad memoriam S. Jacobi perrexit, cum pluribus ejusdem viæ sponsoribus. [5] In eisdem vero partibus habetur vicus formosissimus, qui dicitur Cluniacus, amœnitate habilis, fertilitate fœcundus ; &, quod multo est felicius, Apostolorum Petri & Pauli insignitus nominibus, a Monachis sub Regula militantibus mirabiliter gubernatus. His præerat Pater Hugo, cognomento Piissimus, genere clarus, sermone facundus, sanctitate præcipuus. Ad hunc igitur locum B. Morandus cum suis devenit comitibus, Apostolorum patrocinia oraturus, ac servorum Dei suffragia petiturus. Quid multa ? Ad notitiam piissimi Patris deductus, salutaribus ejus monitis, ceu optima terra, tantum est irrigatus, quod se Monachum futurum diceret, si peregrinatione peracta Dominus sibi redire concederet. Benedictione itaque pii Patris ac Fratrum oratione munitus, exul egregius, cum suis comitibus itinerare cœpit ocius ; ac Domino ducente, quo proposuerat, Galliciæ invehitur partibus : & B. Jacobi pignore adorato, concite rediit, ac Cluniacum pervenit : moxque suis valedicens comitibus, lætantibus omnibus, rite consecratur Monachus. Qui mox in tantum excrevit sacris exercitiis, ut in professione monastica nulli haberetur secundus. In vigiliis, carnis lasciviam refrænabat ; imperanti obediebat, fluctuantem pia exhortatione consolidabat, discordantes concordabat, orationibus continuis dæmones fugabat. [6] Talibus virtutibus cum fulgeret B. Morandus, venerabatur ab omnibus, & jam Arvernis cultoribus inquiritur diligentius. Nam ex eisdem partibus quidam nominatissimus, ejus fama incitatus, Cluniacum venit ; &, ut idem vir memorabilis, ad ædificationem suorum, sibi per modicum tempus concederetur, venerabilem Hugonem Abbatem rogavit : quod etiam, beato viro annuente, obtinuit. Quem mox assumptum [ducens] in Arverniam, propere rediit, cunctisque suis Fratribus virum venerandum commendavit. Mirum quantis ibi vir Domini claruerit signis. Frequens id turba peregrinantium ob benedictionis gratiam, etiam ex nostris partibus, & ad eum confluentium declaravit : quæ eum in nostris partibus [non] vulgari laude extulit : dicebant enim, sæpius se evasisse periculum per ejus suffragium. Multa igitur & pene innumerabilia viri Dei fuere virtutum insignia, quæ si dicantur per singula, nulli scribenti sufficiet pagina. Sed ne tædium auditoribus inferamus, ad nostræ narrationis finem tendamus : qualiterque Dei dilectus superna providentia nobis sit collatus, quibus suis virtutibus vivus & defunctus fuerit redimitus, breviter dicamus. [7] Extitit itaque in territorio Basileensi de Castro Pferto Comes nobilissimus, ex prosapia Regum Francorum ortus, nomine Fridericus. Hic quamdam ecclesiam, Altikilcham nuncupatam, in allodio suo, a suis progenitoribus beatissimi Christophori Martyris nomini dicatam, plenius extruxit, ac prædiorum largitate ampliavit. Erat autem ecclesia, a supradicti Principis genitoribus, Canonicis secularibus primitus ordinata : sed peccatis exigentibus, illis secedentibus, pene desolata. Videns autem Comes prudentissimus, locum, a se diligenter constructum, habitatoribus privatum desolari ; Cluniacum misit, ac Hugoni sanctissimo suisque successoribus regendum, atque ad monasticum inibi ordinem instituendum, in perpetuum donavit. Venerabilis autem Pater, tanti Principis voto gratanter suscepto, illico ad locum jam dictum paucos primum Fratres misit ; diutina quidem monastica disciplina probatos, sed idiomatis penitus ignaros. His præfecerat Priorem, nomine Constantium, religione præcipuum, consilio providum, in Fratrum utensiliis dispensatorem prudentissimum : qui cum convocatis delegatis sibi Fratribus, exulibus egregiis, sancti Patris ac omnium Fratrum se committentes orationibus, & valedicentes omnibus, Galliarum invehuntur partibus : moxque præfati Comitis se