[DE VITA ET FINE SANCTI MAMMAE MONACHI] PRAEFATIO STRABIVEL STRABONIS 1NCIPIT Legistis, meminit uestra sagacitas, Antiquos propriis carminibus uiros Honrai subsidiis credere saepius, Quorum facta stilo dona uel explicant. Vt paucis ualeas caetera discere : Martern, bella canens, orat et Herculem, Nymphas ruricolae Panaque praeferunt, Extra haec sunt uaria, uana sed omnia. At nobis Dominus ore uocandus est Laudandusque pio corde uel actibus ; Cuius pandit opus, quisquis honoribus Sanctorum celebrat nomina congruis. Anselme, inuigila, care precatibus ; Vulfing, ne sileas poscere Iudicem ; Importunus Ei, Lantwine, clamita : Quem qui plus petiit, plus meruit boni. Hos iam uersiculos, quos uolo subdere, Pro me continuis promite solibus, Donec perficiam quod modo poscitis, Perfectis etiam sensibus arduum. At multis egomet sordibus obsitus, Sanctorum precibus, quos colo carmine, Donari ueniam credo fideliter Magnis et nimiis quas ueho cladibus. ORATIO EIVSDEM O rerum Sator omnium tremende, Qui mirabiliter genus creasti Humanum, recreans idem potenter, Dum poenas crucis innocens luisti, Audi me, miserum malis grauatum, In quo nil nisi repperis ruinarn : Tu solus uitiis potes mederi, Te solum medicum requiro, sana ! Indignus quoque Te rogare quicquam, Nil possum mentis meis mereri. In quo deficiunt opes precandi, Mammae subueniat Tui precatus, Cuius facta libet metro referre Ad laudem Tibi gloriamque, Factor, A quo sanctus habet beatitatem Et peccator habet reuersionem. Iam nunc ordiar : o beate Mammes, Assis, obsecro, Spiritusque Sancti Munus concilies meo labori, Trino ut digna Deo loquar, sed et te. INCIPIVNT CAPITVLA SVBSEQVENTIS OPERIS I. Patria et pueritia uiri sancti. II. Qualiter tempore persecutionis, solitudinem duodecennis cum pecoribus petierit, et quid ibi fecerit. III. Quomodo, in campum a Domino uocatus, uirgam et Euangelium reppererit. IV. Quemadmodum, ex praecepto, domum in monte construxerit, et a siluicolis sit gregibus honoratus. V. Vt, agrestia cum mitibus mulgens, et caseos pauperibus tribuens, apud praesidem sit delatus. VI. Qua, missos praesidis, humanitate susceperit. VII. Qualiter, ipsos concursu agrestium territos, de se sit consolatus ; in quo de nominis eius diuersitate. VIII. Quomodo, admonente Dei spiritu, leonem qui se sequeretur uocauerit. IX. Quemadmodum, Caesaream ueniens, praesidi innotuerit. X. Quibus responsis, praesidi minis confessionem magicarum artium quaerenti, obuiauerit. XI. Quibus itidem blanditias praesidis obuiationibus coniutauerit. XII. Vt, suspensus equuleo, uerbera se non sensisse confessus sit. XIII. Qualiter, acrius tortus, caelesti allocutione sit confortatus. XIV. Quomodo praeses caminum instrui praeceperit, sanctumque carceri manciparit. XV. Quemadmodum, ingressus carcerem, pauerit ibi reclusos. XVI. Vt uincti effugerint, praesesque cum Mammete pro immolando sermonem habuerit. XVII. Qualiter, in camino, Deo gratias retulerit, se ab igne laedi non posse. XVIII. Quomodo praeses incendium renouant, intactumque audiens ipsum, arcessiuerit. XIX. Quemadmodum educto, praeses, et magica neganti, feras promiserit. XX Qualiter ursa uel pardus non poenas ei sed honorem intulerint. XXI. Quomodo capto ad interficiendum eum leone, ille quern prius uocauerat, ueniens uocem sit imitatus humanam. XXII. Qua seueritate, ianuis clausis, Iudaeos gentilesque prostrauerit. XXIII . Quemadmodum sanctus Mammes leonem mirae superauerit crudelitatis. XXIV. Qualiter, a populo lapidatus, inlaesus permanserit. XXV. Quomodo, uoce uocatus supema, pro inimicis deprecatus, in pace quieuerit. XXVI. Quod caeteros sanctos, non solum uita sed et uirtutibus, aequiperauerit. FINIVNT CAPITVLA VERSVS STRABI VEL STRABONIS DE VITA ET FINE SANCTI MAMMAE MONACHl I. Vrbem Cappadoces habitant, quos ille refertur Progenuisse Mosoch, ueniens de semine Iafeth, Quos Asiae uersus occasum rura minoris Armeniaeque latus per fines tangit Eoos, Campus Amazonidum Septen - de parte - trionis, Nubifer opponit calidum iuga Taurus ad austrum, Quam uirtute potens construxit Perseus olim, Post Romana suis rebus laetata potestas, Caesaream uocitare dedit. Peregrinus et hospes Corporis ac mundi, felix hanc incola Mammes Incoluit partim, caelum nam mente petebat. Vtque fides sobolis multo pretiosior esset, Perfectam tenuere fïdem pietate parentes Et natum docuere sui seruare timendo Lucida iussa Dei ; non segnior ille repertus. Moribus aetatem sensu tener extulit annos. Carne puer, sed corde senex, qui deinde parentum Post mortem custos uitae cautissimus almae ; Obseruans mandata Dei dedit ocius artae Exemplum normamque uiae. Latitare nequibat Vrbs in monte sedens, modio neque tecta lucemae Flamma perit, sed lumen agens in domate cunctis Cunctorum in sese purum conuertit amorem. II. Et iam bis senos puerilis flosculus annos Attigerat, cum saeua mali lex Aureliani Ecclesiae