Lavdabilis Dei nostri virtus & sapientia, ætatis & generationis succedentia sibi tempora, mirabili præordinans sæculorum dispensatione, nullum tempus relinquit vacuum bonitatis suæ. Vnde sanctæ suæ Ecclesiæ fideles per aquam salutis & regenerationis in filiorum numero adnumeratos, bono exemplo meliorationis, tam præcedentium Patrum, quam & præsentium semper confirmat, & ad consequenda æternæ hæreditatis gaudia inuigilare insinuat. In hoc igitur vltimo ætatis termino, verum suique fidelem certissimum, B. Maiolum diuina pietas mundo protulit, qui claris ortus natalibus, ita in domo Domini lucerna ardens & lucens refulsit, ut de eo illud Mosaicum possit dici, Noui te ex nomine. DE INTERPRETATIONE EIUS NOMINIS Nam Maiolus, ut iocundo lætemur interprete, quasi magnus videtur dici oculus. Conuenienti etenim futurarum rerum præsagio, tali nomine donatur illa veritatis & iustitiæ columna, quoniam quidem per quadrifida terrarum spatia magna extendit suæ beatitudinis lumina. Et pro operibus enim iterato prescitæ & dispositæ sibi diuinitus vitæ, tale ei nomen conueniebat habere, quod in sui memoriale bonum Christi odorem in cordibus fidelium faceret redolere : ut secundum Apostoli testimonium, Christi bonus odor mererentur fieri, qui vitæ & conuersationis eius voluissent vestigia imitari. Hic etenim beatissimus Pater Maiolus, pro sanctitatis & pietatis suæ fructibus imitandis, Christi bonus odor permansit, & permanet, in his qui pereunt, & in his qui salui fiunt. Sanctificatum namque thymiama vnguentorum suorum secundum Cantica Canticorum, multos & innumerabiles post se traxit, qui zelo sanctitatis accensi, igne perfectionis feruidi, abiecta inueterati torporis & pigredinis ruga, in adolescentium inruerunt fortitudine. Qui tympanizant illud Monachilis perfectionis opere, quod S. Pater Benedictus edocuit diuino dogmate, ut relicta superfluæ curiositatis sarcina, transuolent pennis fidei & libertatis ad ęthera. DE INFANTIA SUA, & IN SCHOLA POSITO, AB OMNIBUS COETANEIS SUIS CONLAUDATO Hic etenim beatissimus Deoque dilectissimus Maiolus diuino præuentus munere, qualia itinera laudum & virtutum sequeretur, prædicebat nomine. Et in infantilis ætatis tempore, quasi quoddam præmonstrabat maturioris ætatis inreprehensibile : dedicans scienter nescius vitæ suæ primordia cœlesti discipulatui, & sapienter indoctus adquirens sibi magistrale decus in nouello dierum numero. Sic igitur cœlestis pietas in ipsius ætatis termino coaptans eum sibi ad electionis futurę priuilegium, scholaribus disciplinis ipsum subdi voluit, per quem postea abundans diuinæ largitatis thesaurus pleniter mundo aperiretur : multi quoque adiuuante Redemptoris benignitate meliorarentur, qui ipsius sanctitatis laudabili affabilitate fruerentur. Multiplicibus denique virtutum adornatus donis beatus Pater Maiolus, vita operibusque laudabilis, suæ ætatis infantilem teneritudinem maturioris animi firmitate reddidit perfectam. Cui in initio viarum suarum prædiuinabant coetani, non deesse ei in futurum quoddam magnificentiæ magisterium, eum quoque ut eorum scire manebat, fauoribus magnis extollebant & laudibus. QUOD IN SEDE MATISCONENSI SIT FUNCTUS OFFICIO ARCHIDIACONII Tanto igitur supernæ benedictionis honoratus munere, in anterioribus se semper voluit extendere, & ea quę retro sunt obliuiscens, secundum Apostolum secutus est semper fide, & opere brauium vocationis æternæ, vnde ad superna sedulo suspirabat animo. Et quia adhærere Deo, & ponere in Domino Deo spem suam, salubre adiudicauit : ipsum florentem iam iuuenili ætate respectus supernæ prouidentiæ in Matisconensi Ecclesia Archidiaconatus sublimauit gratia, ut pro commissę obedientiæ cura, Iesu Domini nostri annuntians salutaria opera, huic obauditu auris obedienti, mercedem laborum suorum prædiceret, & hunc alterum ad suscipiendam salutis viam, deuotum promptumque præpararet. Huius igitur dignitatis curam assecutus, Iesu Domini famulatui se reddidit studiosiorem, & commendati officii fructus præmittens centuplicatos in sacrarium Dominici thesauri, fœlix fœliciora promeruit, dum in fine dierum, vbi omnis laus canitur, in gaudium Domini introiuit. Sic denique se ad exemplar meliorationis in mundo præparauit, ut eum ad speculum virtutum emendati retinerent, eumque quasi quoddam veritatis, & iustitiæ firmamentum canerent : & diuersos diuersis scientiarum magistratibus informaret, quos in disciplina Christi Domini aptos & idoneos videret. His etenim & multiplicibus scientiarum honoratus virtutibus, columbinę simplicitatis animum prudenti circumspectione serpentis circumuallat, & Christi bonus odor in omnibus fragrat. Cuius virtutes quilibet aliquis ex integro enarrare non poterit, quoniam quidem multiplicitatem insignium operum eius nec penetrare, nec dinumerare poterit. Interim tamen describantur ipsa eadem pauca, quæ probabilitas testiumque certitudo videntum repræsentat, per quæ possumus scire qualis quantusque isdem Pater Maiolus apud Deum fuerit, qui tanta pro eo facere potuerit. DE SOLIDIS SUB DEXTERA SUA INVENTIS Nam hic idem vir Domini Maiolus, quia de promissione fidei certus, & quia spem suam totam in Domino Deo suo posuit, charitatis abundantiam consequi promeruit. Etenim sæcularis negotii non multum deditus, interdum pauper terrenis rebus, semper tamen diues viuebat cœlestibus. Cui quodam die terreni victus necessaria dum non fuerunt, cœlestia supplementa adiutorium donauerunt. Dum etenim eiusdem Patris famuli electi super ministerium victus sibi præparandi, necessaria sumptuum deesse sapient : eumdem virum Dei venerabilem adeunt, paupertatis illius declamaturi casum. Quorum timori manum consolationis ostendit, & ut in Deo spem ponerent suam ammonuit. Postea ad Ecclesiam veniens, vbi consuetæ orationis vsum reseruabat, quam & idem ipse Dei famulus iuxta domum suam construxerat, quamque in honorem Dei, sanctique Michaelis Archangeli consecrari fecerat, supernæ pietatis adiutorium petiit, & ut sui suorumque misereretur extentæ orationis studio inuitauit. Cuius petitionis lachrymas transmutauit in gaudium omnipotentis Dei misericordia : quando per Angelum suæ visitationis, sub dextera precantis famuli iacentis, & extenti in terra cum toto corpore, septenos solidos posuit. Hoc cœlestis benignitatis dono isdem Dei famulus Maiolus remuneratus, & se ab eodem loco orationis remouens, eosdem solidos in priori loco reliquit, timens multum ne in aliquo inluderetur vel deciperetur antiqui hostis dolo. Dum vero in altero ipsius Ecclesiæ Oratorio precaretur super id negotium, diuinæ largitatis solatium simili modo eosdem solidos diuinitus transpositos sub dextera sua inuenit ; idque tertio faciens, & donatę diuinitus consolationis pecuniam suscipiens, omnipotenti Deo gratias reddidit, & lætus de acceptæ benedictionis