HISTORIA TRANSLATIONUM  Ab Anonymo quodam sacerdote Lingonensi conscripta,  PRAEFATIO AUCTORIS. Quoniam fragilitas conditionis humanae praeteritorum memoriam diu vivere non permittit, a Domino datus est in remedium literarum usus, per quas et praeterita vivant, et posteriorum oculis quasi praesentialiter facta, fideliter praesententur. Antiquorum enim exempla sunt illi carbones desolatorii, per quos et vitiorum rubigo consumitur in mentibus auditorum, et fidelis devotio ad agendum vel patiendum similia, si opus fuerit, ferventius inflammatur. Quis enim tam saxeum pectus habet, quod non faciat aliquantulum emolliri, cum subit in mentem fides Patriarcharum, Prophetarum audacia, admiranda Petri et Apostolorum potentia, constantia Martyrum, patientia Confessorum, tenera Virginum fortitudo; sicut dicit Apostolus: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Ego autem minimus sacerdotum, qui nec dignus sum vocari sacerdos, quia saepius et in multis offendi, et extra legis semitam frequentius ambulavi, pandere proposueram caritati vestrae, qualiter beati Mamantis martyris caput Lingonas est allatum; sed vereor ne imputetur mihi ad praesumptionem, si opus aggredior, quod ultra me esse non dubito. Novit tamen Dominus, quia ad hoc adstrictus sum quasi ex majoris imperio. Unde et confido in Domino, quod vires, quas imperitia denegat, obedientiae virtus et caritas ministrabit. [2] Veniam autem postulo, si aliquantulum altius exordiar. Quaedam enim in Legenda beati Martyris omissa sunt, forte per negligentiam praedecessorum, quae et Martyri cedent ad gloriam, et utilitati proderunt auditorum scita. Nam cum nobilis illa mulier Amia nomine, ad suggestionem angeli, infantulum de carcere sustulisset, ubi ambo parentes ejus pro fide Christi catenati decesserant; et cum faceret eum deferri ad ecclesiam, ut baptismi susciperet sacramentum, multis adstantibus, sacerdos, qui eum regenerare venerat, quaesivit in publico: Quo nomine censebitur puer iste? Respondit puer qui necdum usum linguae noverat, Mamas est nomen meum. Cunctis autem stupentibus, et sacerdote iterum hoc idem interrogante secundo et tertio, aperta voce dixit puer: Mamas est nomen meum. Intelligentes itaque factum esse a Domino, quod erat mirabile in oculis omnium, non praesumpserunt mutare nomen, sed gratias in communi referebant Domino, quia nec ante nec post, in tota gratia inventus est aliquis, qui hoc nomine censeretur. A miraculo redeamus ad propositum: sed ut sequentia facilius elucescant, prius dicendum est breviter, quomodo hujus beati Martyris notitia, Domino procurante, in Burgundiam venit. CAPITUM DIVISIO IN EDITIONE ANTEA IMPRESSA. Caput I. Auctor praefatur de Sanctorum gloria. II. Quomodo Lingonensis princeps ecclesia nomine S. Mamantis fuerit insignita. III. Reynaldus episcopus brachium S. Mamantis ecclesiae Lingonensi acquirit. IV. Sanguis e brachio S. Mamantis manat, et fortiter monachae suae periculo castitatis obviat. V. Inventio capitis beati Mamantis. VI. Caput S. Mamantis verum esse divina asseritur visione; illudque evasis periculis Gnalo in Gallias adfert. VII. Caput S. Mamantis quam mirifice a Lingonensibus suscipitur. Fidelis enim narrat antiquitas, quod ecclesia Lyngonensis, a principio sui in honore beati Joannis Euangelistae fundata fuit: sed Dominus, qui Apostolum suum per Euangelicae praedicationis gratiam ita videbat sublimatum, quod in omnem terram sonus ejus exiverat, et in fines orbis terrae verba ejus cognita fuerant, non derogavit quidem Apostolo, sed Martyris sui gloriam sic voluit revelare, ut non tantum in Graecia notus esset, immo etiam in Burgundia celeberrimus habetur. Quod factum fuisse dicunt hoc modo. Nobilis quidam de Galliae partibus, cujus nomen invidia vetustatis de medio sustulit, a Hierosolymitanis partibus