mactaret oues, uastaret ouile, Lictoresque pium sequerentur ubique tyranno Praecipiente genus, uariis ut corpora poenis Afficiant uariis nolentum soluere diuis Liba precesque patrum. Mox ergo ut uidit in ipsa Caesarea puer ista geri fanisque profanis Seductos seruire choros, non passus inerti Tantum animo tolerare nefas, quascumque parentum Cura parauit opes, spreuit montemque petiuit, Mentem came sequens, mans it quae semper in alto Contemplata Deum, regumque aequabat opimas Delicias in lacte gregis ; has denique solum Ad montem perduxit opes, pascebat ouillum Ipse pecus, uictumque sibi quaerebat ab illo. Saepius insistens precibus librisque legendis Otia longa trahens uitam sine crimine duxit. Quod montem petiit, monitis consensit Iesu, Excidii qui signa canens, hoc addit agendum : « Tunc qui plana colunt, ad summa cacumina tendant Maturentque fugam. » Mores imitatus auitos Pauit oues simplex, magni sectator Iacob, Alter Abel, patriarcharum sanctissima proles. III. Haec inter domini campum petat ore monetur Et pergens : « Quo, Christe, uocas, quo te sequar ? », inquit. Fulgida continuo per caeli uirga serenum Voxque simul cecidit : « Tibi mittitur, accipe Mammes, Et quodcumque tibi suadet mens sancta petendum, Hac dabitur. » Faciem turn laetus ad aethera tollens Fert grates domino ; mox uirga ut contigit occas Campi, euangelium miro datur ordine sanctum. Quod postquam sumpsit, supplex et legit apertum : « Credo sciens uirga pastorem, Codice magnum Doctorem institui », Dominum ueneranter adorans Et : « Quis », ait, « dictis, ostende, monebitur istis ? Donasti iam uelle loqui, da credere uerbis Corda aliena meis » ; dixit uocemque loquentis Audiit : « Accelera, Mammes, montemque reuisens Mox paruam compinge domum, dabo deinde Iubendo Haec sacra dicta, quibus doctor capienda ministres. » IV. Ille pii praecepta Patris ueneranda secutus, Montem conscendit, praecisisque undique sollers Arboribus, struit antra magis quam daedala celsis Tecta tholis, simul aedificans altare Tonanti. Postque laboris onus, sancto sudore fluentes Artus, composta sessum Librumque reuolta. Dumque sacros uersus depromeret ore beato, Siluestres uenere greges, animalia iussu Acta Dei, fixoque genu patienter adorant. Quo recitante tacent et acutis auribus asstant. Post uerbum, cum lustra mares siluestria cuncti Expeterent, quasi carnalem doctoris ad usum, Femineos liquere choros, quis lacte tumebant Vbera tota nouo, domitis sine lite cohaerent, Quae sancti sotiauit honor : si dicere dignum est, Sic edocta suo seruit Macedonia Paulo, Dat carnale bonum per quern caelestia sumpsit. Miremur uirtutis opus, doleamus iniqua Brutaque corda hominum : uerbum faciente magistro, Intentae stupuere ferae ; at ratione uigentes Auditum strepitu sensum sermone retundunt. Dat fera mercedem, nos impia probra docenti, Hinc fera non meritum, sed habet mens dura reatum. V. Vir Domini agnoscens ideo remanere libenter, Vt grege cum proprio foetas mulgeret agrestes, Accedens niueo sinum de fonte repleuit. Caseus efficitur paulatim lacte coacto Pinguis et inmissis ditescit fiscina formis. Cernit abundantes lactis de munere fructus Et rogat, ut Dominus quicquid uelit inde futurum Ostendat ; tum sancta uirum mox iussio portas Caesareae properare iubet, tandemque repertis Pauperibus, uiduis, orbatis luce parentum, Quod Dominus tribuit, largis contradere palmis ; Non secus ac iussum est prompto perfecit amore. Saepius haec passim dues miranda uidentes, Inuidiae puisante malo, conspectibus assunt Fortis Alexandri, qui dudum praeses ab illo Missus erat, nonam qui mouit in orbe procellam Christicolis, cuius sanctum lex horrida Mammem Propulit in montem. « Clemens o praeses, obaudi », Accusator ait, « quendam de stirpe magorum Vidimus inlicitis leges mutare ferarum Carminibus ; sollers ortas compesce querelas. » VI. His commota super fimbundi praesidis ira : Ire duos equites sanctumque adducere iussit. Obuius his Mammes montis scandentibus alta : « Quo properatis ? », ait. « Mammetem quaerimus », aiunt, « Si nosti, monstrato uiam, qua mansitet ipse Vel qua pascat oues. » « Non huius nominis », inquit, « Hic cognosco uirum, nec huius mansio nota est. » Non trepidans hoc dixit enim, sed uerba monentis Impleuit Domini, sanctos qui iussit apertas Declinare minas. Vt seruet iussa, peregit In solo sermone fugam, nam caetera fortis Temptamenta tulit, pro Christo ponere malens Quam semare animam, uerbisque sequentibus ipsum Non timuisse docet : « Mammes cur quaeritur », inquit, « Declarate mihi et uobis monstrabo uidendum. » « Proditione », aiunt, « pulsantur praesidis aures, Audit et hunc puerum magicis confidere rebus Et domitare feras et agrestibus imperitare.» Ille, Dei dono monitus, respondit: « Eamus Gustemusque prius, turn iussa facessere tempus ». Adductisque domum, conuiuia larga parauit, Panis, aquae niueique