Sermo in festivitate sancti Marsi presbyteri et confessoris 1. Gloriosam huius diei sollemnitatem exultabilem nobis, fratres karissimi, beata confessoris Marsi commemoratio reddit. Dignum quippe est, ut de sempiterna eius modo gloria nos gaudeamus, de cuius etiam temporali occasu angelorum cum omnibus sanctis chorus exultat. Quomodo enim non summo in terris gaudio hodiernum diem celebremus, cum eum et in celis angelis festivum esse sciamus. (II.) Siquidem hodie beatus Marsus digna laborum suorum premia percepit. Hodie de convalle lacrimarum ad gaudia eterna migravit. Hodie de terris ad paradisum transivit. Hodie ex cetibus hominum in consorcium susceptus est angelorum. Hodie depositis corporalibus exuviis, stola inmortalitatis a domino Christo est vestitus. Hodie de ergastulo carnis celeste solium perpetualiter regnaturus ascendit. 2. (III.) Quapropter dilectissimi, quamvis omnibus ubique christianis de tanta confessoris gloria communis debeat esse leticia, nobis tamen specialius est et uberius letandum, qui cum meritorum virtutibus sacrosancta simul eius pignora possidemus. Decet enim, ut, ubi glorificata et semper glorificanda eius ossa habentur, ibi quoque in die, quo sacrosanctus eius de mundo transitus celebratur, leticie sit principatus. Ubi eo amplius in domino exultare et divine bonitati gratias agere debemus, quod sanctus iste patronus alibi natus, alibi conversatus, alibi ad celum receptus nobis procul positis ineffabili pietate dei et sua pia voluntate est condonatus. 3. Denique, ut eorum relatione comperimus, a quibus sacrosanctas eius reliquias accepimus, speciale, ut seniores eorum tradiderunt, penes eos de ipso scriptum habebatur, in quo tota vite et actuum eius historia continebatur. Sed quonam modo perierit, incertum habetur. Illud certum est, et vite eius sanctitatem in libro vite in celis esse descriptam et in terris memoriam eius semper mansuram. Quomodo namque non in memoria erit hominum, qui in memoria est angelorum. De hoc sancto patre, fratres, suisque similibus dicit psalmista: „In memoria erit eterna iustus". Vere enim beatus MARSUS in memoria erit eterna, quem per succedentia sibi tempora semper in memoriam reducunt signa, que per eius modo merita fiunt, quem in memoriam reducunt scripta, que de eius sanctitate atque virtutum potentia habemus. 4. Nam quamvis specialia de eo, ut diximus, scripta perdita esse ferantur, invenimus tamen in passione s. PEREGRINI vel unde esset, vel quante sanctitatis et virtutis existeret. Siquidem, ut ibi legitur, civis quidem Romanus Gallias vero ad predicandum evangelium missus. In Autrico, quod nunc Autissioderum dicitur, vir omni virtutum gratia plenus est de mundo translatus. Cum enim dira in Christianos persecutio ferveret et iam in Galliis christianum pene nomen fuisset extinctum, sanctus Papa SIXTUS a fidelibus in Gallia rogatus, ut aliquos ad ipsos christianitatis vel fundande vel reparande gratia mitteret, ad hoc opus ex clero Romano sex precipue elegit, quos et sanctitate precipuos et virtutibus claros et doctrina admodum prudentes tam populi testimonio, quam sue probationis iudicio esse constabat. Ex quibus sanctum PEREGRINUM episcopum ordinavit, MARSUM vero virum eque sanctissimum presbiterii honore sublimavit, Corcodomum archidiaconum, Iovinianum subdiaconum, Alexandrum et Iovinianum lectores fecit. Hos ipse Pontifex cum clero et omni honore ad mare usque prosecutus, cum dei gratia et sua benedictione dimissos eos ad Gallias predicatores direxit. 5. Qui cum deo se in omnibus comitante et confortante Lugdunum pervenissent, opus statim iniunctum cum omni virium instantia aggressi, redivivana idolorum culturam destruere et christianitatem denuo reparare ceperunt. Ubi cum aliquamdiu commorantes cunctos circumquaque fidei catholice reddidissent, divina ammoniti revelatione Autricum contenderunt, quo et maior nobilium turba habebatur et idolorum precipue supersticio inoleverat. Tantus in illis ardor martyrii, tanta divine fuit dilectio karitatis, ut ubi maxime profanos gentilium ritus invaluisse compererant, ibi potissimum festinarent. Sed deus omnipotens, qui fidei et votis singulorum respondet, non factis, et piam illorum voluntatem coronavit, qua martyres et potuerunt esse et fuerunt, et ipsis rudimentis ecclesie denuo renascentis reservavit. Tantum quippe gratiam ipso „domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis" illarum predicationi tribuit, ut cunctos ibidem ad dominum convertentes gentilitatis penitus errorem ab illo loco exstirparent. Itaque construentes ecclesiam temporum articulo et viribus suis congruentem, cotidie in ea predicationi instabant et baptismatis gratiam populis hinc inde ad ipsos confluentibus tradebant. 