rediens, Constantinopolim venit. Ubi moram faciens, audivit de beato Martyre, quomodo in ore totius populi frequentius resonabat, et quomodo prae caeteris Martyribus venerabatur a cunctis: ita ut etiam ΜΕΓΑ martyr, id est magnus martyr, antonomastice diceretur. Quippe cum in toto Sanctorum catalogo non inveniatur aliquis, qui in aetate tam tenera, pro Christi nomine tot et tanta sustinuerit genera tormentorum. [4] Cœpit ergo vir ille anxius in animo volvere, si quomodo de reliquiis hujus Martyris aliquid habere posset, quod secum quasi pro viatico deferret in via, contra omnia pericula tutamentum. Nec fraudatus est a desiderio suo, quia per Dei gratiam obtinere meruit partem ossis ejus, qui vulgo oschia colli dicitur, quae caput humeris continuare solet. Quem thesaurum diligens super aurum et topazion, reposuit diligenter in pera serica, et collo suo propter reverentiam suspendit, et sic exultans et gaudens, repatriandi iter arripuit. Tandemque post multa terrarum spatia, transvolatis etiam Alpibus, ad fines Lingonicos applicuit. Et cum jam esset prope civitatem, in loco, qui dicitur Magnum pratum, necesse habuit ire ad requisita naturae, et secedens paululum a comitatu suo, sicut semper consueverat, sustulit a collo suo reliquias dependentes, ne injuria fieret sacris pignoribus, si in turpitudinis loco ea secum haberet: et ramusculo cujusdam arboris suspendit, statimque, cum vellet resumere depositum, iturus viam suam, nullo modo potuit rehabere. Quid faceret? Quo se verteret? Suspirans et gemens revocavit socios abeuntes; qui reversi totis viribus nitebantur filum sericum manibus aut ferro disrumpere, sed in vanum laborabant. Quaelibet enim juga boum apposita non possent illud avellere. Quoniam nihil potest mortalis infirmitas contra Dei potentiam et virtutem. [5] Stupentes igitur et dolentes, ascenderunt in civitatem, et episcopo loci, cujus nomen novit Deus, rei gestae seriem ex ordine narraverunt. Episcopos vero exultans in Domino, et gratias agens, convocatis senioribus et universo populo civitatis, exposuit diligenter quod audierat: et indicto jejunio, cum cereis, crucibus et thuribulis, comitante clero et innumerabili utriusque sexus multitudine, perrexit ad locum, Psalmos Davidicos humiliter decantando. Videns autem reliquias, praecepit omnes unanimiter secum flexis genibus in oratione prosterni, ut Dominus, sicut arcam fœderis non permisit remanere in templo Dagon, sed de terra Philistiim reduci fecit eam in terram Israël, et sicut crucem filii sui tulit de fano Cosroë, et per manum servi sui Heraclii reportavit in Hierusalem, ita faceret haec sancta in civitatem portari. Et statim surgens ab oratione, voluit tollere vasculum, in quo erant; sed nec ipse nec alii omnes, qui aderant, clerici simul et laïci, tentantes pariter ac successive, si forte alius alio potentior esset, modicum, quo dependebat, filum aliquo modo rumpere et avellere potuerunt. Unde mirantes et tundentes pectora sua, rursus ad orationis suffragium humiliter prosternuntur, vota voventes Domino, quod hujus Sancti thesaurum mirabilem, auro et lapidibus pretiosis honorifice decorarent, quodque natale ejus singulis annis devotissime celebrarent, et quod diem natalis ejus vigiliis et orationibus solenniter praevenirent. Sed nec sic aliquatenus habere. potuerunt. Quid facerent? flebant omnes et Dei misericordiam precabantur. [6] Et cum sic jam fere totum diem duxissent in vesperam, confusi ac de impetratione diffidentes, recedere disponebant. Licet enim difficile sit, ut multorum orationes non impetrent, tamen non judicabant se exauditione dignos, nec propter hoc murmurabant contra Dominum, sed totum sibi ac sceleribus suis potius imputabant. Tandem Dominus, qui licet aliquando desiderantibus tardare videatur, numquam tamen obliviscitur