apponens munera lactis. Non tantum proprios precibus dilexerat hostes, Verum quod sancti monuit sollertia Pauli: Esuriemue sitimue pati non pertulit ipsos ; Hinc uideas mentem prunas tetigisse calentes, Dum uelut affines Mammem uenerantur amici, Et redeunt sanctae testes uirtutis opimi. VII. Ergo, illis pariter prandentibus, intrat agrestis Turba cateruatim, legeret dum dogmata sanctus Verbi euangelici; turbantur nescia uisu Corda uirum : supplex alius complectitur aram, Ille sacris genibus Mammae timefactus inhaeret; Attoniti terrore nouo, summamque salutis Iam dubio sub corde tenent. Cemensque timentes : « Ne timeatis », ait, « Mammetem cernitis, ecce Quaeritis hunc : ipsum uos inuertisse sciatis ; Confortate animos, nihil hic nisi mite uidetis. » (At, mihi restat adhuc dubitatio nominis huius : Nam, Mammas Mammae et Mammes Mammetis habetur, Et Mammes Mammis scriptum liquere priores. Sit quodcumque tarnen caelestis scriptio seruat, Quodcumque exprimimus, sanctum signamus eundem). His actis, timuere uiri sanctumque precantur: « Si uis, sponte ueni, si non, permitte reuerti. » « Pergite », ait,« nil uestra timor iam pectora turbet, Nam, quocumque Dei me spiritus egerit, ibo. » Continuo redeunt gaudentes atque timentes. Quam facile Omnipotens hominum mutare repente Corda potest laudemque suis concedere sanctis, Non modo ut hos homines timeant, sed cuncta creata. VIII. Spiritus egregium docuit sublimia Mammem, « Surge », aiens, « iam iamque uoca de monte leonem, Qui multum uirtutis habens et corpore praestans, Iudaeos gentesque uoret cum Stirpe maligna. » Laetus ad aetherium Mammas suspexit Olympum : « O Deus aime patrum, mundi pie Conditor », inquit, « Iam miserere, tuumque, Pater, ne desere seruum, Respice Mammetis quid corda fîdesque uolutent, Passurumque tuo pro nomine multa tuere. » Dixit, cum ueniens heremi de parte rugitus Dat leo terribiles, horrendus colla iubasque. Cui Mammes : « Quo Christus », ait, « uocat, impiger ibo ; Tu quoque, diuino uenias ad scammata iussu, Dumque cauo fuerint spectacula in amphitheatro, Impia turba suum moriens te sentiat hostem, Ac, uelut hoc dicens miles, uexilla sequeris. Stemere disce ducis, strictis mucronibus, hostes. » IX. Caesaream post ista puer uenerandus adiuit. Repperit, et portas iuxta residere patentes, Quos dudum praeses capiendum misit ad ipsum ; Qui, sancto ueniente, stupent humilique salutant Alloquio : « Saluum temet gaudemus adesse », Amplexique pedes uerbis uenerantur amicis, Surgentes, ad celsa uiri praetoria currunt Dicentes : « O praeses, adest, quem quaeris ut hostem, Non magus, ut stulti confinxit opinio uulgi, Nec reus illorum, quae garrula fama serebat, Sed seruus milesque Dei sine crimine summi. » Iudex haec contra : « Pretio cognoscitur iste Corrupisse meos, sererent ut falsa uolentes. » « Nos », aiunt, « non falsa tibi, sed uisa locuti! Haud cupimus pretio uerum mutare saporem. Vidimus, ad uocem Christum de more uocantis, Siluicolas asstare greges quasi mitia quaedam, Orantemque satis humili circumdare gestu. Nescimus hunc esse magum ; si credere nobis Duxeris indignum, praesto est, nam uenerat ultro. Iudiciis inquire tuis, nos uera locutos. » His simul auditis, multi de parte piorum Ad Mammem uenere, sacri consortia uerbi Quaerentes, animos per gaudia sancta refecti. X. Interea, praeses Mammem iubet ante tribunal Constitui, et uerbis adductum pulsat amaris : « Tu Mammes, quem fama magum serit, ille uocaris ? » Semus ait Christi: « Mammes uocor, incola montis.» « Die », inquit, « magica compescere qualiter arte Et domitare feras, debes nam pandere, possis. » « Seruio », ait sanctus, « Christo, qui cimcta gubemat, Cuius ad imperium substantia flectitur orbis. Illum terra timet, caelum, mare, spiritus omnis ; Haec scio et haec fateor, noui nam caetera numquam. » Dixit Alexander : « Magicas si pandere fraudes Dissimulando fugis, tormentis fortibus actus Nudabis quae tecta tenes : die ergo quod opto. » « Non », inquit, « didici mysteria foeda magorum, Inuoco sed Christum, cuius uenerabile nomen Omnia sancta facit ; camem tibi cedo terendam, Quam cruciare potes, liber sed spiritus iste In Domini uirtute manet, quern cuncta tremescunt. » Praeses ait : « Magicis poenas contempnere sacris Te uideo, ne crede tarnen me flectere posse Nequitiae commenta tuae, uel carmine ludi. » Dixit, et econtra sanctus fert talia Mammes : « Odit quippe Deus uitamque genusque magorum, Et magus esse nequit, Domini qui flagrat amore. Non tua scito, miser, timeo tormenta minasue, Saluatoris habens scutum, qui sidera seruat, Qui me teque suo iudex sub iure retentat, Quem colo, quem solum per Legem doctus adoro. » Praeses ait : « Diuersa studes opponere ueris. Hactenus artifici licuit lusisse loquella, Iam, montana mihi citius secreta patescant. » « Et quid », ait, « tibimet, iudex scelerose, fatebor ? » XI. Hinc