6. Unde cum cotidie christianorum numerus magis magisque augeretur, sanctissimus PEREGRINUS officia divisorum in ecclesia ordinum constituit. Quibus inibi cum sancto MARSUS ad converse multitudinis custodiam derelictis, ipse ad interamnem locum in territorio eiusdem civitatis positum adhuc gentilitatis superstitionibus deditum profectus, gloriosissimum ibi, ut in passione eius refertur, pro Christo martyrium suscepit. 7. Beatus vero MARSUS cum sociis suis, ut in revelatione Corcodomi legitur, egre admodum ferebat, se episcopo superstitem remansisse. Dolebat enim se simul cum eo martyrum gloriam non meruisse, cuius et peregrinationis socius et predicationis semper individuus fuerat comes. Itaque predicationi iugiter insistens optabat, si quo modo dei voluntas esset, ut martyrii percipiendi aliqua sibi ocassio daretur. Sed quoniam christianus imperator post martyrium beati PEREGRINI factus pacem ecclesiis reddidit, voto suo frustratus ad manifestum, quod summo desiderio optaverat, martyrium pervenire nequivit. Verum quia duo martyrum genera esse probantur, unum in persecutione manifestum, alterum in pace ecclesie occultum, beatus Marsus unum voluntate adeptus, alterum operum efficacia consecutus est. Nam quia, ne corpus pro Christo occideretur, non votum sibi defuit, sed persecutor, totus ad affligendum carnem suam et mortificanda vitia conversus ieiuniis, vigiliis, orationibus et fletibus cotidie se deo in ara cordis sui mactabat. 8. Inter haec semper predicationi instans et virtutum potentia doctrinam suam populis commendans egregius Christi sacerdos post multa, que in terris gesserat bona, confessor defunctus et in ecclesia, quam primo adventus sui tempore in Autrico construxerant, iuxta altare est sepultus. Ubi et nos sacratissima eius ossa, ut in translatione eius plenius refertur, anno post incarnationem dominicam dccclxiiii suscipere et ad nostrum Christo propitio monasterium transferre meruimus. Proinde gaude nunc et exulta tanto Saxonia patrono potita. Tu enim nuper ex gentilitate ad dominum conversa, tu nullis sanctorum corporibus gloriosa iam eorum virtutibus clara, iam artubus referta refulges. 9. Beata plane et semper beatificanda, que nullo sanctorum sanguine polluta eorum patrocinia meruisti. Nam quamvis Germania, Gallia, Italia et precipue Roma sanctorum cineribus fertiles gloriose prorsus existant, ipsorum tamen mortibus cruentate rubescunt. Quo magis tua, Saxonia, beatitudo predicabitur, que sine scelere tantum bonum adquisisti. In te quippe evangelicam illam ad discipulos sententiam completam esse gaudemus: „Alii inquit laboraverunt et vos in labores eorum introistis". 10. Laboraverunt itaque alie terrarum partes sanctos gignendo, nutriendo, conservando, ne tibi, quandoque ad deum conversure, eorum patrocinia deessent. Amplectere ergo tantam erga te Dei bonitatem, amplectere patronum tibi divinitus datum. Per ipsius quondam predicationem Galliis via veritatis resplenduit, per ipsius nunc merita et intercessionem tibi per prosperos temporaliter successus via ad regna celorum patebit. 11. Felix ergo est Autricus, quq sanctam eius predicationem audire, quq ipsum videre, que celestem eius conversationem contemplari, que sacrosancto eius transitu beari promeruit. Sed non minime tu beata, que sacratissimo nunc eius corpore gloriosa refulges. Ibi quondam vivus signa potenter operabatur, hic mortuus miraculis mirabilius coruscat. Illorum apostolus tuus patronus, utrobique clarus, utrobique potens, utrobique et corporibus sanandis et mentibus medendis succurrens. 