ingerentes conspectibus, gaudentibus omnibus, cum comitatu Principum ducuntur ad cœnobium, confirmationis suæ secum ferentes privilegium. Qui protinus, velut bonæ pecudes, locum collapsum diligentissime reparantes, ad armentarium divinæ reparationis confluxerunt, in quo non multo post fœtum mundissimum spiritualium filiorum pepererunt : sed in hoc solum impediti fuerunt, quia nostræ locutionis modulum non noverunt. [8] Unde Constantio Priori solertissimo visum est potissimum, cum Principis sui litteris redire Cluniacum, ac super hoc sanctissimi Patris Hugonis expetere auxilium. Moxque hujus itineris necessariis dispositis, ac supradicti Principis litteris acceptis, Cluniacum propere rediit, & opportunitatis suæ causam Abbati sanctissimo humiliter suggessit ; asserens se suosque Gallicos sine interprete minime profuturos Alemanniæ esse. Quem Pater piissimus, potissimo quo semper erat plenus consilio, blande consuluit ; eumque in Arverniam, ut Beatum inde Morandum, quem habebat Alemannicum, reduceret, direxit. Illico Constantius in Arverniam pergit concitus, & coadunatis ejusdem loci Fratribus mandatum pandit ocius : cunctisque contristatis cum beato viro valedixit omnibus, ac Cluniacum rediit quantocius. Quem protinus ut aspectibus sancti Patris exhibuit, illico in amplexus beati viri se ultro Pater sanctus obtulit ; ipsumque secum detinuisset, si hujus legationis necessitas non incubuisset. Nec mora Constantius, sancti Patris cum beato viro confirmatus benedictionibus, Galliarum partes repedavit, ac senem venerandum, vultu Angelicum, cygnæa albedine respersum, præfati Comitis obtutibus intulit, ac demum in hunc modum ora resolvit. En, inquit, Domine, noster Morandus, quem vestræ Excellentiæ pius flagitabat affectus. Illico Princeps devotissimus, cum suis Optimatibus, beati viri humillime se inflexit benedictionibus ; sicque salutaribus ejus perfruitur collocutionibus, & sacris ipsius quamplurimis eruditus admonitionibus, sanctis ejus se orationibus commendavit ; ac demum cum Constantio, ad ceteros Fratres, ejus adventum ex intimo desiderantes, consolandos, ad cœnobium direxit. Qui beato viro occurrentes, ceu dignissimum consulem, una cum Constantio Priore reverendo, lætanter suscipiunt, ac digna reverentia cunctis præferunt. [9] Denique quantæ bonitatis, quantæque benevolentiæ beatus vir iste fuerit, quis enumerare queat ? Mira illi erga omnes benignitas, mira caritas. Semper hilaris, semper serenus ; numquam invidus, numquam severus. In docendo prudens & facundus ; in corripiendo modestus & discretus ; in consilio providus ; in universa morum honestate præclarus. Erat vere omni veneratione dignus B. Morandus, & aspectu amabilis, colloquio affabilis, rectam conversationem habebat, ac forma perfectionis omnibus existebat ; idemque omnes fieri optabat, & admonebat : sicque quotidie Sanctorum dignitatibus proximabat. Verum, quoniam omnium bonorum invidus diabolus in Sanctorum profectibus succenditur acrius, beati viri sanctis invidit laboribus ; eumque, ut retulerunt qui cum eo fuerunt, crebrius diversis [imo] singulis pene noctibus, suis impetebat phantasmatibus. Quadam vero nocte, cum vir Dei post laborem se quieti dedisset, in teterrima specie diabolus affuit, & operimentum vehementissime ei detrahere cœpit. Quo expergefactus vir Dei, illico cum monstrum horribile vidit, vim diabolicam esse cognovit, ac imperterritus manu injecta operimentum fortissime retraxit. Sicque diutius altercantes, tandem vir Dei signum victoriæ intulit ; quo devictus inimicus, velut fumus evanuit. Erat in eadem nocte quidam pœnitens, apud virum Dei (quoniam fuerat ob infirmitatis molestiam a collegio Fratrum segregatus) salutis gratia hospitatus : qui hæc, quæ diximus, tremebundus vidit, ac omnibus sub fidei testificatione narravit. His