aliam temptare uiam dementia coepit Iudicis. « tauicti iura per Caesaris », inquit, « Fortunam nomenque deum, nihil esse nefandae Artis apud Mammem, et citius secums abibis. » « Per nomen confirmo Dei Patris omnia », Mammes Laetus ait, « natique simul cum numine Flatus, Ast hominum figmenta sequi saeuisque redemptam Daemonibus damnare animam, nullo ordine possum. » Praesidis ira, uidens sibi fortia tela remitti, Increpat et, dictis ardens pro talibus intus : « Nomen», ait, « contempne Dei iamque ipsa negato Iura tui, nostrisque ferens libamina diuis, Aureliana iubet cunctis quod sanctio, comple. » Vir Domini, solita fretus uirtute Tonantis : « Quod didici sectabor », ait,« Qui cuncta gubernat, Huic libare uolo, Quem solum semper adoro ; Daemonas ille colat, Dominum qui nescit Olympi. » « Vane puer, nimium », praeses, « seduceris », inquit, « Et doleo, nam pulchra tibi nunc suppetit aetas, Et primos teneris ostentat floribus annos, Nec poteris poenas penitus perferre paratas ; Feruet enim credo uirtus in pectore magna, Feruida sed languet bellis audacia coeptis. Flectere, frange fidem, facilis fuga, forte furoris Supplicium nostri; Dominumque Deumque negando Offer sacra diis incensa potentibus, hoc est Quod iubet Augustus, quo facto liber abibis, Fultus amicitia. » Reddit cui talia Mammes : « Iam cessa sperare, miser, mea uota reflecti, Et pro te potius tandem doluisse memento, Atque annos deflere tuos, me desine fiere, Cui Dominus protector adest.» « Volo protinus », inquit Praeses, « ut ipse neges Quem dicis iure colendum. » « Non nego », sanctus ait, « Dominum. Tormenta parari Cuncta iube, tolerabo libens pro nomine Christi. » XII. Inflammat magnis uehemens feruoribus ira Pectus Alexandri miserum : iubet altius ergo Sanctum suspendi tormentisque acribus amens Pulsat utrumque latus ; dum carpitur unguibus uncis, Nullam dat Mammes uocem de more dolentum. « Nondum », praeses ait, « sensisti, saxee, plagas ? Dure ! nec humanos iuuenili in corpore sensus Error habere sinit ? » Mammes ad sidera laetus Intuitum uertens : « Grates persoluimus », inquit, « Terrarum caelique Deo, quia non magis ipse Intus adhuc sensi, mentis securus in arce, Crudeles quam te poenae tetigere sedentem. » O pia sanctorum miris patientia uincens Aspera cuncta modis : Caelestia mente petentes, Contempnunt carnem memori uel cemere uisu. Sic perdunt uitam, uita sine fine reperta. Est leue momentoque uolans, fugit ocius omne Quod tolerant ! Acuit spes muneris, ardor amoris, Inmensumque suis caelestis gloria pondus Mercedis tribuit. Quid pronum in proelia semper Tyronem miraris ? Habet sua praemia uictor : Pro Regno pugnat, regnans post bella quiescit. XIII. Praeses ut inuictum sensit per uulnera Mammem Obnixis durare animis, nec uelle reflecti Ad mundi ridentis opem : « Iam funditus », inquit, « Interiora uiri manibus pulsentur obuncis, Vt tandem cesset magicis confidere uanis, Et, saltim nolens, uestigia nostra sequatur. » Mammes, sidereo figens sua lumina caelo, Spe meliore metum poenarum liber abegit. Credo tenens quod Christus ait : non esse timendos Corpora qui perimunt, communi obnoxia morti, Victuras sine fine animas quia perdere nullis Suppliciis possunt. Ergo, dum talia Mammes Perpetitur, tractu caeli uox missa cucurrit : « Nunc opus, o Mammes, animis, nunc pectore forti ; Confortare, prope est victoria, plena corona : Vtere duritia, miles intacte, uirili. » Hanc uocem, quidam sanctis e fratribus almo Audita excipiunt, et pleno pectore gaudent ; Ast alios, qui nulla sacri solamina dicti Percepere, metus pariter maerorque premebant. XIV. Postquam ilia iudex, animatum uoce furentes Carnificum tolerare manus et spernere Mammem, Vidit, ab incepto mutatus, iussit ab alto Deponi, totaque strui virtute caminum, Vt quern non flexit ferus unguibus igne perurat : Demens, qui magnam regnare in pectore flammam Sanctorum ignorans ! Ignes adhibere caducos Non timuit, cum restingui non ignis ab igne, Sed magis augeri soleat, nec fortibus undis Sanctorum flammas superari posse beatas. Testis adest Scriptura, sacro quae praedicat ore, Quod multis non possit aquis pius ardor amoris Extingui. Tormenta parat dum talia miles, Praeses, ab interno pulsatus iudice, iussis Obuia iussa ferens, Mammem iubet inde beatum Carceris extremi gremio tenebrisque ligari. Ipse magis tenebris caeca et caligine pressus, Qui Domino ductore carens petit exteriores, Quis fletus stridorque manent sine luce, tenebras. At sanctis mundus carcer, quo soluier orat Se psalmista, domum paradisi laetus ut intret. XV. Sanctus, in angusti deductus carceris antrum, Repperit inclusos, uario pro crimine dura Sorte, quater denos. Mox, primo in limine fixis Ad dominum genibus fundebat talia Mammes : « Omnipotens, inmense Deus, Quem denique nostri Dilexere patres, quia Tu miseratus amasti, Exaudi quas fundo preces, nec linquere