PROLOGUS. [1] Vitam Beatissimi Patris Maioli, confusa diffusione dispersam potius quam digestam, ut simplici brevitate colligerem & expedirem, Fratrum studiosa caritas imperavit : caritas injunxit ut scriberem, & ut præsumerem tantum opus, piæ securitatis audaciam inspiravit : ipsa quoque, quæ numquam excidit, felicem exitum pietatis proposito non negabit. In hoc ergo spiritu libertatis atque fiduciæ dilucida veritate breviter deflorabo, quos per B. Maiolum sol justitiæ radios suæ virtutis infuderit huic mundo ; & propositis auctoribus qui de illo scripserunt, sicut ex eorum tractatibus deprehendere potero, sensum veritatis eorum meo loquendi genere palliabo : nec opus erit compendia virtutum ejus rhetoricis coloribus investire, ne gloriam tanti viri non meritorum radiis illustrasse, sed verborum nebulis videar obruisse. Ipsa per se sobria nuditas gestorum ejus habet plurimum claritatis & luminis, cui certe si alienos colores induxeris, non amplificas gratiæ dignitatem, sed obumbras & minuis gloriæ majestatem. Auro quippe suus splendor omnino detrahitur, si argenti claritas inducatur ; & argenteæ puritati non mediocrem injuriam irrogas, si ei vilitatem plumbeam superducas. Non indiget vita Maioli ut urbanæ facundiæ titulis coloretur, quæ variis & festivis cælestium signorum splendoribus mirabiliter insignitur. Sed nunc ad ipsam pietatis historiam maturetur accessus : faveat huic operi simplex Spiritus veritatis, qui voluntaria oris mei sic bene disponat & ordinet, ut me & a vitio superstitionis immunem, & a culpa mendacii faciat innocentem. CAPUT I. Ortus. Studia. Archidiaconatus. Eleemosynæ. Vita monastica. [2] Beatus itaque Pater Maiolus, major meriti dignitate quam generis, transcendit suorum natalium claritatem nobili privilegio sanctitatis. Provinciæ regionis indigena, usque ad ipsos Galliæ Proceres affinitatis suæ terminos dilatavit, & a linea sanguinis Gallicani magnum sibi nobilitatis apicem comparavit : illustrior tamen fide & religionis honore nobilior, quidquid sibi ad luxum & superbiam vitæ contulerat gratia carnis & sanguinis, prudenter transtulit in argumenta virtutis. Nutritus tenere parentum cura, litteratoriis artibus traditur informandus : processu temporis cum ætas in eo adolesceret & facultas, liberalibus studiis liberaliter imbuendus : cui etiam in scholaribus disciplinis gratia præsto fuit, quæ vivacitatem ingenio, tenacitatem memoriæ subministrans, vas electionis suæ thesauris cælestibus cumulabat. Mira facilitate animi combibebat omnia, assignabat memoriæ universa, ut quidquid semel in pectoris armarium trajecisset, perennis memoriæ laqueis irretiret. Coætaneis & & conscholaribus exemplo erat : eis vero, qui in illo cælestis gratiæ præludia noverant auspicari, miraculo habebatur. [3] Cumque adhuc sub annis puerilibus, ætatis impotentia teneretur, & ipsa debilitas pupillaris virtutis studium propulsaret ; concepto spiritu fortitudinis cœpit pueriles ineptias declinare, & lenocinia verborum manu sanctæ gravitatis abigere, Jam tunc Spiritus adoptionis eum in filium lucis adoptans, cœperat apud eum familiariter conversari ; & ponens in ejus pectore thronum suum, in illius conscientiæ tabula amoris sui rudimenta sculpebat. Innatus est ei amor perpetuæ castitatis : devovit Domino primitias carnis suæ ; & seipso melius nihil habens, seipsum obtulit, præparans Deo virgineam in suo corpore mansionem. Horrebat divinitus informata voluntas blanditias carnis ; votis puerilibus blandientes satellites voluptatum delicias, quasi venena mortifera fugiebat : quidquid immunditiæ vicinum fuerat & cohærens, amicus munditiæ respuebat : verecundus pudor faciem nobilis pueri venustabat, & pudicus oculus pudicæ conscientiæ nuntium se præbebat & testem. Videres in virgine puero lascivam pueritiæ levitatem censoriæ gravitatis acrimonia condemnari : videres insolentiam puerilem & motus incompositos ætatis illius matura morum canitie castigari. Hæc in eo, mater gratia, seminaria virtutum spargens, suis eum artibus imbuebat, suis disciplinis & legibus informabat : præsignans qualis postmodum futurus esset, cujus infantiam tanta compositionis arte Spiritus sanctus informasset. [4] Jam pueritiæ metas evaserat, & in florem adolescentiæ ferebatur ; cum parentes illius mortis publicum iter ingressi, eum sibi reliquerunt superstitem & heredem. Sed cum violenta Saracenorum manus, a finibus suis ebulliens, Provinciam occuparet, vastaret, dirueret atque diriperet ; relictis fundis, qui sibi ex paterno jure numerosiores obvenerant, Matisconam Burgundiæ civitatem advenit : ubi a quodam suorum affinium, qui inter urbis Proceres nobilitate & opibus eminebat, gratanter exceptus, & illo medio apud Episcopum conciliatus in gratia, divinis deinceps ministeriis mancipandus, ordinatur in Clericum & in Canonicum majoris ecclesiæ promovetur. In quo dum Pontifex pietatis auspicio primitias bonæ spei ex ipsa honestatis claritate colligeret, sæpius inculcans & repetens miscebat cum eo de servanda integritate sermonem : hortabatur eum familiari colloquio, ut nitorem munditiæ & sanctimoniæ candidatum integro corpore custodiret & corde : decere puerum, qui puritatis Auctori sacramento Clericatus fuerat dedicatus, virgineam carnem & mentem integram retinere ; primogenitum castitatis, ne a contrario spiritu suffocetur, sigillo fidei muniendum. Quod libenter audiens devotus puer, in custodiam castitatis tanta ambitione concaluit, ut minus honestas confabulationes & suspecta consortia fugiens, honestis & gravibus personis adhæreret, & suos quoque contubernales honestos faceret & pudicos; terram quoque cordis sui & agrum conscientiæ spiritalium virorum doctrinis spiritalibus compluebat : & mentem suam, ne otiantem & oscitantem spiritus malignus irrumperet, honestis occupationibus exercebat. [5] Qui etiam sapientiæ zelo ductus, amore & desiderio litterarum, Lugdunum, Galliæ primam Sedem, expetiit ; & sub Antonio quodam, sub quo Philosophiæ studia præcipue tunc florebant, disciplinis liberalibus operam dedit : multumque in brevi proficiens, discipulum exuit, & in Magistri vocabulum & honorem felici transitu convolavit. Inde quoque rediens Matisconam, cum celebris odor virtutum ejus circumjacentium aures & animos solenni opinione compleret, imponitur lucerna candelabro : & juvenis totus ex merito subsistens & gratia, invitus & nolens subit Archidiaconii personatum. Diaconii suscepto gradu, legibus Apostolicis se totum collineans & conformans, talem se vita & moribus exhibere curabat : qualem esse debere Diaconum Paulus in suis Epistolis præfigurat. Fit Maiolus, juxta nominis sui allusum, major oculus Episcopo Matisconensi : qui non tantum privatis actionibus exequendis, sed toti Ecclesiæ dispensando, curam provisionis impendebat ; & acceptæ administrationis officium viva diligentia prosecutus, studio prædicationis insudabat ; cumque plura ageret quam doceret, seipsum illis, cujus imitatores deberent fieri, proponebat. [1 Tim. 3, 8] [6] Caritas, quæ sibi in illo summum vendicaverat principatum, sua negligens, aliena curabat, magis eligens communis fieri quam privata. Tam vera condescensione affluebat in pauperes, ut compassionis igne super afflictorum miseriis ureretur. Nihil illi gratiæ cum turpi lucro ; sed quod sibi refundebat personalis officii ratio, in usus pauperum misericordi providentia diffundebat. Si vocem pauperis ad ostium clamantis audisset, ipsum Jesum in illius miseria peregrinari cognoscens, ad tantam misericordiam flectebatur, ut non requiesceret spiritus ejus, donec ex sua copia illius inopia suppleretur. Multa cum frequentia pauperum diversi sexus & generis sequebatur, ut si benignitatis ejus affectum aspiceres in egenos, virum cum misericordiæ non negares. Gaudebat se contingere vir beatus fimbriam vestimenti Jesu, & extrema in corpore Ecclesiæ Christi membra humilibus obsequiis excolebat ; non ad libidinem, sed prout cuique expediebat ; totus ad singulos, totus ad omnes, singulorum opportunitatibus totus accurrens, studebat omnibus prodesse pariter & adesse. [7] Eo tempore quo vir Domini Maiolus his