PASSIO  Auctore Godefrido Lingonensi episcopo,  PROLOGUS. Passio beati Mamantis martyris de Graeco in Latinum translata est Antiochiae primum a viro religioso civitatis ejusdem, Graecorum ac Syrorum archidiacono. Secundo Jerosolymis, a Subpriore sancti sepulcri, qui postea episcopus sancti Georgii factus est. Tertio citra mare, in quodam religiosorum fratrum monasterio, quod olim vir spectabilis, magister Bruno in Calabria aedificavit. Quod ego Godefridus, indignus licet, episcopus Lingonensis, idcirco totiens feci, quia quaedam dissona, multoque plura, quam in Latinis Galliarum exemplaribus audieram, ibi legebam: voluique ut de diversis regionibus, diversi et famae laudabilis interpretes fidem mihi certiorem facerent veritatis. Caeterum cum idem Mamas beatissimus quarto Nonas Septembris, martyrii coronam receperit, cur alia, et non haec dies apud Latinos celebris habeatur ignoro; nisi forte , sicut multa alia de ipso, sic et diem passionis ejus inter caetera nescierunt. Igitur sanctus Mamas, magnus martyr (hoc enim a Syris, et Graecis specialiter vocatur cognomine: sive quia in parvo corpore magnum martyrii certamen sustinuit; sive quia magni nominis generaliter apud ipsos habetur) patriam habens Paphlagoniam, praeclarus quidem secundum generis nobilitatem, sed secundum fidei pietatem praeclarior fuit. Pater ejus Theodotus, mater autem Rufina vocabatur, fideles ambo et excelsi nobilitate generis, utpore patriciis progeniti, totius genealogiae suae nobilitatem moribus et vitae probitate exornabant. Hi itaque amore Dei succensi, desiderium suum nullo modo abscondere valentes, audaciter quae pietatis erant, in publico exercebant, et quoscumque poterant ad fidem Christi exhortando convertentes, de lacu impietatis extrahebant. Unde et apud Alexandrum, qui tunc civitati Gangrae praeerat, accusati sunt. Hic namque mandatum ab imperatore acceperat, culturam deorum omni studio exaltare et ampliare: quoscumque autem Christianos inveniret; duris cruciatibus subigeret; et quos a fide Christi per tormenta evertere non posset, crudelissima morte mulctaret. Qui Theodotum suo jubens assistere tribunali, idolis sacrificare cogebat. Cui nec aurem Theodotus adhibuit. Verum ille tormentare Theodotum conatus, sed parentum dignitate prohibitus (non enim licebat alicui nisi jussu imperatoris, patriciorum filios injuriare) a tormentis quidem destitit, sed Caesaream Cappadociae Fausto duci illum transmisit. Qui et ipse quanto impietate ferventior, tanto crudelitate vehementior erat. Hic divinum suscipiens Theodotum, mox in carcerem retrudi jussit. [3] At conjux Theodoti, uteri licet onere gravida, virum tamen incunctanter sequuta, cum ipso carcerem intravit. Quibus retrusis, Theodotus suae carnis infirmitatem considerans, et tyranni crudelitatem non ignorans, mori magis cum uxore optavit, quam gravioribus tormentis non valendo resistere, indignum quid suae nobilitatis contra Dei voluntatem agere. Unde sursum cor cum manibus elevans, oravit sic: Domine Deus virtutum, dilecti Filii tui Pater, benedico te et glorifico, quia pro nomine tuo in carcerem recludi adjudicatus sum. Verumtamen te deprecor, Domine, qui omnia, et meam inter omnia fragilitatem nosti, suscipe in his vinculis animam meam, ne praevalens adversum me gaudeat inimicus. Sic oravit: et qui fingit sigillatim corda hominum, et cogitationes eorum intelligit, voluntatem pro operibus suscipiens, continuo ad effectum orationem perduxit. Mox namque illa sancta anima a corpore egressa, Domino ei ejusmodi transitum providente, migrans ad caelum, corpus reliquit in carceris cœno. [4] Rufina