memet, Auxiliis qui uiuo tuis, dignare, Creator. » Protinus inclusi, percepto nomine Mammis, Ad plantas uoluere sacras sua corpora passim. A quibus ut Mammes, quid uellent, uoce reposcit, Audiit esuriem languentum cuncta per ossa Iam rabiem traxisse suam, nutare subactis Viribus incessum, linguaeque retundier usum. Haec inter, patulam penetrare columba fenestram Visa, ferens mellis, niuei quoque munera lactis ; Vox simul increpuit : « Tibi mittitur, accipe Mammes, Dulcius hoc donum pretiosis sumito cunctis. » Accipiens Mammes manibus sacra dona supinis Mandit, et adiunctam satiat benedictio turbam. Quinque dedit Dominus quondam per milia quinque ; Vt panes, quos forte puer portauerat unus, Sic quod portat auis Mammae sub honore beati, Hanc turbam satiare ualet. Haec munera sanctum Trina decent - qui, felle carens dulcedine uitae, Caelestis iucundus erat, Cui trina Potestas - Vita Fides, virtus Dilectio, Spes uia palma. XVI. Iam mediae cum noctis iter labentia caelo Sidera signarent, subito sublata serarum Claustra uiam tribuunt cunctis, quos carcer habebat, Iamque fugam celerant miseri, solumque relinquunt Conuiuam sub nocte suum. Timor indicat ergo Hos tolerasse reos, illum sub crimine nullo, Sed tantum uirtute animi, per proelia Regem Velle sequi proprium, palmamque subire quietis. Praeses ut explosas audiuit carceris umbras, Effugisse reos, solumque residere Mammem, Custodi iubet accito sibi sistere sanctum, Adductumque affatur ita : « Haec datur optio, Mammes, Sola tibi: ueniam cunctorum praesto malorum, Si, tantum, pure Dominus sermone negetur, Quem uerbo uitaque deum colis, asseris, oras. » Sanctus ait: « Prolata semel sententia stabit.»] Praeses ait: « Libare diis tibi, uane, necesse est.» Mammes : « Cesset», ait, « Christum colo, iussio uana. » Iudex : « Vincet», ait, « feruens tua dicta caminus. » « Heia age, quaeque placet tandem tormenta parato », Mammes laetus ait ; iudex cui talia reddit : « Artibus ut semper magicis contempnis et ignes ? Sacrifïca, fer dona diis, da munera templis. » « Dic », inquit Mammes, « censes quibus esse litandum. » Ira licet dare uerba uetet, tamen haec quoque praeses : « Alcides uotis magnusque colatur Apollo, Proles sancta Iouis. » Tum Mammes protinus infit : « Conueniunt tua dicta tuis erroribus ergo, Perditio, quod Apollo sonat, uastare colentum, Non saluare animas, saeuo solet igne tenendas. » His simul auditis, irato pectore iudex, Triste Dionisio Satanae Zosimoque ministris, Mandat opus, sanctumque iubet cruciare camini Ignibus, ut totas confundat flamma fauillas. XVII. Cumque Dei miles, perductus ad ora camini, Cerneret officium poenas sudare parando, Visibus aetherium totis suspexit Olympum, Haec sacra dicta pio supplex de pectore fundens : « O patrum nosterque timor, Tua iussa tenendo Te propter patior furibundi iudicis iras, Exaudi quas fundo preces : patientia nostram Dirigat alma uiam, uirtus simul ignis hebescat, Integer et Mammes uincat tormenta tyranni, Lucis ut ignari capiant manifesta patenter Virtutis documenta Tuae ; Te uincere solum Posseque cuncta, sciant ! » Sancto tum nornine Christi Munitus signoque crucis per singula facto, Haud trepidat flammae medios intrare per aestus. Protinus ingresso, cessit uis tota caloris, Ignis et extinctis coepit rarescere prunis. Conspecta nouitate, pio fert talia Mammes Ore : « Pater rerum, Tibi reddimus, Optime, grates, Nos quia non aliter dignatus uisere saluas, Quam quondam pueros Babylonia, sacra fideli Pectore tempnentes, medio fornacis honorem Concelebrare Tuum saluatos rore dedisti, Mammes namque Tuus non sentit in ignibus ignes. » XVIII. Tertia praeterea dum caelum aurora teneret, Solis et impigri conscenderet ardua currus, Ne qua sepulturae cineris superesse uel ossum Igne minuta queant, reparato multa furore Ligna iubet praeses consumptis addere flammis. Arida terrificis crepitant incendia tectis Murmure de magno, fumus uolat ater ad auras. Nec mora, pulchra cito dimissa columba natatu De caelo, uenit, flammas secreuit, et omne Ignis onus camerae curuari more peregit : Nec longum restincta rogi uiolentia cessit. At, post quinque dies, iudex, si corporis ullae Scire uolens tanto restarent igne fauillae, Fornacem reserare iubet. Tum plurima turba Militibus permixta uolat, mirabile dictu, Auribus appositis, intus sensere loquentem Psallentemque Deo laudes gratesque ferentem. Forsitan haec sanctis Mammes permiscuit odis : « Fecisti nos, magne Deus, transire per ignes Fluminaque, et reddis post omnia dura quietem. » Attoniti, properata premunt uestigia retro, Iudicis haec rabido portantes dicta furori : « Hic homo non magus est, praeses, crede, optime, nobis, Sed potius uirtute Dei, non carmine, uincens Saeuitiae tormenta tuae. Quem sedulus orat, Sub Christo saluante ualet. » Sed praeses, ut audit Non ignes tetigisse uirum : « Nunc arbitror », inquit, « Nos