invigilabat misericordiæ disciplinis, corrupti aëris intemperies agros regionis illius infœcunda sterilitate damnaverat. Exhauserat in usus & subsidia pauperum, quidquid in horreo & promptuario potuit inveniri : nilque fere supererat, quod non in operam pietatis adolescentis pietas insumpsisset. Accessit œconomus, cui domus dispensatio credebatur, anxius & contestans omnem in pauperes substantiam distributam ; pauca in horreis resedisse, quæ in stipendia quotidiana familiæ partirentur. Quem vir Domini, qui sibi nec de crastino cogitabat, blande consolatum dimisit, asserens, nihil Deum timentibus defuturum, sed ipsum diligentibus omnia cooperari in bonum. Instabant vocibus pauperes ; viduæ & pupilli lacrymosis vocibus inclamabant; pietatis ardorem, qui numquam tepuerat in viro Dei, suis clamoribus suscitantes. Quid faceret ? Quo se conferret ? Liberalis animus, qui se dudum offerebat, etiam non petenti, toties & tot vocibus imprecatus, quod porrigeret non habebat. Contulit se ad Deum misericordiæ fontem, ut quod sibi in seipso defecerat, in illo qui numquam evacuatur hauriret. Ingreditur oratorium, quod in honore S. Michaëlis trans Ararim ipse construxerat, in quo a seculi tumultibus se conferre & privatæ orationis studio consueverat incubare. Accumbit precibus, suspiriis Dominum interpellat, & solutus in lacrymas pauperibus, quibus victualia non ministrat, orationum suffragia devotior elargitur. Adest Divina pietas famulo deprecanti, & septem solidos, Maioli suspiriis & singultibus fabricatos, oculis jacentis supposuit. Caput ab oratione sustollens, videt solidos, miratur & refugit ; & ne illusio fieret inimici, aut eos aliquis perdidisset, æstuans cogitatio reveretur. Avertit oculos tertio, & tertio reflectit in solidos: procumbit tertio ut oratione solveret phantasiam. Erat quasi miraculum, ante faciem ejus solidos, a nemine deportatos, a nullo depositos, post orationem inibi perdurare: quæsitum est, & inventum neminem perdidisse. Lætus igitur donum supernæ benedictionis accepit : & per manum Grimaldi, qui hujus facti fuerat occultus & familiaris inspector, quod diei sufficeret reservato, reliquum in pauperes præcipit dispartiri. Cumque domestici suaderent ut totum in usus proprios detorqueret, ac futuræ provideret inopiæ ; Deus, inquit, noster amplius consuevit tribuere quam rogatur : qui circa nos hodie solicitudinis curam exhibuit, crastino quoque providentiam adhibebit. Quæramus primo studio regnum Dei, & secundo ordine necessaria tempori subsequentur. Gratias agamus Domino de impensis, & necessario impendenda bonæ illius fidei committamus : non deerit ipse nobis, non deerit, qui se in veritate poscentibus assistere consuevit. His verborum blanditiis vir mansuetudinis atque modestiæ, querulosæ familiæ satisfecit. Sequenti die plaustra vino onusta deducuntur ad virum Dei, quæ sibi & domui ejus sufficerent in multos dies: quæ ipse cum gratiarum actione suscipiens, largitori bonorum omnium Deo laudis sacrificium obtulit, qui benedictioni primæ donum secundæ benedictionis apposuit. O bonitas nullis temporum angustiis coarctanda ! Nudis & simplicibus Maioli verbis condescensio divina subservit, parique diligentia nec dissimili studio tam verba quam preces ipsius provehit ad effectum. Ne videretur forsitan minus dignum & quasi minus conveniens Majestati, solidos præstitisse, adjecit & vinum. Rem magnam majore miraculo cumulavit, ut utroque conjuncto famulum suum in facie totius Ecclesiæ faceret clariorem. Hoc vero probabili argumento probavit se Dominus, & ostendit Maioli devotionem & studium approbasse. [8] Per idem tempus civitas Vesontionensis, suo viduata Pastore, cum de substituendo Episcopo diversa inter se studia partium conflictarent, in hanc sententiam tota consensit, ut sibi Domnum Maiolum præficeret Sacerdotem : felicem se fore, si juvenem spectabilem genere, prædicabilem meritis, litteris eruditum, in Pontificem sortiretur, cujus ope & industria sciret sibi vitæ victualia ministrari. Quod ubi comperit vir beatus, se imparem tanto oneri, se indignum tanto honore conclamans, tota vocis & animi libertate, linguaque & manu ne fieret obviabat bonus discipulus bonum imitatus Magistrum, qui omnem hominum gloriam fugiens, ne a turbis Rex constitueretur aufugit. Numquam potuit libera voluntas ejus ad consensum provectionis inflecti, ut Sacerdotio fungeretur ; qui ipso quoque Diaconii gradu se penitus fatebatur indignum. Nolebat vir Deo dignus surgere ante lucem, sed sedere & humiliari cum Christo ; ut ei in convivio locum ultimum occupanti cæleste oraculum insonaret ; Amice ascende superius. [9] Toto hoc tempore honestus juvenis scholas rexit, liberalibusque disciplinis & artibus suos imbuens & informans ; ut calicem Philosophiæ, quo ipse ab ineunte ætate fuerat debriatus, caritative in alios docendo transfunderet. Nec illud faciens, ut avaritiæ suæ consuleret, qui præsentia prorsus aspernans, futura votis solennibus ambiebat ; sed ut providus dispensator, talentum quod acceperat distribuens ad usuram, ut traditam aliis pecuniam cum multo fœnore reportaret. Nec humani gloriam favoris aucupari, aut sui nominis terminos dilatare quærebat : sed eorum utilia magis affectans, thesaurum desiderabilem, qui ejus requiescebat in ore, dispensative in alios dividebat. [10] Hinc jam Maiolus in oculis suis minor, sed in oculis hominum major apparens, puritate vitæ & gravitate operum ab ipsis æmulis & invitis magnæ sibi reverentiæ gratiam exigebat. Cœpit ardua sequi, majora tentare, & currens in odorem cælestium unguentorum toto ad æterna desiderio contendebat. Prægustabat jam, quam bonus sit Deus Israël rectis corde : & vitæ dulcedinem naribus pietatis odorans, totus in Deum virtutis amore & gratia ferebatur. Magnus quippe consilii Angelus hunc spiritum infuderat cordi ejus, ut Ægyptum mundi hujus mente & corpore deserens, ad vicina cœnobialis Ordinis deserta migraret : hoc sibi utile apud se judicabat : hæc pia deliberatio mentem juvenis occupaverat, ut spreta libertate carnis in monachi puritatem transieret, & ab Hierico in Jerusalem, a terra miseriæ & tenebrarum in regionem quietis ac lucis, felicem sibi præpararet ascensum. Erat locus in territorio Matisconensis, in valle, quæ dicitur Cluniaca, privatus quidem situ, sed opinione & fama toto jam orbe celeberrimus & solennis. Qui longe ab humana communione semotus, tantum habebat solitariæ quietis & pacis, ut cælestem quodammodo videretur solitudinem imitari : ubi etiam ab antiquo monasterium fundatum fuit, in quo sub vito vitæ venerabilis Aymardo numerosior conventus Fratrum, cura morituræ carnis abjecta, victuro in æternum spiritui militabat : apud quos religio & honestas tanto fervore & studio colebatur, ut vivere homines more divino, & in corporibus positos præter corpora fieri mirum esset. Virtus quippe monasticæ professionis, quæ in negligentiam tota deciderat, & in Ecclesiis Gallicanis præcipue frigescebat, sic per eos est ad suum reformata principium, ut fere totus orbis religionis inde & ordinis veritatem se gaudeat consecutum. Hinc in Ecclesias Galliæ rivi sanctitatis & gratiæ defluxerunt : hinc in Occiduas mundi partes regularium præceptorum & rigoris monastici fluenta manarunt. Huc bonæ indolis adolescens Maiolus, non animum deponens sed habitum, inter scholares tirocinii cælestis alas Domino militaturus intravit. Videres juvenem more aquilæ renovatum, pennarum deposita vetustate plumescere, & ad virtutum gratiarumque reflorescere novitatem. Videres adolescentiam meritis pubescentem, pallio vetustatis exui, & ad cælestis sponsi suspirantem amplexus, in veram Christi plenitudinem reformari. Pannis infantiæ Jesu & vestibus humilitatis indutus, sacramenta ordinis, humilitatem scilicet & obedientiam, miro fervore animi sequebatur ; & in his viriliter exequendis nullum sibi patiebatur æqualem. Puritati cordis & corporis ordinatæ scientiam caritatis annectens, funem, qui difficile rumperetur, intextor subtilissimus triplicabat; totus in monachum transiens, totus monachum redolebat ; & monachi lege vivens, ad summum monasticæ religionis