In diebus illis, cum primum ab Aureliano Imperatore, persecutio Christianis orta esset : et decretum in universum orbem mitteretur, ut quicumque contempsisset sacrorum siue idolorum cultum diversis tormentorum generibus puniretur : Erat in Caesarea Cappadociae, puer Nobilis annorum duodecim, nomine Mames. Huius parentes iusti colentes Deum, docuerunt ab initio filium suum Domini legem. Post quorum mortem valde custodiens vitam suam Beatissimus puer, ambulabat in praeceptis iustitiis Domini nostri Iesu Chisti sine quaerela. Amabatur autem ab omnibus suis, propter verecundiam suam. Hic cum in ea ciuitate Imperatoris Aureliani videret impleri praecepta, et templi sui victimas fieri, ferre non potuit. Derelictis igitur bonis suis, cum pecoribus tantum secessit in montem, cuius silua erat densissima ; et viuebat illic, orationi et lectioni vacans. Pascebatur autem tantum lacte gregis sui. Cum haec esset eius vita : audita est vox de coelo dicens Mammes descendit in campum. Et statim surgens, descendit in campum : et inuenit illic virgam positam, et Euangelium Domini iuxta quod cum legisset dixit. Domine, cui me iubes annunciare Euangelium tuum ? Et vox ad illum. Edifica tibi domum in monte et ostendam tibi quibus annuncies. Et ascendit Beatus Mammes in montem, conscisisque arboribus : fecit domum, et edificauit altare et sedens legebat librum quem inuenerat in campo. Et factum est legente illo, conuenerunt illuc innumera animalia silvestria ab omnibus pene feris genera diuersa: quae prosterata adorabant eum. Post fixis genibus, respiciebant ad Dominum sursum. Et ut erat tempus, egrediebantur ferarum genera masculina,et remanebant ibi foeminina gregis, simul cum mansuetis, lacte vberibus plenis. Er intellexit eas vir Dei se simul cum grege suo mulgere debere. Et mulgens lac ab eis, coagulans faciebat caseos, quod cum habunde vidisset, Orauit ad Dominum dicens. Domine, quid faciam de fructu hoc quem dedisti mihi ? Et ait ad illum in visu Dominus. Descende ad portas Caesareae, et invenies ibi pauperes et viduas et orphanos, distribue illis. Haec mirabilia videntes quidam, nunciauerunt Alexandro Praesidi, qui erat missus ab Aureliano tyranno, dicentes quoniam Magus esset et maleficiaret omnes feras siluarum. Audiens hoc Iudex, misit ad cum equites duos in monte in quo habitabat. Ipse autem obvius factus est eis. Qui interrogantes cum dixerunt. Ubi habitat hic puerulus nomine Mammes, vel ubi manent pecora eius ? Respondit ad eos dicite mihi quid eo opus habetis, et demonstro eum vobis. Audientes autem dixerunt ei. Proditio fasta est de eo ad Praesidem, eoquod maleficio detineat animalia siluarum, ob hoc quaerit eum. Tunc plenus spiritu Sancto, respondit eis dicens. Eamus primum gustemus. Venientibus autem eis in domum, posuit eis caseum et aquam. Manducantibus autem eis, facta est congregatio multa nimis animalium ferorum : sedente eo et legente Euangelium quod ei dederat Dominus cum virga. Cum vidissent autem haec viri qui missi fuerant, confugerunt ad eum. Videns autem Mames timorem eorum, dixit ad eos. Ne timeatis, ego enim sum qui dicor Mames seruus Dei. Tunc illi timore repleti, dixerunt ad eum. Si vis venire nobiscum ad iudicem, tu scis. Si autem non vis, nos reuertemur. Tunc respondit eis. Ite vos, et ego venio comitante mecum Spiritu Sancto. At illi cum timore profecti sunt inde. Tunc dixit ad eum Spiritus Sanctus, voca leonem qui deuoret paganorum et iudaeorum pueros, qui irrisui habere te volunt. Tunc Mames dixit ad Dominum. Domine Deus patrum nostrorum, Mamem peccatorem ne derelinquas neque despicias, quoniam pro te multa desidero pati. Haec eo loquente, venit Leo de Eremo rugiens, et conuertens se beatissimus puer ad Leonem dixit. Ego vado in nomine Domini, tu autem vade praecipiente Spiritu sancto. Et cum iam in Amphitheatrum introductus fuero, tunc descende er insurge in eos qui me persequuntur. Et perrexit