interim carceris angustias non sustinens, prae multitudine miseriarum, immature et ante tempus, quod natura praefixerat, expulit filium. Contristabatur namque miserabiliter dilecti mariti decessu, et cura Infantuli miserabilius angebatur: intolerabilis nihilominus horror carceris, et crudelitas Ducis, de perseverentia, quae sola remunerationem meretur, cum tremore magno, et timore cor ejus concutiebatur. Nullo horum tamen devicta; Infantulo Deo commendato, curaque corpori defuncto, quantum potuit, exhibita, a viro se derelictam indesinenter deflens, sed nec a mortuo separari volens, cum lacrymis et gemitibus dicebat ad Dominum: Tu Deus, qui plasmasti hominem, et mulierem de latere ejus formasti, placeat tibi, Domine, et me de corruptilibus hujus seculi ereptam, ad tua tabernacula, quae sola sine fine manent, cum viro meo transire. Haec Rufina: et cofestim quod oravit, Deo largiente consecuta est. Completa denique oratione, beatam illam animam emisit, felicem ad Deum viam et ipsa pergens, solo inter glebas utriusque parentis, Infantulo in carcere relicto. [5] Divina interim visio cuidam mulieri Amyae nomine, genere satis nobili; et divitiis praeditae, nec minus in his, quae ad Deum spectant, abundanti, in forma cujusdam adolescentis apparuit; praecipiens ei, et dicens; Vade, et pete a duce Fausto corpora Sanctorum, qui in carcere dormierunt: tollensque Infantulum, quem in medio eorum vagientem reperies, adopta tibi in filium, curamque illius tamquam uterini permaximam gere. Vidua siquidem erat, nec sobolem propriam habebat. Amya ergo visionem ad se divinitus factum intelligens, continuo Ducem aggreditur, et facile, quod petebat, est adepta, divina gratia utrique cooperante, et Duci, ut concederet, et Amyae, ut quod sibi praeceptum fuerat, sine dilatione adimpleret. Eapropter carcerem festinanter ingreditur: Et inde corpora Sanctorum ac Infantulum tollens, corpora quidem splendide et cum magno honore in horto proprio sepelivit; Infantulum vero in filium sibi adoptans, velut proprium quem peperisset, sic enutrivit, sic erudivit, sic amplexata est: magisque quam mater aliqua super filium uterinum, circa illum curiosa extitit. Etenim quanto magis Puer crescebat, tanto et amor in eum augmentabatur; quippe quem, fructum omnium laborum suorum, et suae senectutis optimum sustentatorem se habituram gratulabatur. [6] Jam itaque ad secundum Puer pervenerat annum, et lingua tenera, mama, quod Latine mater significat, Amyam vocare balbutiendo cœpit: unde et Mamas proprium nomen accepit, et de caetero hoc nomine vocatus et ab omnibus cognitus est. Quinto itaque completo anno, cum jam ab Amya magistris litterarum commendatus fuisset, tanta aviditas doctrinae, tanta capacitas memoriae, tantum maxime in eo acumen ingenii apparuit, ut in brevi coaetaneos suos omnes in eruditione devinceret. Anima siquidem ejus tota aut circa lectionem, aut circa doctorum sermones assidue versabatur. Aurelianus ergo Romani imperii apicem adeptus, daemonibus omnes immolare praeceperat, non solum viros ac mulieres, sed et pueros maxime; quoniam propter tenerrimae aetatis naturam, facilius eos suo errore fidem Christi negare, et velocius ad impietatem suam traducere aestimabat. Et revera alii pueri voluntati imperatoris obediebant. Quicumque autem condiscipuli Mamantis fuerunt, sanum Pueri intellectum imitantes, verbis et exemplis ejus informati, praecepto imperatoris nec auditum saltem praebebant. Docebantur denique quotidie a desiderabili Pueri prudentia, Jesum Christum verum Deum esse, qui omnia creavit ex nihilo, et creata suo gubernat imperio, et in fine mundi