misereri, suscitavit spiritum cujusdam senioris, qui jocundus aspectu et gratiosa canitie venerandus, prosiluit in medium, dicens episcopo: Pater, evidentibus patet indiciis, quod Sanctus iste maximi meriti est apud Deum: unum superest, ut promittamus (et petitio nostra debito gaudebit effectu) quod scilicet ecclesia Lingonensis hujus Sancti nomine tituletur. Nec timeas, quia non indignabitur sanctus Euangelista Joannes, si filius ejus, quem verbo praedicationis suae Domino genuit, pro eo honoretur. [7] Hac voce tamquam de caelo missa omnes pariter confortati, iterum prosternuntur oraturi cum lachrymis. Episcopus etiam prostratus ante reliquias, titulum suae ecclesiae devotus sancto Martyri obtulit, statimque, oratione vix completa, sponte ceciderunt inter manus ejus reliquiae. Quanta fuerit exultatio tunc cleri et populi, quantae jubilationis voces ab utroque sexu in caelum sonuerint, non est meum evolvere, etiamsi linguis hominum loquar et angelorum. Hoc solum dixisse sufficiat, quod in hymnis et confessionibus revertentes, benedicebant Dominum, qui tanta coram eis mirabilia fecit. O quam pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus! Puerulus iste, qui elegit abjectus esse cum feris in monte Domini, magis quam deliciari in tabernaculis peccatorum; qui solus in abditis latuit, ne levi saltem famine inter impios vitam macularet, tandem a ministris scelerum tentus, dum ludibriis et verberibus afflictus, carnem, ut putabatur, miserabiliter exuit, nunc principibus imperat, colla ducum et magnatum suae habet subdita potestati. Quae ergo regum purpura, quae nobilitas sanguinis, quae copia auri vel argenti potuit eum tanta gloria sublimare? [8] Sed haec est merces Domini, quam dilectis suis tribuit post somnum mortis. Si enim Martyrum suorum ossibus, quae nihil sentiunt, nihil intelligunt, tantam in terra voluit reverentiam exhiberi; quid tribuet animabus eorum, quae in caelo exultant cum angelis, et stolis albis amictae, sequuntur Agnum quocumque ierit? Quid etiam tribuet eis in die judicii, cum resumptis corporibus utraque stola gaudebunt, Deum facie ad faciem videbunt, cognoscent sicut et cogniti sunt, cognitum diligent, dilectum laudabunt, ut in ipsa laude et dilectione sine fastidio delectentur? Haec sunt quae nec oculus vidit, nec auris audivit, etc. Haec intelligens in spiritu David, exclamans ait: Quid enim mihi est in caelo? Quasi diceret: Quam gloriosum, quam inappreciabile! Et a te quid volui super terram? Quasi, quam vile et despectabile, nullius pretii nullius momenti! Qui sic credit, qui sic sperat, non est de vita sollicitus, sed mortis articulum securus exspectat. Procedente tempore, assumptus est ad regimen urbis Lingonicae Reinaldus episcopus piae recordationis, qui decimus sedit ante venerabilem Guillelmum, qui nunc est electus noster. Vir ille spectabilis quidem genere fuit, sed nobilitatem generis honestas morum et multiplex literarum scientia illustrabat. Non solum enim liberalibus studiis eruditus fuit; sed utriusque Testamenti paginis sufficienter instructus. Ipsa enim ejus opera testimonium perhibent veritati. Nam cum ipse teneret comitatum Tornodorensem, et comitatum Barri super Sequanam pro suis nepotibus, qui adhuc erant parvuli, propter quasdam discordias sicut dicitur, rex Francorum qui tunc erat, ipsum tenuit in Noviomensi civitate in turre juxta portam: ubi non fractus adversitate, sed gaudens, quia intelligebat, quod filium, quem diligit, flagellat Deus, fecit hymnum et modulatis vocibus decantavit cum pueris in Ramis palmarum, scilicet: Gloria, laus. Ipse idem Vitam beati Martyris transtulit de Graeco in Latinum, quam etiam postmodum versibus Heroicis dicitur exarasse. De eodem Antiphonas et Responsoria mirabili modulatione composuit. In quibus componendis, quantum habuit devotionis