ad ciuitatem Caesaream Cappadociae. Erant autem expectantes eum ad portam qui missi fuerant ad ipsum, et videntes eum venientem, stupefadi sunt, et ceciderunt in faciem suam ad pedes eius, et dixerunt. Saluus venias seruus Dei : exurgentes, cucurrerunt ad Praesidem dicentes. Iste non est magus neque fallax, neque aliquid horum in quibus accusatus est : sed est seruus Dei fidelissimus. Quibus iudex dixit. Vos argentum accepistis ab eo, quia ita pro eo estis soliciti. Illi dixerunt, Nihil de his quae suspicaris accepimus Praeses, solum audiuimus invocantem nomen Iesu Christi, et ad vocem eius statim conuenerunt animalia ferarum diversa innumera valde et mansueta simul, et erant quasi orantia cum eo, quomodo est ergo Magus ? Sed si nobis non credis, ecce ipse praesto iudicio tuo, quemadmodum vis require. Tunc aliqui ex fratribus Christianis audientes haec ab illis duobus qui a Praeside erant missi, cucurrerunt ad Mamem, quaerentes loqui cum eo. Tunc interrogauit cum Praeses dicens. Tu es qui diceris Mames ? Respondit : ego sum seruus Dei. Praeses dixit : Dic mihi, quomodo maleficiaris animalia siluestria in monte ? Tunc Mames dixit ac praesidem. Ego sum seruus Domini Iesu Christi regnantis in coelis, de quibus autem dicis mihi nihil scio. Alexander dixit. Dic mihi quemadmodum a te animalia siluarum colligebantur, vel quibus maleficiis ea circumvenniebas ? Dic, priusquam incidas in poenas et tormenta. Mames sanctus dixit. Christum inuoco, Magicam autem artem non didici, corpus meum concedo tibi, quemadmodum vis crucia : animam autem meam in potestate non habes, sed Deus qui in coelis est, qui fecit coelum et terram mare et omnia quae in eis sunt. Praeses dixit, in Magicis tuis contidis, et ideo videris contemnere me. Sed ego bene et optime noui, quia Magicae tuae circumvenire me poenitus non possunt. Sanctus Mames dixit. Genus magorum et maleficorum odit Deus : quomodo maleficus esse possum, qui Deum viuum timeo ? Audi ergo me dicentem, quia neque metu terreor tuo, nec timeo poenas tuas. Habeo enim Deum adiutorem qui est in coelis, qui fecit omnia : et mandauit nobis ipsum solum adorare. Tunc Praeses dixit. Non apud me diversis attibus utaris, sed celeriter confitere mysteria quae in monte fecisti. Mames dixit Quid tibi habeo confiteri ? Alexander dixit. Iura per Caesaris fortunam, quod nihil maleficiorium nosti, et ego dimittam te. Mames dixit. Ego non iuro nisi per Deum Omnipotentem et filium eius unigenitum : per vanitates autem hominum et Demoniorum nomina, non possum iurare. Alexander dixit. Nega Deum tuum, et immola Diis ut praceptum est ab Augusto nostro Aureliano. Mames dixit. Ego didici semper Deo Omnipotenti sacrificium laudis offerre,non daemoniis. Alexander dixit. O puerule valde contristor pro aetate tua, videns pulchritudinem et infantiam tuam, et propter hoc defleo super te. Nega ergo Deum tuum, et sacrifica Diis iuxta praeceptum Domini nostri imperatoris Aureliani : ne incidas in tormenta. Mames dixit ad praesidem. Tua infelicitate tristare, et plora pro tua aetate, pro me autem noli. Nam tu quis es qui tristitiam habes? Deus stat pro me. Praeses dixit : Nega Deum tuum et sacrifica, quemadmodum praeceptum est ab imperatore nostro. Beatus Mames respondit. Non nego Deum meum qui facit mirabilia magna : quod bis fac. Irascens Praeses vehementer, iussit suspendi eum et torqueri. In torturis autem eius, nullus sermo factus est. Tunc Praeses dixit. Nondum sentis plagas? Respiciens Mames ad coelum dixit. Gratias ago Deo meo, quoniam sicut tu sedens non sensisti, sic nec dolor peruenit ad animam meam. Tunc Praeses ad Questionarios dixit. Tangite interiora eius. Erat autem intendens in coelum, et audita est vox ad eum de coelo. Confortare Mames, et viriliter age. Multi autem ex fratribus Christianis, audientes de coelo vocem ; gauisi sunt vehementer. Tunc Praeses iussit eum deponi, et mitti in caminum