Incipit passio sancti Mametis martyris et aliorum multorum que est XVI kal. sept. 1. Sanctis fratribus qui in Oriente et in Occidente sunt in ecclesiis catholicis una cum omnibus sacerdotibus et omni clero et omnibus populis, Euprepius, Craton et Perigenes episcopi in Domino Ihesu Christo aeternam salutem. Cum Taumasius episcopus Cesareae Capadociae Christum Dei filium voce publica predicaret et multarum corda gentium ad fidem ab infidelitate converteret et rumor eius usque ad Aurelianum principem pervenisset, missi sunt duo milia milites cum Claudio comite qui percuterent eum et omnes qui crediderant Christo variis penis interficerent. Ingressus autem Caesarea Claudius cornes cum ingenti strepitu militum statim ad aecclesiam perrexit. Dies enim erat Dominica et omnis christianus populus illic erat audiens sanctum Taumasium episcopum de scripturis sanctis catholice praedicantem. Ingressus vero cum militibus armatis clausit aecclesiam. Et pergens per medium populum ibat ut sanctum Taumasium comprehenderet. 2. Cui ille ait : « Sta fixus quousque te interrogem et respondeas mihi. » Ad hanc vocem inmobilis factus Claudius 1 ita confixus est ut nullam partem suorum possit movere membrorum. Sedens itaque in exhedram suam sanctus Taumasius interrogavit eum dicens : « Ignorantiam tuam vincit 2 divinitas Domini nostri Ihesu Christi, ut quod in te ipso comprobas fatearis. » Tunc Claudius clara voce dixit : « Me quidem imperator Aurelianus ad hoc cum militibus destinavit ut te quidem gladio percuterem, istos autem omnes diversis suppliciis facerem interire. Sed Deus quem colis tantus ac talis est ut me ipsum tanquam lapidem immobilem figeret, istos autem milites qui quasi leones mecum frementes ingressi sunt, quasi oves faceret mansuetos. Quantum datur intelligi, hoc forte nos a vobis pati vult Deus vester quod vos a nobis passuros aspexit. » 3. Taumasius episcopus dixit: « Non est ita placitum Deo nostro ut mala pro malis reddant qui eius se profitentur esse cultores, nec solum mala pro malis retribuant, verum etiam pro malis quae passi fuerant bona facta compensant. » Dicit ei Claudius : « Et quid est hoc quod invisibilibus vinculis ita nos omnes adstrinxit nec motum nostri corporis liberum permaneret? » Taumasius episcopus dixit : « Quoniam templum eius audacter ingressi estis, putastis quod vere Deus non esset quem colimus. Hanc ergo vobis benedictionis gratiam contulit ut vos ex lupis oves efficeret, et ex serpentibus faceret ut columbas; nihil superest nisi ut credatis et exeatis. » Dicit ei Claudius : « Quomodo habemus credere Deo vestro? » Taumasius episcopus dixit : « Quicumque clamaverit voce magna et dixerit : Christus filius Dei Deus verus est, solvitur a vinculis quibus tenetur adstrictus. » Tunc Claudius cornes cum universis militibus coepit clamare et dicere : « Christus filius Dei verus Deus est. » 4. Statimque solutus a vinculis credidit et baptizatus est et cum eo amplius quam ducenti milites credentes baptizati sunt et adheserunt sancto Taumasio. Ceteri vero milites regraessi adAurelianum principem nuntiaverunt omnia que facta sunt. Timens autem Aurelianus ne alterum mittens simili modo crederet, dissimulavit inde aliquid ordinaret. Erat enim illi bellum inminens adversum Persos quod ipse proposuerat. Sicque factum est ut per quinque annos aecclesia Cesareae Cappadociae perduraret in pace. Senex autem noster Taumasius perfectus in timore Dei migravit ad Dominum. Et reliquid de nutrimento suo puerum annorum duodecim nomine Marnas. 