pœnas et praemia cunctis reddet pro merito, et ipsi soli rationabilem hostiam intus et foris offerri debere. Illos autem qui ab impiis et honorantur, et dii dicuntur, inania simulacra esse, turpitudidinis et ridiculi plena. [7] Dum haec itaque sic se haberent, Mamas quintum decimum aetatis suae annum complens, post mortem bonae Matronae (hoc enim Amyae cognomen erat) super qua non modico dolore confectus est, totius substantiae heres ab Amya constitutus relinquitur. Interea Democritus quidam, vir culturam idolorum vehementer spirans, et ad hanc zelo ardenti succensus, officium supradicti Fausti adeptus, dum Caesaream ascendisset, audito de beato Mamante, quod non solum deos ipse non coleret, sed et coaetaneos et condiscipulos suos ab eorum cultu dehortando revocaret, crudelissime in Puerum iratus, suo illum tribunali assistere jubet. Et primum quidem si Christianus esset interrogat. Dehinc, si hic est, qui nec sacrificare diis vellet, nec sodales suos imperatori obedire permitteret. At Mamas imperterritus, nec in aliquo omnino turbatus, prudentiori, quam aetas illa soleat, usus constantia; Ego, inquit, o Dux, vestras optime novi versutias, qui tam densa deceptionis caligine obvoluti estis, ut nec ad lucem quidem veritatis respicere valeatis. Deum namque vivum et verum reliquistis, et idolis surdis et inanimatis immolatis. Absit autem a me, ut vestris fraudulentiis deceptus, vel ad punctum a meo Christo recedam, vel quoscumque ad ipsum convertere potero, vestris territus minis desistam. [8] Expavit Democritus Pueri constantiam, et cum recedere eum a rectae fidei regula blanditiis posse desperaret, minis aggreditur; et ut ad templum Serapidis ductus, idolo sacrificare compelleretur praecepit. Mamas nihil femineum aut ignobile ex minarum terrore concipiens; Non licet, inquit, tormentare te, vel minis afficere, quem tam magna et praeclara matre nutritum, tam ditissimis copiis, et amplissima hereditate constat esse praeditum, nomen ei Amyae praeponens. Quae Democritus audiens a circumstantibus de praedicta Matrona et Mamante puero, an ita se haberent, diligenter inquisitis, ad Aurelianum qui in Aegas morabatur, ligatum catenis Mamantem transmisit; quae de ipso erant litteris imperatori significans. Qui perspectis litteris, statim Puerum suo praesentari conspectui jubet. Quem multis modis circumvenire satagens, nunc quidem pulchra et deliciosa promittendo munera, et honores plurimos offerendo; nunc vero dura et terribilia minando verbera, et tormenta proponendo, Si, inquit, o bone Mama, magno Serapidi sacrificaveris, eris nobiscum primus in palatio, delitiis frueris imperialibus, et in tantum glorificaberis, ut et boni te mirentur, et laudent; et mali te aemulentur, et tibi invideant. Si autem piis non acquieveris consiliis, multis cruciatibus afflictum, ungulis hominum et dentibus bestiarum discerptum, flammis te consumi praecipiam. [9] Verum Puer nec blanditiis illectus, nec terroribus victus, immo magis ardore fidei succensus, cum magna fiducia respondit: Numquam mihi, imperator, contingat in tantum desipere, quod haec, quae a vobis coluntur simulacra surda et muta, et omni sensu carentia, rationis alicujus vel honoris existimem digna. Quin potius vestri intellectus crassitudo et hebetatio pernimia vehementer est arguenda, qui talia coli vel quoquo modo honorari permittitis. Desine ergo talia vel laeta mihi promittere, vel terribilia minari. Si beneficiis, quae promittis, assensum praebuero, gaudia sempiterna amitto: si tormenta, quae minaris, inferes, magna mihi praemia conferes. Et ne te diutius traham, pretiosior est mihi