dono, ad suos venit, ipsamque pecuniam cuidam suorum famulorum, nomine Grimardo commendauit, qui rei illius occultus inspector fuit. Nam hic idem Grimardus, beati viri minister in sæculari habitu mansit : postea quoque pro bono exemplo eiusdem Patris Maioli dimittens sæculum, sumpsit, adiuuante Deo, monachilem habitum. Dum etenim idem prædictus famulus paupertatem Patris Maioli specialius præ cæteris plangeret, utpote qui victus officium præparandi susceperat, & necessaria quæque deesse sciebat : Vir Dei confortatum eum tandem reddidit. Ammirans autem quali adiutorio superimpositam necessitatem effugaret vir beatus, ingredientem eum Ecclesiam a longe subsequitur, & orantem diutius in quodam secreti loco positus intuetur, quia cœlitus acciperet præfatæ quantitatis summam. Surgens autem ab oratione, susceptæ benedictionis dona prædicto famulo reddidit, & quod in præsenti sufficeret die dispensare iussit, reliqua vero pauperibus sanctus vir Maiolus dispergere commendauit, quoniam iustitia eius in sæculum sæculi viuit. Dum autem prædictus famulus domnum Maiolum memorem venturæ & similis necessitatis moneret esse debere, ut ea quæ superessent ex pretio, in comparatione vini, quo ex toto carebat, transponeret. Hunc veraci spe confortauit, & sufficientiam vini non deesse, in proximo repromisit. Subsequenti etenim die aliquanta pluraque plaustra onustra vino a vicinis cohabitatoribus suscipiens, omnipotenti Deo gratias reddidit : vel quia necessitatis suæ inopiam misericorditer tollendo præuidit, vel quia ut in ipso ponere spem suam deberent, suos famulos ammonere tali viso miraculo potuit. QUALITER AD MONASTICUM ORDINEM VENERIT Talibus, multiplicibusque miraculorum virtutibus honorans famulum suum Maiolum omnipotens Deus, inter mundani turbinis adhuc procellas positum, tandem respectu diuinæ suæ dignationis eum ad altioris sanctitatis gradus ascendere voluit. Nam mundani arbitrii dimittens amplam & spatiosam viam, se sub leui iugo Christi constrinxit, & monitione, & exhortatione domni ac Religiosissimi Patris Heldebranni, Cluniacensis Monasterii Prioris, monachilis districtionis nobile magisterium expetiuit. Qui ipsum Patrem Maiolum secum per multos dies in Christi Domini seruitium enutriens, perfectum Athletam Dei protulit. In cuius sanctitatis operatione, & in cæteris sententiis salutaris doctrinæ edoctus, qualiter illos duodenos humilitatis gradus ascenderit, quos per spiritum septiformis gratiæ Legislator Religionis Monasticæ Pater Benedictus edocuit, æquissimus retributor meritorum demonstrat : qui cum centuplicato fructu bonorum, vitæ æternæ beatitudinem ei donat in fine dierum suorum. Quodam igitur tempore, cum rerum victualium fertilitas more solito non proueniret, totamque regionem alimentorum indigentia fames acerba constringeret, ad virum Dei plus solito venire cœpit pauperum multitudo. Quorum importuna precatio dum cotidie mirabiliter insisteret, ut suæ inopiæ viri Dei pietas subueniret ; charitatis persossus cuspide, nimia cœpit cogitatione æstuare. Larga enim habendi copia in magna penu iam defecerat, in similia dispertita opera. Hinc eos qui tuendi cura sibi domestica fuerant, alendi necessitas, istinc omnibus indigentibus subueniendi solicitabat voluntas. Cuncta quibus humanæ vitæ continetur actio abesse videbantur Cellario, suæque domus Præposito protestante sibi suisque parua quæ superfuerant non suppeditare, ne dum tot petentium quiuisset penuriam subleuare. Tunc vir Dei Oratoriolum, quod in honore S. Michaelis ipse trans Ararim reædificauerat, & ad quod propter popularem tumultum, sese a ciuitate contulerat, quo secreta quiete peruigil in orationibus manciparetur, attentius ingressus : pauperum miseratione commotus, cœpit Dominum enixius exorare. Cumque pronus in terram sese cum lachrymis prosterneret, ac largiter flens diu in oratione persisteret : ut oculos a terra subduxit, ante se septem solidos aspexit, quos quidem tangere noluit, quia sibi metuit, ne aut fantastica illusio, aut alienum damnum esset, & culpam velut exactione pietatis perpetraret. Egressus itaque ab Oratorio, solidos quos reperit, per omnes huc aduentare solitos direxit, eosque qui perdidisset percontari præcepit. Omnibus negantibus se denarios perdidisse, suosque qui reperti fuerant asserentibus non fuisse, non ad vsum proprium, sed eos ad alimenta deputauit pauperum. Vir igitur Dei cum talibus, & huiusmodi polleret moribus, eiusque nomen fama celebri diuulgaretur, Vesontiensi Archiepiscopo viam vniuersæ carnis ingresso, tam ipsius terræ Principis, quam totius Cleri consensu & populi, ad eius culmen suscipiendum Pontificatus, beatus impellebatur Maiolus. Sed eius animus, robore licet firmatus authoritatis, ac deditus foret culmini virtutis, sub huius tamen specie ne mundi lucrum cogeretur expetere, & ad mundi gloriam, quam mente iam spreuerat, per seculare negotium delectabiliter tendere, graue pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis, Creatoris omnium sequens exemplum, qui cum ante secula regnaret in cœlis, regnum percipere vitauit in terris. Scriptum quippe est. Iesus cum cognouisset, quia venturi essent ut raperent eum, & constituerent eum sibi Regem, ascendit iterum in montem solus orare. Quocirca beatus Maiolus æterni Regis magisterio edoctus, qui oblatam gloriam fugit culminis, & postea sponte venit ad patibulum crucis, quatinus membrum eius fieret, omnem spem suam in eo collocans, hoc studuit opere adimplere, quod ille præcepit sermone ; hoc enim præceptum est in Euangelio. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Ita vir Dei per cœlestis studii disciplinam, mundi labilem contempsit gloriam, & supernæ vitæ tactus dulcedine, quæ a mundi amatoribus concupiscuntur, omnia a se funditus tentauit abscindere. Igitur Cœnobium in collis valle, quæ Cluniaca dicitur, cui vir vitæ venerabilis Heymardus præerat, pro morum honestate, & virtutum studiis appetiit, ibique secundum beati Benedicti Regulam, ab eodem viro iam præfato, conuersationis habitum petens, ut susciperetur, rogauit. Spretis itaque omnibus terrenæ possessionis stipendiis, ob spem futuræ repromissionis, habitum sanctæ conuersationis sumpsit, sicque deinceps alieno vixit imperio, ut a nullo deuiaret sanctæ conuersationis proposito. Quodam tempore pro Monasterii utilitate, beatum Maiolum, cum altero fratre Romam dirigi contigit ab Abbate. Qui expleta legatione dum redirent, & Yporediam ad hospitium venirent, frater qui eum comitabatur, nomine Holdricus, febrium correptus languore, fatigari cœpit acri ardore. Verumtamen ægritudine ingrauescente, cum toto iam pateretur corpore, de vita desperatus, circa mortem tenebatur solicitus. Vir autem Dei, qui nihilominus quam qui patiebatur, de fraterno cruciatu tristabatur, duplicato tunc afficiebatur fortunio, quia hinc eum fratris mœstificauerat ægritudo, inde paterna, quæ incœpta pendebat, legatio. Sed quid ageret nescius, diuinam clementiam exorare cœpit attentius. Tribus tandem diebus peractis, post matutinas laudes, cum se sopori dedisset, quidam vir canitie reuerendus ei visus est dicens. Quid ignauo mœrore deprimeris ? Quid a memoria excidit, quod frater meus Iacobus de infirmantibus præcepit ? Tristatur aliquis vestrum ? oret æquo animo & psallat. Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros Ecclesiæ, & orent super eum, vngentes eum oleo, in nomine Domini, & oratio fidei saluabit infirmum, & alleuiabit eum Dominus. Hac visione aliquantulum subleuatus animo, statim ut surrexit a somno, celeri actione duxit ad effectum, quod Apostolica fuerat reuelatione compertum. Res mira & vehementer stupenda. Eadem quippe die, qua sanctificationis oleo, qui patiebatur, est delibutus, ita sanitati pristinæ restitutus conualuit, ac si nullam corporis molestiam pertulisset. Altera die Domini gratulantes virtute, conatisunt iter cœptum perducere ad effectum. Quoniam quidem beati Iacobi voce sanari testabatur infirmus, fidei oratione. Ideo luce clarius patet beatum virum suis obtinuisse precibus, quod iste tam cito sanitati est redditus. QUOD IN CLUNIACENSI MONASTERIO SIT PRAELATUS ABBATIS OFFICIO Nam & ad incrementum laudis eius, & ad comprobandum quanto priuilegio cœlestis perfrueretur amoris, edoctum omni disciplina scientiarum, ipsum omnipotens Deus præordinans sibi iustum, & ut esset sibi testis ad omnes homines, in illo Cluniacensi amicabili, & receptibili Monasterio patrem spiritualem & Abbatem dignissimum elegit. Vbi quamplurimam monachorum numerositatem, vitæ moribus & doctrina instruens, ante se in cœlestis patriæ gaudium fœliciter introduxit. Multos enim eiusdem ordinis in diuersis terrarum partibus inuitans ad vnanimitatem Monachilis religionis, exemplo suæ laudabilis conuersationis, innumerabiles, veracesque Monasticæ firmitatis legiones instituit & adunauit, easque Signifer gloriosus secum in Dominicæ Religionis castris fortiter bellaturas, contra sæuientis nequitiæ importunitatem præordinauit. Dum itaque hos pabulo suæ Dominicalis prædicationis, velut aqua refectionis lassabundos satiat ; alteros autem studio assiduę lectionis, quam suauis est Dominus, gustare insinuat, & illos alios sub leui iugo Christi colla ponere monendo prædicat, pro omnibus, & cum omnibus beatæ retributionis donatiuum sibi comparat. Hoc ampliatum diuina ei pietas in cœlestibus reddidit, quoniam pro sui fidelitate ampla terreni honoris spatia dereliquit, & graues acresque pænæ quas quondam sustinuit, adduxerunt in perpetuo nomini suo gloriosam laudis famam, & fidelibus Christianis Romanicam deliberauerunt viam. QUALITER SIT A SARACENIS COMPREHENSUS Nam isdem beatus Maiolus iocundum memoriale sæculi in sanctitatis, & iustitiæ profectus excrescens cotidie, illud salutarium semen seminabat vbique, quod adducebat in quorumdam cordibus, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum Euangelici incrementum boni. Dum etenim aliquando diuinæ largitatis beneficia sicut in cæteris mundi partibus prædicaret citra iuga Alpini montis, non in vanum, nec in vacuum discurrebat affluentia eius benedicti sermonis, quia pretiosum separabat a vili : & quoniam benedictum os erat æterni Domini. In istiusmodi igitur elaborans prædicationis profectu, ad experiendum quod omnis filius corripitur a Domino, in camino tribulationis, & angustiæ eum Deus expurgari voluit, dum ipsum manibus efferæ gentis Saracenorum comprehendi permisit. Hæc namque impietatis gens barbara, sanctum Dei virum apprehendens cum suis aliquibus, & cum suis quamplurimis sumptibus, in quandam montium altitudinem transposuit, & locum ipsum diuersis instrumentis defensionum circumclusit & firmauit. In ipsa igitur captionis suæ angustia, qualia quantaque per eum omnipotens Deus cotidiana fecerit miracula, commilitones eius exultationis ex toto retinere non potuerunt, & ea quæ memoriæ mandauerunt, viuente beato enarrare non sunt ausi in aperto. Sed dilecto Dei ad cœlestis curiæ nobile decus transposito, pauca quædam, sed laudis præconio magnifica, a probabilibus testibus veritatis, & fidei cultoribus narrata, paruo & tenui describimus stilo. Quoniam eiusdem amatoris Dei Maioli confidimus adiuuari precibus, qui pietatis & dulcedinis extitit dator & conseruator insignis, & modo in cœlestibus exultans gaudiis, magnificam misericordiæ suæ demonstrat consolationem miseris. QUOD FERREIS COMPEDIBUS SIT RELIGATUS Hic etenim fortis athleta Domini Maiolus licet magnas grauesque pro Dei amore sustineret pœnas ab impiis Saracenis, tamen non defatigabatur ab intentione bonæ operationis. Quod quidam Saracenorum videntes, minus efficiebantur efferi, ammirantes & stupentes constantiam, & perseuerantiam sancti Patris Maioli. Qui per aliquos dies manens religatus pedes ferreis catenis, cum quodam monacho nomine Goszono, in virtute patientiæ deportabat pœnam afflictionis impositæ, quam leuigabat aliquotiens ille misericordiæ oculus ; vinculorum & peccatorum disruptor æternus, ut per temporalis beneficii disligaturam, demonstraret quantam isdem vir cœlestis libertatis retineret gratiam. Multotiens igitur dum secreto super impositas sibi impie & crudeliter bodias, salutiferum signum crucis fecit, ferrum illud quo ipsæ bodiæ firmabantur longe resiliebat, & interim solutus ab ipsis vinculis remanebat. Reuinciebatur iterum fortioribus vinculis catenarum, & non elongabatur ab eo consuetus fons misericordiarum, qui disligabat iterato compedes ferri, volens semper misereri sui famuli. Hoc illis solummodo erat cognitum cœlitus factum, qui cum beato viro manebant : & hoc celabant miserrimis Saracenis, vel propter iactantiæ timorem, vel propter insitam eis humilitatem. QUALITER CHARITATIVA MANU GLADIUM SUSCEPERIT In ipsa denique comprehensionis suæ angustia, aliud deinde quoddam fecit mirabile per beatum Maiolum diuinæ largitatis affluentia, per quod demonstrauit quanto charitatis ardore isdem beatissimus flagraret. Nam cum quodam die, sicut semper erat solitus, isdem beatus vir profundas diuinæ misericordiæ diuitias enarraret suis qui cum eo manebant, eosque confortaret, aduenire sibi in proximum supernæ liberationis respectum : vnus Saracenorum promissa viri Dei deridens eum iterato fortioribus compedibus ligauit ; alter vero ad ipsum percutiendum, impias manus furibundus leuauit. Tantæ calamitatis, & impietatis crudelitatem videns quidam famulorum suorum nomine Raimbertus pati beatum, quia vindicare nec liberare eum potuit, gemitus & lachrymas pectore graui profudit. Et dum super iniurias beati viri, prædictus famulus profundos funderet ploratus, quidam malignæ mentis pestifer, iactatu lanceæ eum