autem mirabilibus mirabiliora succedunt. [10] Quodam autem tempore, cum vir beatus solus sederet in caminat, ob infirmitatis suæ incommodum sibi deputata, contigit ut hanc incendium totam flagraret, & hoc vir Dei ac ceteri Fratres tamdiu ignorarent, quousque totius villæ homines, ignem deforis conspicientes, ad extinguendum velocius accurrerent. Cumque ex strepitu eorum Fratres essent perculsi, atque ad auferendum Dei hominem concurrerent conciti ; interrogavit vir beatus, quidnam esset, quod tam impetuose ad eum concurrissent. Qui cum dixissent, quoniam ignis jam omnia consumeret : protinus vir Dei a timore eos blande compescuit, moxque elevata manu triumphale Crucis signum igni opposuit, atque hunc velut aquarum inundantia penitus extinxit. Ex quo facto liquido cunctis innotuit, quanti meriti apud Deum vir iste beatus fuerit. Nam ex totius Galliæ nostræ confinibus, universi variis collisi infirmitatibus, ob salutis gratiam ad eum confluebant : hinc potens, hinc impotens ejus suffragium flagitabat. Unde huic nostræ editiunculæ quoddam mirabile dignum videtur inserere, de jam sæpe dicto Comite, hujus loci fundatore, quodque ad correptionem nostrorum Principum valde constat [fore] utile. CAPUT II. Miracula ante & post mortem. Translatio & canonizatio. [11] Jam quodam tempore contigit, ut idem Comes quemdam hujus ecclesiæ villicum, immoderatum tributum dare cogeret, ac pro eodem captum acrius cruciaret. Pro quo dum vir Dei plurimum contristaretur, nec propter hoc Comes a sua austeritate deflecteretur, illico ultio divina persequitur. Nam protinus paralysi gravissima invaditur, ac valescente ægritudine, vultus ipsius in tantum contrahitur, ut os auribus contiguum contractum videretur. Qui mox reatum suum agnoscens, beatum virum consulendum adiit, ac sibi ut subveniat humillime deposcit. Verum, quoniam probata virtus insipientem corripit, Comitem velut insipientem durius arguit. Quomodo, inquit, tibi me subvenire deposcis, qui nostrum injuste detinens, saluti tuæ ipse contrarius existis ? Revera noveris te graviori pœna plectendum, si non celerius nostrum dimiseris villicum. His auditis, Comes terrore nimio concutitur ; &, non solum villicum dimittendum, pollicetur ; verum etiam eumdem ab omni tributo liberum fore, si sanitati restitueretur, clara voce profitetur. Cujus sponsionem Dei servus placide suscipiens, illico manum vultui ejus imposuit, ac integræ sanitati restituit. Hoc itaque signo patrato, omnium qui affuere voces in Dei laudem extolluntur ; ac virum sanctum, in terris positum, jam cæli consulem esse, clara voce præconantur. Circa virum vero sanctum Comitis tantæ pietatis excrevit affectus, ut sibi hunc in spiritualem Patrem eligeret, ac nil sine ipsius nutu & consilio agere præsumeret. [12] Beato autem Morando tanta contulit virtus divina, quod suis sanctissimis interventionibus omnem curaret infirmitatem ab insanis corporibus. Nam quotquot paralytici, seu febricitantes, vel energumeni, aut alia quacumque infirmitate tenti ad eum pervenerunt, solutis infirmitatibus remedia perceperunt. Sed ne tædium lectoribus inferamus, si singulos quosque huic opusculo imprimamus : unum tantum de pluribus, scilicet Ulricum de Karolspach excipiamus : qui, ut ipse Fratribus qui adhuc supersunt retulit, quartana febre diu gravissime laborabat, nec ullo medicamine curari poterat. Hic, cum ad virum Dei venisset ; &, ut sibi super hac infirmitate consuleret, flebiliter exorasset ; illico vir Dei, gravissime febricitanti compassus, manum ejus apprehendens, benedixit, ac integræ sanitati restituit. Qui in propria hilaris reversus, cunctis nuntiavit, quod beati viri meritis sanatus fuerit. Verum, quoniam beatum virum, omne genus febrium seu diversarum infirmitatum, veris indiciis curasse, probavimus ; restat ut, qualiliter