ardorem, ipsa modulationis suavitas manifeste declarat. Cumque videret Patroni sui vitam et merita in partibus istis penitus ignorari; non passus inerti hoc tolerare animo, cœpit anxius secum volvere, et Dominum lachrymis et gemitibus exorare, ut viam et actus ejus dirigeret. [10] Tandemque nacta occasione, ut eum adoraret in loco ubi steterunt pedes ejus, annuente Spiritu sancto, iter peregrinationis devotus arripuit, et, ut brevius transeam, veniens Constantinopolim, animae suae invenit desiderium: per fideles enim et diversos edoctus interpretes, nunc verbum ex verbo, nunc sensum ex sensu diligenter explicuit. Interim autem cum multos haberet secum milites in armis, et vernaculos expeditos, in negotiis imperii strenuus et fidelis inventus, ab imperatore et satrapis ejus plurimum amabatur. Unde et cum imperator vellet eum honorare muneribus, super omnes divitias petiit brachium beati Martyris, quod in capella imperatoris honorifice servabatur. Quod tandem, ad instantiam et interventum omnium curialium, qui eum diligebant, vix potuit impetrare. Laudans ergo Dominum, qui prosperum iter ei fecerat, ad ecclesiam suam festine rediit: ubi cum quanta exultatione a majoribus et minoribus totius provinciae receptus fuerit, quia dicere non sufficerem, potius silere decrevi. [11] Primum enim et maximum erat omnibus gaudium de thesauro incomparabili quasi caelitus sibi misso. Secundum vero nec minimum, de pastore sibi reddito, quem divina gratia ita faciebat cunctis amabilem, ut quilibet de populo suo, eum tamquam patrem proprium affectuose diligeret. Erat enim mitis aspectu, humilis habitu, blandus alloquio, egenis misericors, afflictis compatiens, mœstorum consolator, pigros exhortans, superbis resistens. Ipsum nec scientia tumidum, nec generositas faciebat elatum. Erubescant nobiles nostri temporis, qui cum ex se quidem vacui sint, gloriantur in sanguine alieno: qui magistri fieri appetunt, antequam discipuli fuerint, tardi ad audiendum, veloces ad loquendum, prompti ad contumelias, pigri ad studium, proni ad iram. Erubescant ergo qui tales sunt, et confundantur in se ipsis: inclinentur ad humilitatem studii, informentur ad mores, obediant senioribus; ne subito praeoccupati, cum tempus advenerit, tamquam indigni ab honoribus repellantur; sed potius tamquam vere humiles, tamquam bene meriti, mereantur assumi. [12] Quintus ab illo sedit Lingonis bonae memoriae Godefredus episcopus, de cujus commendatione taceo, quia multi adhuc extant ex vobis, qui viderunt eum, et mores ejus et religionem et vitam plenius cognoverunt. Quod vero ad gloriam nostri Martyris attinet, non silebo. Cum capta esset a Gentilibus Edissa civitas, quae vulgo Rhoaïs dicitur, idem episcopus cum Ludovico tunc rege patre hujus illustris Philippi qui nunc regnat in Francia, transmarinandi assumpsit propositum. Ad quod perficiendum ut sufficientes haberet expensas, multa vasa aurea et argentea de ecclesia Lingonensi tulit, sub certa promissione restitutionis. Inter caetera, dum aurum ac lapides pretiosos, quibus brachium beati Mamantis decoratum erat, tolli faceret, contigit, procurante Domino, quod instrumentum aurifabri, os nudum brachii aliquantulum vulneravit: statimque sanguis largissimus cœpit effluere, omnesque qui aderant, de tanto miraculo stupefacti, receptum sanguinem, in vase alabastrino, quod adhuc penes nos est, devotissime posuerunt, trementes et veniam postulantes, ne forte sanctum Martyrem super hoc offendissent. [13] Hujus facti testis est ipse sanguis, qui apud nos quasi fere recens monstratur usque in hodiernum diem. Cur hoc fecerit Deus, vel ad gloriam Martyris ampliandam, vel quia displiceret ei quod sanctae reliquiae sic dehonestari videbantur, non volui discutere somniando. Melius est enim in talibus pie dubitare, quam temere