voluit morti dare. Sed ictum gladii sanctus vir Maiolus manu suscepit extensa, ictuque ipsius grauiter est vulneratus. Cuius charitatis affectum respiciens Deus, mirabile effectu in crastino visa est charitatiua manus sana, & reddita pristinæ fortitudinis beneficio, & ad conlaudandum diuinæ pietatis adiutotium, in dextera suscipientis gladium, apparuit semper postea cicatricis vulnus charitatiuum, ostendens & repræsentans semper insitos sibi dulcedinis affectus. DE CAELESTI VINDINCTA SARACENORUM Diuina deinde Christi Domini nostri pietas, famuli sui Maioli misericorditer respiciens pœnas, finem ipsis imponere placuit. Qualis autem & quantus isdem beatissimus apud se esset, mundo demonstrari voluit. Nam pro illo, illam versa vice, quæ in Propheta legitur, vindictam operatus est. Quoniam quidem Prophetæ testimonio tenemus forensem obsidionem diuina perterritam formidine, quantocius effugisse. Pro huius autem patris merito, illa malæ peruasionis subsellio, licet in quodam satis defensionum esset posita munimine, interna tamen subito est nimium conturbata animorum subuersione. Nam dum eumdem beatum virum in graui teneret custodia gens Saracenorum effera, quodam die nimium conturbata videri sibi videbatur quod ad extrahendum sanctum Patrem multa quidem fidelium conuenisset numerositas, & eum quasi per vim exinde tollere vellet, & ipsos quasi ad mortem exquireret. Vnde diuina prouidente clementia, versi in duræ mentis insania, dum mortem effugere ad horam volunt, perpetuæ mortis damnum incurrunt. Quia ab excelsiori eiusdem montis parte, in qua sanctum Dei virum retinebant, vnusquisque proruebat, & talem sententiam mortis subibat, qui requirens vitam fugere volebat. QUOD PRO EO REDEMPTIONIS LUCRA MULTA RECEPISSENT Sic cœlesti & tali vindicta damnati & mortui, pro duplici eorum interitu, vir Dei maximo est doloris afflictus cruciatu. Sed illud diuinum, & occultum iudicium disturbare non potuit, quoniam in sui captura nimium crudeles inuenit. Ad incrementum denique suarum nequitiarum, & ad sancti Patris Maioli laudem bonorum, sicut in fine demonstratum est, vbi omnis laus canitur, multa pro eo redemptionis munera requisierant. Quæ dum beato nesciente viro, sui quique fideles a Dei cultoribus suscipiunt, onusti largifluis donis, vbi retinebatur, redeunt. Nam pro eiusdam sancti Patris redemptione, gratis voluntarieque vnusquisque prout poterat, suum habere offerebat, & miserum se clamabat, & indignum se amore beati viri sperabat, qui pro eius redemptione pluriora non transmisisset dona. Hæc per multa tempora recipientes miseri in latrocinii sui spelunca, tandem impleto malitiæ suæ sacco, prædictum consequuntur damnationis morticinium. Et non solummodo in prędicto sessionis suæ loco relinquunt sua quædam plurima, sed etiam & ea perdunt, quæ pro beato viro fuerant transmissa charitatiua munera. QUOD PRO EIUS MERITO, FIDELIBUS DEI ROMANA SIT APERTA VIA Sic namque misericordia miserentis Dei per istum sibi dilectum famulum Maiolum, Romanicam viam aperuit & deliberauit, peregrinis & aduenis, ad beati Petri orationis domum volentibus venire, ut postea per illarum viarum transitum, nulla sit disturbatio a Saracenis facta ; dum ante beati viri capturam, vix aliquis per illam ausus esset transire fiducialiter viam. Pro vnius igitur angustia, multiplex est securitas fidelium Dei demonstrata, & per vnius meritum, salutare suscepit orbis terrarum adiutorium. Ille namque cœlestis hæreditatis Clauiger, beatus Petrus Apostolorum Princeps, priuilegium sui specialis amoris huic nostro domno Maiolo conseruauit, dum per eius famosissimam comprehensionis suæ captiuitatem, malorum obliuionem, bonorum adduxit alacritatem. Pro omnibus nempe, ut credimus, quibus in vita sua, & post præsentis vitæ transitum, illud iter Romanicum pro sui merito fuit apertum, beatæ mercedis recepit gratiam & meritum. Hoc fiducialiter credere nos ammonent eiusdem beati viri cotidiana virtutum signa, quæ ad eius sepulchrum congaudet, & ammiratur fieri frequens Christianitatis adueniens collegium. QUALITER AD CLUNIACENSE MONASTERIUM REDIERIT Perditis igitur Saracenis cum eorum memoria, qui beatum Dei dilectum Maiolum in sui transposuerunt vinculorum custodia, Sanctus vir Domini Maiolus, post longi sudoris labores, post deuictum ipsius tentationis & afflictionis caminum, probatus & electus : ab illa montium summitate, quo transductus fuerat, descendit cum suis omnibus. Ad nobile autem Cluniacense Monasterium amicum salutis, & amicum monasticæ religionis tetendit, multamque lætitiam suis & quamplurimis aliis reddidit. Vbi coadunata multa monasticæ religionis numerositas, pro recepta beati Patris præsentia, magnas omnipotenti Deo reddidit gratias. Et bonos filios bonus pater exhilarans, manebat inter eos quasi vnus ex illis, per omnia demonstrans exempla inuincibilis humilitatis. Relucebat quoque inter eos velut Lucifer in cœlo, inradians fide & merito coniuratas cateruas in Christi Domini nostri seruitio. DE MORUCLIS CAELITUS & SUFFICIENTER INVENTIS Dehinc euidentiori miraculorum, & virtutum prodigio, beatum Patrem Maiolum demonstrat superna pietas in mundo. Per eum quidem ammiranda satisque laudanda, iocunditatis & lætitiæ plena frequentat opera. Nam dum per desertæ regionis quondam ambularet viam, mirabilem Dei nostri meruit obtinere gratiam. Quodam denique die ad horam refectionis sibi iubet præparari moruclas, quæ species sunt cuiusdam boleti, & quas anteriori die cuidam famulorum suorum, nomine Sibrardo commendauerat. Dum vero præfatus famulus commendatos cibos, ut iussum fuerat, præparare vellet, confractos & nulli vsui aptos inuenit. Quia autem ad sanctum Dei virum venire non ausus fuit, hoc fratribus qui cum beato Patre aderant, gemebundus demonstrauit. Cuius negligentiæ casum cognoscentes, ne in aliquo sanctus vir anxiaretur, timent. Quorum mœstitiam idem vir Domini, sicut & solito per spiritum cognoscens, aures omnipotentis Dei precibus aperuit, & confortatos eos reddidit. Iussit quoque iterum perquiri, si inibi, vel in circuitu quo consedebant, aliquas inuenissent moruclas. Pro commendatæ igitur obedientiæ signo, & pro sancti Patris merito, satis abundeque inueniunt, quamuis prius perquisissent, & nullam omnino inuenissent. Sic læti & alacres ad sanctum Patrem redeunt, & cœlesti inspirato præparata & collecta dona ad eum deferunt. Hoc cœlestis refectionis satiatus edulio, in tempore oportuno sicut & cætera per eum patrata miranda, suis qui adfuerunt, prohibuit ne in sua quod viderant, dicerent vita, Christi Domini nostri in omnibus sequens vestigia. DE LIBERATIONE NAVIS, & OMNIUM IN EA MANENTIUM Aliud deinde per hunc sui dilectum Maiolum omnipotenti Deo placuit facere valde mirabile, nostris temporibus non frequentius vsitatum. Hic etenim vir Domini