12. Nam ut ommittamus plura miracula ipso vivo per ipsum visibiliter facta, quantis luce veritatis privatis per ipsum olim ad deum cognoscendum redditus est visus. Quantorum aures infidelitate surde eius predicatione ad percipienda mandata ecclesia sunt reserate. Quantorum ora prius in laudibus dei muta ad confitendum dominum ipsius sunt documentis relaxata. Quantis denique errore aliquo claudicantibus ipse catholice fidei rectum restituit gressum. Hec omnia sanctus iste patronus noster Marsus et invisibiliter quondam vivus operabatur et nunc visiliter mortuus operatur. Quanti enim nunc ad sacrosanctam eius tumbam plerique longo rempore orbati, plerique ab ipsa nativitate ceci illuminantur. Quanti surdi reseratis aurium obstaculis recipiunt auditum. Quantis vel lingue officio vel ambulandi usu privatis illis loquela, istis reddicur gressus. Quanti denique diversis modis languidi diversis modis contracti optatam merentur sanitatem. (V.) Videmus plerumque aliquos non perfecte statim convalescere, sed paulatim singulis membris in sanitatem redire. Quod ideo facit nostre in omnibus saluti consulens divina maiestas, ut in ista valitudinum diversitate videamus, quid insanis, quid pro morbidis sit postulandum. Atque ita semper magis magisque ad divinam clementiam vel laudandam vel exorandam excitemur. 13. (IIII.) Quia ergo dilectissimi psalmista testante didicimus ,,mirabilem deum esse in sanctis suis'", quia hoc ipsi in sancto patrono nostro completum esse videmus, laudemus dominum semper in omnibus generaliter sanctis suis, laudemus eum specialiter hodie in beato Marso, in quo tanta eius virtus refulget. Sicut enim solem in ipso suo splendore intendere nequimus, ipsovero lustratos montes facile contemplamur', sic, quia necdem videre deum in sua maiestate fulgentem meremur, in sanctis virtutem eius et gloriam considerare, in ipsis eum laudare debemus. Dum enim ipsos laudamus, eius nimirum laudi proficit, qui ut laudabiles essent, donavit. 14. (V.) Quocirca, fratres, si tanta vos sanctorum gloria delectat, si ad tantam venire ipsi gloriam desideratis, ipsorum vobis sequenda vestigia, ipsorum sunt imitanda exempla. Ad hoc quippe eorum recitatur sanctitas, ad hoc leguntur virtutes, ad hoc vigilie celebrantur, ad, hoc natalicius eorum dies est institutus, ut hinc inde vel virtutibus corum vel honoribus, quos eis exhibemus, ad eorum imitationem assurgamus. Nam si nostris utilitatibus ista non servirent, quid sanctis in celesti regno inter angelorum choros fulgentibus in sui conditoris specie omnem iucunditatem, omnem gloriam, omnem beatitudinem habentibus tantula ista nostra laudatio et tantulus honor, a nobis eis exhibitus, adicere posset (F.). Unde quia propter nos ista geruntur, non negligenter, quod propter nostram est salutem institutum, accipiamus, sed sanctos Dei, quos meritis equiparare non possumus, vel morum imitatione sequamur. 15. Ecce sanctus iste patronus noster Marsus patria, parentibus et cunctis, que habebat, pro Christo derelictis, et ipsum pauper pauperem secutus ad predicandum gentilibus evangelium fidenter accessit. Non eum suorum affectus retinere, non peregrinationis consideratio avertere, non barbarorum immanitas valuit deterrere. Ibi inter continua diaboli temptamenta, inter persecutorum gladios, inter carnales illecebras semper immobilis, semper intrepidus, semper invictus orationibus diabolum fugavit, ratione atque signis persecutores mitigavit, corporis voluptates vigiliis et ieiuniis superavit. Nullius enim mine, nullius umquam blandicie eum a vero deflectere valuerunt (F.). 16. (I. VI.) Tristabatur in prosperis, gaudebat in adversis, neque tristibus umquam infractus, neque inflatus secundis. Divitias, honores et omnem mundi gloriam pro Christi amore contemnebat. Vile putabat, quicquid cum mundo pertransiturum sciebat. Sola amabat, que eterna, divinaque fore constabat. In terris positus in conversabatur. Hic seminabat, illic metebat. (II.) Proinde bono certamine certato, cursu consummato, fide servata nunc demum iustitie corona redonatus splendescit et fruitur ineffabili illo sanctorum omnium premio, „quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod preparavit deus diligentibus se". Non inmerito quandoque iuxta dominicum promissum in illa sublimi iudicum sede cum domino et apostolis sessurus et cum i1lis mundum, quem contempserat, iudicaturus. 17. (III. VII,) Beati ergo Marsi exemplum de mundi contemptu secutus, cuncta, qui potest, derelinquat. Qui vero hoc necdum potest, habebit aliud, quo eius imitetur exemplum. Diligebat ille dominum, cui nil umquam preposuit, nil equiperavit. Diligebat proximum, cuius sedulo necessitatibus et verbi documento et rerum corporalium subsidio inserviebat. Diligebat ille etiam inter persecutorum gladios dominum, diligebat proximum, cum eum et infestissimum hostem pateretur. Dilectione dei se ipsum conservabat, dilectione proximi et alios sue salutis socios adquirere studebat. (III. VIII.) Per karitatem dei bonam semper intus conscientiam habere certabat, per karitatem proximi bonum quoque foris ab hominibus testimonium habere satagebat. Per dei dilectionem sedulus supernorum contemplatione celestibus intererat. Per proximi karitatem indigentibus compatiendo ad eorum plerumque necessitates condescendebat. Dilectione postremo dei quantocius dissolvi et cum Christo esse optabat; dilectione proximi adhuc in carne propter aliorum nescessitates manere patienter ferebat. (V.) Qui igitur, fratres, necdum ex integro potest mundo renuntiare, hoc gemine karitatis studeat imitare exemplum (F.). 