Beatus Marsus fuit de nobili senatorum prosapia Romae ortus, sed iuveniles annos morum maturitate vincebat. Liberalibus artibus satis institutus, ad sacerdotii gradum promovetur, in quo corpus ieiuniis affligens, spiritum orationibus laetificans, se ad populum verbum salutis praedicans satis acceptum reddebat, ita ut eius fama summo pontifici beato Sixto valde placeret. Hunc beatus Sixtus sanctum Marsum ad Gallias cum beato Peregrino episcopo pro fide catholica dictis Francis inspiranda Antisiodorum misit, ubi beatus Peregrinus palmam martyrii adeptus est, scilicet XVI maii. Sanctus vero Marsus nichilominus praedicationi insistens multaque miracula faciens, tandem in pace quievit, iunii octavo die, et corpus eius ibidem honorifice traditur sepulturae. Plurimis autem annis elapsis, corpus sancti confessoris ad Ascindensem Westphaliae ecclesiam transfertur et per Mechtidem ibi abbatissam et sororem Ottonis ducis Saxonum in capsa deaurata et lapidibus preciosis ornata digne impositum summo altari reservatur. Quiescit etiam ibidem sanctae memoriae Alfridus, Hildeshemensis episcopus, Essendiensis ecclesiae fundator, circa gradus summi altaris cum sorore sua Wenelda, moniali sanctae memoriae, quae ignem illaesa veste portavit. Dies obitus eius nescitur, sed sancti Alfridi celebris est dies obitus XV augusti.