ignis. Cum autem milites praepararent caminum ; extulit Deus Praesidem de sensu suo, et iussit eum in carcerem recipi. Inuenit autem in eodem carcere inclusos homines amplius quam xl. Ipse autem inclinans genua, orauit ad Dominum Iesum Christum dicens. Deus patrum nostrorum, exaudi me peccatorem Mamen et non derelinquas me. Timentes autem hi qui erant in.carcerce, proiecerunt se ad pedes eius. Quibus dixit. « Quid vultis? Responderunt, fame morimur. Illis haec dicentibus, ingressus est Spiritus Sanctus per fenestram in habitu Columbae, portans mel et lac : et dixit vox ad illum. Mama noster, accipe istam Margaritam missam tibi a Domino Iesu Christo. Accipiens autem Mames, manducavit simul cum eis qui erant in carcere ; et satiati sunt. Media autem nocte, apertum est ostium carceris et exierunt omnes qui erant ibidem. Audiens autem Praeses de fuga eorum, dixit ad Clauicularios. Sistatur. Mames. Et cum astarer ; Praeses dixit. Igni te iradam. Mames dixit. Quoduis fac. Praeses dixit. Scio quia Magiae tuae convalescunt, ob hoc et ignem contemnis. Et adiecit. Immola Diis, Mames dixit, quibus diis immolare me iubes. Praeses dixit, soli Herculi, et Apollini. Mames dixit. Bene dicis immola Apollinis quoniam qui illi sacrificat, perdet animam suam. Apollo enim interpretatur Latine perditio. Audiens hoc Iudex, iussit eum mitti in caminum ignis ardentis ; et dixit ad Alexandrum et Zosimum, qui erant sacerdotes Daemoniorum. Tollite eum ipsi et mittite in caminum utconsumat eum ignis. Tunc illi accipientes eam, perduxerunt ad locum camini. Respiciens autem Mames sanctus in caelum, dixit. Deus paritum nostrorum, exaudi me peccatorem, quia propter te haec patior. Praesta in conspectu tuo me integrum manere, et conserua me de igne quem praeparauerunt mihi ut cognoscant ii qui te non nouerunt, quoniam tu es Deus. Et consignans se signo Christi, intrauit in caminum. I Intrante autem eo statim extincta est flamma, et erat glorificans nomen Domini, et dices Gratias tibi ago Domine Pater Domini mei Iesu Christi, quoniam sicut visitasti Ananiam Asariam et Missael spiritu Sancto, et liberasti eos de camino ignis ; ita fecisti et mihi peccatori et non dereliquisti me. Post tres autem dies, cum adhuc esset in camino : iterum iussit Praeses succendi ignem amplius, et statim columba descendit de coelo. Et dispertiuit ignem, et erat quasi camera facta flamma. Post quinque autem dies, iussit Praeses apperiri caminum, vt colligerentur ossa eius. Et convenit ibi militum multitudo, et audierunt eum colloquentem in camino, et laudes Deo dicentem. Audientes obstupefacti sunt, et reversi venerunt ad Praesidem, et dicunt ei. Domine Praeses, hic homo non est Magus sed Deus eius Magnus est, quoniam tanta flamma ignis non laesit eum : nec aliquam partem ipsius corporis. Et ait forsitan Artes Magicae eius convalescunt. Et adiecit, adducite eum ad me. Apperientes autem milites Caminum, viderunt quasi militiam stantem, multitudinem Angelorum. Erat autem ibi cum gloria multa, quod multi ex fratribus Christianis viderunt. Erat autem Mames sedens in medio camini, glorificans Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Dixerunt ad eum milites. Egredere vocat Iudex. Egrediente autem ipso, recesserunt Angeli. Cum autem venisset Mames ad Praesidem, dixit ei. Praeses. Quid est Mames, quod sic conualescunt Magiae tuae, vt te non laedat ignis ? Quemadmodum etiam maleficiis extinxeris ignem die mihi, et quid faciebas in monte ut ? nihil te nocebo absoluam. Mames dixit. Ego feci virtutem magnam secundum iussionem Domini mei Iesu Christi, paui Siluestria animalia inSpiritu sancto, et secuta sunt me animalia feratum, et glorificabant Dominum meum secundum vocem suam, hoc est quod feci. Iterum praeses dixit ad eum. Verum dic cito, quomodo tantum extinxeris ignem. Mames sanctus dixit. Gratias ago Deo meo, quia non sum Magus sicut tu dicis, sed Christianus