culmen evasit. [11] Responsa Cluniacensis Ecclesiæ ad Sedem Apostolicam delaturus Maiolus, vere monachus, Romam dirigitur ab Abbate : qui negotio fideliter & prospere terminato maturans reditum, Yporediam Italiæ civitatem devenit, ubi unus ex ejus sociis monachus subito languore correptus, acri cœpit ardore febrium fatigari. Indignata febris invaserat omnia membra jacentis, ut fere jam moriturus in proximo videretur. Anxiabatur spiritus viri Dei, & morienti pœne commoriens dolorem suum lacrymis & singultibus solabatur. Sustinuit per tres dies : & ægrotus in nullo melius se habebat. Insecuta nocte, cum defatigatis artubus soporis gratiam indulsisset, quidam ei reverentiæ personalis apparens, hortatur ut Oleo sancto perungat ægrotum, & sicut Jacobus attestatur, oratio fidei salvaret infirmum. Surgit congratulans visioni, & infirmum perungens Oleo, totum hominem qui tota desperaverat de salute in spatio unius diei reformat integræ sospitati. Multum quidem valuit Unctionis sacramentum : sed non minus Maioli lacrymæ meruerunt, quibus datum est ut tam veloci remedio infirmitati corporeæ corporalis unctio mederetur. [Jac. 5, 14] Quibus reversis Cluniacum, cum Fratribus innotuisset hoc factum ; qui prius servum Domini pro vitæ meritis honorabant, nunc per manifestam gratiam invitati, majori eum reverentia & miraculo habere cœperunt. CAPUT II. Abbatis munus impositum. Illustres virtutes. Cæci illuminati. Alia miracula. Monasteria reformata. [12] Interea venerabilis Aymardus, attendens in se naturalem occasum ætatis pariter & virtutis ; ne defectus ruina fieret ordini, & ipsius debilitas remissionem pareret disciplinæ, pia formidine verebatur. Advocat in Capitulum virtutis & sanctimoniæ legionem, cunctisque in unum corpore & animo congregatis, in suspensas circumsedentium aures hujus orationis formam deposuit. Ex magnanimi Regis audacia novimus, ait, in milites spiritum fortitudinis derivari, sicut ab opposito negligentia remissi Ducis collateralibus animum dissolutionis inspirat : adversa capitis valetudo toto redundat in corpore, sicut eo incolumi permanente membra cetera sospitate & gaudio penitus hilarescunt. Rex etenim formidolosus & pavidus, si terga vertat, si fuerit elapsus in fugam, numquid non statim quisque fortissimus & virilis femineo pavore solvetur ? Quis in capite molestiam sustinens & in membro patiens principali, non illico totis animi & corporis viribus elanguescat ? Quorsum evadat oratio perspicuum est. Ego enim vobis in cælesti militia ducatum præstans, & more capitis toti Cluniacensis Ecclesiæ corpori providentiam exhibens generalem, senio & debilitate confectus, officio meo responsum operis exhibere non possum. Processi in dies multos, & jam grandævus & senex totius virtutis in me defectum sentio naturalem. Facilis excursus annorum me ignorante deprædatus est vires meas ; caligant oculi, luminum acies tota retunditur, & sensuum veritas imminuta sentit dejectionis suæ injuriam. Licet sit animus perseverans & spiritus victor annorum, totius corporis tamen ruinam passus excubias ordinis celebrare non possum. Provideat sibi discretio vestra Pastorem, qui præcedat vos in via Dei, & veluti columna luminis in nocte offensionis dirigat gressus vestros. Navis sine remige commissa ventis, non enavigare ad portum, sed illidi scopulis & mediis insepeliri fluctibus consuevit : castrensis militiæ multitudo, nisi Ducis legibus informetur, præsentia muniatur, firmetur auxilio, sævas circum frementium hostium manus incurrit : Ecclesia viduata Rectore, dum non habet oculum providentiæ quo regatur, foveam præcipitationis offendit. [13] Cum hæc & his similia venerabilis Senex in virtute spiritus loqueretur, & ad ejus vultum & verba circumsedentium mentes & oculi raperentur; adjecit : Vobis quidem Abbatis incumbit electio, & vestrum erat communi providentia præfecisse Pastorem. Sed quoniam in nostræ discretionis judicio vestri quoque posuistis arbitrii libertatem, de Domini misericordia pie præsumens, hortor atque commoneo, ut Fratrem Maiolum in custodiam gregis Domini substituatis vigilem & rectorem ; cujus honestas & gratia, frequentibus virtutum indiciis approbata, totius ei auctoritatis exigit personatum. Hunc nobis amor conciliat, commendat prudentia, sanctitas reconsignat ; ut qui in Domino est adeptus gratiæ plenitudinem, consequatur etiam dignioris officii claritatem. Ad hanc Senioris vocem omnium qui aderant pectora Spiritus unitatis implevit, & pariter concurrentes in unum, simili voluntate & animo, Domnum Maiolum protinus in Abbatem elegerunt. Nulla ibi diversitas partium, nulla dissonantia voluntatum : sed pari devotionis affectu renitentem & invitum ad officium pietatis impellunt. Vir autem Domini, tanto violentius, quanto humilius se excusans, suam verbis aperit indignitatem, & curæ Pastoralis attollit & prædicat dignitatem. Cumque in hac repudii voluntate humilitas obstinata duraret, & Conventus pro eo triduanæ orationis ad Dominum vota fudisset ; vidit personam in visione noctis, quæ libellum Regulæ manibus præferens hortabatur, ut Fratribus consentiret, & in testimonium virtutis suæ eamdem sibi Regulam perenni matrimonio desponsaret. Evigilans post quietem timore concutitur, & de inobedientia satisfaciens fraternæ se subjicit voluntati. Ascendit invitus locum Abbatis ; & in Domino vitam ducens, mensuram impositæ dignitatis meritorum floribus exornavit. [14] Promotus igitur, & gratiæ privilegiis cathedram Abbatis implens, Deo placuit innocentia cordis & operis, & hominibus profuit doctrina & magisterio pietatis. Speculum fuerat humanæ vitæ conversatio & vita ejus, in quam si diligentius vultum intenderes, omnium deformitatem & formam plenissime pervideres. Nihil illi commune cum seculo, sed totum se ab illo exhibens alienum, Christum vita & moribus loquebatur: in terra corpore positus cælum meritis possidebat, cælestis illius munditiæ quemdam in carne præferens candidatum : Christum sapere, Christum loqui, terrena postponere, ad æterna suspirare, lectioni insistere, doctrinæ studiis insudare, familiare illi fuerat & amicum. In vultu ejus matura jucunditas, in incessu honesta gravitas apparebat. Jugis abstinentia illi, crebræ vigiliæ, in precibus frequens & pœne assiduus, orationis suæ sobriam siccitatem lacrymarum medullis sæpius irrigabat. Sic in edendo sobrius & parcus erat, ut, gustando de singulis, vitium superstitionis effugeret, & de omnibus parum delibans numquam periculum satietatis incurreret. Totus caritate redundans & gratia, & in Angelicam imitationem aspirans, virtute super hominem ferebatur. [15] Cum jam fere summos gradus attingeret sanctitatis, & in virtutum plenitudinem erupisset orationis gratia, Velaunorum civitatem, quæ Podium S. Mariæ vel Anicium nuncupatur, expetiit : communi occurrentium favore susceptus, solennem ecclesiam Beatæ semper Virginis Mariæ populorum frequentia stipatus ingreditur : procumbit in terram, in orationem prosternitur, & per gemitus & suspiria sui desiderii coram Domino puritatem effundit. Ruit obviam pauperum turba, & stipem necessariam deprecatur. Aliis stipendia vitæ deposcentibus, unus qui aderat, oculorum privatus officio, lucis remedium mendicabat : revelatum sibi per B. Petrum Apostolum confitetur, ex aqua illa, qua vir Domini manus ablueret, posse sibi videndi gratiam reformari : preces accumulat, & Maioli sæpius nomen inculcans, Præceptorem suum Apostolum Petrum medium interponit. Poterat jam afflicti miseranda miseria viri Dei viscera commovisse ; sed pietas pie dissimulans, misericorditer avertebat auditum : in circuitu & intus plenum oculis cæleste animal sollicite providebat, ne fundamentum propositi sui, quod in petra humilitatis erexerat, vanæ gloriæ turbine quateretur. Denuntiat assistentibus sibi, ut oranti cæco manuum suarum aquam nullatenus largiantur, fiebat in pectore mendicantis rixa mirabilis : hinc etenim repulsam passus, desperationis tædio frangebatur ; illinc salutis desiderio & amore suspensus, pietatem hominis Dei suis inclamationibus commonebat. Interim ex circum loquentium testimonio cognovit beati