PROLOGUS. [1] Hugoni & carissimo Fratri Almanno, Odilo Presbyter, in Domino salutem. Cum residerem præterito tempore Paschali in Claustro Romani monasterii, pridie quam Patris nostri Maioli superveniret solennitas ; unus e Fratribus, nomine Joannes (qui secundum sui nominis congruam interpretationem, Domini gratiæ ditatus est munere) incepit inquirere, in quo volumine eadem nocte lectiones deberet annotare. Ad quem ego : Consequens est ut in hujus Patris memoria beatissimi Patris Gregorii recitentur eloquia : quippe quia idem Pater dum advixit, eadem studiosissime frequenter & audivit & legit, & cum libuit de eisdem facundo sermone disseruit. Exempto post modicum Vespertinali officio, ac præfinito diurnæ servitutis tempore, tam ordo quam necessitas invitabat nos ad stratum accedere. Eram tunc temporis lugens & deflens, non modo damnum rei familiaris, sed & insolitæ calamitatis & inauditæ miseriæ ingens periculum, & quod magis urgebat, totius patriæ & omnium pauperum grande lamentabileque dispendium. Tanti vero discriminis tantique mœroris anxia cogitatio, per plures jam me noctes insomnem reddiderat. Sed eadem denique nocte, cum solito more mordax cogitatio sensibus nostris importune se vellet ingerere, ut mihi a Domino deposceret consolationis auxilium, Beatum cœpi exorare Maiolum. Post paululum vero mihi suggerere cœpit tanti Patris dulcis memoria, & quodammodo promittendo dicere, ut si animum in ejus laudibus occupare satagerem, cælestis consolationis præsidium quantocius procul dubio invenire possem. Idcirco, dilectissimi Seniores & Fratres, etsi non secundum magnitudinem sui, tamen secundum parvitatem intellectus nostri, opus subjectum scribere curavi. Qualecumque etenim istud opus sit, ignis spiritualis sensus vestri ut examinet, discernat & corfigat, nostra fraternitas optat & orat. CAPUT I. Introductio ad S. Maioli ætatem. Hujus virtutes in seculo, Monasterio, & cura Abbatiali. [2] Post Apostolorum & Euangelistarum sacrosancta, divina, & salutaria documenta, ac victoriosissima & invictissima beatorum Martyrum gloriosa certamina, tertio (ut ita dicam) loco, præstitit divina dignatio Ecclesiæ suæ nova solatia, luminaria videlicet amore ardentia, sermone lucentia : Apostolicos dico Sacerdotes & illustrissimos viros, humana scientia, non vane, sed salubriter præditos, divina sapientia refertos : per quorum spiritalem intelligentiam, & in divinis litteris perspicacissimam indagationem, Legis umbra lucesceret ; sermo Propheticus, sui profunditate altissimus, suique altitudine profundissimus, spiritaliter intellectus ad lucem procederet ; Euangelici quoque luminis gloria, virtus ac majestas totius mundi densissimas effugaret tenebras. Per horum etenim sincerissimam industriam, Apostolici actus exponuntur & commendantur fidelibus. Per horum devotissimum studium, beatorum Martyrum triumphus Ecclesiæ sanctæ commendatur & meritum. Istorum namque fide, sapientia, & prædicationis instantia, susurrantium & oblatrantium contra fidem Catholicam murmur compescitur & opprimitur, schismaticorum strepitus sedatur, & os vana loquentium obstruitur, idolorum potestas destruitur, gentilium crudelitas superatur, Philosophorum insania contemnitur, conspuitur & annullatur ; omnium hæreticorum falsitas, perfidia, infidelitas, error & rabies, veluti fœtor fumosus & fumus fœtidissimus, ut numquam & nusquam possit apparere, exsufflatur, & in nihilum resolvitur & exhalatur. [3] Postquam tales & tantos viros, ut pote cives suos & Regis sui domesticos, aula cælestis lætabunda suscepit ; ex ipsa suprema cælestique republica, Divina censura quarto loco ordine congruo parvulis Ecclesiæ consulere voluit, ita ut gratiam quam præstare dignabatur per sublimes & fortes, postmodum præstaret per humiles & innocentes & simplices. Deinde cœpit monasticus Ordo pullulare, &, ut verius dicamus, reviviscere ; quem a beato Helia & Joanne Baptista novimus processisse, & ita per Apostolicam & conversationem & vitam, & incrementa virtutum & exercitia sanctorum spiritualium Patrum, ad nos usque gaudemus pervenisse. Per ipsos etenim & ab ipsis perfectissime adimpleta est perfectio illius unius ac specialis Euangelici, immo Dominici præcepti : quod deerat illi adolescenti, de possessione vitæ æternæ apud Salvatorem conquirenti ; respondente sibi eodem Domino Christo ac dicente ; Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cœlo, & veni sequere me. [Matth. 