definire. Transire vero decreveram sub silentio, sed non potui, quoddam mirabile, quod in illa civitate Edissa contigit, cum a gentibus capta esset. Erant in ea sanctimoniales viventes sub regula, devotae virgines, Domino consecratae, quae cum audissent quia capta erat civitas, timuerunt valde, ne virginitatis suae propositum perderent, ne impiorum libidine fœdarentur. Habito ergo inter se forti consilio, singulae sibi singulos oculos eruentes, nasos etiam cum superiori labro sibi viriliter absciderunt; ut sic detruncatae magis judicarentur abominabiles, quam ad libidinem appetendae. Audiant virgines nostrae, et non appetant videri ab hominibus, sed abscondant facies suas propter angelos Domini. Intelligant veli sui mysterium: quia posuit Dominus signum in facies earum, ut nullum praeter ipsum amatorem admittant. V. Si nimis evagatus sum, ignoscite, quaeso, sustinete modicum quid insipientiae meae: festinus enim accedo ad rem propter quam incepi. Cum capta esset Constantinopolis, exultabant victores Latini capta praeda, sicut qui invenerant spolia multa. Sed caeca cupiditas, quae facile persuadet, ita manus eorum victrices victas tenuit, ut non solum ecclesias violarent, immo etiam vascula, in quibus Sanctorum reliquiae quiescebant, impudenter effringerent. Aurum inde et argentum et gemmas turpiter evellentes; ipsas vero reliquias pro nihilo reputabant. Quo audito, seniores exercitus doluerunt valde, timentes, ne talis victoria eis in exitium verteretur. Habito igitur consilio, Legatus, qui vicem Apostolici gerebat, cum archiepiscopis et episcopis, sub districti anathematis interminatione praecepit, ne quis sibi retineret reliquias; sed omnes in manu bonae memoriae Guarneri, tunc Trecensis episcopi, libere resignarent. Inter quas inventum est caput gloriosi Martyris, nudum quidem, nisi quod circulus argenteus ipsi capti circumductus erat, et supra in modum crucis extensus, totum comprehendebat, in quo erat scriptum antiquis literis Graecis, quae adhuc ibi apparent: ΑΓΙΟΣ ΜΑΜΑΣ: quod interpretatur sanctus Mames. [15] Quod cum per Dei gratiam cognovisset Gnalo de Domna Petra, vir honestae vitae et boni testimonii, dilectus Deo et hominibus, in exercitu Latinorum non minimus, ut postmodum claruit, quia in episcopum Dimicensem unanimiter est assumptus; tamquam devotus filius et utile membrum ecclesiae Lingonensis, ut matrem suam tantis posset honorare pignoribus, cœpit laborare modis omnibus, ut reliquias illas haberet: sed, vivente dicto episcopo, nullatenus obtinere potuit: quia idem, ut dicitur, episcopus ad hoc aspirabat, ut in propria persona rediens, thesaurum illum ecclesiae nostrae praesentaret; quia tenerrime diligebat illum, qui tunc sedebat Lingonis, Hilduinum episcopum, cujus animae propitietur Deus. Illo Trecensi episcopo viam universae carnis ingresso, sperans, quod desiderabat, effectui facilius mancipari, venit ad V. P. magistrum Petrum Capuensem tituli S. Marci presbyterum cardinalem, qui in partibus illis tunc temporis legationis officio fungebatur: cujus, genibus provolutus, supplicans cum lachrymis, animae suae desiderium humiliter explicavit. [16] Ad hanc vocem exultavit Legatus in Domino, quia venerat opportunitas, quod dicti Gnalonis, quem propter honestatem suam tenere diligebat, poterat exaudire petitionem. Statimque moram non sustinens, ne distraheretur, quod quaerebat, accessit ad hospitium defuncti episcopi, et caput reverenter absconditum inveniens, ad domum suam cum honore debito reportavit, et ut omnem super hoc dubitationis scrupulum amputaret, multos clericos Graecos et monachos evocavit, qui legentes literas in argento, asserebant caput esse Martyris gloriosi. Ad cujus rei majorem certitudinem, misit idem Legatus quemdam presbyterum, et quemdam clericum suum cum dicto Gnalone, ad monasterium