Maiolus, verbum vitæ, & salutis vias in mundo disseminans, affectum sui sanctissimi amoris eousque in cordibus fidelium transfundendo radicabat, ut ipsum pauperes & diuites, viduæ & orphani, senes cum iunioribus expeterent, & super varium sui negotium, specialem aduocatum ad Deum eligerent, esset quoque vnicuique salutare perfrui eius sanctissima benedictione. Non immerito namque hunc ipsum Patrem ampliati amoris priuilegio vnusquisque fidelium expetebat animo deuoto. Quoniam quidem ipse beatus Pater Maiolus præparabat attentius, ut cordis sui domicilium viuendo sancte, operando bene, complaceret diuinitati æternæ. Sic interior mentis sanctitas, quam præmonstrabat vultus alacritas, secundum quod scriptum est. Quia vultus indicat mentem, plurimorum sibi deuinciebat amorem, & adhærentium sibi incomparabilem generabat affectum. Dum etenim quodam dierum isdem Dei famulus requiesceret secus Rhodanum fluuium, ex altera eiusdem fluminis parte, adiungitur utriusque sexus collegium innumerabile, adtendens & expectans ad se transitum Patris Maioli, cui se suaque omnia committerent, & in quem oculi ipsorum, ut oculi ancillæ in manibus Dominæ suæ, ad miserendum respiciebant. Ad exequendum tamen deuotionis suæ effectum, in quadam naui quæ iuxta erat posita ascendere vnusquisque prior festinat, ne expectati Patris gratia, & benedictionis suæ dono priuatus remaneat. Prædicta etenim nauis tantæ multitudinis non longius sustinens numerositatem, in mediis fluctib. funditus fuisset dimersa, nisi cœlestis misericordiæ prouidentia, talia fidelium comprobans vota, in futurum demonstrasset qualis quantusque isdem beatus Maiolus apud se esset, pro cuius amore tam pertimescendum subiissent periculum. Nam prædicta nauis, cum omnibus in ea manentibus quasi subuersa in mediis vndarum fluctibus, per aliquanta horarum spatia, ab aspectibus intuentium est subducta. Cuius subuersionis periculum vir Dei audiens subito accidisse, eleuatis oculis a lectione, pronus in terram corruit, morti tantorum grauiter doluit, & locum quo se orationi dederat, profusis lachrymarum riuulis inrigat. Tandem electi atque dilecti famuli sui Maioli omnipotens Deus respiciens lachrymas, secundum multitudinem dolorum eius, consolationis suæ ei in proximo præparat vias. Nam confidens in eo qui non dat in æternum fluctuationem iusto, dum ab extentæ orationis surgit loco, & in parte illa qua nauis dimersisse videbatur signum crucis fecit, in vna eademque hora sanos & incolomes inter vndarum fluctus sæuissimos ad ripam quo consedebat transposuit. Hos expetiti patris fides & meritum deuicit, hos expeditorum desiderium & amor qui nescit pensare modum exsuperauerunt. Sic populus Dei inter vndarum fluctus liberatus, sancti Patris Maioli meritis & orationibus, eiusdemque patris exhortatu deifico consolidatus, lætus & benedicens Deum ad sua rediit, pro sapientia, pro visis & auditis mirabilibus alterius Salomonis, lætificantes patriam propriæ nationis. DE INLUMINATIONE CANDELAE CANENS OFFICIUM MATUTINALE Hoc laudabili peracto miraculo, non dissimile subsecutum est in tempore proximo. Nam conuersationis suæ studium apponens semper in cœlis, secundum Apostoli dictum qui dicit : Nostra conuersatio in cœlis est, mira & miranda per reformatorem corporis humilitatis nostræ in terris potuit facere. Idem etenim Dei famulus Maiolus, armis veritatis & lucis armatus, quanti apud se haberet veri luminis claritatem, illa lux vera effugatrix tenebrarum & peccatorum manifestauit, dum insperato cœleste lumen ante eum mirabiliter effudit. Hic namque familiarissimus Dei, & lucidissimum sydus mundi, quadam nocte dum requiescens obdormisset, lucerna quæ ante eum ardebat subito est extincta, eique adduxit noctis tenebras per aliquanta horarum spatia. Vnde fratres qui cum eo aderant turbati, quia non erat in proximo locus vel sumptus a quo potuissent reinluminari, vel quia nimia perturbatio ventorum & turbinum profundam noctem adgrauabat, in eadem mœstitudine aliquamdiu diuersa eorum meditatio remanebat. Sic idem Dei famulus contra aduersitatem imminentis caliginis, assumens arma solitæ orationis, sicut erant obuoluti tenebris, sumpsit cantica matutinæ laudationis. Et peracto primo nocturno, dum vnus e fratribus benedictionem dicendæ cordetenus lectionis expetiit, extincta ipsa eademque candela, flammiuomos claritatis radios diuinitus recepit, sicque vsque in crastino perdurans beatus vir Maiolus, sicut & cætera hæc manifestari mundo in sui prohibuit vita, veræ humilitatis monstrans exempla. QUOMODO DUM AD ECCLESIAM SANCTI SIRI VENIENS CANDELA SIT INLUMINATA Alio dehinc tempore idem beatus Maiolus Papiam ciuitatem demorabatur. Qui vanitatis & iactantiæ fugiens notam, solique Deo viarum suarum commendans semitam, nocturnali hora secreto cum duobus tantummodo fratribus ad Ecclesiam sancti Siri properat. In ipso tamen itineris sui opere, milleformis hostis sensit subdolum variabile, quod dextera Dei transmutat in gaudium ; fidelis sui Maioli non obliuiscens laudabile studium. Lucerna namque quam ante eum vnus portabat fratrum, subito est extincta, non cogente tamen vlla ventorum vel turbinum violentia. Sed cœpti itineris viam idem vir Domini non interrumpens, dum ad portam prædictæ Ecclesiæ secretos orationum replicat modulos assidue, prius extincta candela diuinitus redditur reinluminata, fidelemque Dei Maiolum fratres quoque qui cum eo aderant mirabile factum lætificauit, & ardentiores in seruitio Iesu Domini sui reddidit. QUALIA MONASTERIA EIUS MAGISTERIO PAPIAE SINT MELIORATA In supradictæ etenim ciuitatis Papiæ loco, magno virtutum claruit beatus Pater Maiolus numero. Quæ multiplicibus populorum referta turbis, nobilium & diuersarum mercium speciebus insignis, quasi quædam Tyrus & Sydon videtur remansisse, quibus complacet ad sui mercimonii comparationem & venditionem venire. Hæc illius Patris Maioli incomprehensibili numero virtutum honorata, lætatur pro illius benedictionis & visitationis frequentia. Vnde adquirit sibi cum maximo Cantico laudationum, æternalis prouentionis & utilitatis commodum. Hinc namque sanctæ illius institutionis apparet magisterium, dum illud antiqui decoris, & ampliatæ speciositatis Monasterium, nomine Cellaaurea, eius congaudet meliorari paternitatis gratia. Eiusdem Patris altrinsecus non priuatur bonis ædificationum, & illud sancti Saluatoris delectabile Monasterium, quod in sui memoriale construxit, & adornauit illa Imperatrix, quæ omnium virtutum, & omnis iustitiæ semper fuit amatrix. DE QUODAM TRANSITU LOCI DIVINITUS EMENDATO In quadam autem parte ciuitatis Papiæ, quædam Ecclesia erat, beati viri ditioni subdita, cum suis adiacentiis, non vilis pretii munere adnumerata, ubi sanctus Pater demorari solitus erat, & vbi orationum & bonorum operum incrementis, Domino Iesu