5. Post abscessum itaque domini Taumasii insurrexerunt idolorum cultores et incenderunt aeclesiam et quantos po tuerunt populos occiderunt. Marnas vero considerantes puerulum reliquerunt. Sed cum Marnas plenus Spiritu sancto publice praedicaret et alii eum pro infidelitatem alii pro timorem contemnerent, vox ad eum facta est dicens : « Bestiae agri facilius audiunt verbum Domini cum timore et metuunt illud ; filii autem hominum gravi corde et mente dura tanquam silices remanserunt. Egredere nunc, Marnas, de medio luporum et illic praedica verbum meum, ut ad condemnationem illorum audiant omnes faerae silvarum et ipse in diem iudicii arguant eos. » 6. Exivit ergo Mammas de civitate secundum iussionem Domini. Flebat autem quoniam vastata erat aeclesia et omnes dereliquerant legem Domini. Flebat et hoc quod nihil de codicibus sacris remanserat sed omnia fuerant igni consumpta. Rogabat autem Dominum ut ad eius evangelia perveniret. Completa itaque oratione, cum stans caelum Deum adorando respiceret, vox ad eum facta est dicens : « Excipe virgam hanc et semper tuis manibus porta. Quicquid autem a me postulaveris, dum compleveris orationem tuam, percuties virga terram et dabit tibi lapidem et parebit desideriis tuis. » 7. Assummens autem virgam proiecit se prostratum in faciem super terram et flens dixit : « Auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est : Filios genui et exaltavi ; ipsi autem me spraeverunt. Agnovit bos possessorem suum et asinus praesepium Domini sui; Israel autem me non cognovit. Vae vobis Israhelitis, quia noluistis agnoscere Dominum quem bos et asinus in presepe cognovit. Et vobis vae gentibus quae noluistis credere Dominum Ihesum Christum qui vocavit vos ad gratiam suam, incendistis igne sanctuarium Dei et sanctas scribturas eius cremastis incendio. Quid superest nisi ut ad feras eamus et tutius et melius cum illis ad vestrum iudicium conversemur. Da mihi, terra in iussio, Domini Ihesu Christi evangelium eius et ducam eum ad bestias agri et ipsis loquar evangelium Christi ut cum ipsis mihi sit aeclesia. » Et haec dicens percussit virgam super terram et ecce statim liber apparuit in quo quattuor evangelia continebantur scribta. Hune accipiens perrexit in montem ac iuxta cacumina montium invenit speluncam, in qua ingressus die noctuque adorabat Dominum Deum suum. Circa nonam vero horam a legenti illi conveniebant omnes bestie circa pedes eius. At ille plorans et lugens homines dicebat ad eos : «Vobis quibus nec regnum Dei promittitur custodientibus verbum Dei, nec gehennae supplicium contempnentes, auditus patet ad audiendam virtutem Domini, filii autem hominum in contemptu perdurant. » 8. Cumque fleret et in ieiunio permaneret, apparuit ei angelus Domini et ostendit ei arborem in qua erant examina apum multa nimis et dixit ei : « Ex hac arbore adsume tibi mel et ex mamillis ferarum mulge tibi lac. Deus enim cui servis ab infantia haec signa futuri gaudii tibi concessit, quoniam ipse te introducturus est in terram fluentem lac et mel. » Cottidie itaque ad vesperum sanctus Mammas mulgebat ferarum ubera ; ex quo lacte quia multum erat cum accepisset cum melle modicum, quod supererat casei formula construebat. Veniebant autem ad eum cottidie leones inmanes et ferocissimi ; et ipsi priores cum omni mansuetudine pedibus eius provoluti cum psalleret post ipsum stabant, cum oraret et illi proni post illum semetipsos in faciem prosternebant. At ubi una fere ora transisset iam universae bestiae aderant. Et quoniam orationibus suis ad percussum virge puteum auriret quem invenerat, implebat lacos quos ex lapide genuino natura condiderat, et omnes ad bibendum posteaquam orassent Dominum invitabat. Cumque natura bestiarum hos in se motos habeat ut circa alteram feram altera sine furore non transeat, ibi simul omnes in magna pace et ingenti silentio permanebant, invitatae ad aquam cum reverentia accedebant. Post haec nisi iussisset ut abscederent, nulla audebat abscedere. 