18. Hoc omnes Christiani pro modulo quique nostro sequi et possumus et debemus. Diligamus eo fervore in pace ecclesie deum, quo beatus Marsus et in persecutione dilexit. Diligamus eo modo in ecclesia fratres nostros, una nobiscum unda baptismatis regeneratos, eorumdem sacramentorum participes, eiusdem vite consortes, quo ipse inimicos necdum baptizatos, necdum sacramentis celestibus dignos, necdum christianitatis professores dilexit. Si ita dilectissimi deum dilexerimus et proximum, et numquam Deo nos adiuvante peccabimus et totam legem adimplere poterimus. Hinc est, quod egregius predicator Paulus apostolus dicit: „Dilectio proximi malum non operatur". Plenitudo ergo legis est dilectio. Hoc ipse dominus confirmans: „In his," inquit, „duobus preceptis tota lex pendet et prophete". 19. E.t re vera, fratres. Si perfecte dilexerimus, nihil eius umquam voluntati atque mandatis contrarium perpetrabimus. Cuncta illi placita, cuncta ab eo precepta, quantum ipse nobis vires prestare dignabitur, perficere contendemus. Si proximum tamquam nos ipsos dilexerimus, nullum ei maium aut volumus umquam aut faciemus. Cuncta ei, qug possumus, bona et optabimus et faciemus. Si quem in nos forte peccare, si quem nos in aliquo ledere contigerit, non vicem eius malicie reddemus, quia nec hoc nobis in aliquem peccantibus fieri volumus, sed iuxta apostolum in bono malum vincemus. Grave est hoc, sed talis est lex dilectionis, tale est vis karitatis. Immo leve erit domino favente atque iucundum, si futura retributio cogitetur, si iustitia naturalis pensetur, qua omnino constringimur, ut omne quod nobis fieri nolumus, nec aliis faciamus et cuncta, que nobis iuste inpendi desideramus, nec aliis negemus. 20. (VI.) Proinde ipso adiutore, qui est caritatis et preceptor et retributor, diligamus in primis eum, diligamus consequenter omnes Christianos; diligamus eum ex toto corde nostro et ex tota anima nostra et in omni mente nostra; diligamus proximos nostros omnes scilicet Chrisrianos tamquam nos ipsos. Habemus idoneum nobis suis meritis et precibus adiutorem, eundem ipsum beatum Christi confessiorem Marsum, de quo tante modo in deum et proximum dilectionis sumpsimus exemplum. Neque enim dubitare debemus, eum nos ad impetranda, que poscimus, adiuturum, cuius nos caritas congregavit (F.). Videmus dilectissimi per eius sancta merita cecis visum, surdis auditum, mutis loquelam, claudis restitui gressum. Ad hoc, fratres, ista per eum signa forinsecus fiunt, ut ad animarum nostrarum salutem querendam cor nostrum interius incalescat. 21. Quantos ipse, si, ut debemus, opem eius quesierimus, qualibet fraude cecatos, mandatorum divinorum contemptu surdos, orationibus debitis et laudibus dei mutos, errore aliquo caldos, ab interna animarum peste liberabit, de quantorum ipse cordibus superbiam deicit, avaritiam extirpat, invidiam fugat, iram pellit, cupiditates extinguit, ventris ingluviem purgat, libidinem proturbat, quantos postremo iam peccatis innumerabilibus mortuos et venie desperatione quodam modo sepultos ex ipsa morte sue intercessionis spe reducet ad vitam, hec fratres carissimi, et si sanctus iste patronus noster Marsus omnibus undecumque adventantibus et eius merita expetentibus nunc corporaliter, nunc spiritaliter iuxta necessitatem et fidem singulorum impertire cognoscatur, nobis tamen plenius prestare, nos familiarius exaudire, pro nobis frequentius intervenire credendus est. Nam sicut nos illius quamvis peccatores, quamvis indigni peculiares quodammodo servitores existimus, sic ipse nobis vicissim specialem in omnibus defensionem et adiutorium prestare debebit. Si ergo digne ei servierimus, si eius merita digne venerantes devote eius opem postulaverimus, cuncta vel corporibus vel animabus nostris necessaria per eum consequemur (F.) prestante domino nostro Jesu Christo, qui cum patre et spiritu sancto unus vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.