mors pro Christo, quam totius mundi honor aut divitiarum possessio. Ad haec Aurelianus vehementius spirans in Puerum, fustibus corpus ejus tundi praecepit. Dilaniabatur interim corpus tenerum, et quasi in primo flore Pueri mente cani, qui quasi dulci somno requiescens, sic hilari vultu, laeto corde, immobilis subsistebat. [10] Imperator autem, utpote astutus et dolo plenus, simulans se Puero velle misereri, et quasi ab atrocioribus tormentis, quae illum expectabant, volens eruere, revera ita ad sacrificandum inducere tentans; Dic, ait, solummodo verbo; te velle sacrificare, et ab his tormentis liber eris. Respondit Mamas: Non ego, imperator, etiamsi multo numerosiora et graviora, quam impraefentiarum cerno, paraveris supplicia, Christum solum verum regem corde vel ore negabo. Sed et tibi magnas refero grates, per quem mihi desideratum appropinquare cognosco bravium. Tortorum quidem manus non solum non lassari (utpote quae tantorum mihi sunt causa bonorum,) sed magis ac magis valere et confortari exopto. Porro Aurelianus Puerum plagas ei illatas nihil curare prospiciens, corpus ejus nudum lampadibus praecepit incendi; quatenus in brevi carnibus incendio perforatis, diutius acutioribus torqueretur doloribus. Nec mora, adhibentur lampades corpori Sancti; sed ignis Athletam Christi reveritus in milites potius vehementer desaeviit. [11] Corpus igitur Martyris exterius flamma absque dolore lambebat, animam vero tyranni interius cum magno cruciatu cremabat. Quanto enim minus Martyri propinquabat, tanto majoris insaniae flamma persecutorem urgebat. Deinde jubet lapidibus Martyrem tundi; quos ille spe futurorum, ut rosarum flores suscipiebat. Perpendens itaque tyrannus nullo genere tormentorum mentem Mamantis se flectere posse, plumbeam collo ejus ligari et ad medium maris in profundum demergi praecepit. Sed nec hic, o Mama, tui Deus oblitus, angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. Extemplo quippe angelus Domini in humana forma apparens, tantum militibus pavorem incussit, ut in fugam omnes converteret. Martyrem vero de manibus eorum eripiens, ad montem quemdam juxta Caesaream transire praecepit, ibique morari. Quocum pervenisset, quadraginta continuis diebus absque cibo potuque manens, alter quodammodo Moyses effectus, Testamentum novum, ut ab Apostolis jam pridem per orbem praedicatum fuerat, suscepit: Et, ut audacter loquar, quod minus datum fuerat Moysi, huic concessum est Martyri. Moyses namque tabulas tantum veteris Testamenti de caelo suscepit; huic vero virga, et cum virga vox supervenit, dicens; Virgam suscipe, Mama, et terram virga percute. Quo sine mora completo, protulit de occultis suis terra dehiscens Euangelium Christi. O mira circa Puerum gratia Redemptoris! Adhuc Puerulus, praeter cursum naturae, non solum Moysi, sed et Apostolo Paulo comparatur. Ille virga mare, iste terram scidit. Et ne quid ei gratiae deesset Apostolicae, Euangelium non ab homine, neque per hominem, sed per revelationem Jesu Christi accepit. Dehinc oratorium sibi propriis manibus fabricatus est: qui et de caetero vivere de labore manuum studens, et doctus sapientia, (fortis mulieris exemplo, quae panem otiosa non comedit) silvestria animalia, quibus uti licitum est, divina ad se deducta virtute mulgens, faciebat caseos: nec ignorans, beatius esse dare quam accipere, paucis ad usum sibi retentis, reliquos Caesaream descendens pauperibus distribuebat. [12] Interim Alexander quidam, non ille, cujus supra mentionem fecimus, Dux Cappadociae constitutus, vir nemini crudelitate volens esse inferior, immo in impietate omnes superare