9. In hoc exercitio agebat sanctus Marnas vitae suae ordinem. Caseos autem quos fecisset duce et ostensore angelo perveniebat ad eos qui causa persecutionis nominis christiani latebra fovebantur. In hoc autem opere perduravit sanctus Mammas annis quinque et mensibus sex. Post haec autem ab Aureliano principe missus est praeses nomine Alexander, quo sceleratius nihil excogitari poterat nec rimari. Iste cum esset sacrilegus et idola colens et multos martyres Christi caedis suae truculentia demonstraret, pervenit ad aures eius quod sanctus Mammas omnium ferarum catervis circumdatus cottidie in cultu christianae religionis inmobilis perduraret ; et misit milites multos qui compraehenderent eum, dicens : « Quoniam omnes pene sacerdotes templorum dixerunt mihi istum maleficum esse, videte qualiter caute comprehendatis eum. » Euntes itaque aequites armati occurrunt in monte sancto Mamme et dicunt ei : « Die nobis tu, iuvenis, ubi habitat Mammas». Quibus ille ait : « Dicite mihi quid illum opus habetis et ego eum vobis ostendam. » Qui respondentes dixerunt : « Accusatus est apud presidem eo quod maleficus vacans in monte omnes ad se vocat feras. » Dicit illis sanctus Mammas : « Venite prius ad cellulam in qua habito et reficite vos ac modicum requiescite ; et post haec vobis ego ostendam Mammam. » Qui cum introissent, adposuit illis caseos et recentes et siccos ; et sedentes refecerunt ac post refectionem aliquantum requieverunt. Sed cum meridianum tempus ad refrigerium transiit, et sanctus Mammas stans super petram evangelium legeret, ecce multitudo ferarum circumdederunt eum. Quod videntes milites intus in speleo fugientes ingressi sunt rogantes et dicentes : « Miserere nobis et presta ne ab istis bestiis devoremur. » 10. Quibus ille ait : « Audite, fratres, et intelligite veritatem. Istas bestias ad condempnationem humani generis permisit Deus ad vocem evangelii convenire. Audiunt enim vocem Domini lhesu Christi et mansuescunt Ieones, ursi, pardi, lu pi, onagri, monaceri, cervi, equi feri, bubali et omne genus ferarum ad nomen hoc sanctum genu flexo mitescunt ; quibus natura est ut invicem se laniant, ad hoc nomen invicem se confovent. Et cum dicant scripturae hominibus : Nolite fieri sicut aequus et mulus in quibus non est intellectus, ad confusionem hominum aetiam ursi et lupi et leones intellegunt. Tanta enim suavitas nominis eius est ut aetiam agrestia animalia hune esse suum creatorem agnoscunt, et homines, quibus Deus intellectum sui contulit per naturam, non solum nolunt credere hune esse creatorem suum, insuper aetiam eos qui credunt diversis poenis adficiunt, post haec aetiam interficiunt. Quod Deus idcirco patitur fieri quia novit dignas poenas omnibus iustis et credentibus esse reposita, et ideo permittit certamen ne inpediat coronam victoribus repromissam. Istas autem multitudines ferarum nolite expavescere, quia audito nomine Ihesu Christi nec se invicem lacerant, nec simplicia iumenta contingunt. Cervi denique simul et onagri cum leonibus et ursis et pardis adstant, nullus a nullo contingitur. Denique ecce equi vestri inter ipsas feras stant inlesi. Haec virtus facit nominis sancti, quod qui invocaverit innocens manibus et mundo corde, nulla bestia erit quae non mansuescat in conspectu eius. Denique Daniel dictus est aliquis destructo idolo et dracone · interf ecto qui putabantur dii, iram populi furentis incurrit ; hic esurientibus ferocissimis leonibus septem dies traditus incolomis intactusque permansit quia fideliter nomen Domini invocavit. Sic enim repromissum est quia omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit. » 11. Haec et his similia dicente sanctus Mammas,prostraverunt se milites ante pedes eius dicentes : « Credimus ex toto corde quia Dominus Deus tuus quem colis ipse Deus verus est. Fac ergo nos christianos ut et nos ipsum confiteamur et ipsum colamus ; tu vero si volueris venire ad presidem, multa mala passurus es. Sin autem non vis venire, in tua est positum potestate. » Dicit eis Mammas : « Audite, fratres, nec solum fratres sed et conservi, quoniam unum Deum confitere cepistis, si vobiscum descendero