EPISTOLA DOMNI SYRI AD DOMNUM ODILONEM ABBATEM DIRECTA. Spirituali Patri domno ODILONI abbati, SYRUS monachorum infimus, quidquid in Christo felicius. Saepe mihi multumque cunctanti beati Maioli venerabiles actus styli prosequi officio, cum ad id operis sanctae recordationis Warnerii importuna perurgeret petitio, multa se objiciebant, quae ne id conarer non modica me formidine deterrebant. Vir quippe ille qui divulgari petebatur, sic virtutis sectantium exstitit imitator, ut earum omnium indefessus esset operator. Unde ei gesta digerere absque cunctarum virtutum conjectura quempiam est impossibile. Recte vero disputare non praevalet de virtutibus, quisquis his fuerit vacuus ; quoniam mens cui caret intelligentia, id discere nequit scientia. Haec idcirco aggredi cunctabar, quibus me nulla virtute dignabar. Rerum denique magnitudo laborque difficilis me rursus movebat, quod multiplices miraculorum actusque virtutum dum mens contemplabatur, suamque scientiam scrutabatur, veritatis territa sententia incipere non audebat quae ingenii parvitate consummare diffidebat. Temeritatis insuper non immerito argui verebar, si audacter praesumerem, quae me perspicacioribus vel ingeniosioribus committenda fore non ignorabam. Sed haec mihi de me cognita praefatio quamlibet vero saepius pro excusatione foret opposita, ille . . . . . . . . . Sub eodem temporis articulo me ad Italiam, illumque vobis dirigere placuisset ad Alsatiam, opus quod relinquebam imperfectum, secum ipse detulit per schedas dispersum. Post ejusdemque lacrymabilem transitum, cum vestrae praesentiae in Morbacensi coenobio fuisset oblatum, injunctum mihi est ex vestra sententia, quo studerem quae deerant addere, et scriptorum vitio depravata ad statum pristinum relegendo corrigere, quod inchoans ut potui pro vestra jussione perficere studui, et utinam tam efficaciter, quam libenter, atque ut debui vestro imperio parui. Ideo . . . . . . . praesumptio contra redargu . . . . . . INCIPIT VITA. LIBER PRIMUS. I. Laudabilis Dei nostri virtus et sapientia aetatis et generationis succedentia sibi tempora mirabili praeordinans saeculorum dispensatione, nullum tempus relinquit vacuum bonitatis suae. Unde sanctae suae Ecclesiae fideles per aquam salutis et regenerationis in filiorum numero annumeratos bono exemplo meliorationis tam praecedentium patrum quam et praesentium semper confirmat, et ad consequenda aeternae haereditatis gaudia invigilare insinuat. In hoc igitur ultimo aetatis termino verum suique fidelem certissimum beatum Maiolum divina pietas mundo protulit, qui claris ortus natalibus, ex Avennicorum oppido parentibus splendidissimis est procreatus, Provincialis quidem genere, nobilium Gallorum clarus generositate. Hic ab ipsis infantiae rudimentis studiis litterarum traditus, superna providente clementia ita in domo Domini lucerna ardens elucens refulsit, ut de eo illud Mosaicum possit dici : Novi te ex nomine. II. Maiolus ex nomine laudatus.---Nam Maiolus, ut jucundo laetemur interprete, quasi magnus videtur dici oculus. Convenienti etenim futurarum rerum praesagio, tali nomine donatur illa veritatis et justitiae columna; quoniam quidem per quadrifida terrarum spatia magna extendit suae beatitudinis lumina. Pro operibus enim iterato praescitae et dispositae sibi divinitus vitae tale ei nomen conveniebat habere, quod in sui memoriale bonum Christi odorem in cordibus fidelium faceret redolere, ut, secundum Apostoli testimonium, Christi bonus odor mererentur fieri, qui vitae et conversationis ejus voluissent vestigia imitari. Hic etenim beatissimus pater Maiolus pro sanctitatis et pietatis suae fructibus inundandis Christi bonus odor permansit, et permanet in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt. Sanctificatum namque thymiama unguentorum suorum secundum Cantica canticorum multos et innumerabiles post se traxit, qui zelo sanctitatis accensi, igne perfectionis fervidi, abjecta inveterati corporis et pigredinis ruga, in adolescentiorum irruerunt fortitudinem. Qui tympanizant illud monachilis perfectionis opere, quod S. Pater Benedictus edocuit divino dogmate, ut, relicta superfluae curiositatis sarcina, transvolent pennis fidei et libertatis ad aethera. III. Puer dat specimina virtutis.---Hic etenim beatissimus ac dilectissimus Maiolus divino praeventus munere, qualia itinera laudum et virtutum sequeretur, praedicebat nomine : et in infantilis aetatis tempore, quasi quoddam praemonstrabat maturioris aetatis irreprehensibile decus, scienter nescius vitae suae primordia coelesti discipulatui, et sapienter indoctus acquirens sibi magistrale decus in novello dierum numero. Sic igitur coelestis pietas in ipsius aetatis termino coaptans eum sibi ad electionis futurae privilegium, scholaribus disciplinis ipsum subdi voluit, per quem postea abundans divinae largitatis thesaurus pleniter mundo aperiretur : multi quoque adjuvante Redemptoris benignitate meliorarentur, qui ipsius sanctitatis laudabili affabilitate fruerentur. Multiplicibus denique virtutum adornatus donis beatus Pater Maiolus, vita operibusque laudabilis, suae aetatis infantilem teneritudinem maturioris animi firmitate reddidit perfectam. Cui in initio viarum suarum praedivinabant coaetanei non deesse ei in futurum quoddam magnificentiae magisterium, eum quoque, ut eorum scire manebat, favoribus magnis extollebant et laudibus. IV. Matisconem accedit, ibique canonicus caste vivit.