sum. Alexander dixit. Feras habeo ingentes, ad ipsas te mittam. Mames dixit Quemadmodum vis fac. Tunc Praeses dixit ad praepositos venatorum, Adducite mihi feras diuersas, ut ipsum consumant. Tunc venatores secundum praeceptum Iudicis fecerunt. Introduxerunt eum in Amphiteatrum et dimiserunt ei ursam saevissimam, illa autem cucurrit et aderauit cum. Iterum dimiserunt ei Pardam, quae cucurrit et amplexata est collum eius, et lingua sua extergebat. Videns autem Iudex quia nihil laederent corpus eius praecepit venatoribus vt per dies viginti, caperent Leones ferocissimos, ut vel sic consumerent Martyrem Dei. Et comprehensus est Leo mirae magnitudinis, et nunciatum est Praesidi, quia valde immensissimus Leo haberetur in cauea. Praeses nimia elatus laetitia, Amphitheatrum praeparari praecepit. Quo facto, post diem tertium procedit ; Leonem illum beato Martyri dimissurus. Cumque Cataractarum ministri, prae timore facerent moras: Leo ille qui Martyri fuerat vitus, descendit de monte vocatus a Spiritu sancto : et ingressus est ciuitatem rugiens. Nullum autem in ciuitate laesit, sed festinans ad Amphiteatrum patentibus portis ingressus est: et respiciens sanctum Mamam dixit. O natura hominum Spiritu sancto cooperata. Ecce enim tui causa, ab Angelis cogor contra naturam loqui. Haec eo dicente, Amphitheatri ostia clausi sunt ab Angelis, ut nullus exinde posset fugere, et accedens Leo lamante multitudinem paganorum et Iudaeorum. Remansit autem solas cum offero suo ? illasus. Quod tamen factum est secundum iussionem Sancti Mametis, qui praeceperat ei ne eum laederet. Tunc Mames, sanctus, Leoni iussit ad proprium reuerti locum ; de illorum autem laceratione facttus est sanguis in modum fluuii; Et nec sic quoque contristatus est crudelissimus iudex. Deus enim Mametis indurauerat cor illius. Iterum autem beatissimum Mamam Praeses vocari iussit, et dixit ad eam. Mames immola Diis, sicut ab imperatore nostro praeceptum est: et ne deficias variis cruciatibus. Mames sanctus dixit. Sacrilege et Hypocrita communicator Daemoniorum, non temptes seruum Dei, licet peccatorem. Tamen quoniam Dominum nostrum agnosco, non derelinquet me Deus meus. Venient autem flammae magnae et gladii ancipites, percutientes et perdentes omnes negantes Deum vivum, colentes idola surda, et sculptos lapides et ligna. Et iratus Praeses dixit ad eum. Leonem habeo immanissimum, quem ad te laniandum dimitti iubebo : ab illo confringentur ossa tua. Ille erat Leo quia venatoribus fuerat captus. Beatus Mames dixit. Quod dicis celerius fac. Statim ergo surrexit Praeses, et exiuit foras: et ad stadium venies, praecepit venatoribus, ut Leonem illum dimitterent. Sanctus Mames dixit ad Praesidem. Tyranne odibilis Deo et hominibus, inimice veritatis, fac iussionem patris tui qui dicitur Sathanas. Tunc Venatores dimiserunt ei Leonem Mames .uitem sanctus deambulabat in medio, glorificans Deum et in coelum semper aspiciens, Dimissus autem Leo cum iuxta eum venisset proiiciens se in terram cum ?, lambebat pedes eius. Videntes autem haec populi, sibilabant, stridebant dentibus, et dixerunt ad invicem. Tolle magum et maleficum nostrum de medio nostri. Et collectis lapidibus, lapidauerunt Beatissimum Martyrem, et cum iam esset lapidibus coopertus, estimabant cum esse mortuum : et nec sic quoque laeserunt eum. Post modicum autem facto silentio, fecessit illaesus benedicens Deum. Et vox ad illum facta est Angeli de caelo dicentis ei, Veni Mames, appertisunt tibi coeli: congaudet tibi pater in Paradyso devictis omnibus, stat Filius Dei portans coronam tibi, ad primam portam suscipiet te. Spiritus sanctus deducet te. Tunc sanctus Mames dixit. Domine ne statuas illis secundum quod intulerunt mihi, sed recipe animam meam in pace. Et haec dicens, emisit spiritum. Et dormiente iam corpore, festiuus migrauit in coelum. Regnante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et c.