in energumenis dæmonibus imperavit, breviter dicamus. [13] Eodem vero tempore, cum quadam die servus Dei more solito Missarum solennia celebrasset, duæ mulieres, a spiritibus immundis miserabiliter infestatæ, ob salutis commercium, ad eum de longinquis sunt adductæ. In quibus, ut dictum est, cum spiritus immundi immaniter grassarentur, ut a pluribus vix detinerentur ; illico vir Dei, ut erat piissimus, miserarum misericorditer compassus, exorcizando spiritus malignos exagitavit, ac per ventris fluxum exire compulit. Prædictæ autem mulieres, integerrimæ sanitati redditæ, Deum benedixerunt : ac famulo Dei, prout poterant, gratias referentes, lætantes in sua redierunt. Sed ne quempiam moveat, cur hoc scripto non emineat, quod nostræ narrationis textus superius signorum numerositatem resonat ; noveritis virum sanctum in hac vita plurima signa gessise, quæ solo Deo teste intra conscientiam potius maluit occultare, quam humano favore ab æterno munere deperire. Præterea sciendum, ob auditorum tædium multa esse prætermissa ; ne, dum similibus necterentur similia, fastidiosis, ut dictum est, plurima inferrentur tædia. Quapropter ne velocitate nimia arguamur, ad ea quæ restant, his ita digestis, redeamus ; quibusve post transitum beatus vir multigenis micuerit signis, pauca de pluribus, fidelibus pandamus. [14] Igitur B. Morandus, longo jam senio affectus, cursum vitæ hujus laboriosæ gloriosissime complevit ; ac corruptibili carne exemptus, sidereos cælos penetravit. Ad cujus exequias, omnes pene nostræ diœcesis, utriusque sexus & gradus Religiosi venerunt ; ac summa reverentia, una cum Fratribus, beati viri efferentes corpus, cum divinis laudibus in tumba gypsea, imagine ipsius desuper decenter expressa, in media basilica digno honore concluserunt. Verum, quamvis humanas infulas nonnumquam veteranorum reprobet auctoritas ; hos tamen voto potiori non confunditur venerari Christiana pietas, quos digniores Deo, post hujus vitæ tædium signorum probavit moralitas. Unde & universorum fidelium B. Morandum eo diligentius excolit votivitas, quo [magis] hunc miraculis crebris glorisicavit superna pietas. Nam [non] multo post transitum ipsius tempore, ingenti miraculo eadem divina clementia ejus memoriam cunctis celebrem reddidit, quod fraterna devotio fidelibus pandere statuit. [15] Erat itaque eodem tempore quædam mulier de Karolspach, quæ filium satis elegantem habebat, qui jam octavum ætatis suæ annum impleverat. Hic quadam nocte, secreto Dei judicio, totus contractus, & non solum totius operis actualitate privatus, verum etiam omni corpore invalidus ; manibus, pedibus, artubusque obriguis solo penitus reclinatur, ac manibus tripetiis sustentatis, modicum quasi serpere videbatur. Cumque per triennium fere inutilis esset, nec ullo remedio medicari potuisset ; quadam nocte mater ejus soporando, voce quadam admonetur, quod hunc ad memoriam S. Christophori Martyris deferat, Sanctorumque inibi patrocinio implorato, debilem ad sepulcrum B. Morandi ponat. Sanctumque pro filio supplicare non desinat. Nec cunctatur mulier divinitus sibi inditum implere præceptum, protinusque in præfati Martyris festo, quod habebatur contiguo, ad Sancti pervenit cœnobium : ac cunctis, quod audierat, pandens præceptum ; ad B. Morandi tumulum, ut docta fuerat, suum posuit filium. Pro quo dum ab omnibus divinum flagitatur auxilium, dumque Fratres tertium sancti Spiritus canunt oraculum ; dictu mirabile ! viderunt claudum paulatim Sancti ambire sepulcrum, atque arteticis manibus tumbam palpitare, seque solo protinus elevare ; artubusque mire crepantibus, vigorem vitalem bases plantasque implere ; cunctisque cernentibus, claudum sanissimum exilire, ac in Dei Sanctique laudibus, cum ceteris fidelibus, ambitum ecclesiæ circuire. Huic autem miraculo placuit