ad civitatem, duplicem coronam consequor. Unam pro id quod vos facio a Dei sacerdotibus baptizari et effici christianos, aliam quoniam do omnibus christianis exemplum constantiae, ut secundum iussa Domini non timeam illum qui occidit corpus sed illum qui potest corpus et animam perdere in gehennam. » Et haec dicens proripuit se et caepit magis ipse ortari eos ut iret cum illis. In ipso autem itinere erat vir Dei sanctus presbiter Craton nomine. Iste autem Craton causa persecutionis latebat in tugurio cuiusdam, Maturbii nomine, christiani quidem sed militantis viri. Hos ergo milites perduxit ad eum et fecit baptizari. Altera autem die cum ipsis civitatem ingreditur. Fit tumultus populorum ad ingressum eius et putantes eum increduli invitum adductum, insultabant presentiae eius. Nuntiatur statim presidi Mamas adductus ingressique milites praeses interrogat de omnibus quae circa illum sunt. Qui respondentes dixerunt : « Domine preses, iniuste pontifices idolorum istum accusaverunt dicentes hune esse magum ; iste autem cultor Dei est omnipotentis. Et ideo omnes ferae conveniunt ad eum ut confundantur homines qui deteriores sunt bestiis. Nam cum vidissemus tantam innocentiam hominis, diximus ei ut, si nollet venire, non veniret. » Ille autem dixit : « Ego non timeo hominem qui corpus occidit, sed Dominum timeo qui et corpus et animam potest perdere in gehennam. » 12. Tunc indignatus preses dixit eis: « Quantum apparet, peccuniam accepistis ab eo ut ita loquimini pro eo. » Qui respondentes dixerunt: «Nos quod accepimus ab eo praetium omne excedit et superat. Nam gemma venditur et aurum suo pondere comparatur. Fides autem quae in Deo est nec pretio distinguitur, nec numero emitur solidorum. » Dicit eis preses : « Ut video infecti estis contagione eius. » Qui respondentes dixerunt : « Nos non sumus infecti, sed perfecti christiani. Deum enim confitemur Christum in cuius nomine omnes ferae mansuescunt. Sed homines mutantur in ferarum rabiem et fera.e mutantur in ovium simplicitatem. » Cum ista et his similia loquerentur Abdan, Dan, Niceforus, Militius, Romanus, Didimus, Secundinus et Priscus, iussit eos in carcerem retrudi, quousque missa ab eo relatione responsum regis Aureliani reciperet. Qui iussit eos, si sacrificare noluissent, capitalem subire sententiam. Interea his clausis introducitur vir Dei Marnas. Quem videns puerum elegantissimum annorum circiter XVII ait : « Sint tibi dii propitii et non sinant tantum florem tuae iuventutis extingui. » Ad haec sanctus Mammas ait : « Dii tui mihi non possunt esse propitii, quia ubicumque eos invenero, igni eos spiritali torqueo. Ipsi enim demonia quae in corporibus humanis ingressa variis eos calamitatibus vexant, ego invocato nomine Domini mei Ihesu Christi invisibilis ignis succendit. Quo adusti clamant se haec nostrae fidei tormenta sentire. » Dicit ei Alexander preses : « Ubi didicisti magica sive maleficia ista, quoniam et in ore politus es et in arte perfectus? » 13. Mammas respondit : « Magicas artes a diabolo invente sunt. Omnis ergo qui his utitur in ipsis peribit. Nostrae a autem fidei inimica sunt omnia genera maleficiorum, nec ullum signum praeter Christi suscipimus. Scimus enim in hoc signum omnia maleficia vinci, omnia magica superari figmenta. » Dicit illi preses: « Nega Christum Deum esse et vade quocumque volueris. » Respondit sanctus Mamas : « Die mihi Aurelianus, tuus Deus quid est? » Respondit preses : « Dominus meus et imperator meus et rex meus semper adorandus quia invictus est. » Respondit ei Mammas : « Si Aurelianum hominem mortalem dominum tuum negare non audes, ego Christum filium Dei regem inmortalem et bonorum omnium conditorem qua ratione negabo? Facilius enim lingua mea incidi patiar quam tantum nomen salvatoris mei et redemptoris denegem. » Dicit ei preses : « Ego remedium tuae liberationi quero, ut possis evadere ; sed si mori magis vis, quod desideras habe ». Sanctus Mammas dixit : « Non possum timere mortem quam pretiosam in conspectu Domini esse cognovi. Pro Christi enim confessione mori, hoc est vivere in aeternum. » Dicit ei preses : « Antequam accedant ad te verbera, videris tibi quasi audaciam sumere. Mox ut te inciperint tangere verbera, tormenta, supplicia, carnifices, tortores et flamme, aliter mecum tua verba tractabis. » 14. Dicit ei sanctus Mammas : « Incipe numerare supplicia, incipe excogitare tormenta : unum corpus est in quo ista confliges. Maior est conscientiae securitas quam sollicitudo tormenti. Quod tu aeculeum vocas, ego crucem considero Christi. Memor sum flagellatum meum Dominum et coronatum spinis, inrisum, occisum, et mortuum et sepultum ; sed et resurgentem glorior et gaudeo ascendentem in caelis. Haec non pro se, qui unus Deus cum Patre omnipotens semper est, sed pro nostra perditione sustinuit, ut quia nostris peccatis debebantur aeterna supplicia, ipse ea quae nobis debebantur, in semetipso suscepit et immortalitatem suam in nostra mortalitate transf erre dignatus est. » Dicit ei preses : « Ars tua magica in insania te transtulit. Ab insania autem tua nunc te tormentis absolvam. » Tunc iussit eum extendi in eculeum et ita extendi ut coste eius se alterutrum separarent. Dixitque carnificibus mutuo in eius tortura succedi. Cumque XX viri in eius vexatione defecissent, dicit ei preses : « Quidem Mammas ex quo ad te tortores accesserunt, verbositati tue finis impositus est. » Dicit ei Mamas:« Stulte et sine intellectu et vanc, non consideras quia cum angelis Dei mihi sermo est, aut si non hoc esset, numquid non si centum virorum virtutes habere potueram def ecissem? Quis est qui me confortat nisi Dominus meus Ihesus Christus qui me ita facit risum habere tormentis ut putem magis te carnificum tormentis vexari. » 15. Tunc inpalluit preses et tremor invasit corpus eius iussitque eum nudum ligari ad stipitem in foveam et circa eum tanta congregari sarmenta ut, sicut de fruge messis meta fieri solet, sic super eum tormenta adgregaverunt. Et suppositum ignem preses abscessit, damans et dicens ei : « Habe, Mamas, quod tibi prestitit Christus tuus. » Suppositus est autem ignis circa oram nonam et arsit usque ad vesperum. Tunc iussit ministris suis dicens: « Ite et cinerem eius in flumine proicite, ne aliquando christiani a eum martirem vocent. » Ecce autem qui missi fuerant regressi sunt dicentes: « Numquid non nudus et vinctus missus est in foveam et ad stipitem ligatus et ita super eum congeria lignorum sunt composita et ignis suppositus universa consumpsit, et quomodo vestitus stat in fovea invocans Christum et dicens quia ipse est Deus in caelo et in terra et alius preter ipsum non est Deus?» Tunc Alexander obstupuit et iussit eum adduci et dixit ei : « Quae est ista ars tua magica, ut ignem facias non comburere? » Et dicit ei sanctus Mamas : « Haec ars non est magica, sed virtus est christiana, quae te ad credendum invitat, ut si verbis veritatis non credis, virtutibus credas ». Dicit ei Alexander : « Puto te, nega Christum Deum, ut et magni regis Aureliani amicus fias et meus.» Dicit ei Marnas : « Puto te confitere Christum Deum ut possint crimina tua ad indulgentiam pervenire ; et noli esse sicut idola quae colis, qui oculos habens non vides ; et cognoscas qui est qui elementis imperat ut temperamentum faciant servis eius. » 16. Tunc iussit eum in carcerem recipi et dedit quinquaginta milites qui sibi invicem custodiendo succederent. In illo autem carcere erant quadraginta viri inclusi qui diuturna macerati custodia capillorum suorum crinibus tegebantur. Tunc dicit eis : « Si creditis quia Dominus Ihesus Christus ipse est Deus redemptor saeculi et Dominus caeli, rogabo eum et mittet angelum suum et solvet catenas de cervicibus vestris et faciet vos hodie hinc liberos