Passio sancti Mammetis Martyris Cum primitus ab Aureliauo persecutore christianorum per uniuersum mundum missum esset : ut quicumque simulacrorum comtempnerent cultum uariis tormentorum generibus necarentur. Erat in Caesarea capadociae : puer annorum duodecim nomine Mammes huius parentes iusti colentes deum docuerunt ab initio filium suum domini legem : Post quorum mortem ualde custodiens uitam suam beatissimus puer ambulabat in praeceptis : et iusticiis domini lesu Christi : sine querella amabatur ab hominibus : a quibus uidebatur propter uerecundiam suam. Hic cum in ea ciuitate imperatoris Aureliani uideret impleri praecepta : et templis uictimas fieri : ferre non potuit derelictis enim bonis suis cum peccoribus tantum secessit in montem : Cuius sylua erat densissima : et uiuebat illic orationibus et lectionibus uacans : pascebaturque tantum lacte gregis sui. Cum haec eius esset uita : audita est uox dicentis sibi : Mammes descende ad campum : et statim descendit in campum : et inuenit illic uirgam positam et euangelium : quod cum legisset dixit : Domine cui me iubes annunciare euangelium tuum : et uox ad illum : Aedifica tibi domum in monte : et ostendam tibi : quibus annunties. Et ascendens beatissimus Mammes in montem praecisis arboribus fecit domum. Aedificauit altare : et sedens legebat librum : quem inuenerat in campo. Et factum est : legente illo conuenere innumerabilia animalia syluestria ab omnibus pene feris : genere diuersa : quae prostrata adorabant eum. Post fixa genua respiciebant ad dominum sursum : et ut erat tempus egrediebantur ferarum genera masculina : et remanebant foeminae agrestes simul cum mansuetis lacte huberibus plenis : et intellexit ea a se simul cum grege suo mulgeri debere : et mulgens coagulansque caseum faciebat : quod cum abunde esset : Orauit ad dominum dicens : Domine quid faciam de hoc fructu : quem dedisti mihi : et dixit | ad eum in uisu dominus : descende ad portas cesareae : et inuenies ibi pauperes : uiduas et orphanos : distribue illis. Haec mirabilia uidentes quidam nunciauerunt Alexandro praesuli : qui erat missus ab Aureliano tyranno dicentes ei : quod magus esset : et maleficaret omnes feras syluarum. Audiens haec iudex stalim misit ad eum equites duos in montem : in quo habitabat. Ipse autem obuius factus est eis : interrogantes cum dixerunt : ubi habitat hic puerulus nomine Mammes : uel ubi manent peccora eius ? Respondit ad eos : Non noui : neque scio hic aliquem Mammen nomine ubi habitet. Iterum dixit eis : Quid eum uultis . Dicite mihi : et demonstrabo eum uobis. Audientes autem illi : dixerunt ei. Proditio facta est de eo ad praesidem : eo quod maleficiis detineat animalia syluarum : et ob hoc quaerit eum. Tunc Mammes plenus spirilu sancto respondit eis : edamus primum et gustemus. Venientibus autem in domum posuit eis caseum et aquam. Manducantibus autem eis facta est congregatio multa animalium ferarum eo sedente et legente euangelium quod ei dederat dominus cum uirga. Cum uidissent autem haec uiri qui missi fuerant confugerunt ad eum. Videns autem Mammes timorem eorum. Dicit ad eos : Ne timueritis : ego enim sum : qui dicor Mammes scruus dei. Tunc illi timore repleti dixerunt ad eum : si uis uenire nobiscum ad iudicem : tu scis. Si autem non uis : nos ibibimus. Tunc respondit eis : Ite uos et ego ueniam comittante spiritusancto. Illi uero cum timore : profecti sunt inde. Tunc dixit ad eum spiritussanctus uoca leonem : qui deuoret paganorum et Iudeorum pueros : qui in risu te habere uoluerint. Tunc Mammes dixit ad dominum : Domine deus patrum nostrorum respice seruum tuum peccatorem Mammetem ne derelinquas me neque despicias : quoniam propter te multa habeo pati haec eo orante uenit leo de heremo rugiens : et conuertens se beatissimus puer ad leonem dixit : Ego ambulo in nomine domini : tu autem uade cum spiritusancto : et cum in amphiteatrum introductus fuero : tunc descendes : et insurges in eos : qui me persecuntur. Et perrexit ad ciuitatem Caesaream Capadociae. Erant autem expectantes ad portam : qui