complacebat. Inter hanc autem, & inter prædictæ ciuitatis sedem, quidam erat locus, pro paludis & aquarum receptaculis, sancto Patri satis nimiumque infestus. Qui sibi graue fastidium ingerebat itineris, quotiens venire vel redire voluisset ad domum iam dictæ orationis. Hunc nociui itineris locum commendauerat multotiens implere variis sumptibus petrarum vel lignorum. Qui minime proficiebant ad meliorandi transitus locum, quia inibi erant plurimarum competa viarum, & diuersi cuniculi aquarum. Vno autem dierum, per ipsum locum sanctus Pater faciens transitum, & commendatæ obedientiæ laborem cognoscens non prouenisse ad utilitatis honorem, loco substitit, & diuino imperio melioratum reddidit. Sic insensibile elementum terræ obseruat adhuc, ut vidimus & audiuimus, præceptum Patris Maioli imperiale. DE QUODAM MONETARIO SANATO Peracto hoc celeberrimo signo virtutum, sicut & beati viri Maioli accrescebat in cœlis meritum, sic in terris amplificabatur eius laudationis diuersitas, & deflorata in lege Domini eius manebat sanctitas. Quam in seipso misericorditer quidam nomine Heldebrannus experiri promeruit, quia in fidei certitudine non dubitauit. Hic propter suæ grauitatis maturitatem, beati viri specialem habebat familiaritatem, & pro bono Conuentu stabilitæ rationis, ipsius honorabatur priuilegio amoris. Nam Magister Monetariorum Papiensis Prouinciæ manens, & vulpelinæ dolositatis minas præcauens, subditis præmonstrabat vias rectitudinis, quas deprauant nimium, qui in illud insudant calliditatis officium. Hic prædictus etenim Heldebrannus quodam tempore in grauissimæ infirmitatis decidit cruciatus, qui accrescebant cotidie, & effugabant ab eo sanitatis votum desiderabile. Pro recuperando enim meliorationis suæ statu, multam pecuniarum quantitatem ad circumpositas Ecclesias transmittit, cum diuersarum rerum apparatu, quæ si ad minorandos negligentiarum suarum proficiebant casus, tamen non adducebant ei sicut volebat, veloces sanitatis cursus. Decoctus autem in longo infirmitatis camino, vicinam adtendebat mortis horam in proximo. Sic per longum temporis spatium suspirans anxiando ad vltimum vitæ somnum, recuperandæ sanitatis vota iam perdiderat, propter prolongatæ infirmitatis pericula. In hac igitur manens titubationis vacillatione sancti Patris Maioli aduenit suffragium amicabile, quem visitat vno dierum cum fratribus, & repromittit aduenientis sanitatis fructus. Valedicens namque amicum, & commendans Deo, & spiritui eius infirmum, dum a domo pene exanimis rediit & exiit, elongata prius sanitas aduenit : & in crastino surgens a lectulo, pro insperatæ & consequutæ salutis, & sanitatis donatiuo, multas reddidit omnipotenti Deo gratias. Beati quoque Patris Maioli in se factas misericordias, nobis aliisque quampluribus enarrauit, & ad credenda eius virtutum insignia, pro veridico sui sermone nos inuitauit. DE CANDELA SUPER LIBRUM CONSUMPTA, MANENTE EO INTEGRO Diuinæ igitur pietatis dignatio, tanto talique voluit honorare miraculorum triumpho istum sui dilectorem, amatoremque Maiolum, quem in terris ad virtutum speculum fidelibus suis posuit, & memoriale eius viuere in seculum seculi statuit. Vnde collocatus cum Principibus populi æterni Dei, insignium sanctorum coequatur magnifico potentatui : quoniam quidem fide & merito semper honorans Deum, peregit in tempore oportuno, quæ adportauerunt ei præconia laudum in perpetuo. Qui corde credens ad iustitiam, illam sui oris confessionem benedictam, quæ super mel & fauum suauior emanabat, multis ad salutem proferebat. Nam deliberaturus quædam utilia super Monasticæ religionis decreta sanctissima, apud sancti Dionysii Monasterium quodam tempore est commoratus, quod Francia inter alia Monasteria nullum ostentat pręstantius. Inibi etenim isdem beatus vir Maiolus semina verbi Dei disseminans, quædam superni roris diuina aspersio ad incrementum dedit cum fructu centuplicato, quædam petrosæ ariditatis obdurata semita radicare non permisit oblita prędicationis magistralis materia. Sed interim ad demonstrandum viri Dei meritum, Christi Domini miseratio per eum quoddam dignata est operare miraculum, per quod plurimis demonstrauit, quanti apud se meriti in cœlis fuerit, dum contra sui naturam non potuerit dilapsus ignis ardere quoddam aridum parcameni supellectile. Hic etenim beatissimus, non solum diebus ut poterat, lectioni operam dabat, sed etiam & noctibus. Dum igitur quadam nocte moram ageret in officio lectionis extentæ, cogente lassitudine obdormiuit, & candela ardens super eius apertum librum cecidit, quæ tamdiu super utrasque paginas aperti libri arsit, donec pene consumpta fuerit, & donec sanctus vir Domini Maiolus a somno euigilaret, & graue lassitudinis tædium deponeret. Quo expergefacto, signoque crucis edito, pro tali obliti luminis negligentia, utrasque manus allisit, & euenisse aliquod damnum timuit. Sed tandem eumdem librum ab omni adustionis damno seruatum videns, solasque consumptæ candelæ super eum sauillas remansisse conspiciens, vires recepit consortati animi, laudes exinde reddens Creatori. DE INLUMINATIONE CAECI Qvoddam miraculum frequenti laude patratum, omnipotens Deus facere voluit per istum beatum Maiolum, per quod demonstrauit quanto interioris munditiæ lucro effulserit, dum per exterioris lauationis delectabile, ad profectum sanitatis quemdam cœcum fecerit peruenire. Quidam enim cœcus ab utero, iam in pleno dierum numero, frequenti, ut prædicebat, visione est ammonitus beatum virum quærere : esse illum per quem diuina pietas sibi redderet videndi lumen, si ex aqua vnde manus suas sanctus vir Maiolus abluerat, lauaret oculorum superficiem. Tali frequenti supernaque ammonitione confortatus, sumpto ductore, arripuit itineris cursus, beati viri perquisiturus adiutorium, quo non remansit frustratus in sine laborum. Hunc etenim patrem inueniens, & fratribus qui cum eo aderant, qualitatem suæ visionis aperiens, ut ipsam eamdem sancto Patri dicerent, orauit : & quanti laboris vias pro eius insinuato diuinitus nomine arripuerit, aperuit. Sed si tali simplicique fuit frustratus prece, tamen non remansit frustratus adiutorio in fine. Nam sumpturus sanctus Domini Maiolus cibum, quidam famulorum suorum nomine Sibrardus, aquam vnde prędictus pater manus suas lauauerat, veterano cœco reddidit, & ut in Christi nomine, & sancti Maioli inuocato adiutorio, oculos tangeret suos ammonuit. Quam cum fide suscipiens, iussaque perficiens, quia obedire voluit, claritatem Solis prius denegatam benedicens Deum statim videre promeruit. Vnde pro reddenda gratiarum actione, dum quidam fratrum, qui cum beato Patre aderant, inluminatum pauperem cognouissent velle remanere, confortantes eum, & dato viatici amplo sumptu, ad sua eum redire submonent. Peractæ igitur virtutis signum, sicut & alia, beato viro celant, quia hoc eum velle non dubitant. Sed versa vice laudationis, quantum dilectus Dei Maiolus meritorum suorum virtutes occultare voluit in vicinis terris, tantum ea diuina pietas extendere fecit quasi in cœlis. Quem dum vno dierum sedentem, & sicut solito cum suis benigne iocundantem prædictus famulus Sibrardus vidisset, diuinam inluminationem prædicti cœci aperire ipsi sancto Patri voluit. Sed ad primæ vocis indicium, sentiens domni Maioli commotum animum, pro hac tali ac laudabili negligentia, aliquantas sustinuit alapas, & in posterum grauioris damni, & pœnæ doluisset sustinere casus, nisi fuisset adiutus circumstantium fratrum præmissis precibus. DE INSPERATA CAPTURA PISCIS, IN SUSCEPTIONE MAIOLI PATRIS Per hunc igitur sanctum Domini Maiolum, multotiens demonstrata est imitatrix bonæ voluntatis intentio multorum, ut huius rei gratia quilibet remuneratus, de die in diem proficeret ad meliora promptius, & alter voluntarius se coaptaret, ut ad similioris gradus ascensum surgeret. Nam ad id demonstrandum, assumatur quidam Gauzfredus, qui nobilitatem generis nobilitans laudabilis meriti floribus, in aduentu & susceptione dilectoris Dei Maioli experimento didicit, quod obedientia melior quam victima fuerit. Nam reuertens sanctus Domini a patria Pictauensi, ordinata inibi multa caterua Monasticæ religionis, vno dierum transmisit ad prædictum virum quemdam Dei famulum nomine Viuianum, mandans & poscens, ut se suosque hospitio susciperet. Quod libenter & voluntarie se facturum repromisit, sed multa se affici tristitia prædixit, quia piscem nullum se habere in præsenti sapiebat, & transcursa & minorata vicina aqua, nullam sibi inueniendi spem fiduciamque donabat. Sed diuina inspiratione ammonitus, ascendens equum ad aquam venit, piscatores in aquam intrare commendauit. Qui diu multumque laborantes, opus dimittunt inanes. Tandem resummens vir nobilis Gauzfredus vires, inuocato Christi nomine, orat ut superna pietas aperiat, & demonstret ei quantam apud omnipotentem Deum sanctus Pater Maiolus fiduciam habeat. Et sic in eius sancti viri nomine iterum piscatores in aquam intrare ammonet. Qui ad primum tractum, mirabile dictu, laudabile effectu, dum nomen sancti Maioli inuocant, magnum Esocem, quem vulgares Salmonem vocant, ab eadem aqua trahunt, in qua nec antea, nec postea, inueniri similis potuit. Quoniam quidem nec isdem locus ad hunc habere habilis erat, vel suit. Sed ad demonstrandum beati viri meritum, tale fideli viro Gauzfredo donatiuum piscis præparauit gratia cœlestis, illud Euangelicum in eo adimplens repromissum, Omnia possibilia sunt credenti. Ipsam denique capturam piscis lætus, & alacriter ante se in caballo suo apportans Gauzfredus, sancto Patri Maiolo repræsentauit. Et pariter iocundantes, & lætum diem deducentes per omnia, & pro datis vniuersis beneficiis, omnipotentem Deum benedicunt. DE REDDITA SANITATE CUIDAM FRATRI Sanctus denique Maiolus, sicut infirmitates semper animorum, sic & per diuinam clementiam, & infirmitates sanabat frequenter & corporum. Nam quidam suorum Monachorum nomine Tetbaldus, nimia grauique infirmitate ventris laborabat, quem nec Medicorum, nec specierum medicinalium diuersitas adiuuari poterat. Qua infirmitate, quot dierum grauiter affectus fiduciam euadendi in solo Christo Domino posuerat, securius finem vitæ attendens, quam ut ad sanitatem posset redire. Hunc itaque fratrem sic cotidie deficientem sanctus Pater Maiolus condolens, cognita afflictione filii, & confisus de Dei misericordia, ad requiescendum eum ad tempus ire iubet. Qui iussa præceptoris perficiens, expectabat attentius si pro commendatæ obedientiæ obseruantia, adueniret sibi sanitas desiderata. Vnde non remansit frustratus salubri expectatione, quia in proximo accepit salutis, & sanitatis commercium desiderabile. Pro eo namque assiduas orationum effundens preces ille Pater Maiolus, interiorum exteriorumque salutaris medicus pristinæ eum sanitati reddidit, & pro consequutæ sanitatis dono, lætiorem effecit, & meliorari eum in virtutibus obedientia, & humilitate ammonuit. DE EIUSDEM FRATRIS ULCERE SANATO Is etenim prædictus Frater, alio quodam tempore laborabat sub humero grauissimo vlcere, quo ingrauescente nimium, per singula spatia dierum dum ad horam calefiebat, pene exanimis remanebat, & si vel tenue frigus persentiret, morti se ad horam donari illico clamitabat. Tali alterutræ anxietatis elaborans diuersitate, diuinæ pietatis misericordiam expetiit, ut sibi sanitas, & aliquod remedium alacritatis donaretur, ne sic per longum tempus cruciaretur grauissimæ infirmitatis doloribus. Tandem post diu expectatum sanitatis locum cœlestis Prouidentia in animo ipsius fratris tale salubre consilium posuit, ut capellum quod sibi sanctus Domini Maiolus ob refrigerandum frigus capitis dederat super locum insitæ infirmitatis mitteret, sanctumque Domini in suum adiutorium inuocaret. Tali spe fiduciaque confortatus, dum illud eo loci posuit, recedente infirmitate sanitas desiderata rediit, & gratiam Dei in se factam, per meritum sancti Patris Maioli quibusdam fratribus postmodum insinuauit. QUALITER A MORTE QUENDAM FUGITIVUM LIBERAVERIT Qvia timentibus Deum nihil desit, nec his qui eum inuocant in veritate, beati ac dilectoris Domini Iesu Maioli gratia pro suo quodam interuentu demonstrauit. Hic vitam cuiusdam hominis, qui gratiam sui perdiderat senioris, precibus sanctis, & quodam iussu imperiali obtinuit, quod multiplex utriusque sexus numerositas numquam antea impetrauerat. Nam idem Dei cultor ac pietatis amator Pater Maiolus, quid impossibile ad impetrandum in suis precibus haberet, quod salutarem sibi aliisque pacatissimum fructum adquireret, dum ipse semper totus in cœlestis contemplationis ara, per cotidianæ mortificationis vsum efficeretur victima gratissima ? Per fidem namque sicut omnes sancti, multarum gentium Christo Domino adquirens populos, promptus extitit operator iustitiæ, ac totius legis perfectæ. Pro cuius recompensationis gratia, adeptus est in terris non minimum valere virtutis, præparans sibi in præsenti terras æternæ repromissionis, quas consequutus est iam in cœlis. Ad hoc ampliatæ benedictionis refugium quidam miser confugit vno dierum ; qui pro quodam neglectu non paruæ offensionis, gratiam & beniuolentiam perdiderat sui senioris. Hic super offensa illius manens implacabilis, per multos dies non seniorum, non parium, nec aliquorum emolliebatur precibus : valde sitiens illum miserum perdere, si potuisset locum ad hoc agendum inuenire. Ad hoc perquisita est multotiens temporis & loci oportunitas, quam semper disturbabat, ut postea apparuit, beati Patris Maioli Charitas. Huic etenim miserrimorum socio, duplex inerat cordis afflictio, vel quia offensa eius apud Deum non parua manebat, vel