divinæ clementiæ aliud non minus mirabile, beati viri meritis, addere. [16] Denique eodem tempore quidam dæmoniacus, ligatis manibus corrigia fortissima post tergum, ad eamdem memoriam salutis gratia est adductus. Hic cum ad Sancti sepulcrum, penitus excerebratus, a suo fratre fuisset ligatus, & jam biduo diu noctuque diligentissime custoditus, idemque se nocte quadam Dominica sopori dedisset, protinus energumenus inimicum venire videt anxius ; beatumque Morandum, candida stola præfulgidum, velut ex sepulcro procedere ; ac hostem, ne ipsum lædat, concite propellere. Moxque sanissimus effectus, Fratrem appellavit crebrius ; nexibusque ac si ferro ruptis, divinitus solutis manibus, cunctis adstantibus voce præconia sagaciter retulit, qualiter per beatum virum visitatus ac ab hoste liberatus fuerit. Verum quis hunc virum beatum, antiquis Sanctis digne conferendum, non censeat ; qui tam potenter, vivus & defunctus, cunctis dæmonibus imperat, omniumque laboribus plenissimum solamen suppeditat ? Hunc ergo sibi suffragari omnium fidelium devotio expetat, huic pio affectu supplicet, quisquis juvamine indiget. [17] Hæc interim pauca ex pluribus, de vita & transitu viri Dei excepta, sufficiant. At vero quæ de revelatione Reliquiarum viri Dei suppetunt, pennula nostra percurrat, protinusque operi finem imponat. Transacto itaque longi temporis spatio, peccato exigente plurimo, in nostro viculo oritur incendium, ex cujus immanitate totius cœnobii concrematur ædificium ; ac ex collisura trabium, sancti viri conteritur epitaphium. Sed cum jam ejusdem ecclesiæ fabrica adjumento fidelium admodum fuisset restaurata ; Fratrum devota præcordia non modica mœstificabat tristitia, quod beati viri reverenda ossa, tam indigna humectarentur fossa, qua magis essent conculcationi dedita, quam debita veneratione habita. Unde unanimes eadem ab humo potius relevare statuunt : moxque receptaculum dignissimum sculpere satagunt, ac desuper cyborium opere polymito fortissime cœmentatum, ne ut prius aliqua læsura conteratur, condunt. Hoc itaque parato, die statuto quamplurimi Primores, universique utriusque sexus conveniunt : moxque sacras vestientes induvias, cum maxima reverentia beati viri exuvias efferunt ; ac, divinis concentibus cunctis perstrepentibus, sarcophago decentissimo condunt. [18] Nec distulit superna pietas divinis miraculis sancti viri, ut prius, glorificare Reliquias. Nempe eadem hora duos cæcos, visu diu privatos, optati luminis excepit claritas : itemque claudos tres sospitati condonavit Sancti veneralitas : ceterorum vero copiosa constat numerositas ; quam, ne pigrescat aut frigescat auditorum caritas, innominatam prætermisit fraterna sagacitas. Sed ne tanta esset vana pia veneralitas, Prælatorum ac Confratrum hoc decrevit caritas, Ut tam magna ac præclara sancti viri merita, Confirmaret ac sacraret Sedes Apostolica. Mox multorum assertorum veri testimonium, Ante Sedem Basileensem illique parentium, Præsentatur, comprobatur sancti viri meritum. Hinc legatus fit paratus per Præsulis chirographū Romam tendit & offendit vultum Apostolicum Moxque datur quod optatur, peragit negotium. Sicque redit atque dedit signum Apostolicum, Ut prodatur ac colatur sancti viri meritum : Nec celatur, sed profatur tale privilegium, Ex quo Sanctus sit colendus phalangibus fidelium. Ergo Christū collaudemus ac lȩtantes jubilemus Divinis concentibus : Per quem mundum sprevit mundus noster Adam hic secundus Cum suis principibus : Quemq ; licet mundialem, non letalem sed vitalem Admisit Vitalibus ; Intra Chorum Confessorum nunc replendet meritorum Adornatus floribus ; Quod multorum compressorum probat vulgus, hic suorum Resoluti nexibus. Hinc lætemur ac precemur, per hujus suffragium, Nos foveri ac mereri vitæ perennis præmium. Per Dominum nostrum &c.