CAPUT LIII. De beato Marcello Cavillonensi. De beati vero Marcelli Cavillonensis martyris virtutibus pauca ad nos mittenda memoriae monimenta venerunt. Quae quamlibet parva censeantur in dictis, ad eum tamen referenda sunt qui haec operatur in singulis. Causa quaedam exstiterat, ut Fedamius, Eunomii quondam Arverni presbyteri filius, Cavillonensem urbem adiret (An. 179, 4 Sept.), idemque apud basilicam sancti martyris Marcelli hospitalem habebat, ab abbate loci victus stipendia capiens ; ipse enim quae loquor exposuit. Inter duos, inquit, viros orta fuit intentio [Al., contentio] : hisque litigantibus, in hoc lis ipsa subiit, ut eam sacramento dirimerent. Ingressique basilicam sancti Martyris, elevatis homo manibus ad perjurandum, cum nomen Sancti voluisset ore patulo nominare, haesit vox in faucibus, nec lingua poterat ad officium reflecti. Sed ne hoc quidem parum videretur ad beati athletae gloriam, ipse cum elevatis manibus quasi aeneus totus irriguit. Tunc oratio facta pro eo, absolvi diaboli arte vinctum obtinuit: ipse quoque post absolutionem sermone proprio opus suum confessus, quae negligenter egerat emendavit.