viri celerem a civitate digressum : procedit illico & viam regiam non incautus explorator ingrediens, in loco, qui Mons-gaudii dicitur, finem sui desiderii præstolatur. Erigit aures, suspendit auditum ; & se totum intra se colligens, totum se impendit ut audiat. Tandem violentus viarum obsessor ex frequentia viatorum exoptatam viri Dei præsentiam deprehendit : prosilit in medium, & habenas equitantis invadit: flectit genu, preces ingeminat, & Apostoli replicans visonem, ut suæ passioni compatiatur adjurat. Victus igitur tam prece quam miseria deprecantis, & totum se ad misericordiam inflectens descendit, & aquam quam cæcus attulerat exorcizans, cæco abluit oculos, ita dicens : B. Petrus Apostolus, quem tibi hoc ipsum asseris revelasse, in nomine Domini Jesu Christi oret pro vobis. Ad hanc vocem divina gratia præsto fuit, & oculis, qui videndi officio diu caruerant, desideratæ lucis solatia reinfudit. Mirati qui aderant, & ne publicum facerent quod quasi secreto contigerat adjurati, Deo gratias sub silentio referebant : ei quoque cui beneficium curationis impenderat, sub testificatione præcepit ne cui diceret ; sed Dominum glorificans in corde suo, semetipsum donis cælestibus idoneum præpararet. [16] Processu temporis in Viennensi pago, villa quæ juris fuerat Cluniacensis, Dominus per B. Maiolum non impar suæ virtutis exhibuit judicium. Rusticus habens filium, cujus oculos caligo cæcitatis obduxerat, tristis & auxius adversa filii valetudine torquebatur : accessit latenter ad cubicularios beati viri, & aquam ablutionis manuum ejus humiliter expetens, tandem obtinuit. Qui de merito Sancti viri & Domini virtute præsumens, acceptam aquam stupentibus oculis filii superfudit : & quod dictu quoque insolitum est, statim cæcitate detersa, temporalis ei lucis gaudia reparavit. Quod factum cum innotuisset Abbati, non in tumorem elationis evanuit, sed magis in cumulum humilitatis, excrevit : illos autem, qui fuerant quasi occasio virtutis ejus, verbis austerioribus increpavit, præcipiens, ut lavacrum manuum suarum omni die funderetur in terra, & in nullos usus deinceps servaretur. Non autem ad invidiam vel contemptum cælestis beneficii hoc præcepit ; sed minister humilitatis Christi, totius vanitatis occasiones circumspectionis clypeo repellebat. Ministri tamen non ideo destiterunt : sed aquam manuum ejus ægrotis petentibus occulte dantes, multis debilibus cooperati sunt in salutem. [17] Quodam tempore cum iter faceret, unus ex Fratribus, qui ejus lateri assistebant, cœpit subita febrium indignatione vexari ; tantaque intemperie caloris & frigoris urgebatur, ut calorem nimium nulla diligentia temperaret, & frigus interveniens nullo vestium pondere solveretur. Nimio frigori calor intemperans succedebat ; nulliusque sentiens infirmus Frater quietis remedium, aut frigidus totus semper, aut calidus, gravi ad mortem incommodo laborabat. Nulla ei fuerat spes vivendi, sed totus exanguis & aridus sola præferebat indicia morituri. Abbatis pietas compatitur ægrotanti, & ex animo ei condescendens, obsequium consolationis impendit. Exuens tunicam, induit frigoreticum, fomentum orationis adhibuit, & fugitivum naturæ calorem membris repescentibus reinfudit. Ad precem sancti viri debilitate soluto Fratri repentinus sopor illabitur, sudor effluit salutaris, & in momento semimortuus revocatus ad vitam, consueta sospitatis gratia reflorescit : in quo satis aperte claruit quantum sit meritum Sancti hujus, cujus dum sentit tunicam infirmitas, evanescit : cujus orationis gratiam languor fugiens expavescit. [18] Sanctorum loca devotionis studio visitans, Apostolorum limina sæpius orandi gratia frequentabat. In eundo nulli præcedenti vocalis, nulli prætereunti molestus, totum iter illud eleemosynis & operibus misericordiæ respergebat. Sciens se peregrinum esse & hospitem super terram, peregrinandi laborem frequentius subibat, in hoc totis viribus elaborans, ut peregrinus obiens, terrenæ hujus peregrinationis evaderet incolatum. Aliquando Romam devotione solita proficiscens, transcensis Alpibus, Coriam civitatem ingreditur. Pontifex ejusdem urbis, Alpertus nomine, impatientissimis doloribus æstuans ægrotabat. Invitatus vir Domini Maiolus visitat infirmatum, animum consolatur, & ne sub virga correctionis deficiat inhortatur. Confitetur Episcopus occulta sua, & coram medico pietatis suorum vulnerum cicatrices exponens revelat, & aperit Domino viam suam ; cumque illicita multa commiserit, præcipue tamen vanitati operam se dedisse contribulato spiritu loquebatur. Vir autem Domini singulis quæ audierat consilii medicinam apponens, id ad summam exhortationis adjecit, ut in camino purgatorii doloris positus, virilis patientiæ præsidio muniretur. At quoniam Paschalis dies propinquior imminebat, & Pontifex virtute corporis viduatus conficere Chrisma non poterat ; rogat sibi per B. Maiolum, ad executionem sui saltem officii, exhaustam virtutem divinitus innovari. Accumbit precibus filius caritatis, & pro salute Episcopi Domino supplicans, ad thronum misericordiæ affectus sui porrigit devotionem. Nec mora virtus & oratio beati viri virtutem Episcopo reformavit, ut Chrisma conficeret, quod Canonicus ordo poscebat. Ita Maioli meritis sospitatis gaudio restitutus, a se ipso vanæ gloriæ vitium prorsus exclusit, & pro subsecuta hominis utriusque salute gratiarum Domino vota persolvit. [19] Emenso labore itineris, Romam deveniens, B. Pauli ecclesiam visitavit. Fratres allocutus ad custodiam religionis & ordinis ; suspensa in ejus verba monachos invitabat : infundebat eis gratiæ divinæ dulcedinem, & ex sua commonitione pendentes ad amorem cælestium, verborum stimulis excitabat. Loquendi finem fecerat, & proprio dispensatore vocato, in procuratione Fratrum integram argenti libram præcipit elargiri. Oeconomus, prudens sibi & quasi præcavens in futurum, fideliter ut sibi videbatur & caute dimidiam retinens, dimidiam Fratribus erogavit. Quo facto cum ad ecclesiam B. Petri reditum maturaret, obvius ei quidam decem solidos pro benedictione porrexit : quos benigne suscipiens œconomo tradidit, eique dixit : Accipe libram dimidiam quæ offertur ; libram integram recepturus, si eam integram, sicut tibi injunctum fuerat, expendisses. Amplissimus retributor est Deus, & in cælestes usus fideliter distributam substantiam eodem pondere reconsignat. Cave tibi de cetero, ne fraudator existas, ne in pauperes erogandam benedictionem imminuas. Quo audito dispensator erubuit, suumque reatum agnoscens, occulta viro Dei manifesta fieri per spiritum intellexit. [20] Aliquando iter agens media hieme, quæ solito acrior intemperanter urgebat, pauperem quemdam rebus & habitu nudum invenit: cujus miserabili nuditate compunctus, qua indutus fuerat tunica pauperem investivit. Confecto diei illius itinere successit hospitio. Cum ecce Episcopus civitatis illius, in qua mansionem acceperat, vestem novam, ei quam dederat pauperi colore & habitu similem, sed aliquanto meliorem, per manus suorum pro benedictione transmissit. Oblatum munus quasi cælitus mitteretur gratanter accepit, asserens Deum bonum depositi custodem esse, qui pro simplici tunica quam dederat mendicanti, meliorem sibi vestem multiplicato fœnore reddidisset. [21] Cœpit interim beatissimi Maioli fama dilatari & crescere, & angustias finium suorum excedens, in ultimos fines orbis processu mirabili tendebatur : opinio virtutum ejus augmentabatur in dies, & odor sanctitatis ejus ebulliens, in mundi terminos fundebatur, & omnium corda replebat. Cluniacense nomen in publicam cognitionem se erigens, operante Domino per Maiolum in aures Regum & usque ad Principum solia magnifice decucurrit: multi etiam magni & abundantes in seculo, virtutem sancti hominis audientes, corde mutabantur & habitu, atque in cœnobio Cluniacensi sub signis Dominicis militaturi, cingulum sibi cælestis militiæ imponebant. Florebat egregie ordo atque religio sub imperio tanti viri : & verbum frequens in ore omnium volvebatur, non esse domum religionis sub cælo, apud quam posset via saluti vicinior inveniri. Otto igitur reipublicæ Imperator & Adelaides uxor ejus, qui justitiam atque fidem virilibus studiis excolebant, per Heldricum jam monachus, olim inter aulæ regiæ Palatinos præcipuum, sancti viri notitiam se attigisse gavisi sunt. Missa legatione ad eum litteras quoque invitatorias destinarunt, desiderabilem Maioli præsentiam devotis supplicationibus ambientes. Qui a Burgundia tandem egressus, & præsentem se offerens Imperatoriæ majestati, solenni reverentia qua decebat exceptus est. Cumque diu inter se familari jungerentur colloquio, precibus apud eum Imperator obtinuit, ut Ecclesias Imperii, in quibus Ordinis fervor tepuerat, reordinans in melius suscitaret. Acquievit honesta petenti, & in ecclesia B. Apollinaris Ravennatis posuit religionis Abbatem : juxta Ticinum, id est Papiam, in honore S. Salvatoris construxit ecclesiam : monasterium, quod vulgo Cella aurea dicitur & collapsum pœne fuerat in ruinam, restauravit ad unguem. CAPUT III. Captivitas sub Saracenis tolerata. Pontificatus Romanus non admissus. Varia prædicta. Alia miracula. [22] Tantorum operum studiis continuatim B. Maiolus insudans, moram fecerat redeundi : pulsabatque ejus animum dulcis filiorum memoria, quos instinctu publicæ caritatis diu sua præsentia viduaverat. Movebatur ad eos toto pietatis affectu, & cogitationis æstum ultra non patiens, optato disponit de reditu : expensisque & evectionibus præparatis, maturus regredi festinabat. Transcensis igitur Alpibus cum Jovini montis declivia sequerentur, Saracenorum indomitam crudelitatem incurrit : qui ex præruptis scopulorum latibulis erumpentes, servum Dei cum sociis in fugam cogunt, & in villam quæ dicitur Pons-Ursariæ violenter abducunt : consecuti capiunt fugitivos, diripiunt, deprædantur, & raptos miserabiliter homines cum rapina in abditas cavernas & diversoria montis inducunt. Distractis rebus & toto illo agmine perturbato, vir sanctus obtinuit apud Deum, ut nullus suorum in illo periculo deperiret. Cumque unus ex infanda illa numerositate prædonum gladium in cujusdam famuli caput vibraret ; Maiolus mediam manum opponens, ictum dextræ ferientis excepit : qui graviter sauciatus famulum suum sævi vulneris exceptione servavit incolumem. Invicta quidem caritas in Maiolo pro fratre animam posuit, sed caritas otiosa non fuit : quæ totum dolorem evacuans, manum ejus plenariæ sanitati restituit. Signum tamen vulneris resedit in manu, & quasi in testimonium reservata cicatrix apparuit. [23] Ex ea quæ acciderat sibi victoria plurimum læta barbaries, servum Domini super lapidem sedentem invenit : qui suam solitudinem psalmis & orationibus consolans & refovens, noluit sibi soli præsidio fugæ consulere : ne conviatores & socios relinqueret inconsultos : poterat autem, si vellet, facile periculum imminens evasisse. Invadit eum circumstans barbara multitudo, & innectens duris compedibus pedes ejus, ad remotiora deductum, carceralem servandum deponit in foveam. Vir autem venerabilis, a divinis operibus numquam vacans, pensum canonicæ servitutis suis temporibus persoluebat. Incarceratus etiam a doctrinæ studio non quiescens, ad constantiam socios hortabatur, dicens, sibi a Domino auxilium proxime affuturum. Nocte, inquit, præterita, cum tædio & anxietate confectus, somno torpentia membra laxassem, visus sum mihi videre Romanum Pontificem, solenni veste & habitu astantem, protensoque thuribulo bonum odorem thymiamatis offerentem : unde fiduciam habeamus in Domini Apostolorum merito, quod Deus omni incenso gratiosius odoratur, ab instanti pressura nos omnes in proximo liberandos. Cumque ablatis sibi aliis libris suis, libellum B. Hieronymi de Assumptione perpetuæ Virginis, quem in sinu suo familiari reverentia circumferre solebat, sub amictu suo repositum invenisset ; toto illum gaudio mentis amplectitur, quod sane librum invenerit quasi miraculo deputans. Quod supererat temporis usque ad Assumptionem B. Virginis computavit, & ut illam diem apud Christianos solutus & liber celeberrimam ducere posset, ab eadem Regina pietatis expetiit. Oratione completa caput inclinavit ad rupem, & graves oculos clausit in somnum. Mane facto inventus est emancipatus & liber, qui hesterno compeditus carceri fuerat mancipatus. Tentat eum iterato sæva barbaries compedire, sed ad signum Crucis Christi seris excussis compedes solvebantur. Animadversum est a Gentilibus illud miraculum in servo Dei, & completis omnino compedibus, sola contenti custodia, remissius illum habere & honestius tractare cœperunt. [24] Obtinuit tandem vir Domini apud illam crudam & crudelem barbariem, ut pro redemptionis suæ æstimatione & pretio Cluniacum sub celeritate transmitteret. Missi nuntii litteras amaritudinis & doloris Capitulo intulerunt : quibus perlectis in communi præsentia, compuncti sunt universi usque ad lacrymas. Ingens tamen solatii genus erat, quod eum posse redimi admissæ in publicum litteræ testabantur. Vincula beati viri gemitus filiis extorquebant : subsecuta redemptionis occasio dulcem consolationis inspirabat affectum. Corrogata undequaque pecunia iter accelerant, & inventis prædonibus pretium redemptionis annumerant. Extrahitur de lacu, educitur de fovea carcerali, recipit socios vinculorum suorum, & sic unus evinculatus & liber ; sociam multitudinem captivorum restituit libertati : diem Beatæ Virginis inter Christianos celebrem ac lætum duxit, & emenso totius itineris spatio, desideriis filiorum finem jocunditatis & lætitiæ reportavit. Ruit obviam potius quam procedit, gaudens occurrentium multitudo : cui sola visio sancti viri satietatis plenitudinem ingerebat. Inducitur solenniter in conventum, & videns in se pariter omnium vota concurrere, dum seipsum ad omnes dividere & partiri non sufficit, totum effundit ad singulos paternitatis affectum : incumbit singulis, collacrymatur omnibus & congaudet, & inter paternos amplexus & oscula dulcia filiorum, ubertim lacrymæ prorumpentes, ignem amoris suscitant, non extinguunt. [25] Nec impune tulit sæva barbaries quod impudenter commiserat in servum Dei. Tanta cælestis animadversio & vindicta incubuit super eos, tanta populi Christiani conspiratio insurrexit adversus eos, ut partim nimia clade subacti, partim gladiis obtruncati, omnes fere qui manus sacrilegas extenderant in virum Dei deleti, pariter de medio tollerentur. Via quoque illa, quam diu sævissima latronum manus occupaverat & in solitudinem pœne redegerat, communis facta est & quieta. Pauci vero residui, qui ex illa perversa multitudine superesse potuerunt, confitentes se just puniri, quia injuste vexaverant virum Dei, ad baptismi gratiam convolarunt. Qui etiam vivis vocibus postmodum asserebant, quod cum solus Maiolus in carcere teneretur, & exceptis custodibus nullus adesset ; noctis medio voces concinentium sæpius sunt auditæ, quæ præcinente viro Dei succinebant : quas voces fuisse Angelicas, ipsi quoque barbari, Angelos nescientes, publice testabantur. [26] Cum deserti viam aliquando vir beatus incederet, famuli qui in ejus obsequiis insistebant boletos, id est moruclas, quæ se offerebant viantibus, collectas Abbatis conspectibus intulerunt. Vir autem venerabilis, qui semper minoris pretii delectabatur edulio, moruclas illas, coquorum diligentia præparatas, sibi crastino præcipit exhiberi. Dies illuxerat & minister de pulmento solicitus, invenit moruclas defructatas penitus & imminutas, ita ut omnino parari non possent. Sibrardus famulus, cui præparationis hujus incumbebat officium, turbatus expavit : non quia in talibus viro Dei cura esset, sed ne in moruclis negligentius dissipatis ejus incuria notaretur. Audiens Sanctus famulum perturbatum, clementer advocat hæsitantem, metuentem blande alloquitur, & his omissis alias jubet cura diligentiore perquiri. Qui ad præceptum sancti viri egrediens, sufficientes invenit, cum prius diligenter quæsitas minime reperisset : quod pro miraculo habitum & mirabiliter contigisse certissimum fuit. [27] Provinciæ Princeps Willermus laborabat molestia corporali, qui ad se Domini servum precibus accersivit, ut ejus interventu incommodum quo urgebatur evaderet : cujus visitatione atque consilio