19] Inter hujus vero salutiferi præcepti intentissimos auditores, & strenuissimos executores, beatissimus Pater, merito Benedictus & nomine, quasi quoddam sidus cæleste præclarus enituit : qui tantus ac talis, vita, moribus, & miraculis extitit, ut ejus ortum, vitam, & obitum describendo, sanctissimus Papa Gregorius, per omnia vir Apostolicus & Apostolicæ Sedis Episcopus, testimonium ei præberet, qui inter principales Primates Ecclesiæ insigne quoddam & principale privilegium, & vita & doctrina, dignoscitur obtinere. Processu vero temporis, post transitum videlicet supradicti piissimi Patris, per B. Maurum ejus discipulum, omnis pene Gallia ejus institutionis & religionis suscepit exordium : deinde per eum, & eos quos ipse ad justitiam erudivit, per plurima temporum spatia, eadem religio ad cumulum perfectionis excrevit. [4] Eis ab hac vita decedentibus, justitia rarescente, nequitia crebrescente, & matre omnium bonarum virtutum disciplina tepescente, cœperunt studia Patrum piorum deficere : & sicut per religiosos & fervore sancti Spiritus plenos, sanctæ institutionis norma gradatim perfectionis accepit augmentum ; ita per negligentes & desidiosos, paulatim decidit in defectum. Salutaris igitur propositi perniciosa defectio usque ad tempus illud irrepserat latitando, quo favente Wilelmo, Christianissimo Aquitanorum Principe, beatæ memoriæ Abbas Berno nomine, in partibus Burgundiæ, cespite Matiscensi, pago qui vocatur Cluniacus, monasterium cœpit construere ; & in quantum potuit, in eadem constructione elaborare studuit, & piæ devotionis affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit effectum. Hujus enim merito & exemplo, plures tranquillum portum monasterii requirentes convertuntur de seculo : ex quibus omnibus unum excipiendo recolimus, & recolendo excipimus, quem ad salutem multorum provenisse comperimus. Fuit vir ille Odo nomine, vir per cuncta laudabilis, beatissimi Martini Ecclesiæ Turonensis Pontificis fidelis devotissimus, & ejusdem Ecclesiæ Clericus & Canonicus. Hic etenim vir honestus & humilis, admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam supradictus Pater ab hac luce discessit, ad regimen Abbatiæ multorum fidelium electione successit. Deinde qualiter ad culmen virtutum pervenit, studiis ejus narrantibus, Romanus orbis edidicit. Huic successit felicis memoriæ Heymardus nomine, beatæ simplicitatis & innocentiæ filius. Hic in augmentatione prædiorum & acquisitione temporalis commodi adeo studiosus fuit, & in observatione satis devotus : hic & amissionem temporalis luminis, & quidquid sibi adversitatis accidere potuit, absque omni murmuratione & indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir, ob meritum patientiæ, simplicis & innocentis vitæ, tanto talique a Christo ditatus est munera, ut ejus tempore ad amorem monastici ordinis auctor nostræ salutis B. Maiolum dignatus sit accersere. In hujus vero conversionis obsequio, multum valuit venerabilis viri Hildebranni dulcis collocutio & spiritalis suggestio. Hic cum esset ex prioribus Cluniacensibus monachis, & ejusdem monasterii Præpositus, bis invitatus est ut officium Abbatiæ susciperet ; sed noluit, quia semper plus obedire quam præcipere, & magis subesse quam præesse voluit. Putat me aliquis forsitan desipuisse, idcirco quia, cum de B. Maiolo disponerem scribere, de superioribus me tanta contigit edixisse : non tamen quis credat fortuitu accidisse, sed de industria provide factum esse. Quidquid enim in superioribus de justis & sanctis hominibus diximus, totum in isto de quo loqui volumus, vel pleniter, vel ex magna parte redolere cognovimus. [5] Fuit vir iste beatissimus Pater noster Maiolus, præclaro stemmate ortus, & a nobilibus parentibus pervigili cura ab ipsa infantia nobiliter enutritus. Procedente pueritiæ tempore, addictus est Ecclesiasticis studiis, ut imbueretur litteris spiritalibus. Superno igitur nutu & divina providentia actum est, ut tam bonæ spei puer tunc in divinis actibus arctius intentus esset, ut totum adolescentiæ tempus sine periculo castitatis transigeret ; & ita factum est, ut per totum vitæ suæ spatium, decus in corpore suo retineret virgineum. Juvenili jam imminente ȩtate, altiora & potiora in divinis, acriora in humanis studiis & graviora non distulit attentare ; & ideo per utramque exercitatus doctrinam, non timuit accedere Lugdunensem ad aram. Deinde apud hanc urbem, philosophiæ nutricem & matrem, & quæ totius Galliæ ex antiquo more & Ecclesiastico jure non