VITA SANCTI MARIANI [1] Tempore beatissimi Allodii Pontificis, Germani reverendissimi successoris, idem monasterium antiquae beatitudinis retinens statum, odore suavissimo redolebat. Hujus namque inspirationis nectare Marianus illectus, ad idem cœnobium afinibus Bituricensibus adventavit. Erant autem tunc temporis horum finium possessores Gothi, Christianae religionis doctrinae evidentissimi inimici. Nefariam ergo pollutionem eorum evitans et perfidiam horrens jam dictus vir, praecinctis lumbis et roborato brachio confestim de terra et cognatione egressus, e laribus propriis commigravit. Ibat autem sub peregrini habitu civis caelestis, sub humilitate celsior, sub egestate mundo potentior, sub seculari vero indumento spiritalis gratiae stola praecinctus. Erat enim divini amoris igne succensus, et Euangelicae perfectionis zelo imbutus. Is ubi ad vestibulum gloriosi monasterii est Dei ductu delatus, de more a seculo discedentium rogare cœpit, ut sub ejusdem monasterii culmine ad habitandum reciperetur. Praesul vero monasterii, vel diversi habitatores, videntes perseverantiae ejus constantiam annuerunt petitioni ejus, quam diu depoposcerat, proponentes ei regulae severitatem. Illic ergo in domum Dei receptus, et desiderii sui integritate perfruitus, ita constantissime monachorum uti regula cœpit, ut exemplar fuisset bonae conversationis etiam monachis veteranis. [2] Admirabantur omnes obedientiae ejus atque abstinentiae temperantiam. Mamertinus tunc Abbas diligentissime viri actus volens comprobare, vile ei monasterii commisit officium, pastorem eum constituens bubalorum et bucularum. Beatissimus ergo Marianus, divina pietate praeventus, ita cum summa hilaritate jubentis Abbatis praeceptum festinavit implere, veluti si honores ei cujusdam sublimissimi ordinis largiretur. Proficiscitur igitur ad locum, cujus vocabulum est Meziclis: in quo praeceptus fuerat gregibus boum pastoralem praebere cautelam. Multiplicabatur eodem die grex fœtibus, et proventu lactis mulctralia spumosa exuberabant. [3] Tanta sanctitate pollebat, quod et aves silvestres ad se venientes manu propria nutriebat. Die autem quadam cum esset in nemore, canes aprum latratibus excitantes, cum jam eum gravius perurgerent, fugit ad cellam sancti Mariani; qui ubi canes latrantes audivit, desertis bobus illuc properans, et canes compescuit, et aprum incolumem abire permisit. [4] Una autem dierum, cum idem vir, beatissimus Confessor, non procul a pecoribus spatiaretur ecce vis depopulantium inopinate irruit, eumque strictis gladiis circumsepsit. Qui injicientes manus in eum, expoliaverunt, ut nihil vestimentorum reliquerint praeter pallium. Cumque expoliato eo abirent, clamavit: Revertimini, ferocissimi viri, adhuc superest in meo corpore, quod rapinis vestris proficiat. En denarium pallio meo colligatum, oportet etiam ipsum auferre in marsupiis vestris. Qui protinus reversi, cum pallium cum denario rapuissent, eum nudum penitus dimiserunt. Latrunculi vero abscedentes, nitebantur in suas latebras se recipere, ferebanturque per spatium totius diei fatigati; sed Christo procurante, circa solis occasum prope cellulam sunt reverendissimi viri reperti. Quos cum inspexisset, ad cellulam suam eos evocavit, benigne suscepit, detractisque caligis pedes eorum lymphis abluit, cibosque pastorales alimentaque elegantissima paravit, et hospitalitatem quantum potuit ministravit. Unde cunctis facti sui pœnitentibus unus eorum ad fidem conversus fuit, ab eodemque baptizatus in clarissimum evasit praedicatorem. [5] Ursa quaedam, siccis sanguine faucibus catulorum suorum propulsa, consueverat nocturnis horis intra septa ad juga boum irrepere, et anniculis vitulis insidiari. Quodam igitur tempore monachi, qui cum eo ad custodiam fuerant deputati; juvenili voluntate ursae cum catulis ejus insidiabantur, et laqueis capere voluerunt. Cumque illi juvenes Mezicliensium, armati contra eam, cupientes mandare neci, nocte laqueos tetendissent; sanctus Marianus hoc praesciens, de lecto surrexit, et clam velox dirigit gressus, et pergit ad locum, in quo bestia actu saeviens, pecoribus necem moliens, in laqueos irruens tenebatur. Cumque stetisset coram ea dixit: Quid agis, ursa? quid facis hic, misera? Surge velocius, et insidiosas desere latebras. Tunc ursa cervice reflexa, veluti Deo gratias agens, humiliter et mansuete discessit, nec unquam visa est. Marianus monachos sectantes inveniens increpavit, et ursam incolumem abiissee nuntiavit. [6] Solebat autem singulis Dominicis ad propinquam ecclesiam proficisci Marianus: cui nihil Domino revelante erat absconditum. Qui cum die Dominico ad ecclesiam in vico positam proficisci vellet, unum ex Fratribus, nomine Olinitium, monuit ut comitatui ejus associaretur. Cui monachus ait: Non possum, quoniam sors mea est ad mensam Fratribus ministrare, et alimoniam parare. Tunc illi senior ait: Priora sunt Dei quam hominum necessaria: et cogente imperio sacri viri ivit. Venientibus illis in sacratissimum locum, impositum est comiti monacho, ut caneret Alleluia. Consummatoque officio, et finito Euangelio, statim cursu rabido foras ecclesiam egreditur: et apprehensis sui equi habenis, ascendens ad domum citius redire nitebatur. Sed cum equum inde movere non posset, licet eum dure calcaribus perurgeret, intelligens causam, confusus rediit ad ecclesiam. Et finita Missa dixit sanctus Marianus: Dic mihi Frater, perrexisti ubi volebas, qui me relicto discedere cupiebas? Ecce equus obedivit Deo, cui tu repugnabas. Cum autem Missae fuissent perfectae, sponte sua equus ad cellulam iter arripuit. [7] Adveniente die Paschae rogabant eum Fratres, ut diem Paschae in Fontaneto e monasterio celebraret: quod cum fecisset, transacto primo die Paschali, sequenti die corripitur dolore febrium, et cœpit stimulis mortis comprimi, et quarta sequenti feria obiens migravit ad Dominum. Cumque sanctissimum ejus corpus a Mezicliensibus devehebatur ad civitatem, transiens per oppidum Leviaticum infertur. Erat autem in eodem vico vir facinorosus. Cumque urgeret turba, misit ad Canomenum, qui tunc temporis centenariam habebat potestatem, dicens: Absolve eum qui tenetur in vinculis: qui noluit. Adhuc eo loquente de pedibus rei vincula dissolvuntur, scindunturque manuum ligamenta, et coram sacro corpore quod penitus inde movere nequiverant, undique liber, qui fuerat reus, statuitur. Cum vero appropinquassent civitati, Episcopus qui tunc praeerat Ecclesiae, coadunato Clero et populo, conjunctisq; agminibus, corpus sacratissimum, cum processione solenni exceptum, in loco a Praesule praeparato, in ecclesia sancti Germani, collocatur: ubi quotidianis momentis innumerabilia curationum miracula demonstrantur, regnante Domino nostro Jesu Christo cui honor et gloria in secula seculorum. Amen.