quod de novo fabricatum erat sumptibus Hysachii imperatoris Constantinopolitani in honore beati Mamantis. Cujus abbas et monachi cum caput prolatum vidissent, lachrymantes ceciderunt in facies suas, et cum gemitu clamaverunt: Ecce caput Patroni nostri, quod quidam calogerus, id est bonus senex monachus, cum multis aliis Sanctorum reliquiis, de terra, in qua beatus Martyr passus est, Constantinopolim detulit: et dum cogitaret secum, ubi posset eas honorifice collocare; responsum est ei in somnis: In ecclesia, quam de novo fabricat Hysachius imperator beato Martyri, repone, ne te oporteat ulterius laborare. Hoc ejulantes dicebant abbas et monachi, et rogabant dictum Gnalonem, ut innumeram super hoc acciperet pecuniam, vel alterius rei commutationem; vel, si mallet, toto tempore vitae suae totius monasterii haberet dominatum, dummodo restitueret eis, quod peccatis suis exigentibus amisisse dolebant. Quod haec ita vera sint, testatur authenticum ipsius Legati transmissum ad nos, cum privilegiis nostris honeste repositum. [17] Interim venerabilis Gnalo, thesaurum sibi creditum diligenter custodiens, locum, in quo servabatur, non solum lampade, sed etiam cereo singulis noctibus honorabat, suspiriis et gemitibus incessanter exorans, ut ei beatissimus Martyr certius aperiret, utrum esset vere caput ejus quod habebat, nec ne. Hoc enim agebat vis amoris ejus in eo, ut jam habitum se non habere timeret. Sicut beata Maria Magdalena Dominum videns, adhuc sublatum plorabat. Unde frequenter cum lachrymis audebat dicere: Nisi signum mihi ostenderis, numquam te in patriam meam portare curabo. Hoc frequenter iterans, cum quadam nocte aliis occupatus, tardius solito ante reliquias ad orationem venisset, et cereum non inveniret accensum, turbatus in seipso, supplicabat attentiis, ne sibi imputaretur ad culpam, quod per negligentiam acciderat servulorum. Non multum post, lectum ascendit. Necdum ab ore ejus orationis verba discesserant, et subito cecidit in eum horror quidam, et factus est quasi in ecstasi semivigilans, et vidit ante se juvenem pulcherrimum in veste splendida, tenentem in manibus caput quod habebat. Qui ait illi: Quid dubitas modicae fidei? Qui incredulus est, non prosperabitur via ejus. Respice, et absque dubio firmiter teneas, quia hoc ipsum est caput meum, quod pro Christi nomine mihi abscissum fuit. His dictis, evanuit ab oculis ejus. Ille autem exultans in Domino, et gratias agens, his et aliis evidentibus argumentis certioratus de voto suo, cum multiplici gratiarum actione a Legato recedens, cœpit disponere de rebus et reditibus suis, quos Constantinopoli ampliores habebat, ut cum thesauro desiderabili repatriare posset. [18] Sed Dominus qui eum super pauca fidelem invenerat, super majora volens constituere, ad Dimicensis ecclesiae regimen interim assumi fecit: propter quod et via ejus fere per triennium elongata est. Non tamen propositum recessit ab animo, sed quamcitius potuit, sumpta occasione quod Domnum Papam et Apostolorum limina visitaret, navem ascendit. Et prosperante vento, elevatis velis duxit in altum. Et cum multis jam diebus navigasset, ingravatum est mare, et surrexit tempestas qualis ante visa non fuerat, et navi pene dissoluta, cum omnes, qui ibi erant, etiam nautae desperarent, nec in viribus suis nec in arte confiderent, sed solius Dei misericordiam precarentur, insurrexit venerabilis episcopus Gnalo, clamans cum lachrymis: O beate Mames, ubi est virtus tua? Patierisne caput tuum submergi in fluctibus, ut de caetero non videatur ab hominibus, nec ullatenus honoretur? Exurge, quare obdormis, domine? Exurge et precare pro nobis Dominum, ut per merita tua ab his periculis eruamur. Vix orationem compleverat, et statim aura datur grata, et tranquillitas magna facta est, ita ut mirarentur omnes, et