immerito retineret arcem, Antonium, virum eruditum & prudentem, in liberalibus studiis habere voluit præceptorem. Postea vero multo magis exempla secutus Antonii, illius magni & solius Christi discipuli, quam studia istius Antonii seculari professione Philosophi ; a supradicta urbe ad civitatem Matiscensem, a proceribus patriæ & civibus suis, videlicet cognatis & amicis, invitatus veniens, ut erat vir religiosus, religiose aliquantulum apud illos mansit : cujus vita laudabilis & admirabile studium, non potuit latere supradictæ civitatis Episcopum : a quo humiliter invitatur, consultu Clericorum & civium, ut in eadem Ecclesia non dedignaretur administrare Archidiaconatus officium. Vir quippe ut erat humilitatis gratia præditus, parere non distulit, quod sibi divinitus per ministerium Pontificis imperari cognovit. Et ut res postmodum late patuit, totum illud negotium ad majoris utilitatis dirigebatur cumulum. Suscepto denique tantæ dignitatis officio, talem se exhibuit, ut Deo placeret & mundo : non mundo in maligno posito, sed mundo per sanguinem Christi reconciliato Deo Patri. [6] Habet enim prædicta civitas vicinum monasterium, quod multis videtur spiritalibus studiis decentissime adornatum, ad quod jam dictus Senior a Patre monasterii & Fratribus frequenter accersitur ; cum quibus & frequens habebat colloquium & spiritale contubernium. Inter ipsa denique dulcissima colloquia & mutua sincerissimæ caritatis obsequia, videntes Fratres supradicti cœnobii mentis intuitu ejus Angelicam faciem, audientes cordis auditu mellifluam facundiam, desiderabant ut eum possent sibi acquirere Fratrem, quem postmodum habere mererentur & Patrem. Erat ad hoc intentus grex omnis Dominicus, sed ille senior Hildebrannus, de quo supra diximus, ut evenire posset elaborabat ardentius. Generabat jam in eo gratia Domini contemptum seculi, secundum & votum Fratrum supradicti cœnobii. Quid plura ? Deposito Ecclesiasticæ dignitatis officio, spreto mundanæ nobilitatis supercilio, relicto seculari & amicorum & parentum consortio, ut libere posset servire vero Regi Christo, totum se subdidit cȩlesti magisterio. Nec multo post condicto tempore, certo die ad moansterium veniens, officiosissime suscipitur, regulariter introducitur, & (ut moris est) honorabiliter & caritative tractatur. Quam grande fuerit gaudiū inter Fratres de ejus adventu, quam ingens lætitia, quam celebris exultatio, non potest ad plenum noster edicere sermo. Deinceps adfuit ei ad contemptum mundi prompta voluntas, ad amorem Dei firmissima caritas, ad dilectionem proximi cara fraternitas, ad perdiscendum regularis observantiæ ordinem nulla difficultas, & ad exhibendum non solum Abbati sed etiam Fratribus obedientiæ bonum celeris alacritas, & ad dandum omnibus exemplum regnabat in eo pura simplicitas. [7] Qualis fuit ejus conversatio inter Fratres in initio suæ conversationis, apparuit ex affectu eorumdem Fratrum tempore celeberrimæ suæ electionis. Non erat jam necesse, ut aliquis eum ad observantiam regularem instrueret, quem, ut sanctus Euangelista dicit, unctio gratiæ cælestis de omnibus erudiebat. [1 Joan. 2] Cœpit interea vita & doctrina tam perfecte clarescere, ut in domo Dei, laude fidelium, omnium primum & præcipuum locum meruerit obtinere. Sic enim placuit Divinitati, ut per diversos gradus humilitatis ascenderet ad culmen monasticæ perfectionis ; ut non jam ex aliis unus, sed inter ceteros & super omnes videretur præcipuus. Sexto namque anno (ut fertur) conversionis suæ a seculo, supra nominatus Abbas felicis memoriæ, Domnus videlicet & pius Pater Haymardus nomine (cujus monachus beatus erat Maiolus, cujusque monitis & jussionibus tota mentis intentione & corporis possibilitate parebat, semperque parere decreverat) cœpit destitui interea tota valetudine corporis, & (quod sibi gravius erat, licet patienter ferret) amissione temporalis luminis. Et cum jam se ad occasum vergere præsciret, & cognosceret se non posse diu tanti cœnobii tantarumque spiritualium ovium curam gerere ; de ordinatione cœpit monasterii, suique successoris electione, cum spiritalibus & religiosis Fratribus spiritaliter tractare, & cum tranquillitate animi patienter disponere. Facta est autem ab omnibus inquisitio ; & ad quem omnium Fratrum tendebat, ad Domnum scilicet Maiolum, pervenit electio : de cujus etenim electionis negotio, secundum granditatem sui dicere non sufficio ; sed, ut eloquio utar brevissimo, nec ibi nec alibi ad illud