egredi. » At illi una voce clamare caeperunt : « Christus filius Dei ipse est Deus et non est alius preter eum. » Tunc prosternens se in oratione, sanctus Mammas coepit orare pro eis. Et factum est dum oraret, ecce omnia vincula catenarum resoluta sunt ab eis, et aperta est pusterula carceris et omnes egressi sunt glorificantes Dominum. Tune milites mane facto ingressi vident solum sanctum Mammam absque vinculis orantem et dicunt ei : « Ubi sunt qui in vinculis hic erant tecum? » Quibus ille ait : « Ut ostenderet vobis Dominus meus Ihesus Christus quia ego servus eius non invitus custodior, ecce aperuit angelus eius carcerem et omnes qui hic erant, me pro eis orante, eripuit. Ego autem ideo non abscessi, ne dicatis quia timui hominem vanum presidem vestrum. » 17. Cumque nuntiatum fuisset presidi hoc ipsum quod fuerat factum, iussit eum ad se adduci et dixit ei : « Quo usque in tua obstinatione perduras et me artibus magicis posse existimas superari? Nam milites ad te missos ita fraude magica evertisti ut animos eorum alienari faceres, ita ut Christum dicerent Deum suum, quos ego novi Iovis magni fuisse cultores. Ecce et nunc carceratos pro criminibus variis fecisti omnes exire. Sed dii magni te solum auctorem scelerum tenuerunt ut aut sacrifices illis et propitii tibi sint aut si eos contempseris iram illorum furoremque patiaris ». Sanctus Marnas dixit : « Ego milites a te missos docui falsam militiam deponere et veram assumere et militiam suam non perdere sed mutare. Facti sunt denique milites regis caelestis qui fuerant milites regis ante terreni. Hii autem in carcere qui erant omnes liberati sunt quia Deum esse confessi sunt Christum. Si vis et tu liberari a diabolo qui cordis tui radices obsidet, confitere Christum Deum esse ut posses poenas aeternas evadere et aliquatenus ad misericordiam pervenire. » 18. Tunc vehementer iratus iussit dari munera et per triduum nihil dari ursis et leonibus atque leopardis. Tertio autem die in medio theatro iussit eum ad stipitem coartari et dimisit ei septem ursos ; qui cum urore nimio ingressi morsibus ruperunt vincula cum omni diligentia ita ut in nullo lederent eum, ipsum autem stipitem suis unguibus everterunt. Fit miraculo omni populo, fit clamor omnium magnus. Alii magum, alii innocentem, alii bonum, alii malum vocif erant. Item dimissi sunt ei quattuor leones ferocissimi et sex leopardi, qui omnes quasi oves ad pastorem suum perrexerunt, cubantes ante pedes eius, caudis adulantibus affectum se circa eum habere monstrabant. Tune sanctus Mammas omnem populum hac voce alloqui tur dicens : « Omnes qui habitatis Caesaraeam, audite et intelligite et iustum iuditium iudicate. Ego Christum confiteor et ideo animum presidis offendi, quia hune esse Deum negare non possum. Veniant hue milites quos ego docui Christum credere. Veniant hue et sacerdotes templorum qui docent populum templorum idolis immolare et stemus simul omnes inter omnes feras, nos christiani invocantes nom en Do mini Ihesu et illi invocantes nomen Dei sui Iovis. Cuius nomen liberationi profuerit, ipse Deus esse ab omnibus iudicetur. » 19. Placuit dictum populo et ipsi populi ad carcerem pergunt, producunt milites Christi et vinctos obiciunt bestiis. Sanctus autem Mammas solvit vincula eorum et coeperunt in medio ferarum stare orantes et benedicentes Dominum Ihesum Christum. Tune adducti sunt a populo aliquanti sacerdotes templorum qui rogare coeperunt populum ac dicere : « Dii nostri maleficiis agunt ». Tunc iratus contra feras, Alexander iussit venire venatores ut omnes interficerentur. Sanctus vero Mammas perrexit ad ostia et aperiens ea, dixit ad feras : « Hanc vicissitudinem vobis honor christianitatis exhibebit ut revertamini cum pace ad loca vestra et in nullo paenitus aliquem contingatis. » Tunc omnes bestiae cum mansuetudine egressae nullum ledentes a nullo laese aegresse sunt et silvas ingresse nunquam ulterius captionis eventu ad spectaculum sunt revocate. Tunc preses sanctum Mammam nervis iussit stringi. Sancti vero milites Christi Abda, Dan, Niceforus, Militius, Romanus, Didimus, Secundinus et Priscus eadem die capite cesi sunt, gratias agentes quod digni essent pro Christi nomine decollari. Quorum corpora nocte a christianis sublata posita sunt iuxta ascensum montis Arcet. 