magicos superare dolos ; miles tamen ibis Adducesque uirum : non me uiuente recedet Sanus et incolumis, poenis uincetur amaris. » XIX. Miles, ut ingentis reserauerat ora camini, Angelicos asstare choros et cingere Mammem Suauiter in media uidit fornace sedentem, Virtutemque humili trinam prece rite uocantem, Laudibus intentum Domini, sancto agmine septum. Christicolae pariter, testes uirtutis habendi, Hoc etiam speculantur opus. « Procede, uocat te », Miles ait, « Mamma, praeses te cemere quaerit. » Quo iussam carpente uiam, petiere supernas Fulgida continuo sanctorum milia sedes. Quis dubitabit enim ciues, pro ciue, beatos Aduenisse suo solatia sancta ferentes ? Hune ad certa suae properantem praemia palmae Non linquunt, sed stare monent occultius ipsum, Victorem sancti ducant ut ad ardua ciues. Praeses, ut asstantem saeua ad praetoria Mammem Conspicit, his mentem pulsat sermonibus almam : « Quid magicae tantum artis opus per singula posse Cemitur ? Vt flammae uires hac fraude perirent ? Sic ignes, sic nostra tibi tormenta uidentur Contempnenda ? Feras nuper, quibus artibus edic, Legibus a propriis aliena ad fata uocasses. Idem haec error agit, fraudesque uidentur eaedem, Te tantus fragilem, quicquam ne laederet ignis. Has artes dic sponte tua, tum liber abibis. » « Nomen», ait, « Christi», Mammes, « mihi talia magnae Virtutis documenta dedit, neque uana docebat Vlla superstitio ; paui siluestria, iussu Quae uenere Dei, memetque secuta, Tonantem Vocibus in propriis mecum laudare solebant. Haec Mammem fecisse scias. » « Iam plurima cesset Verborum iactura uelim, ueracia tandem » Praeses ait, « proferre stude ! Si fidere uanis Indubitanter habes, habeo quoque uincere poenis Conatus, decepte, tuos ; iam detege, demens, Qua ratione feras, qua tantum uiceris ignem. » « Non », inquit, « magicas didici uel profero fraudes, Sed natum coluisse Dei ; de nomine Cuius Nomen habens, uitam tali pro Rege paciscar. » Praesidis ira : « Feras », inquit, « promitto paratas, Humano gaudere solent quae sanguine semper ; His dulcem te ferre uolo uelociter escam. » « Non terremur », ait Mammes, « inmitte, feremus. » XX. Haec ubi dicta, uocat iudex de more ministros, Venandi quos cura ligat : « Perniciter », aiens, « Ite, parate feras, quas nostis habere cruentos Atrocesque animos : perimant ne corpora tantum, De praeda sed habere cibos uideantur amatos. » Qui dum deinde cauo consideret amphitheatro, Adducunt Mammam, dimittitur ursa, nouellae Saeuitiae mentita minas. Quae, carcere postquam Processit caueae, caelique nitore potita est, Mammam laeta quidem praedaeque petebat amore, Saeuitiae memor antiquae, tamen inscia rerum ; Iam metas emensa uiae, stupet ora beati Conspectumque uiri. Nam quod temeraria uenit, Excusat prostrata solo ueneranter adorans Bestia, quem tantis hominum dementia damnat. Post pardum laxare iubet, fera concita Mammem Obsequium latura petit, collumque beati Martyris amplectens, ulnis praemollibus ambit, Sudoremque sacri detergit corporis ; ergo Seruitio deuota fouet, quem stemere iussa est. Possumus hinc etiam meritum perpendere sancti : Nam dum primus homo, Domino plasmante creatus, Staret imago Dei, peccati et criminis expers, Illa potestatis gaudens insignia primae Percepit donante Deo, quo cuncta creata Orbis in obsequio solus subiecta teneret. Postquam colla animo subrexit dura superbo Deseruitque Deum, Domini non seruus haberi, Sed magis ipse uolens dominatum indignus adire. Hinc conlata prius coepit fugitare potestas. Cunctorum qui nuper erat sublimis honore, A cunctis patitur iam, factus apostata, poenas. Hanc sancti pestem primi fugere parentis, Atque humili uirtute animi, medicamine Christi Suscepto, primi meruere insignia iuris. XXI. Vt Mammem nullo uiolari uulnere iudex Conspicit : « Ite, uiri, totis conatibus », inquit, « Lustrentur montes, siluis sint retia totis, Vallibus insidiae, cunctas peragrate latebras, Egregium donec sistatis in urbe leonem, Qui uires animis acuat, qui uiribus iras, Qui primo Mammis commisceat ossa furore. Et, ne praeceptis angustia temporis obsit, En uobis spatium bis denum cedo dierum. » Mox iussis famulantur, eunt, mirique repertum Roboris, alta citi ducunt ad tecta leonem. Praeses, adesse feram dictis ut pluribus audit Inclusam caueis, ornent iubet amphitheatrum. Tertia deinde dies, certo dum tempore, surgit, Procedit, monstrumque iubet dimittere sancto. Dum timefacta manus dissoluere uincula tardat, Nam leo saeuus erat. Descendit montibus altis, Cui martyr pridem dederat praecepta uocato ; Vrbem adiens, nullum laesit sub moenibus urbis, Per patulas festiua fores spectacula, luctum Non risum laturus, adit. Mox, ora beati Intuitus Mammae, uocem, mirabile dictu, Induit humanam, primumque his uocibus usus : « Salue, cultor », ait, « summi uenerande Tonantis, O natura hominis sancto spiramine plena, Plena