de infirmitate convaluit, & soluto militiæ cingulo cælesti militiæ se devovit. Ad Avennorum declinaverat oppidum, & ad eum audiendum tumultuosa multitudo convenerat. Ut autem liberius Deo vacaret, strepitum multitudinis fugiens in insula, quam sub ipso castello Rhodanus ambit, mansionem sibi præcipit exhiberi. Nomen ejus, quod ubique latissime fundebatur, populos innumeros ibi fecerat congregari, videndi Sanctum cupidos, sed transmeare Rhodanum non valentes. Cymbula fragilis & totis fere compagibus dissoluta, deducitur : ingrediuntur incauti promiscui sexus pariter & ætatis, attendentes solummodo quod ipsi vellent, non quod instrumentum debile pati posset. Oneratam plus nimio cymbam in Rhodanum furentem impellunt, & præcipiti effrænes audacia non efferri ad portum, sed mediis student fluctibus absorberi. Quid plura ? Cymba fragilis & rimosa, pondus aquæ & undarum molem non sustinens, circumfertur, involvitur & amne rapidissimo insepulta universis timentibus & acclamantibus absorbetur. Virum Dei, quem honesta legendi occupatio detinebat, circumstrepentium vociferatio perturbavit : erigit oculos, intendit in Rhodanum, & audiens absorptam naviculam, confugit ad familiare remedium : ingreditur oratorium B. Martini, & in oratione curvatus aures Domini suspiriis lacrymosis everberat. Exsurgit a prece, in amnem porrigit oculos, & invocato nomine Domini signum nostræ redemptionis emittit : sedat violentiam gurgitis, undarum cumulos dispergit ac dividit, & absorptam inimo naviculam precum efficacia deducit ad summum. Nullus ex his qui navem ascenderunt periit, sed integra tota cum suis transfertur in portum. Stupentes hinc inde homines facti hujus novitate, gratias agunt Deo, & in viro Dei majestatis insignia venerantur. Quidam etiam, qui a prædicto Willermo Comite directus, Abbati sex panes pro benedictione portabat, cum turbis illæsus exivit : qui tribus amissis e panibus, tres residuos illæsos & integros viro Venerabili reconsignavit. [28] Ex honesta consuetudine monachorum, id apud virum Domini præcipue servabatur, ut quocumque noctu quiesceret, cereus accensus in medio usque in mane lucem jacentibus ministraret. Nocte quadam ex itinere fatigatus membra laxaverat in quietem : & lucerna deficiens cubiculo viri Dei nocturnæ caliginis horrorem induxerat. Excitati subito socii, & lucernam defecisse videntes, lectis desiliunt ; & sero subcineratum negligentius ignem studiose volventes, extinctum inveniunt. Famuli longius aberant, incompetens noctis hora foras exire monachos non sinebat. Maiolus ad orationem recurrit, & quietis impatiens nocturnum Officium seriatim exequitur : cum unus e Fratribus, ex corde lectionem dicturus, benedictionem expetiit. Sub eodem momento, quo vir Domini benedictionem dabat, divinus cereum ignis invasit, ac si ex ore Abbatis ignis pro benedictione fluxisset. Admirati socii Deo gratias referunt, & expletis Matutinis, adjurati & admoniti ut silerent, mirabilem in Sancto illo virtutum efficaciam reverentur. [29] Sub eodem fere tempore Romanus Pontifex clauserat extremum diem, & navis Ecclesiæ Rectoris præsidio destituta, in hujus vitæ fluctuantis incerto diversis molestiis pulsabatur. Otto juvenis cum matre sua sceptra publici moderabantur Imperii : fit in eorum præsentia matura discussio, quis in locum Petri regiminis gratia debeat subrogari : fit districta examinatio personarum, quæ scilicet ad tantum honorem & gradum dignior & magis idonea valeat exhiberi. Per innumeros evagata sententia, dum non invenit quo recurrat, in Maiolo tandem ut Papa fieret requievit ; dignum esse atque conveniens, ut vir spectabilis & vitæ merito reverendus, singularem justitiæ Cathedram sortiatur. Mittuntur epistolæ matris & filii, nuntii regiæ majestatis accedunt, & Maiolum precum violentia de finibus suis eductum, tribunaliis Imperatoriis induxerunt. Magna totius Imperii benevolentia & amore susceptus, magnæ apud omnes habetur reverentiæ & honoris : eventilanda quæstio de substitutione Romani Pontificis exponitur ante eum. Quid multis morer ? Viris personalibus & famosis in communi illa præsentia nominatis, cum in eos generalis sententia non sedisset, dirigitur consensus omnium in Maiolum. Juvenis Imperator cum devota matre sua insistunt viriliter, humiliter deprecantur ; & procellis Ecclesiæ replicatis, quæ per eum facile sedarentur, ut tanto oneri sese subjiciat violenter exorant. Maiolus, cui magis abjecta humilitas quam sublimitas honorata placebat, abnuit precibus, vota repellit, & propositas rationes, quibus ad Pontificium urgebatur, suis rationibus adductis evacuat. Suam promotionem in Papam nocivam esse Cluniacensi Ecclesiæ, Romanæ Sedi prorsus inutilem, asserebat. Absurdum potius & omnino incompetens matris causa filiam desolari, & ipsi matri nihil solatii, nihil consilii ministrari. Cumque matris & filii pie obdurata voluntas nullis rationibus solveretur, ne Maiolus in superbiam notaretur, quia nollet acquiescere dignitati, petit inducias usque mane, ut sibi quæ sit Domini voluntas appareat. Accepto spatio quod poposcit, precibus vacat & lacrymis ; & totus in oratione suspensus ad Deum, expeditum ad filios reditum totis medullis & desideriis imprecatur. Facto mane cum decretum consilii sui proferre urgeretur, in medium librum, qui ei fortuito fuerat oblatus, aperiens hoc Capitulum Apostoli primum invenit : Videte nequis vos decipiat per vanam philosophiam & inanem fallaciam. Quo perlecto : Ecce, inquit, Apostolus consonat votis meis ; & in eadem sententia ejusdem intelligentiæ sensum habentes ego & Apostolus pariter invenimur. Providete vobis alium secundum cor vestrum, me deinceps in Pastorem nullatenus habituri. Sub tam gravi enim pondere negotiorum secularium & causarum debilitatem meam non stare, sed ruere ; non proficere, sed deficere posse prævideo : electionem quoque in me factam cassat Apostolus, & ego divinam sentio voluntatem ex Apostoli pendere judicio. O virum per omnia devotum & humilem ! qui dum semper humilia sectatur & infima, summos gradus obtinuit sanctitatis : vere magnifice prædicandus, qui universali decreto in summum Ecclesiæ Pastorem electus, toto studio ne Papa fieret obviavit. [30] Cum tam admirabili splendore virtutum Maioli vita claresceret, tanta quoque lucebat gratia in verbis ejus, tanta majestas & reverentia in vultu ejus, ut ad consentiendum sibi cujuslibet etiam obstinati raperet voluntatem. Nam cum Adelaides Imperatrix apud Ottonem filium suum adulantium delationibus accusata fuisset, & apertis criminationibus filius matrem impeteret ; Maiolus medium se objecit : qui utrumque conveniens, & odii seminarium de filii corde delevit, & matrem apud filium conciliavit in gratiam. Multis etiam qui dominorum suorum faciem fugiebant, verborum ejus splendor & gratia quietis & pacis plenitudinem impetravit. [31] Hunc autem virum Domini prophetiæ Spiritu claruisse, patentibus indiciis novimus declaratum. Aliquando siquidem eum ab Urbe rediret, in ipso itinere suspirans ingemuit. Percunctati sunt, quid causæ esset : quibus cum gemitu responsum dedit, se in somnis vidisse leonem immanissimum, catenis ferreis in cavea colligari. Noveritis ergo, Ottonem Imperatorem humanis rebus in proximo excessurum. Ipse enim est magnus Leo, qui cavea sepulturæ catena mortis ferrea vincietur. Cumque peracto itinere ad propria commeassent, nuntius ex Alemannia veniens Imperatorem nuntiavit obiisse. [32] Similem Spiritum prophetiæ erga Ottonem juvenem, præfati Ottonis filium, constat virum venerabilem habuisse. Viennæ namque positus vir beatus, ad Imperatoris colloquium evocatus, intravit. Cumque inter loquendum vultum ejus attenderet, & utramque manum juvenis stringeret manu sua, lacrymis suffusus ait : Optime fili, si mihi aurem placidam admoveres, consilii mei esset ut ab incepto itinere animum revocares. Nam si in præsentiarum Romam adire volueris, natale solum ulterius non videbis. Alemannia tibi cunas exhibuit, Roma tibi sepulturæ exequias ministrabit. Quod totum evidenti exitu claruit : quia Romæ postmodum idem juvenis Imperator occubuit. CAPUT IV. Alia