contendens, magnitudinem sapientiae et religionis Mamantis, quam fama divulgante didicerat, non ferens, omnibus de ipso diligenter inquisitis, milites suos, qui illum ad se deducerent, ad inquirendum transmittit. Quod Sanctum minime latuit, sed ocyus eis obviam occurrit. Cui milites obviantes, et quis esset penitus ignorantes; locum, in quo Mamas maneret, ab ipso sciscitabantur. Quibus ille, Paululum vos, inquit, primum quiescere, et de equis descendere, et ad cœnam recumbere convenit: ac post haec, Mamantem, quem quaeritis, ostendam. Quo concesso, diligentius praeparat cœnam, aquam manibus infundit, panem et caseum conviva dapsilis sufficienter apponit. Talibus delectabiliter refectis, ecce, ferae more solito ad Mamantem conveniunt, cui sic mansuete et convenienter ad emulgendum se exhibent, ac si ab illo nutritae, et ad hoc instructae diutius fuissent. Quo viso, milites timore et stupore magno correpti, relinquentes cœnam, confugiunt ad Martyrem: et quem, ut occiderent, tenere venerant, timent ne moriantur. Quos ipse leniter consolatus; ne timerent; immo confortarentur, et viriliter se haberent, exhortatus est. [13] Deinde volens eos a cura liberare, qua pro se quaerendo angebantur, Ego sum, inquit, Mamas, quem quaeritis, et amplius nolite in quaerendo vexari; sed praecedite; ego vos e vestigio sequar. Cui illi firmissime credentes, nec in eo leve quid fallaciae suspicati, via, qua venerant, regressi sunt. Sanctus vero Martyr, unum de leonibus, qui secum in monte morabantur, nutu vocans, ait; Veni mecum, ac dum agonem aggrediar ego, tu gentilium et Judaeorum pueros, quotquot maligna et blasphema lingua nomen unigeniti Filii Dei detrahendo maledicent, cursu velocissimo arripe, et crudeliter discerpe. Haec praecipiens bestiae, discessit a monte: qui milites secus portam civitatis expectantes consecutus, ad Alexandrum cum illis ingreditur. Quem intuitus Alexander, Tu ne es, inquit, Mamas, qui de arte magica infamaris? Ad quem Mamas cum magna modestia, Ego, inquit, sum Mamas servus Christi, qui salvat quidem sperantes in se, et facientes ejus voluntatem: magos autem, et incantatores sacrilegos et idololatras igni inextinguibili condemnat. [14] Sed quamobrem me vocaveris, modo expone. Quoniam, inquit Dux, talibus maleficiis, quibus tu uteris, communicare nolo; quibus invincibilem, et indomabilem bestiarum crudelitatem sic tibi allicis, ut cum ipsis tamquam cum hominibus converseris: et ipsae plusquam homo quis rationabilis tuis pareant jussis. Cui respondens Martyr, Qui meo, inquit, servit Deo, non solum cum idololatris et incantatoribus non conversatur, sed nec brevi quidem cum eis aliqua cohabitatione communicat. Quapropter cum feris et bestiis magis quam vobiscum conversari elegi. Hae quidem non nostris, ut suspicaris, incantantur maleficiis, ut quasi domesticae mihi famulentur: non enim quid sibi velit nomen maleficii vel incantationis scio, nec tale quid umquam didici; sed licet sint ferae sensus rationalis incapaces, Deum tamen meum norunt revereri, et illi servientibus honorem exhibere. Vos autem multo per omnia illis estis irrationabiliores, qui et ipsas in hoc habetis exemplar, quod honorem communi omnium Domino deferunt, et nec sic Creatorem vestrum cognoscitis. [15] Dux igitur quoniam ad haec nihil contradicere habebat, aperte cœpit sancto convitiari Martyri Quomodo, inquit, in tantam stultitiam et audaciam prorupisti, ut nec praeceptis imperialibus contraire metuas, nec injuriari nobis verearis? Sed tormenta, quid te oporteat facere, docebunt. Et confestim praecepit eum suspendi ac dilaniari. Suspensus vero ac