laudarent Dominum, qui Martyri suo tantam gloriam dedit. Et sic exultantes, optatum portum cum gaudio tenuerunt. [19] Quid pluribus immoror? Per multos labores, per multa pericula, et cum multis tribulationibus, tandem dictus episcopus ad castrum, quod Domna Petra dicitur, venit: ubi deposito capite, cum quadam die fortuito absens esset, per antiqui hostis invidiam, eadem villa gravi cœpit incendio devastari. Tunc omnes ejusdem castri, a minimo usque ad maximum, jam non in viribus suis, nec in hominum auxilio confidentes, cum impetu venerunt ad quemdam presbyterum nomine Guillelmum, una voce clamantes: Domne, quare cito non profers caput beati Martyris, quod apud te depositum audivimus a domno episcopo? Credimus enim, quod per ipsum liberabimur ab hac peste, sicut olim Cathanensis civitas per velum beatae Agathae fuit ab incendio liberata. Mira dicturus sum, sed tota regio hoc clamat, et ipse episcopus constanter asserit, quod statim, monstrato capite, vim virtutis suae oblitus est ignis, ut mirabiliter videres flammam cum vento confligere, qui utique contrarius erat: ita quod praeter spem onmium, in domo lignea per seipsum cessavit ignis, ut omnibus manifeste claresceret, quod Dominus eis per Martyrem suum tanta beneficia contulisset. [20] Deinde idem episcopus venit Lingonas; ubi cum quanto honore, cum quanta reverentia, cum quantis muneribus receperit eum et reliquias amplexatus fuerit, bonae memoriae, qui nuper in fata concessit, Robertus episcopus, transeundum censui: quia quilibet vestrum hoc vidit, et memoriter tenere potest. Sed illud non taceo, quod cum multi de diœcesi, ad honorandum caput Patroni sui devotius convenirent, constituti sunt duo boni testimonii sacerdotes, ad servandas et ostendendas reliquias, et beneficia fidelium colligenda. Contigit autem quadam die, quod illi duo absentes erant, et peregrinorum instante turba, quidam alius sacerdos invitatus, ut caput gloriosi Martyris peregrinis ostenderet, impudenter accessit. [21] Et sicut legitur in libro Regum de Osan, cujus manus aruit, quia arcam Domini indebito modo tetigerat; ita manus sacerdotis dextra sic arida facta est, quod nec ex ea quippiam operis facere poterat, nec ad os suum sine violentia sublevare, et sic doluit per aliquot dies. Tandem in se reversus cognovit quod injuriam fecerat Martyri; quia in eadem nocte miseris amplexibus concubinae suae fuerat maculatus. Et accedens humiliter ad confessorem suum, culpam suam nude et aperte detexit. Postmodum vero, peracta parte pœnitentiae, cum lachrymis et debita reverantia accessit ad caput, et eodem manum suam tangi et signari fecit; quae statim per Dei gratiam sanata est, et debito officio restituta. Deus novit, quia non mentior: nam qui vidit, testimonium perhibet veritati, et scimus quia verum est testimonium ejus. [22] Attendat diligens lector quia quater ad nos missae sunt ejusdem Martyris reliquiae, et ex ipsa missione intelligat, qualiter instruit nos Dominus, et quid agere debeamus ostendit. Primo missa est oschia colli, juxta quod, mediantibus arteriis, transit quod cogitatum est in corde, ut modulante lingua in vocem prorumpat. Secundo brachium, per quod operatio intelligitur. Tertio os longum, quod de tibia vel de femore esse videtur: de quo qualiter venit ad nos, sub silentio pertransivi, quia non est multum authenticum, licet sub multorum nobilium et bonorum virorum testimonio fuerit allatum. Quarto et ultimo, venit caput. Quasi diceret, si cogitatione, locutione et opere, quae per oschiam et brachium significantur, rectas facitis semitas Dei nostri, quod ad tibiam pertinet, pervenire poteritis ad caput vestrum, Jesum Christum Dominum nostrum, cujus anno Incarnationis millesimo ducentesimo nono facta sunt haec, eodem praestante, qui vivit et regnat per omnia secula. Amen.