missi fuerant ad ipsum. Videntes autem eum uenicutem stupefacti sunt : et ceciderunt in faciem || ad pedes eius : et dixerunt : Saluus ueuias serue dei : et exurgentes cucurrerunt ad praesidem dicentes : Iste non est magus neque falax neque aliquid horum in quibus accusatus est : sed est uere seruus dei fidelissimus : Quibus iudex dixit : Vos argentum accepistis ab eo : quod ita pro eo estis solliciti ? Illi dixerunt : Nihil de his quibus suspicaris praeses accepimus solum audiuimus eum inuocantem nomen domini Iesu christi : et ad uocem eius statim conuenerunt animalia syluarum diuersa innumerabilia ualde : et mansueta simul erant quasi orantia cum eo : Quomodo est magus ? Sed si non credis : praesto est iudicio tuo : quemadmodum uis : require. Tunc aliqui de fratribus christiani audientes haec ab illis duobus : qui a praeside fuerant missi : cucurrerunt ad Mammem quaerentes colloqui cum eo. Tunc interogauit eum praeses Alexander dicens : Tu es qui diceris Mammes respondit : ego sum seruus dei. Praeses dixit : Dic mihi : Quomodo maleficaueris animalia syluestria in monte. Mammes ad praesidem dixit : Ego sum seruus Iesu christi filii dei regnantis in caelo. Tu autem de quibus mihi dicis : nihil scio. Praeses dixit : Dic mihi quemdamodum ad te animalia syluarum colligebantur : et quibus maleficiis ea circumueniebas. Dic priusquam incidas in poenas et tormenta. Mammes dixit : Christum inuoco : magiam autem non didici. Corpus meum concedo tibi : quemadmodum uis excrucia illud animae autem potestatem non habes tu : sed dominus : qui in caelis est : qui fecit caelum et terram mare et omnia : quae in eis sunt. Praeses dixit : Confidens magiis tuis contempnis me. Maleficare me non potes. Mammes dixit : Genus magorum et maleficorum odit deus. Quomodo ego maleficus esse possum : qui deum uiuum timeo . Audi ergo me dicentem : qnoniam neque metu terreor neque timeo minas tuas . Habeo enim dominum adiutorem : qui est in caelis : qui fecit omnes : et mandauit nobis ipsum solum adorare. Praeses dixit : Non apud me diuersis artibus utaris : sed celeriter confitere miserias : quas in monte fecisti : Et Mammes : quid tibi habeo confiteri ? Praeses dixit : iura per Caesaris fortunam : quia nihil maleficorum nosti : et ego te dimittam. Mammes dixit : Ego non iuro nisi per dominum omnipotentem et filium eius unigenitum. Per natiuitatem autem hominum et daemoniorum non | possum iurare : cui praeses : Nega deum luum : et immola diis : ne praeceptum est ab Augusto nostro Aureliano , Mammes dixit : Ego didici sacrificium a deo : quod est adorare deum uiuum non daemones. Et Praeses : O puerule uane contristor propter aetatem tuam : uidens pulchritudinem et infantiam tuam : propter hoc doleo super te. Nega ergo deum tuum : et sacrifica iuxta praeceptum domini et imperatoris nostri Aureliani : ne incidas in tormenta. Ad quem Mammes : ob tuam infelicitatem tu tristare : et plora pro tua aetate. Pro me autem tu qui es qui tristiciam habeas ? Dominus est autem stans pro me Praeses dixit : Mammes nega deum tuum : et sacrifica : quemadmodum praeceptum est ab Imperatore nostro. Cui Mammes : Non nego deum meum : qui fecit mirabilia magna. Iratus praeses uehementer iussit eum suspendi : et torquaeri. Dum autem torquaeretur nullus sermo factus est ab eo. Praeses dixit : Nondum sensisti tormenta ? Mammes autem aspiciens in caelum dixit : Gratias tibi domine : quoniam sicut tu sedens non sensisti : sic nec dolor peruenit ad animam meam. Praeses dixit quaestionariis. Tangite interiora eius. Erat autem ille intendens in caelum : et audita est uox a deo de caelo confortare Mammes : et uiriliter age. Multi autem ex fratribus audientes de caelo uocem gauisi sunt uehementer. Tunc iussit praeses deponi eum : et mitti in caminum ignis. Cum autem milites pararent caminum : extulit praesidem dominus de sensu suo : et mutans sententiam : iussit eum in carcerem recipi. Inuenit autem in eodem carcere inclusos homines amplius quam quadraginta. Ipse autem inclinans genua orabat dominum Iesum Christum dicens : Deus