dilaniatus, inter tot supplicia in nullo molliter egit: nil infirmum, nil ignobile dixit; sed in omnibus viriliter agens, hilari vultu tortores aspiciebat, ac si nihil doloris sentire videretur. Quippe caelo totus intentus, paradisum laetus praestolabatur. Duce igitur acriores dolores praetendente, et ut vehementius Martyris corpus discerperetur, instantius instigante, divina quaedam vox caelitus delapsa ita sanctum Martyrem confortavit, quatenus nimietatem dolorum penitus non sentiret, et ex hinc tormentorum omnium victor existeret. Quam vocem multi fidelium audientes, plurimum in fide Christi confirmati sunt. Videns Alexander nobilissimum Puerum saevissimas illas ungulas nihili pendere, in insaniam versus, illum quidem demitti de equuleo jubet, fornacem autem ignis ad Athletam Christi cremandum succendi praecepit. [16] Interim alias detentus, opportunum valde ac commodum suae malitiae existimavit, Martyrem Christi ad tempus in carcerem retrudi: spe enim falsa deceptus pensabat, quod si tempus exiguum requiei concederetur; pro semetipso forsitan Martyr diligentior existens, tum praeteritorum dolorum experientia, tum timore futurae sibi fornacis accensae, ad secundam interrogationem mollior occurrens, prioris rigoris non modicum deponeret. Recluditur ergo Puer generosus in carcerem, ubi quadraginta Christianos catenis adstrictos inveniens a vinculis solvit, vectes carceris et omnia claustra orando amovit, januas aperuit. Illos quidem foras exire jubet; ipse vero ad futuros agones angelica praesentia confortatus, solus in carcere remansit. Interea Dux aliorum negotiorum causas seponens, camino vehementer accenso, Martyrem suo tribunali adstantem sic alloquitur: Negotiis, quae multa et magna nobis imminent, attendentes, aliquantulum requiei indulsimus, ut tibi consulens, utilitati tuae provideas: quod si volueris, tu ipse conspicis, in quantam accensa fornax altitudinem flammas extollat. Nec amodo ego te verbis aggrediar, donec ipsa tua irrationabilis duritia, post profunda suspiria ad pœnitudinem licet seram conteratur. [17] Ad haec Martyr constantissime respondit: Jam pridem, o Dux, meam aperte tibi exposui voluntatem, et quid in eodem rursum versaris? Incipe, impone finem, et ne amplius in minis moreris. Quo dicto, in caminum illico projicitur; sed Deus, qui quondam in Assyria tribus pueris in fornace, caelesti eos rore perfundens, ignes non sentire donavit, ipse et huic suo non defuit Puero: nam Christi Martyr, tamquam in horto florenti, rore caelesti perfusus, in medio flammae deambulans, nec odorem quidem ignis sentiebat; immo toto triduo, quo caminus eum tenuit, hymnos canere, et gratias Deo agere non cessabat. Post triduum vero flamma deficiente, et carbonibus in cinerem dissolutis; carnifex nec mortuo parcere sciens, quidquid de ossibus Martyris supererat, de camino extrahi, sibique praesentari jubet. Missi tortores ad fornacem, protinus sanctum Martyrem audiunt voce clara intus magnalia Dei glorificare: unde et attoniti et vehementer territi, propere revertentes, quae audierant, et viderant praeter naturam accidisse, exactori cinerum renuntiant. At ille, Per magnum inquit, Serapidem, et omnes alios deos, manifesta incantatio est. Haec et alia multa contra veritatem loquendo, Martyri furens derogabat. In tantum siquidem ira Dei et indignatio cor ejus excaecaverat, ut quod caeteris luce clarius erat, hoc iste mente caecus, meridie quasi in tenebris palpans, nec videre nec sentire ullo modo posset. De turba autem, quae ad spectaculum convenerat; quotquot ad veritatem vel per modicum spirare poterant, in Athleta Christi nec