quia super salutem & securitatem relicti corporis nulla promittebatur spes libertatis. Sic dies deducens & noctes in lachrymis, & applicans pauori dolorem in singulis operibus suis, varios & diuersos locorum anfractus requirebat, & inibi miserum corpus cælabat. Iam desperatus omnis temporalis consolationis expectatione, electæ peregrinationis iam requirebat exulatum, quo vel solummodo saluari posset corpus, quamuis deduxisset dies deputatos doloribus. Hic quodam die vadens per semitas assumptæ peregrinationis, in itinere suo obuiat beatum Patrem Maiolum. Ei suæ calamitatis aperit causas, eumque post Deum esse solum indicat, per quem se posse adiuuari consideret, si super salutis suæ proficuos vsus sibi inuigilare placeret. Perquirens idem beatus Pater doloris illius casum, & acceleratæ fugæ indicium, aperuit miser propria lachrymabilis neglectus offensa, expetere se exulationis ignota itinera, pro cuiusdam sui socii occisione, quam perfecerat post diu retentum tempus iracundiæ. Ideoque implacabilem erga se sentiens animum Domini sui, fugam assumpsisse insinuat, pro salute sui corporis. Sed amore Dei ageret idem beatus Pater Maiolus, si quoquomodo eum apud seniorem suum adiuuare posset. Victus amore Dei beatus Pater, charitatis, & pietatis præpotens signifer, reddidit aliquantulum promissionibus confortatum, & sibi, si posset, super id præstare repromittit auxilium. Sic quodam die idem beatus vir nobilem virum Otbertum nomine, seniorem scilicet eiusdem miseri ad se euocat : super præfati fugitiui serui necessaria preces ingeminat, quas diutius excusare ipsi Otberto non licuit, quoniam zelus inuictæ charitatis conseruatum semper in pectore beati Patris Maioli non minimum sibi pauorem incussit. Nam dum idem præfatus Otbertus ante sancti viri adstaret obtutus, eumque intuitus esset diligenter in oculis, tanto se perculsum pauore prædixit, ut per omnia, & in omnibus se ei obtemperaturum assereret. Redditur itaque placabilis, pro blanda persuasione Patris, perdonat vitam misero, ne priuaretur eiusdem patris amore deifico. Sed peccator post adnunciatam securitatem corporis assummens pœnitentiam pro commisso casu interfectionis, beatum ac dilectorem Dei Maiolum redditorem esse vitæ suæ temporalis indicat, & intercessionis eius auxilio, ab æternæ damnationis Charybdi se liberandum agendo pœnitentiam, insinuat. Igitur Maiolus senectutis tempore, quo solent cæteri remissius viuere : acrisæ labore in Domini studuit seruitutem redigere, & quasi tunc nouus accederet, ac iuuenilis vigor in toto corpore ferueret, ita incredibili mentis feruore diuino famulamini insistebat. Corpus namque defatigatum senio, nullo modo quiescere sinebat ab opere consueto. Biennio utique priusquam obiret, corpus plus solito viribus cœpit destitui, & ex hoc vocationis suæ tempus appropinquare deprehendit. Ideoque ad publicum iam procedere nolebat, sed aut in Monasterio, aut in quadam suarum cellula, pro fratrum utilitate immorari cupiebat, ut ibi & fratres solerti studio corrigeret, & ad meliora paterna ammonitione proueheret, aut sæpius remotis omnibus, solus soli Deo inhæreret, atque attentius frequenti alternatione, aut orationi, aut lectioni vacaret. Quod ei quamquam in omni vita sua speciale fuerit studium, præsertim tamen ad hoc desudauit præcipuum circa mortis confinium. Sæpius lugebat dum spiritales viros ad memoriam reducebat, quos in diuina religione florere, ac pro defensione Ecclesiæ sanctæ viderat viriliter decertare. Eorum quidem recordatione, omni se in hoc mundo destitutum fore deflebat solatio, & ideo solamen sibi sola diuina præbebat lectio. Ideoque modis omnibus dissolui, & esse optabat cum Christo. Ea siquidem tempestate Regis Francorum impellebatur nimia importunitate, ut secundum beati Patris Benedicti magisterium, beati Dionysii disponeret Monasterium. Qui opus bonum, ut ad vitæ finem vsque perduceret, licet finem dierum suorum iam iamque affore non ignoraret, proficisci tamen ob istiusmodi causam minime recusauit, bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si ordinis monastici professores, in iustitia & sanctitate sibi socians, charitatis vnitos vinculo dimitteret. Arrepto itaque itinere territorium Aruernense expetiit, ibique in quadam sua Cella, Siluiniaco scilicet nunc loco celeberrimo, vltima exerceri ægritudine cœpit. Sensit illico prudentissimus virorum, suæ resolutionis tempus supremum. Tum vero mœror & luctus omnium, vox vna plangentium. Cumque a fratribus fuisset percunctatus, gregem sibi commissum cui commiteret, taliter eos fuisse dicitur affatus, Iesum summum Pastorem, hunc habebitis protectorem. Peregrinationis ergo quia deserebat exilium, & ad proprium lætus pergebat domicilium, ideo gaudens hos frequentabat versiculos. Domine dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ. Et. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum : concupiscit, & defecit anima mea in atria Domini. Et. Elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ita Deo protegente omnibus sui corporis membris integris atque illibatis, pręclaro scilicet visu, puroque auditu, sana memoria, sicut fuerat integer a corruptione carnis, nesciens labem niuei pudoris, peruenit ad exitum immortale adepturus compendium. A fratribus an aliquid doleret interrogatur. Respondit, nihil se habere molestiæ, sed omnia quieta & tranquilla perspicere, & videre bona Domini in terra viuentium. Tunc ante ipsum in terram prostrati, eum taliter cœperunt deprecari. Nos tibi commissos, Pater beatissime, paterno more absolue, sanctissimis tuis orationibus tuere : fides enim tua & opera te Christo sociant, & ideo quicquid ab eo postulabis, præsens facilius impetrabis. Quos ut absoluit, & sanctissimis orationibus confirmauit, a communi locutione cessauit. Iam humana despiciebat, & sursum oculos ad cœlum erigebat, eosdemque versiculos vsque ad expirationem animæ repetebat, ut aure apposita, vix audiri posset, quod dicebat. Signum vero sanctæ crucis sæpius dextera sancta sibi depingebat. Nec patitur Christus charum per sæcla clientem Vel torquere diu, parto ve absistere regno. Martyrium cui vita fuit, quin mole laborum Defessum nimia, ..... Inuitat superas rerum moderator in arces, Spiritus at cæcis ardens emergere vinclis Emicat, & liquidas liber transfertur in auras. Ymnizante polo, lætumque alalagma canente, Sepserunt comites miro splendore superni. Victoremque ferunt, trans ignea sydera lætum, Et sistunt solio summi per secula Regis. Dormiuit vero cum patribus suis, quinto Iduum Maiarum, sepultusque est in Basilica beati Petri, vbi eius sanctissimis meritis multa præstantur beneficia. Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo, cui est cum Patre & Spiritu sancto honor, virtus, & gloria, per immortalia sæculorum sæcula. Amen.