officium, B. Maiolo nec potuit nec poterit præstantior inveniri. [8] Quid plura ? Electus advocatur, invitatus resistit, rogatus contradicit, adjuratus tremiscit, interdictus quiescit : proinde laudes Deo referimus, quoniam superavit contradictionis decretum obedientiȩ prædicabile documentum. Postremo a Fratribus eligitur, a populo acclamatur, a Pontificibus benedicitur, & a supradicto Patre monasterii in loco sublimi celeberrime collocatur, & a Fratribus officiosissime salutatur, & ab omnibus Domnus & Abba honoratur & colitur. Et non solum a suis, sed etiam ab omnibus, qui eum videre & cognoscere potuerunt, ultra omnes sui temporis homines, omni honore & veneratione est habitus : de cujus ortu vita & moribus, miraculis & obitu, majorum nostrorum dicta præclaro famine prolata sufficiant. Illi vero qui de magnis maxima dicere potuerunt, clarissimos ejus actus & merita a Domino sibi collata magnifice descripserunt. Ego vero ultimus servorum illius servulus, non alia sed ea quæ ipsi præfati sunt, stylo paupere ac brevissimis distinctionibus capitulatim quoquomodo ausus sum adnotare, secutus Alcuinum, majoris Caroli Imperatoris Magistrum : sic & impar eo, quantum peccator justo, illitteratus perito, fari nesciens facundissimo. Ille summi & incomparabilis viri & sanctissimi Sacerdotis Martini vitam, a Severo Sulpitio altissimo stylo descriptam, dictis plenioribus elucidatam, ad nostram nostrorumque similium destinavit notitiam : sicut autem nemo post Apostolos beatissimo æquatur Martino, ita & ego multum me imparem profiteor Alcuino. Dixit ille, utpote magnus, magna de magno : dicam ego parvus, parva de magno. Dixit ille de suo Martino, sicut de summo Sacerdote & incomparabili viro : dicam ego de Maiolo, sicut de piissimo Patre & Abbate sanctissimo, præstantissimo viro, & vere Catholico. [9] Fuit igitur ille clarissimis natalibus ortus, & ex utroque parente gemina nobilitate coruscus. Hic ad illuminationem multorum, ab ipso æterno Lumine luminum, velut astrum persplendidum, humanæ conditionis destinatur ad ostum. Fuit enim ipse nobilis ut erat, & nobiliter nutritus, & solerter eruditus. Et ut ab inferioribus ad altiora conscendere valeamus, erat vir jam dictus, sæpe dicendus, sæpeque recolendus, ingressu gravis, voce sublimis, ore facundus, visu jucundus, vultu Angelicus, aspectu serenus, in omni motu, gestu vel actu corporis honestatem præsentans. Omnium membrorum convenienti positione decentissime comptus : omnium mortalium mihi videbatur pulcherrimus. Erat enim fide firmus, spe certus, gemina caritate refertus, sapientia clarus, intellectu mirabilis, consilio providus, robustus fortitudine, spiritualis scientiæ assiduus cultor, & caritativȩ pietatis verus amator. Replevit eum spiritus timoris Domini : qui ut David Propheta testatur, initium sapientiæ esse dignoscitur : illius videlicet sapientiæ, cujus claritate B. Maiolus perfusus, cælestium beatitudinum meruit percipere munus. [Psal. 110] Hujus muneris lumine noster Maiolus accensus, cum pauperibus spiritu pauper voluit fieri, ut a Rege cælorum regno cȩlesti mereretur ditari. [Matth. 5] Cum beatis mitibus studuit mitescere, ut cum ipsis posset terram viventium possidere. Cum beatis lugentibus desiderabat, filiorum suorum negligentias & totius mundi discrimina plangere, ut ad æternam consolationem cum suis omnibus posset pervenire. Esurientibus & sitientibus justitiam, eamdem justitiam esuriendo & sitiendo studuit sociare, & cum ipsis in cælesti convivio epulari, semper & spiritualibus deliciis satiari. Studuit ut miseris misericors esset, ut cum beatis misericordibus misericordiam a Domino consequi posset. In quantum homo intentus assidue cælesti desiderio, divinam contemplationem justis meritis & jugi deprecatione meruit obtinere, ut cum beatis cor mundum habentibus dignus meretur Domini visione. Et ut verissime mereretur Dei filius vocari & esse, perfecte didicit esse pacificus, ut non tantummodo ad possidendam animam suam haberet patientiam, sed ut omnes discordantes (ut potuit) ad concordiam revocaret & pacem. Propter justitiam persecutiones & passiones ab antiquo hoste & malis hominibus patienter didicit sustinere, ut beatus propter justitiam patientibus & spiritu pauperibus, ad percipiendum & possidendum regnum cælorum, posset fieri sociatus. Tribus supradictis adornatus virtutibus beatissimus Pater Maiolus, & octo ex Euangelio benedictionibus circumfultus undique, etiam quatuor Cardinales