miracula. Morbus. Obitus. [33] Papiæ vir Domini aliquando morabatur, ubi consuetudinis illi erat Ecclesiam B. Syri orandi studio frequentare. Nocte quadam præveniens Matutinos, comitibus duobus assumptis, procedit ad ecclesiam oraturus. Candela, quam unus e sociis manibus præferebat, subita venti impulsione extincta est : ubi ad ecclesiæ januam pervenitur, vir sanctus orationi pronus accumbit ; dumque prolixius precem fundit, candela subito reaccensa, lucis gratiam, quam extincta negaverat, divinitus ministravit. Conversi socii ad candelam, & ultra spiritum non habentes, in Maiolo Dei magnalia mirabantur. In eadem Papiensi civitate locus erat luteus & palustris, qui inter majorem ecclesiam & Cluniacensem cellam, in qua vir sanctus tunc temporis morabatur, medie positus, dividebat quasi quoddam chaos magnum, [quod] ex nimiæ collectione paludis difficultatis molestiam transeuntibus ingerebat. Vir autem Domini, cui moris erat ad majorem ecclesiam sæpius devotionis gratia proficisci, eamdem quam & ceteri viatores transeundi patiebatur injuriam. Cumque ad imperium sancti viri locus idem lignis & lapidibus sæpius impleretur, imbrium inundatio superveniens opus illud manuum hominum destruebat. Jam sudor laborantium cum expensis nihil proficiens inutiliter fusus erat, cum vir Domini locum visitaturus advenit : qui videns hominum labores & sumptus in vacuum cecidisse, familiare subsidium orationis expetiit : incumbens diutissime precibus, limosam loci illius & palustrem molestiam subito complanavit, & in solidam redegit planitiem : & usque hodie meritis beati viri liberum sine difficultate transeuntibus exhibet commeatum. [34] Civis quidam Papiensis, magni nominis & homo pecuniæ Hildebrannus, qui monetariis præerat, gravi tactus carnis molestia decumbebat. Is in medicos multa expenderat, sed eorum diligentia nullum sibi salutis remedium senserat provenisse. Jam omnino desperatus a medicis, non parum de ea quæ sibi superfuit facultate, pro salute animæ suæ in usus pauperum & ecclesiarum distribuit. Adventus interea beati viri suspensæ urbi subito nuntiatur : qui cum civitatem intraret, per internuntios humiliter advocatus, ægroto decumbenti præsentiæ suæ gratiam libenter exhibuit. Primo ingressu salutat infirmum ; & eum porrecta manu tactu leviore contrectans, affectu compatientis alloquitur. Ad tactum & colloquium viri Dei dolor evanuit, & natura recipiens vires suas languore depulso vivam induit sospitatem. Quo cognito civitas Papiensis erupit in laudem, & attollens magnifice præconia sancti viri, opera virtutum ejus digna reverentia cœpit excolere. [35] Matrona quædam nobilis, in Vivariensi pago inedia longiore torpescens, variis dolorum aculeis pungebatur : quæ audiens sanctum virum ad B. Saturnini ecclesiam declinasse, cum indignam se ejus præsentia sive colloquio judicasset, missis ad eum nuntiis salutavit ; multisque eum in Domino verbis contestans, propensius obsecrabat, ut vel salutare se miseram dignaretur. Vir sanctus mulieris precibus auditum applicavit, & ei oleum unctionis cum aqua benedicta per nuntios remisit : quorum alterum devota mulier in potum hauriens, alterum membris dolentibus superducens, in ipsa funditus hora convaluit. Quod miraculum satis factum est solenne & publicum, quoniam famosa & nobilis erat matrona illa, in qua signum illud contigerat sanitatis. [36] In Alemanniæ partibus Comes quidam nimio languore corporis premebatur : gravi quippe tabescens incommodo, oblatos sibi cibos, quacumque fuerant arte curati, letali fastidio respuebat. Virtus in eo penitus exhausta defecerat, & continuo pallescens jejunio, cum per se latus immutare non posset, totus inedia solvebatur. Adventu cognito viri Dei, nuntios dirigit, supplicat & exorat, ut aliquid de reliquiis mensæ ejus in spem salutis & remedii mereretur. Maiolus caritatis affectu compatiens, panem quo vescebatur cum paucis amygdalis ei transmisit : ex aliis quoque cibariis quidquam admiscuit, plus caritate conditum, quam coquinæ art ificiopræparatum. Quo facto Fratres ad orationis instantiam cohortatur. Finis orationis intulit finem languori. Oblatos etenim sibi cibos tanta Comes aviditate consumpsit, ut sopito fastidio totius incolumitatis gratia lætaretur. Interpositis paucis diebus advolutus vestigiis sancti viri, de percepta sanitate gratias egit, & ipsius suffragiis se muniri humili devotione poposcit. [37] Cum in omnem fere terram Maioli gloriam Dominus dilatasset, ipsam quoque Franciam, quæ quasi regina est regionum, claritate virtutum ejus illustrem reddidit & jucundam. Apud ecclesiam B. Dionysii juxta Parisium vir Domini fuerat hospitatus : distributa in monachos substantia verbi Dei, & sermone ad eos habito, Dionysium de cælesti hierarchia secreto lecturus accepit. Diei partem expenderat in legendo, & noctis spatium eodem studio decreverat occupandum. Defesso jejuniis viro Dei, & sacris actionum exercitiis fatigato, repentinus sopor irrepsit. Candela, quæ sibi famulabatur ad lumen, manu dormientis elapsa, super libri paginam cecidit : ignis tamen vim virtutis suæ oblitus, candelam omnino consumpsit, librum suppositum servavit incolumem. Ad declarandum igitur meritum beati viri, ignis naturæ cursum tenuit, dum candelam redegit in favillam ; nec totam vim virtutis obtinuit, qui nec solium quidem libri violare prævaluit. Somno excitatus, dum secum quod contigerat admiratur, signo Crucis edito favillam exsufflavit, & paginam illæsam invenit : nihil tamen suis meritis tribuens, sed totum quod contigerat potentiæ Divinitatis adscribens, hoc virtutis insigne B. Dionysii meritis imputabat. [38] A Pictaviensi pago rediens aliquando vir beatus, apud quemdam nobilem, Gaufridum nomine, præmissis cursoribus mandavit sibi hospitium præparari. Verbum illud de adventu Sancti viri gratanti animo Miles devotus accepit : quæ tanto hospiti fuerant necessaria, se ad manum habere respondit ; solis piscibus, qui in illis regionibus aridis difficile inveniebantur, exceptis. Equum itaque promptus ascendit, & conductis piscatoribus ad lacunas, laxat retia in capturam : sed siccatis æstivo sole torrentibus nihil penitus apprehendit. Cumque ipsi piscatores capturam piscium desperarent, recurrit Miles anxius ad suffragia beati viri : invocat sæpius & iterato repetit nomen Maioli, & ad retia iterum distrahenda per aquam socios cohortatur. Cumque vocabulum beati viri frequenter & vivis vocibus implorarent, corpulentissimum esocem, id est salmonem, qualis in ipsa aqua numquam fuisset inventus, fidei nexibus magis quam retibus apprehendunt : gratias agentes Deo & viri Dei meritum prædicantes, nobilem prædam illam domi cum gaudio retulerunt : suscepto illo magno hospite, reverentia qua decebat, clarissimum ex ejus præsentia diem celebriter exegerunt. [39] Quadam die per silvam iter faciens, præmissis comitibus suis posterior omnibus equitabat : solitarie quippe secum habitans, secum loquens, nolebat vagis & inutilibus fabulis occupari ; & hanc sibi semper solitudinem præpararat, ut præcurrentibus ceteris solus sequeretur in itinere præeuntes. Cumque totus meditationi & precibus incubaret, inter lacrymas & alta suspiria subitaneus ei somnus obrepsit. Arbor acclivis mediam viam occupabat, læsura durius transeuntem, nisi præscius cavens sibi discrimen illud per viam aliam declinasset. Dormitans igitur super equum vir beatus advenerat, & sese contrastanti periculo nescius ingerebat. Nutu divino substitit equus, & quasi sessoris sui periculum formidaret, stetit immobilis. Longius sociorum turba processerat, & nullus erat qui meliorem præpararet exitum dormienti. Evigilans tandem a somno, arborem vidit, periculum quod evaserat intellexit, & salutis suæ provisori Deo dignam gratiarum obtulit actionem. Aiebat sane se in somnis quemdam puerulum vultus egregii conspexisse, qui habenas equi ejus manu-tenens, subjugale mutum, ne periculum illud incurreret, gubernabat : quem Angelum ejus fuisse, nemo sani capitis prorsus ignorat. [40] Cæcus ab utero, mendicans eleemosynam ostiatim, de longinqua regione suffragante præambulo pervenerat ad virum Dei : eleemosynam