vestigium ignis, nec exustionis signum aliquod reperientes, Jesum Christum glorificabant, ipsi soli miraculum ascribentes. [18] Interim Alexander videns sanctum Martyrem suo rursus tribunali astantem sic sanum et incolumem, ut nec minima in pilis vel capillis ejus ustio inspici potuisset, iterato convitiis et derisionibus, aliisque blasphemiis illum aggreditur, magum, et incantatorem, et daemoniacum insano clamore vociferans. Cui Martyr nec respondere dignabatur. Interim ad locum, quo populus ad spectaculum venire consueverat, escam illum ferarum se facturum existimans, duci praecepit. Quo et Martyr subridens laetus subsequitur. Leopardus itaque et ursus, qui jam multos interfecerant, ad discerpendum Martyrem dimittuntur. Ursus quidem cum magna modestia inclinans caput, martyris Mamantis pedibus provolutus, vestigia ejus diligenter deosculari videbatur: Leopardus vero quasi quoddam domesticum animal in pedes se erigens, sudorem, quem ob laborem Sanctus emiserat, totum corpus lambendo leniter detergebat, et quasi de injuriis, quas sustinuerat, graviter condolens, quibus datum est modis consolabatur. Et ferae quidem, quas impius ad devorandum Martyrem emiserat, talia nostro inferebant coronato. Sed non sic ille leo, qui ab ipso mandatum acceperat, et quem (ut supra) contra impios armaverat: nam frendens dentibus, et furore spirans, ocyus de monte descendens, turbam, quae ad spectaculum convenerat, terrendo disperdens, alios dentibus, alios ungulis discerpebat. Unde non minima infidelium multitudo, divinam circa Martyrem potentiam sentientes, Deum ipsius magnificaverunt. [19] Sed haec, quae pectora etiam saxea mollire valerent, tyrannum potius crudeliorem reddebant: nam induratum cor habens, leonem iterum ad devorandum Martyrem dimitti praecepit. Sed quanto praedictus leo contra impios acrius saevierat, tanto hic modestius ad Martyrem mansuetus accessit: quasi ad consolationem potius quam ad supplicium videretur adductus. Demens igitur Alexander, et penitus desperans, quod jam nullo genere tormentorum Mamantem vincere posset, quodam de astantibus fortissimo, et ad impietatem promptissimo ad se vocato, tridentem ferreum, quem forte manu tenebat, in viscera Martyris ambabus manibus infigere fecit. Quod cernens quaedam religiosa mulier, et circa Martyris venerationem devotissima, cucurrit ad Martyrem, et guttas sanguinis de visceribus ejus defluentes in cratera suscipiens, honorifice sibi recondidit. Porro Christi Martyr gloriosus, defluentia viscera propriis manibus stringens, cum magna confidentia, quam illi diu expectatus, sed jam proximus finis praestabat, pertransiens theatrum; gratiosus, et suo onere decoratus, improperium Christi portans, civitatem egreditur. Laetissime quippe interiorem naturae suae plasmationem in manibus ferens, Plasmatori suo extra castra seipsum obtulit sacrificium. Ad duo denique stadia declinans in quoddam spelaeum, ecce, corona in caelo sibi parata conspicitur, voxque caelitus demissa est ad eum, dicens; Ascende, Mamas, athleta Christi, ascende caelum, quo Christus, quia legitime certas, te coronaturus expectat. Moxque illa sancta anima vinculis corporeis absoluta, in aeterna tabernacula, ad illas ineffabiles delicias et claritatem supernorum civium, inter choros angelorum assumpta est, Christum cum ipsis sine fine laudatura, cui devote servierat. Ascendit autem die secunda, (id est, quarta Nonas) Septembris, cum quo et nos ascendere possimus, cooperante gratia Redemptoris nostri; cum quo est Patri et Spiritui sancto gloria, honor et imperium, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.