disciplinas ferventi desiderio studuit acquirere, & acquisitas operibus justis incolere, ut per prudentiam suam suorumque in antea provideret salutem ; per temperantiam, quæ alio nomine vocatur modestia, temperamento justæ discretionis modeste disponeret spiritalia injuncta sibi negotia ; per fortitudinem, diabolo vitiisque ejus valeret resistere, & resistendo ipsum auctorem malitiæ, decertando legitime, viriliter superare ; per justitiam vero, quæ per omnia genera virtutum diffunditur, & earumdem virtutum condimentum esse videtur, sobrie & pie & juste vivendo, bonum certamen certando, cursum consummando, fidem servando, repositam sibi coronam justitiæ ab ipso mereretur percipere, qui est omnium virtutum largitor & auctor, & ante omnia & super omnia Deus benedictus in secula : cujus benedictionis largitas & clemens benignitas contulit nobis in munere, quo tali tantoque frueremur Pastore. In quo habemus exemplum quod sequamur, & in quo nobis apposita est forma cui imprimamur : sicut B. Gregorius de capite nostro Jesu Christo Domino nostro dicit, in cujus corporis propagatione B. Maiolus, veluti sanctissimum membrum, optimum locum meruit obtinere. CAPUT II. Miracula. Conversio multorum. Obitus. [10] De cujus vita & virtutibus animæ cum quis audierit præscripta prædicamenta retexere, curabit forsitan de miraculis visibilibus & corporalibus signis inquirere, quibus astipulatur & corroboratur fides illorum, qui solent dubitare de meritis & præmiis electorum : quibus B. Gregorii verbis respondendum est : Fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet experimentum. Et ne quis dubitet de sanctitate ejus & gloria, discat ab eis, qui eum visu & auditu noverunt, qualiter vixit, qualiter docuit, & qualiter plenus dierum, adornatus virtutibus, ab hac luce discessit : & cum cognoverit eum fidelium attestatione sancte vixisse, recte docuisse, credat eum proculdubio ad Sanctorum omnium gloriam Christo duce pervenisse. Quanta per eum Dominus & ante & post transitum ejus ostendere dignatus est miracula, testantur volumina a doctissimis viris ordinata, sensu Catholico, calamo conscripta rhetorico, & in quibusdam locis metro variata dactylico. Et quia Deus omnipotens nullum tempus patitur transire sine testimonio suæ benignitatis, ad corrigendas negligentias nostræ fragilitatis, frequenter renovat exempla sanctitatis. Sed & isto tempore frequentius solito contigit evenisse. Inter omnes titulum sanctitatis præferentes, qui nostris temporibus effulserunt, B. Maiolus præcipuus apparuit : de cujus honestis moribus, & vitæ honestæ virtutibus, a nobis pro tempore pauca dicenda sunt. Ut vere fatear, fuit ad omnia utilis, & per cuncta laudabilis. Erat enim honestas in actione, sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate, patientia in adversitate. Mansuetis erat affabilis, superbis terribilis, parcus cum debuit, diffusus ut decuit : non diversus in habitu, non confusus in actu ; quantum ab hominem, unus semper & idem. Devotus imitator Sanctorum, & eorum maxime intentus auditor esse studuit, quorum servituti & disciplinis ad obediendum & serviendum se subdidit. Illam septenariam copulam, ab Apostolo Petro in ternario & quaternario numero, ordine mirifico luculenter dispositam, non aure surda audiens, audiendo addidicit, & ut alii discerent, lingua ac manu perdocuit ; ministrans in fide virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. [2 Pet. 1, 6] Præferebat etiam dialecticis syllogismis, & rhetoricis argumentis, & omnibus ingeniis philosophorum omnium, Apostolicæ simplicitatis prædicabile documentum, dicens cum Paulo : Ego enim didici, in quibus sum sufficiens : scio & humiliari, scio & abundare : ubique & in omnibus institutus sum, & satiari & esurire, & abundare & penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. [Phil. 4.] [11] Tantorum doctorum & divinorum philosophorum sapientia perdoctus, & totius ecclesiasticæ disciplinæ eruditionibus & virtutibus illustratus, ut de Moyse Ecclesiasticus sermo loquitur, Factus est Deo dilectus & hominibus, & ideo memoria ejus in benedictione est. [Eccli. 