simul meritis uitae, tibi denique iussu Cogitnur angelico, naturae munera contra, Humanos proferre sonos. Seruitur honori, O pastor dilecte, tuo, nam quod minus ipsa Dat natura, fides itidem tua magna meretur : Tu pastor, tibi nos aequum seruire libenter. » Miremur uirtutis opus, doleamus iniqua Facta hominum : laudat brutus benefacta magistri Concesso sermone leo, meritisque fatetur Hunc sancti uenisse uiri ; doctoris amore, Non turbas, non arma timet, seruire paratus Exitium tolerare cupit ; nos, omnia contra Vltro doctorum, miseri, benefacta silemus. Fingere falsa libet, serimus uel facta libenter. Scire quidem uolumus, sed plus iuuisse laborem Quam doctoris opem, probris lacerare magistros Iam pauci metuunt ; multi non frangere partas, Sed struere insidias, polluto pectore gaudent. Hos canibus porcisque pares, sententia Christi Sancta uocans, uerbi iubet hos fraudare nitella. XXII. Postquam uerba leo uolitantia fine peregit, Ostia cuncta loci clauduntur caelitus arta Obice, ne facilis miseros fuga demere posset, Quin omnes unum paterentur saeuius hostem. Protinus horribili prosternere cuncta furore Ingreditur, tinguitque hominum rabida ora cruore, Dentibus hos laniat, saeuis secat unguibus illos. Impulit hos currens, casuque peremit amaro. Illos morte timor subita prosternit inertes, Casibus et uariis pariter gentilibus instat, Iudaeosque premit : prostratis omnibus ergo ; Solus ab exitio praeses paucique ministri, Mammetis iussu dilata morte, feruntur Immunes, optata uiro ne passio desit. Ipse parat uitam tormenta parantibus, ipse Palmam morte petit. Iudex, ut crimina nondum Finem habeant, uiuit. Numerum quis scire cadentum Milia uel ualeat, passim cum frusta per omnes Sunt dispersa gradus ? Longe ceruice, reuulsum Rore caput rubeo commixta strage natabat. Abscisas aliena manus ad corpora iungi Cernere erat, truncos gemino sine poplite ferri. Cunctaque membra loco uel caesa carere priori, Saucia uel remanere suo, tantusque repente Sanguis, ad indicium facti terroris, ab oris Caedis iit plenis, ut flumen abire putares Litoribus. Veluti summis cum montibus ingens Grando cadit, mixtisque simul tonat imbribus aether, Tum collecta imas descendunt flumina ualles, Saxa trahunt siluasque ferunt ; totaque uagantur Planitie agrorum, gemitus dat rusticus imo Pectore. Non aliter caesorum membra feruntur, Sanguine rapta suo. Plebis spectacula talem Finem habuere malae. Mammes uocat inde leonem, Et mandat propriis celerem se condere lustris. XXIII. Praesidis ira tamen tali nec uulnere plebis Tacta capit requiem ; uerum, ne euadere possit, Induratur adhuc. Mammemque furore uocatum Alloquitur prisco : « Mammes, libamina diuis Aut deuota dabis, poena aut moriere cruenta. » Respondet martyr : « Miror te, daemoniorum Participem, temptare Dei post talia seruum, Nam Dominum cognosco meum, qui linquere memet Numquam, credo, uolet; uos contra uindice flamma, Quos facit impietas Dominum scelerosa negare, Quique deos colitis, ligni lapidisue metallo, Quos manus artificum uano compegit honore. Damnabit stringetque reos sententia mortis. » Praeses ut irato percepit talia sensu : « Noris », ait, « nostro retineri iure leonem, Saeuior ille tuas discindet, friuole, carnes ! Si mea iussa animo ducas tempnenda superbo, Ne dubita, uinceris enim. » Tum talia Mammes : « Quae facienda putas, tandem fecisse licebit, Si modo, quod memoras, celeri compleueris actu. » Continuo stadium praeses petit, et iubet illum, Qui mirae uirtutis erat, laxare leonem, Quem dudum spatio iussit quaesisse dierum Viginti, captumque sibi iam credidit esse Vincendi auspicium. Mammes, fera iussa uomentem, Increpat et dictis miserum mordacibus urget: « Impie, uane, miser, maledicte, insane, profane, Iussa patris Satanae sequeris, quae mente maligna Sunt facienda tibi, temet uincemus et illum. » His dictis, magno mittunt clamore leonem. Protinus adueniens sanctum fera ut alta tuentem, Dicentemque Deo laudes meditamine forti Perspexit, pedibus supplex prostrata beatas Lambebat plantas, ueniam pro crimine poscens. Vt Scriptura refert, contra praecepta Tonantis, Consilium, ratio, sapientia, nulla uoluntas Praeualuisse potest: frustra tormenta parauit Praeses, ubi Mammem Domini pia dextera texit. XXIV. Ista uidens populus fremitu uultuque minaci, Murmura longa cient ; celsa tum uoce uirum uir Hortatur, poenas inimico a sanguine sumant, E medioque magum saeuo cruciamine tollant. Continuo, ad lapides animo fervente legendos, Oppositas rupere moras ; fit grando sine imbre : Saxa uolant, sanctumque ruunt super aggere facto. Gaudentes abeunt, sese uicisse putantes, Sed potius uictos rerum docet exitus ipsos. Nil nocuere quidem tanto sub turbine Mammem, Se uero aeternis damnarunt crimine poenis. Post modicum Mammes, ut facta silentia circum Sensit, ab aggesto surgens inlaesus aceruo, Discedit, laudes Domino gratesque