patrum nostrorum exaudi me peccatorem Mammen : et non derelinquas me. Hi autem qui erant in carcere proiecerunt se ad eius pedes : quibus dixit : Quid uultis ? Responderunt illi : Fame morimur. Illis haec dicentibus ingressus est per fenestram spiritus in habitu columbae portans mel et lac . Dixitque uox ad illum : Accipe istam margaritam missam tibi a domino Iesu christo. Accipiens autem Mammes manducauit simul cum illis : qui erant in carcere : et remansit illic: et satiati sunt omnes. Medio autem noctis apertus est carcer : et exierunt omnes : qui erant in carcere et remansit ibi solus Mammes. Audiens autem praeses de || fuga eorum dixit ad custodes : Sistat Mammes : et cum astaret : Praeses dixit : Sacrifica Mammes. At ille dixit : semel tibi dixi : quia christianus sum. Praeses dixit : Igni tradi te iubeo. Cui Mammes : Quod uis fac. Praeses dixit : Scis quia magiae; tuae conualescuut : ideo ignes contemnis : et adiecit : Immola diis. Cui Mammes : quibus diis immolare me iubes ? Praeses ait : Soli : Herculi et Apollini. Mammes dixit : Bene dicis : immola Apollini : quoniam qui illi immolat : perdet animam suam. Apollo enim interpretatur latine perditio. Audiens haec praeses iussit eum mitti in caminum ignis ardentis : et dixit ad Alexandrum et losuum qui erant sacerdotes daemoniorum : Tollite eum ipsi : et mittite in caminum : ut consumat eum ignis. Tunc illi accipientes eum perduxerunt ad locum camini. Respiciens sanctus Mammes in caelum dixit : Deus patrum nostrorum exaudi me peccatorem Mammen : quia propter te haec patior. Praesta me integrum in conspectu tuo permanere : et conserua me de igne : quem parauerunt mihi : ut cognoscant hi : qui te non nouerunt : quoniam tu es dominus : et signans se signo Christi intrauit in caminum. Intrante autem eo statim extincta est flamma : et erat glorificans nomen domini in camino dicens : Gratias tibi ago deus pater domini nostri Iesu Christi : quoniam sicut uisitasti Ananiam Azariam et Misahel misso spiritu sancto : et liberasti eos a camino ignis : ita fecisti et mihi peccatori et non dereliquisti me. Post tres autem dies cum adhuc esset in camino : iterum iiussit praeses succendi ignem amplius : et statim spiritus ut columba descendit de caelo : et dispertiuit ignem : et erat quasi camera facta flamma post quintum autem diem misit praeses aperiri caminum : ut colligerentur ossa eius : Et conuenit ibi militum multiludo : et audiuerunt eum colloquentem : et in camino laudes deo agentem. Audientes autem stupefacti sunt : et redeuntes uenerunt ad praesidem : et dicunt : Domine praeses : hic homo non est magus sed deus eius magnus est. Audiens autem miratus est praeses : et quoniam tanta flamma ignis non laeserit eum nec aliquam partem corporis et ait : forsitan magiae eius inualescunt : et adiecit : Adducite eum ad me : Aperientes autem milites caminum uiderunt quasi militum adstantem multitudinem angelorum. Erant autem ibi angeli multi cum gloria multa : quod multi ex fratribus christianis uiderunt. Erat autem Mammes sedens in medio camini glorificans deum patrem et filium eius unigenitum Iesum Christum cum sancto spiritu. Dixerunt itaque ad eum milites : Egredere. Vocat te Praeses. Egrediente autem eo recesserunt angeli. Cum uenisset aulem Mammes ad praesidem dixit ei praeses. Quid est Mammes quod sic praeualuerunt magiae tuae : ut non te laederet ignis ? Quemadmodum maleficiis extinxisti ignem ? dic mihi : et quid faciebas in monte : ubi eras : et nihil te noceo. Sed absoluo te. Mammes dixit : Ego feci uirtutem magnam secundum iussionem Christi. Paui syluestria animalia in spiritusancto. Secuta me sunt animalia ferarum : et glorificabant deum meum secundum propriam uocem suam. Hoc est : quod feci. Praeses dixit : Verum mihi edicito : quemadmodum maleficaueris feras syluarum : et quibus maleficiis tantum extinxeris ignem. Mammes dixit : Gratias ago deo meo : quoniam magus non sum ut tu dicis : sed christianus. Et praeses : feras ingentes habeo : ad ipsas te impono. Mammes dixit : quemadmodum uis . Praeses ad