20. Postera autem die iussit sanctus Mammas in obscurissimo loco includi et illic dimitti per XXX dies, credens eum sine victu et sine lumine vitam finire. Post triginta vero dies dixit: « Ite et ossa eius inde proferte et in flumine proicite. » Euntes autem inveniunt eum sedentem, mensam ante se ornatam habentem et hinc inde luminaribus lampadum perfruentem, ipsum autem refectum et hilarem Christo gratias referentem. Quod factum cum presidi nuntiatum esset iussit eum melle ungueri et ligari ad arborem quae formicarum multitudine plena erat. Et dimissus illic per totam diem, cum nulla eum contingeret, etiam nocte, ibi vinctus 3 dimissus est. Tunc venit ad eum leo ingens et ipse a vinculis exsolvens eum omnia membra eius lingua delingens murmure gemitus sui invitabat ad silvam. Sanctus vero Mammas intelligens quid vellet dixit ad eum : « Tempus est ut Domini mei representer aspectibus. » Ipse vero cubans ante pedes eius custodiebat ne quis eum contingeret. Missi autem duo milites a preside qui eum adducerent, tenuit eos leo et clamante sancto Mamma non nocuit eos sed traxit eos ante eum et coepit custodire eos. Item nesciens quid evenisset misit alios milites ; qui cum venissent increpare moras eorum qui dudum missi fuerant ad adducendum illum, in eos insilivit leo ipsosque tenens similiter ante pedes eius posuit eos. Tune sanctus Mammas dixit ad eos : « Ecce leones ferocissimi mitiores sunt vobis ; vos autem nec in tantis signis cognoscitis Christum? » Tunc illi clamabant dicentes : « Libera nos et credimus Christum Deum tuum hune esse verum Deum. » Tunc sanctus Mammas conversus ad leonem dixit: «Vade ad locum tuum. » Tunc leo flens stabat gemensque quod eum nollet sequi ad silvam. Cui iterum sanctus Mammas dixit : « Vade cum pace, quia hodie videbor in conspectu regis mei. » 21. Tunc ille leo cum fletu et gemitu abscessit. Hii autem qui ex ore eius liberati fuerant crediderunt Christo. Sanctus autem Mammas representatus presidi dixit : « Quoniam tantis signis provocatus ut crederes duro animo restitisti, ego quidem in oratione positus representabor Domino meo ; te autem angeli tartarei rapient et ad locum penarum aeternarum facient pervenire. » Et hec dicens sanctus Mammas, positis genibus in ora tione emisit spiritum. Eadem autem die preses cum cruciato nirnio expiravit. Tune reddita est christianis aecclesia, ita ut aetiam et ipsi gentiles ad aedificandum illam accederent. Quod cum fieret, mors Aureliani nuntiata est et facta est securitas omnibus christianis. Basilica autem sancto Marnas martyri 4 fabricata est XIII kl. ian., et depositio eius in loco quo positus est XVI kl. sept. 22. Haec greco sermone scribsimus quae vidimus Euprepius et Craton et Perigenes episcopi, qui credimus fidem catholicam in eo constare ut Patrem genitorem Filii, Filium genitum Patris et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre unius esse substantiae fatemur. Nihil maius quo aetas admittit in Deo credi permittimus. Pater enim et Filius et Spiritus Sanctus non in aliqua aetate sed in una deitate censetur. Aetati enim tempora dominantur, Deus autem temporibus dominatur. Deus autem cum Pater dicitur ita ut ex quo Deus est semper Pater fuerit, quia non accidens in eo hoc nomen advenit. Est ergo semper hoc quod est unus Deus, verus Pater, verus Filius, verus Spiritus Sanctus, qui est et fuit et futurus est in regno suo, in quo regnat ante omnia et nunc et semper et in omnia secula seculorum. Amen.