frequentans. XXV. Pergenti, sudum dimissa per aera uenit Vox, aiens : « Ascende, uirum sanctissime Mammes, Ianua te Caeli Paradisi et claustra patenti Excipiunt gremio. Gaudet te Christus adire, Quamque tibi portat tandem meruisse coronam. Iam propera, sanctus quem Flatus ubique gubemat, Angelicos cernes misso certamine ciues. » Hic dominum laudans, orat mox talia Mammes : Haec illis dimitte, precor, nec reddere Iudex, Quae fecere mihi, districto examine quaeras. Talia qui mandas, exaudi talia clemens, Atque animam permitte meam cum pace reuerti Ad requiem quandoque suam, post proelia mundi. Dixit et aetheriam conscendit spiritus aulam, Liber in aetemo semper mansurus honore. At somnus sanctae conclusit lumina carnis. Semina quae lacrimis Mammes infusa serebat, Messuit hic fructu gaudens ; qui flebat eundo, Fert ueniens plenos laetus mercede maniplos. XXVI. Iam quia Mammetis uitam finemque beati, Deformi sermone licet tamen ordine quodam, Clausimus, ad laudis cumulum libet addere quaedam, Dona quibus Domini serui quoque facta fidelis Narrentur ; mercesque humili sit plena poetae, Munere de proprio sacrae superaddere laudis. Quem non sanctorum, Mammes, pietate fideque, Moribus et signis,necnon certamine forti Aequiperat ? Sanctos cuius tibi uita priores Sancta repraesentat, cunctorum facta resignans : Simplicitas primi semper pastoris in illo, Longaeui pia uita Enoch, perfectio Noe, Loth sacra sedulitas, Abraham credula uirtus, Isaac cautela patris, benedictio Iacob, Consilium Ioseph, sancti sapientia Moysi, Gratia turn Samuel, patientia fertilis lob, Pax Idida magni, dilectio mutua Dauid, Ardor apostolicus feruorque propheticus aeque, Quodque suum tenuere locum ; miracula uero Tam manifesta dedit, quam sunt duo lumina mundi. Ex quibus, ad tanti laudem famamque patroni, Quaedam pauca libet ueterum componere gestis, Vt liquido agnoscas cunctorum dote piorum, Hunc nituisse uirum. Prior in deserta uocatus Est populus, Legemque Deo donante receptans, Pellibus et tabulis tentoria sacra parauit : Sic Mammes deserta petens, dum construit aedem, Donum euangelici meruit uenerabile libri. Huic instar Salomonis, amet quodcumque petendum, Caelitus annuitur. Mammem sacra dicta legentem, Attonitae stupuere ferae, mirabile dantes Doctori obsequium : Samsoni ex ore leonis Vt dulcedo data est. Propriis in moenibus, hostes Helisei sectator alit : quod agrestia parent, Tam tritum est, sanctis, ut non sit ferre necesse. Nec mirum, quod stulta magum sententia dixit, Belzebub Dominum si gens Iudaea uocauit. Cumque tribus pueris mundi simul idola tempnens, Clauditur ignicremis flamma feruente caminis. Verbera cum Paulo tolerat, sectatur utrosque In poenis, itidem vincens sectatur utrosque. Vnguibus hic fossus, serris est tortus Esaias. Heliam corui, Mammem pauere columbae. Vt Ionas coeto uiuus sorbente repertus, Sic Mammem seruare ferae, non laedere possunt. Opprobrium Helisei geminis deletur ab ursis, Et leo Mammetis strauit saeuissimus hostes. Vt bruti dominus linguam reserauit aselli, Ne populi exitium uates tractaret iniquus, Humana sic uoce leo Mammetis honorem Praedicat, ut tali saltim doctore cruentus Desipiat iudex. Lapidum quoque grandine pressus Cum Paulo Stephanoque, Deum pro talibus orat, Exemplum morientis habens in corpore lesu. His aliisque Dei clarissima dona ministrans, Ad Regnum Caeli sanctis per saecla paratum Omnibus, aeterna tandem pietate uocatus ; Pace Dei fruitur summa, sine fine beatus. Illic, sancte, tui, Mammes, memor esto poetae, Augia quem felix, Strabonem nomine, nutrit. EXPLICIT PASSIO SANCTI MAMMAE MARTYRIS. IN NATALEM SANCTIMAMMETIS YMNVS EIVSDEM STRABOMS 1. Laudem beati martyris Ad trinitatis gloriam Sanctae, canamus supplices, Quae dat coronam testibus. 2. Aduersa mundi pertulit, Calcauit eius prospera, Mammes tonanti reddidit Quod pro reis hic passus est. 3. Virtute, uita, moribus, Sermone iucundissimus ; In caritatis gratia, Semper manens ditissimus. 4. Spernens opes cum casibus Mundi, supemis institit, Liber caducis exiit Nil ambiens ex infimis. 5. Mitis domans immitia Illisque promens mystica, Viuebat inter bestias : Quo ciue gaudent angeli. 6. Adiutus armis spiritus Vicit furores principum, Saeui draconis conterens Sacris caput conatibus. 7. Magni fauor praeconii Debetur isti martyri, Cui Christus esset uiuere, Lucrum resolui maximum. 8. Mansit fides in pectore, Spes mente felix integra ; Bis maior illum caritas Intus foris possederat. 9. Exultet omnis supplicum Coetus sereno gaudio Huius patris suffragia Pronis rogando cordibus. 10. Te, martyr, ergo quaesumus, Mammes, faue poscentibus, Sacro precatu protege, Quos instruis certamine. 11. Impende curam dapsilis, Aufer malum placabilis, Confer boni solatia Vitae parando praemia. 12. Sit trinitati gloria, Virtus, honor per saecula ; Quae nos beatis martyrum Semper iuuet suffiagiis. Amen.