45.] Vere dilectus Deo & hominibus extitit Pater Maiolus, quia per dilectionem Dei & proximi (quam firmiter tenuit) Deo placuit & hominibus : ita studuit placere hominibus, ut Deo non displiceret ; ita Deo, ut hominibus prodesset. Placuit Deo, bene vivendo, & recte docendo : placuit hominibus, pro posse spiritalia & temporalia eis beneficia exhibendo. Vere enim memoriam ejus in benedictione cognoscimus existere, dum recolimus & adhuc perspicue cernimus, per eum & eos quos in Christo genuit, ædificia fabricæ cælestis excrevisse, crevisse, & crescere. Et ut pace spiritualium artificum, in eadem fabrica laborantium, dicam ; unus præcipue refulsit, qui nuper rebus humanis excessit, & qui plus omnibus nobis laboravit, Dominus videlicet & Abba Willelmus : de cujus clarissimis actibus, & vita laudabili, & mirabili conversatione, parvitas nostra non sufficit, quod sentit, ad plenum referre. Quam perspicue beatissimi Maioli ejusq; discipulorum in benedictione existat memoria, respondeant monasteria ab ipsis, alia a fundamentis constructa, alia de corruptione cum incremento virtutum ad meliorem statum reducta. Quantum vir iste, de quo loquimur, Deo placuit, per signa & miracula, quæ per meritum ejus Dominus operatus est, hominibus manifeste dignatus est demonstrare ; dum, multorum fidelium ut fidelissima testatur relatio, multi diversis infirmitatibus constricti, etiam de vita desperantes, ab eo visitati, per gratiam Domini pristinæ sanitati sunt redditi. Plures, oculorum detersa caligine, per meritum ejus clarius cœperunt videre. Multi, diversi generis febribus affecti, præstante Domini gratia, ejus orationibus sunt liberati. Multi, ut ferunt, a veneno serpentium, morsibus luporum & canum, incursione & illusione dæmonum, per Dominicæ Crucis signaculum dextera ejus expressum, meruerunt recipere salutare remedium. Multi in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum, & ceteris incommoditatibus, ejus sunt liberati intercessionibus. Aliquando candelæ, vel negligentia cubicularii, vel occasione alicujus eventus, in noctibus ante lectum ejus extinctæ, ut testati sunt qui adfuerunt, divinitus sunt lumini restitutæ. [12] Cum esset aliquando in monasterio sanctissimi Martyris Dionysii, & nocturno tempore legeret (ut sui moris erat) ejusdem Martyris & admirabilis utraque lingua, utraque conditione philosophi, librum de Principatu cælesti ; gravi somno superveniente, candela de manu ejus super libri paginam defluit. Accidit tunc quiddam mirabile insolitum. Ignis naturæ suæ officium prosequens, linum consumpsit & ceram ; paginam dimisit illæsam. Si non resuscitavit mortuorum corpora, sunt alia potiora & clariora, quæ per eum Dominus patravit, miracula. Si anima plus est quam corpus, multo major & excellentior est animarum ad vitam æternam reparatio, quam resuscitatio corporum, ad vitæ hujus ærumnas & pericula redeuntium. Quantos de morte animæ & vitiorum voragine suscitavit, & in vias vitæ suo exemplo introduxit, eorum numerositas soli Deo cognita, dinumerare non sinit. His & ejuscemodi virtutibus clarus, Deo & hominibus extitit carus. Multi Catholici & honorabiles Clerici, religiosi monachi & reverendi Abbates venerabantur illum, ut sanctissimum Patrem. Sancti & sapientes Episcopi tractabant illum, ut carissimum Fratrem. Ab Imperatoribus & Imperatricibus, Regibus & mundi Principibus, Senior appellabatur & Dominus. Honorabatur a Pontificibus Apostolicæ Sedis, & vere erat eo tempore Princeps religionis monasticæ. Ille Divus Cæsar & Maximus Otto, eum diligebat pectore toto : diligebat eum ejusdem Cæsaris conjux Diva Adaleida, Imperatrix Augusta, caritate sincerissima & devotione carissima. Diligebat eum eorum filius humili devotione Imperator Otto ; affectu & non dissimili voto Conradus, supradictæ Imperatricis frater nobilis & pacificus, ejusque Mathildis nobilissima conjux, quanto frequentius faciem ejus cernebant, tanto amplius in ejus amore crescebant. Quid dicam de nobilissimo Henrico, Burgundionum Duce ? quid de Lamberto, illustrissimo viro & nobilissimo Comite ? quid de Willelmo ? quid de Richardo, Aquitanorum & Normannorum fortissimis Ducibus ? quid de Italicis Principibus & Marchionibus ? Quantum illum Willelmus Rector Provinciæ coluit, vita illius & finis ostendit : per ejus quippe meritum & fidele obsequium, B. Benedicti percipere meruit habitum. Archenbaldus etiam, Silviniacensis loci Provisor fidelissimus, inter suos clarissimus, & adjacentis patriæ pater, & pauperum tutor fortissimus, quantum & qualiter extitit B. Maiolo devotus, supradictus multimode prædicat locus ; ab eo, & ante & post transitum semper dicendi Patris, ædificiis & divitiis, & diversorum ornamentorum speciebus ornatus & nobilitatus, ita ut deceret si tale quid fecisset aliquis ex Regibus. Iste vero qui nunc superest, honoris ejus heres & nominis, bene tractat locum illum, nullum etiam infert habitatoribus damnum. [13] Adeo magnificatus & glorificatus est B. Maiolus Domini præveniente gratia, in conspectu Regum & Principum, coram omni populo, ut possimus dicere de eo sine dubio, quod de Moyse Dei famulo Ecclesiasticus replicat sermo ; Glorificavit illum in conspectu Regum, & ostendit illi gloriam suam. [Eccli. 