praepositos uenatorum dixit : Adducite feras ingentes diuersas : ut eum consummant. Fecerunt itaque uenatores secundum praeceptum praesidis. Introduxerunt autem Mamen in amphiteatrum et dimiserunt ei ursam saeuissimam. Illa autem statim cucurrit : et adorauit eum. Iterum dimiserunt ei pardam quae amplexa est collum eius : et lingua sua extergebat sudorem eius. Videns autem praeses : quia non lacerarent eius corpus fere : praecepit uenatoribus : ut per uiginti dies caperent leones ferocissimos : uel sic consumerent martyrem dei. Haec eo iubente implelum est : et compraehensus est a uenatoribus leo mirae magnitudinis et adductus est ciuitatem. Nunciatum est praesidi : quod ualde leo immanissimus haberetur in cauea. Praeses nimia laeticia exultans : amphiteatrum parari praecepit : Quo facto post diem tertium praecepit leonem illum beato martyri dimitti : ut prae timore talis ferae moriatur. Leo autem ille qui martyri fuerat missus descendens de monte uocalus a sancto spiritu ingressus est ciuitatem rugiens. Nullum autem in ciuitate laesit sed festinans ad amphiteatrum patentibus portis ingressus est. Et respiciens sanctus Mammes dixit : natura hominis sancto spiritu cohoperata. Ecce enim ab angelis proptcr te cogor contra naturam loqui haec eo dicente hostia amphiteatri ab angelis clausa sunt : ut nullus exinde posset effugere et ascendens leo laniauit multitudinem paganorum et iudeorum solus aulem praeses cum officio suo remansit illaesus. Qui tamen dimissus est secundum iussionem Mammetis : qui praeceperat illi : ne eum laederet : ut eius passio compleretur. De laceratione autem illorum in simililudine fluuii factus est sanguis : nec sic quoque contristatus est crudelissimus iudex : Dominus enim indurauerat cor eius. Tunc Mammes iussit leoni ad proprium reuerti locum. Iterum autem praeses beatissimum Mammen uocari prascepit : et dixit ad eum : Mammes immola diis ut ab Imperatore praeceptum est : ne deficias uariis cruciatibus. Mammes dixit : Sacrilege hypochrita communicator daemoniorum non temptes seruum dei licet peccatorem : quoniam dominum meum agnosco : et non relinquet me dominus : cui credo . Venient autem flammae magnae et gladii ancipites percutientes et perdentes omnes negantes dominum uiuum : qui collitis idola surda et sculptos lapides et ligna. Praeses iratus uaehementer dixit ad eum : leonem habeo immanissimum. Hunc ad te laniandum dimitti iubeo : ut ab illo confringantur ossa tua. Leo autem ille erat : qui a uenatoribus fuerat compraehensus. Mammes dixit : fac quod uis tantum celeriter. Statim furor surrexit praesidi : et iussit ad stadium illum uenire : et uenatoribus suis prcecepit ut statim leonem illum dimitterent. Mammes dixit : Tyramne odibilis deo et hominibus inimicae ueritatis fac iussionem patris tui : qui dicitur sathanas. Tunc uenatores dimiserunt leonem. Mammes autem deambulabat in medio stadii glorificans deum : et aspiciens in caelum. Dimissus uero leo cum iuxta eum uenisset : proiecit se in uentrem cum silentio grandi : et lambebat eius pedes. Videns haec populus sibilabat ad iudicem : Tolle magum et maleficum istum de medio : et collectis lapidibus lapidauerunt beatissimum martyrem : et abierunt . Cum iam esset lapidibus cohopertus : existimantes eum esse mortuum : et nec sic quoque laeserunt eum. Post modum autem facto silentio inde secessit illaesus benedicens deum : Et uox ad | eum facta est angeli de caelo ueni : aperti sunt tibi caeli. Congaude pariter nobiscum in paradiso : deuictis omnibus colluctationibus tuis. Stat dei filius portans coronam tibi : ad primam portam suscipiet te. Tunc Mammes benedixit dominum : et dixit : Domine ne restituas eis secundum ea : quae intulerunt mihi : sed recipe animam meam in pace. His dictis beatissimus martyr deposuit spiritum. Christiani uero collegerunt corpus eius : et sepelierunt illud oculte. Passus est beatissimus Mammes in ciuitate Caesarea capadociae die decimo sexto calendas septembres. Regnante domino nostro Iesu christo : qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum amen.