Domino illustrissimo summae venerationis abbati super gregem Christi labores strenuissimos desudanti cunctisque curae illius mandatis illustrissimus abbas, servus servorum Christi, cum sibi creditis omnibus, quicquid usquam beatius. Cum totius sanctissimae ordines christianitatis hoc solae karitatis vinculo, scilicet teste apostolo perfectionis nectantur compagine, ut, licet locorum vastissima seu condicionum dividantur intercapedine, cor tamen et animam unam ut habeant, omnimodis elaborare operae precium sit : tum vero permaxime isti inter spiritalium carismata donorum primarium [locum] tenenti dare operam virtuti nostrae professionis homines debere neminem latet sapientem. Quapropter paternitatis vestrae apices inspecti piissimi patris vestri, domini videlicet Maioli, ad meliora transitum, dudum antea quidem fama ferente compertum, dum enunciarent : maerore plurimo, sed gaudiis permixto, nimium, fateor, nos affecerunt. At gaudendum enim illi censemus, qui, quoad vixit, adeo spectatissimam in rebus Dei vitam exegit, ut idem mundo mortuus qua gloria Christo iam vivat, diversa per sanitatum dona divina gratia eius ad tumulum non velit incelatum. Maerendum autem nobis dignum arbitramur, quibus caelestis incolam paradisi, cuius mortalium multi instruebantur, emendabantur seu mundo spreto ad divina sectanda animabantur exemplis, ulterius habere non est concessum. Unde peticionis vestrae haud surdi auditores, quamquam divina gratia eum sanctorum angelorum electorumque Christi coetibus, ubi nil laetitiae perfectionisque deest, vere credamus ascitum : tamen munia precum ac missarum sollempnia venerandae illius memoriae impendentes nomenque martyrologiis nostris assignantes hac spe inducimur, quatenus huiusmodi condicione devotissimos oratores suos recompenset, ut, cui nostrae tempore mortalitatis devotionis officium immortalitatis gloriam nobis impetrare non differat. Oramus autem obnixe, nostrorum nomina fratrum supter adnexa cathalogo vestrorum adscribi mentionemque illorum temporis annui cursu haberi, quod quidem vestris gratanter exhibebimus, ne oneri ducatis. Hos vitalis adhuc retinet praesentia lucis, Obsequium Christi peragentes mente benigna. Isti, munde, tuum spreverunt denique vultum, Quo faciem Christi iam semper ubique viderent.