45] Hugo Rex Francorum quotiens illum vidit, humili devotione suscepit, & cum magno honore tractavit : tempore vero suæ vocationis ad se venire rogavit, ea intentione ut monasterium S. Dionysii ejus consilio & adjutorio, melius quam tunc erat, ordinari posset. Ille, sciens dictum a Domino ; Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo. [Luc 20, 24] Et illud Apostoli præceptum ; Deum timete, Regem honorificate. [1 Pet. 2, 4] Ad illud negotium peragendum, gaudens iter suscepit, usque ad locum Silviniacum pervenit, ubi, se Deo vocante, plenus dierum & sanctitatis ex hac vita obiit quinto Idus Maii, illucescente feria sexta post celebrationem ipsius sacratissimæ solennitatis, qua Christus Jesus Dominus noster, subacto mortis principe, ad dexteram Patris ascendit, & fideli suo Maiolo ascendendi post se iter ostendit. Post cujus transitum supradictus Rex Hugo, adventus sui præsentia & regalibus donis, exequias ejus honoravit & tumulum : ubi præstante Domino multa patrata sunt & patrantur miracula, & plurimis plurima præstita sunt & præstantur beneficia. Quorum numerositatem & magnitudinem non sufficit per ordinem omnium nostrorum enarrare memoria : sed, ut brevissima utar conclusione, ad sepulcrum istius sanctissimi viri de quo loquimur, & cujus vitam & merita caritati fidelium commendare nitimur, gratia & misericordia Christi a quacumque infirmitate detenti, multi sanati sunt & sanantur infirmi. Ibi paralytici eriguntur & claudi, ibi febricitantes sanantur & cæci, ibi a dæmonibus possessi mundantur, & nescimus cujus generis igne terribiliter & miserabiliter adusti liberantur : & quisquis ibi devotus adveniens de quacumque necessitate fideliter auxilium expetit, voti sui compos effectus redit ad propria sospes & & lætus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in unitate spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen. CAPUT III. Præsagium de Saracenis e Provincia ejiciendis. [14] Cum enim huic sententiæ vellem finem imponere, in qua de B. Maioli vita & moribus fideli temeritate & humili prȩsumptione nisus sum aliquid dicere ; venit in [mentem] memorabile quoddam prȩsagium, quod in genitore illius quorumdam fidelium relatione audiveram gestum ; quod, ut quidā referunt, isdem pater frequenter jucundo sermone solitus erat referre ; sed ego huic operi timebam inserere, ne alicui videretur incredibile. [Sed] postquam accidentia quædam, quæ temporibus illius evenire contigit, quibus præsagium illud apertissima ratione favebat, recolere cœpi ; indubitanter inde aliquid dicere disposui : sed insolitæ rei nova materies contradicebat incipere, quod ob granditatem sui timebam, me non posse perficere. Et cum hæc cogitarem, dicebat ipsa mea cogitatio mihi : Tam idonee poterit quis referre ingenio alicujus viri boni delusam crudelissimam rabiem lupi, sicut ille retulit mansuetudinem & obedientiam leonis, qui scripsit vitam B. Hieronymi divinȩ Legis interpretis, doctissimi, eruditissimi & Catholici viri. Imminente itaque tempore illo, quo ab Hispaniæ finibus ebulliens crudelissima Saracenorum ingens multitudo, per iter navale ad terminos usque Italiæ atque Provinciæ pervenit, & in utroque regno utriusque ordinis sexus & ætatis hominum strages dedit ; deinde monasteria destruens, urbes, vicos, villasque depopulans, & sic per Alpes Julias, usque ad Juga Penninarum Alpium rapido cursu pervenit : ibique impietatis suæ fræna relaxans, per multorum temporum spatia Christiani nominis populos diversis infestationibus & calamitatibus afflixit ; & alios occidendo, alios capiendo, alios bonis suis omnibus expoliando, impietatis suæ vota taliter tyrannica exercitatione complevit. Inter cetera mala, quæ populus ille nefandissimus gessit, beatissimum Patrem Maiolum, a liminibus Apostolorum redeuntem, fraude & insidiis cepit, rebus omnibus expoliatum vinculis alligavit, fame & siti afflixit. Ille vero divinitus absolutus, ad postremum pecuniis monasterii sui redemptus, de manibus illorum Domino protegente evasit illæsus ; & ejus injusta captio, expulsionis illorum & perpetuæ perditionis fuit occasio. Sicut vero post passionem Christi, Judæi sunt a suis exulati ; ita post captionem servi illius & fidelissimi ejus famuli Maioli, Saraceni a finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum & Vespasianum Romanorum Principes Dominus de Judæis vindictam exercuit, ita per Wilelmum illustrissimum virum & Christianissimum Principem ; meritis beati Maioli, jugum Saracenorum ab humeris Christianorum deposuit ; & multa terrarum spatia, ab eis injuste possessa, ab eorum tyrannica dominatione, potenti virtute eripuit. Sed his dictis, necesse est ut ad proposita redeamus. [15] Quæ sunt quæ proposuimus ? Præsagium quoddam memorabile, favens accidentiis, temporibus B. Maioli supervenientibus. Quæ sunt illa accidentia ? Saracenorum improvisus adventus, Christianorum afflictio, monasteriorum & urbium destructio, ipsius B. Maioli captio, redemptio & liberatio, & ejusdem ferocissimæ gentis, a Christianorum finibus, Christo auxiliante, dejectio. Quod vel quale est illud præsagium memorabile ? Præcessit enim crudelissimam infestationem Saracenorum rabies inaudita luporum, in illis maxime partibus, in quibus post transitum maris totus Saracenorum efferbuit impetus. Diximus pro modulo, qualiter liberata est fidelium multitudo a Saracenorum persecutione : dicamus pro posse, quo ordine liberata est patria a luporum infestatione. Fuit eodem tempore quidam miles in illis partibus, nomine Folcherius, in armis strenuus, jure hereditario ceterisque bonis & divitiis ditissimus, & ut de nobilissima ejus prole diximus, ex utroque parente gemina nobilitate coruscus ; vir magni consilii, prudentis sagacisque ingenii ; pater videlicet istius sanctissimi Patris nostri, de quo loquimur, Maioli : in cujus possessione & affinitate, supradicta rabies luporum excrevit quam maxime. In quorum, horum videlicet luporum multitudine, unus videbatur ceteris corpore validior, cursu velocior, ad dilacerandum crudelior, ad devorandum elatior, in tantum ut humanorum corporum membra sua ferocitate deglutiret integra. [16] Tunc vir ille audiens & videns quotidie talem pestem tantamque calamitatem excrescere, non modo suam, sed etiam aliorum necessitatem cœpit intra se tractare, & intensissime cogitare qualiter se suosque cives de tanto talique periculo potuisset liberare. Tunc demum divino nutu admonitus, cælesti consilio confortatus, præcepit sepes erigere, caulas componere, arietes, oves, & agnos in eas introducere, quod nullus eo tempore, propter luporum rabiem, ausus erat facere. Deinde armis militaribus, lorica videlicet & galea indutus, desuper totus ovinis pellibus tectus, cœpit nocturno tempore juxta caulas residere ovium. Facta est autem in una noctium, super easdem caulas ovium, incursio luporum. Nutu Dei accidit ut lupus, qui crudelior erat, super virum præstolantem se irrueret ; super dorsum ejus saltum dedit, utrosque pedes super humeros ejus posuit, cœpit circumquaque exquirere unde facilius arietem, qui non aderat, posset extinguere. Guttur & collum inveniebat lorica munitum, caput galea tectum, corpus regio septum munimine : nulla parte potuit illum nocere. Vir ille statim utrasque manus extendens, lupi pedes ambos arripiens, fortis, ut erat, fortiter lupi membra suis membris adstringens, concito cursu ad socios redivit : quibus diu expectantibus, & de tali agone dubitantibus, offertur eorum obtutibus magnus pro magno munere lupus. Servatur vivus in crastinum, præsentatur hominibus, quibus fuerat semper infestus : occiditur, dilaceratur, & inter ejus viscera humanorum corporum inveniuntur integra membra. Occisus trunco suspenditur, & dum unus occiditur, omnes alii ab illis finibus effugantur. [17] Si quis hæc prudenter intelligi voluerit, aliquid spiritale inde conjicere poterit. Per luporum rabiem, ego credo denuntiatam Saracenorum sævitiam. Per illum virum, in laico habitu in multis laudabilem, qui lupum delusit, & deludendo occidit ; filium ei intelligo præmonstratum, qui lupo invisibili, antiquo videlicet hoste, Christi virtute superato, cum suis omnibus vitiis & illusionibus spreto, cælesti virtute & spiritualibus armis subacto, multorum fidelium animas, de potestate ejus, exemplo, doctrina, & meritis suis eripuit, & in viam salutis, vitæ, & veritatis, & justitiæ introduxit, ipso præcedente, comitante, & subsequente, qui est via, veritas, & vita, Dominus videlicet Jesus Christus, qui vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.