petiit & accepit. Latenter accessit ad famulos, asserens sibi divinitus revelatum, per aquam ablutionis manuum beati viri, videndi beneficium sibi debere conferri. Multotiens repulsam passus, fructum laboris sui, propitio sibi famulo quodam Sibrardo, tandem obtinuit. Acceptam aquam perpetua nocte damnatis oculis superfudit : & statim caliginis horrore depulso, lucis gratiam consecutus est. Evidens illud miraculum tanto magis notum factum est & in publicum decurrit, quantum persona pauperis apud benefactores suos nominatior habebatur. [41] Quidam Theobaldus monachus sancti viri, gravissimis atque continuis ventris torsionibus angebatur. Medici ad eum sæpius introducti dispendia potius moriendi quam vivendi solatia promittebant. Omnis in eum medicina defecerat, & artis illius periti apud eum amiserant vires suas. Visitat Abbas duris passionum molestiis aggravatum, blande alloquitur, & dulcium verborum copia consolatum admonet, ut quiescat : misericordiam Domini sibi in proximo nuntiat affuturam, & melius solito se habebit. Devotus Frater, credulus verbis Abbatis, ex quiescit, spectans quam ex ore viri Dei acceperat sponsionem. Vir autem Domini pro infirmo Fratre diutius orationi incubuit: ad cujus precem Frater ille totus convaluit, ac si in eum transfusa Maioli supplicatio ægrotanti fuerit efficacissima potio. [42] Idem Frater, alio tempore gravi ulcere percussus sub humero, gravissimæ passionis injuria frangebatur. Alterno denique vexabatur incommodo, quod in tantum exasperaverat naturam ejus, ut modo quasi exanimis fieret caloris intemperie, modo ex frigoris intemperantia quasi furere videretur : nullum sentiens passionis defectum, vicina jam morte vivendi quoque subsidium desperabat. Successit ei cogitatio salutaris : & pileum, quem ad obtegendum caput Abbas ei dederat, ulceri sævienti opposuit. Invocat humiliter Maioli nomen, & sedatis omnino doloribus e vestigio plene convaluit : qui percepta lætitia plenariæ sanitatis, virtutis signum, quod in eo contigerat, Fratribus intimavit : quod ipsi quoque non mediocriter admirantes, intellexerunt, quantæ esset potentiæ vir beatissimus apud Deum, cujus nominis invocatio ita celerrime in periculis subveniret. [43] Magnificus ita apud Deum & apud homines reverendus Maiolus, multis & aliis operum & signorum splendoribus longitudinem dierum suorum illustrem exhibuit & coruscam : quos huic operi sigillatim apponere, ne fastidium pariant audienti, succincta brevitas eluctatur. Cum autem beatissimus Pater vitæ longioris excursum usque ad maturam canitiem protraxisset, juvenili fervore & studio in sanctitate & justitia Domino serviebat. Florebat cano jam vertice caput Abbatis, & reverentiam vultus ejus veneranda canities ampliabat. Jam provectior ætas vergebat in senium : jam eum ad otium & quietem ipsa carnis debilitas hortabatur; spiritus tamen ejus, victor ætatis, sequebatur tirocinii sui legem ; & quasi recenter assumptus in militem, viribus innovatus, in agone justitiæ desudabat. Eadem illi erat orandi frequentia, eadem fere diligentia jejunandi, quæ & primam illius ornaverat juventutem. Licet fractior ætas videretur in illo fortitudinem minuisse ; sensus tamen corporei mira in eo integritate vigebant. Non caligavit oculus ejus, non auditus obsurduit, non manuum vigor evanuit ; sed totus integer sensu & animo, residuum vitæ suæ disciplinis cælestibus occupabat ; nihil de consuetudine prorsus imminuens, totus lectioni vacabat aut lacrymis : volens quippe dissolvi & esse cum Christo, emeritæ militiæ donativum suspenso ad cælum desiderio sequebatur. [44] Jam sibi obitum suum imminere, jam terminum suæ vocationis adesse certis indiciis declaraverat. Movebantur pleno compassionis affectu devoti filii erga patrem, qui suæ desolationis periculum formidantes, ægre illius patiebantur excessum. Movebatur etiam pater ad filios, quos inter hostium tela, inter tentatonum incerta, sine Pastoris cura, sine Provisoris diligentia relinquebat. Desiderium quidem habebat in victoriæ gloria mortis stimulos absorbere, sed magnis quoque ad consolandos filios desideriorum aculeis urgebatur. In eo igitur vivendi spatio, quod sibi poterat superesse, proponit visitare cellas, filios consolari, ut veniens Dominus non eum remissioni vacantem & otio, sed honestis intentum occupationibus inveniret. Egressus Burgundiam, & Avernicam regionem ingressus, villam quæ dicitur Silviniacus, longævus viator advenit: qui locus peroptimus, & suarum meritis copiarum toto orbe notissimus, Cluniacensis cœnobii cellam habet ; quam vir Domini Maiolus ingrediens, seminaria divini verbi spargebat in filios. Cumque expeditus ad omne bonum, cœptum iter maturaret ad alios, subita corporis tactus molestia, exire non potuit. Advocat electam multitudinem filiorum, & consolatoria verba præmittens, suæ discessionis ad Dominum tempus instare pronuntiat. Turbantur omnes, erumpunt in lacrymas, & impatientes totius solatii, animum beati viri suspiriosis singultibus vulnerabant. Communis quippe affectus filiorum in patrem, communem omnibus gemitum extorquebat. Ipse tamen viriliter agens in Domino, amaritudinem & dolorem eorum verborum blanditiis deliniebat ; se a Domino vocari ad requiem, & expleto cursu certaminis ad repositam sibi coronam asserit invitari ; nullum superesse locum tristitiæ, ubi doloribus gaudia, momentaneis sempiterna felici commutatione succedunt : dolorem compassionis humanæ, respectu consequentis præmii temperandum ; dum ille, qui diligitur, a miseria transfertur ad gloriam. Pastor & Episcopus animarum devotos sibi non patietur diutius inconsultos : totum fiduciæ suæ robur ad Dominum referant, & ipse qui suis supplicibus pius adjurotr assistit, melioribus optima subrogabit. Interrogatus igitur an doleret, nihil se pati molestiæ, nihil sentire doloris, sed totis medullis ad Deum fontem virum sitire & anhelare respondit. Confitebatur Domino virtute qua poterat, & medullitus suspirans ad Dominum, Psalmistæ versiculos lingua & spiritu loquebatur : Domine, dilexi decorem domus tuæ & locum habitationis gloriæ tuæ : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit & deficit anima mea in atria Domini. [Psal. 25, 8 & 83, 2] Expetitus igitur ut paternam benedictionem in filios suos emitteret, porrecta manu absolutionis gratiam cum voce benedictionis effudit, exitum suum cælestis Viatici perceptione munivit, & frontem iterata Crucis impressione consignans, fatigatum divinis operibus cælo spiritum expiravit. Ad cujus triumphales exsequias infinita diversi sexus & ordinis hominum multitudo convenit, Ruebat passim in obsequium funeris monachorum caterva, laicorum numerosa congeries, & in apparatum defuncti tota aviditate animi confluebant. Videres ibi discretam confusæ multitudinis devotionem, dum alios hymnis cælestibus resultantes, alios singultire & in lacrymas effluere mirareris. Maioli quidem gloria dolorem & gemitum compescebat, sed affectus pietatis exuberans eliciebat lacrymas, etiam ab invitis. Officiosa igitur caritate suorum, solenni apparatu sepultus est in ecclesia B. Petri Silviniacensis, retro altare Crucis : ubi tantis usque hodie floret miraculis, coruscat virtutibus, ut etiam post mortem carnis cælo se vere vivere manifestet. Ibi siquidem per orationes ejus fugantur immundi spiritus ab obsessis, cœcorum oculi visum recipiunt, gravis intemperies febrium temperatur, paralytici convalescunt, peccatorum venia condonatur, & omnis inquietudo sine molestia consopitur. Ibi etiam, quod ipsi hodie oculorum testimonio comprobamus, visibili miraculo invisibilis ignis extinguitur, & ardentium undique conveniens multitudo meritis beati viri ad sospitatis plenitudinem reformatur, Plenus itaque dierum & vitæ gloriosus Pater Maiolus, in senectute bona deficiens, dormivit in pace ; & corporis mole deposita, quinto Idus Maii, vi feria, quæ Asscensionem Domini sequebatur, appositus est ad Patres suos, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXCIV, ordinationis autem suæ XLI, stola incorruptionis & gloriæ vestiendus a Domino : cujus est honor & imperium in secula seculorum. Amen.