Cum sub principe Antonino, qui Romani imperii apicem gubernabat, per omnes provincias vel civitates adversus Christianos impiæ persecutionis edicta penderent, quæ universitatis dignitatum provinciarumque rectores non tam obtemperandi studio, quam veræ religionis odio ita instantius exequi nitebantur, ut per omnia loca ultra humanam crudelitatem in Christianorum sanguine c bestiarum feritate sævirent ; eo tempore in urbe Lugdunensium vehementer persecutionis rabies æstuabat. Ubi cum populi sævientis arbitrio uterque sexus, omnis ætas atque conditio aptaretur * ad pœnam ; quinquaginta sacræ religionis cultibus dediti, diversis suppliciorum cruciatibus præparandi, jussu præsidis in ergastulis retruduntur. [2] Ex quorum numero martyrum Marcellus & Valerianus, custodiæ illius, cui fuerant mancipati, effractis * divinitus f claustris, juxta Euangelicam auctoritatem & ad civitatem aliam fugam latenter arripiunt. Quod Dei providentia ordinatum ne quis ambigat ; ut ad illa scilicet loca, ubi eis passionis consummatio debebatur, intenderent properare, & gentilium mentes, quæ per eos in Christum erant credituræ, exemplis martyrii roborarent. Quique ut tutius ab illo persecutionis turbine declinarent, non mente sed flumine, non fide sed itinere dividuntur : e quibus Valerianus Augustidunensis viæ compos, iter Marcellus Sequanici territorii aggreditur ; ut utriusque ripæ incolas ad veri Dei cultum divini verbi prædicatione converterent, & non solum de proprii effusione sanguinis, verum etiam propter multorum credulitatem in Christo de diabolo triumpharent. [3] Cumque sanctus Marcellus latendi studio viam itineris occulte conficeret ; Dominus noster Jesus Christus Confessorem suum diutius latere non passus, accidit ut a Latino quodam ei improvisa hospitalitas præberetur ; qui statuam Martis equestrem, Mercurii etiam & Minervæ simulacra eodem expressa metallo, in vestibulo posita, cultu peculiari adoraret & coleret. Cujus cum profanæ superstitionis errorem Sanctus Dei non sine dolore vidisset, admonet hospitem, ut ab hac miserabili superstitione discederet, adstruens, saxa sensu carentia effectus non posse præstare votorum ; sed illos aut stultis pecudibus comparandos, aut non multum ab impolitis distare lapidibus, qui deos colerent, quos humana manus in similitudinem dæmonum fabricasset. Cujus objurgatio in tantum valuisse perhibetur, ut brevi tempore totam domum hospitis ad credulitatem Christi spreto errore converteret. Et cum ibidem pro lætitia non irriti laboris aliquantulum moraretur, agnoscit fervere locis omnibus persecutionis instantiam. [4] Tunc Cabilonense oppidum prætermittens & Argentomagensis aggeris carpens viam, præsidem Priscum sollemni apparatu profanis sacrificiis numinibus suis immolantem incurrit ; quem ille ad convivium more hospitalitatis invitat *. Sed sanctus Dei Martyr abhorrens epulas, convivas objurgandos potius credidit quam imitandos. Et cum se Christianum castigatione prodidisset, novis affligendum cruciatibus ii, qui aderant, decreverunt ; ut per arboris ramos, quos natura per diversa diffuderat, omni corpore separandus laqueis tenderetur : quibus adductis & naturali vigore redeuntibus, compago membrorum constrictis artubus discerperetur. [5] Verum cum fidei constantia Martyr in confessionis suæ proposito immobilis permaneret, cruento persecutoris nequissimæ crudelitatis consilio atrocius visum est, ut in conspectu populi diversis pœnarum suppliciis interiret. Jubet itaque eum ad Saturni statuam duci, quæ ripæ Araris imminebat, & ad solis simulacrum, quod in alia parte fluminis positum adorabant : quibus si immolare non adquiesceret, gladio puniretur. Sed fides Martyris sancto Spiritu roborata frangi non potuit, hæc semper ad interrogata respondens : Quicumque Deum vivum totis animæ viribus & perfecta cordis credulitate receperit, insensibilibus idolis sacrificare non poterit. Et nefas est, ut anima cælitus data, vitæ suæ Auctore neglecto, simulacra dæmonum colat, quæ diabolus ad perditionem humani generis adorari persuadet : se numquam tam profanis sacrificiis polluendum, qui Christo quotidie hostiam sinceritatis offerret ; sed potius præmissorum sociorum exempla sequuturum, cum quibus se confideret æternæ gloriæ præmiis munerandum. [6] Quem præses cum videret nec minas nec supplicia metuentem, furentis iracundiæ stimulis incitatus, inaudito crudelitatis genere infodi erectum cingulo tenus jubet ; ut sepultura vivo esset ad pœnam quæ defunctis præbetur ad requiem. Sic sanctus Dei Martyr in secundo ab oppido Cabilonensi milliario, vivens Christo, medius sepelitur : qui tertio die in Dei amore & laudibus perseverans, incontaminatum reddidit spiritum, sancti corporis nobis exuvias ad patrocinium derelinquens : regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, gloria & virtus cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.