---Processu itaque temporis decursa pueritia, cum eum jam sibi vindicaret adolescentia, parentibus humana sorte praeventis, paternisque praediis barbarica invasione in solitudinem jam redactis, divina disponente providentia naturale solum coactus est deserere, ac Burgundiae partes expetere ; veniensque ad urbem Matiscensem susceptus est ibi in hospitio a quodam suo propinquo, qui inter reliquos ejusdem urbis proceres, nobilitatis gerebat decus. Cumque aliquandiu in ejus moraretur diversorio, ejus fultus adminiculo, uti coepit ejusdem civitatis episcopo : quem liberali cernens ingenio valere, canonicorum studuit collegio copulare. Qui etiam eum secretins summa hortabatur instantia, ut se virginem conservaret, et velut vas electionis, in Ecclesia dignus Deo fieret. Sed Virginis Filius jam olim castitatis amore pectus ei afflaverat, ut ne puncto quidem temporis ab ejus intuitu pateretur divelli. Dulcorem Domini hic a tenero imbiberat : et ideo pudicitiae nitor in eo incanduerat, auxeratque largitrix gratia pectus infantis muneribus geminis; quodque assolet esse duobus gratum et sufficiens, hoc praecumulaverat uni. V. Lugduni litteris vacat.---Per idem tempus Lugduni Antonius quidam bonis pollebat moribus, in philosophia satis eruditus, quem virtus et religio Insulae-Barbarensi praefecerat coenobio. Hoc vir Dei quorumdam relatione comperto, quia nimio discendi fervebat desiderio, Lugdunum perrexit, ejusque magisterio se ad erudiendum commisit : cujus multum convaluit non modo doctrina, verum moribus et vita. Praedicta quidem tunc civitas omnes excellebat sibi propinquas tam religione virtutum quam studio liberalium artium. Offensa namque sapientia, quae propter se ipsam tantum appetenda est, quorumdam lucris turpibus, multorum indisciplinata vita, omnium postremo tepide se appetentium inhonesta desidia, praeceptorum inopia intercedente priorumque studiis collapsis, hujus nostrae exitialiter perosa regionis, Lugduni sibi aliquandiu familiare consistorium collocavit. Ibi quas dicunt disciplinarum liberalium peritia, quasque ordine currere hoc tempore fabula tantum est, eo usque convaluit, ut quantum ad scholas, publicum appellaretur citra marini orbis gymnasium. Et, ut aliquid rationis afferre videar, eo id argumento colligimus, quod quisquis artium profitendarum afficeretur studio, non ante professis inscribi merebatur, quam hinc explorata diligentia examinatus abiret. Cui rei satyricus quoque astipulatur qui ut exempli circumstantia res eluceat, primo sui operis libro acriter diuque in impudicos invectus, fert eos conscientia frequentati sceleris perinde pallescere, Ut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram. In ea itaque urbe, ut diximus, cum philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia, omnes suos praecessit aemulos sapientia. Facunditas eloquentiae gravitati tunc componebatur sapientiae. Ex materia hujusce compositionis, vas esse coepit electionis. VI. Virtutem jungit studiis.---Cumque jam vestiri coepisset vernantibus juventutis floribus, ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus, ut eo tempore jam putaretur monachus. Integrum se et sincerum omni custodia ab his observabat vitiis quibus contaminari solent homines hujus aetatis. His enim imbui timebat, ne tenera in aetate his infectus esset quibus, cum vellet, carere non posset, juxta illud quod scriptum est : Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea (Prov. XXII, 6). Bonorum virorum et maxime prudentium contubernio potitus, turpitudinis sectatores exosus. VII. Archidiaconus creatus.---Jam vero per cunctos, prout moris est, gradus conscendens ecclesiasticos, cum levitarum potiretur officio, ad ejusdem usque arcem, doctrina id exigente justitiae, ab eodem est sublimatus jam praedicto pontifice. Officio igitur ministrationis acceptae cum cultui vineae manciparetur divinae, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis quaerebat quam proprium. Cunctis benignus, omnibus aequus, nemini nocebat ; quibus poterat prodesse studebat. Sana quippe ei doctrina inerat ; quia suae conditioni quod competebat, illud solerter agebat, propter illud Apostoli : Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 3). VIII. Sensus refrenat.---Legerat mortem per fenestras ingredientem, et per easdem domum interius penetrantem. Ideoque suas sic studuit aures oppilare prudentiae pessulo, ne penetral illideretur cruentae mortis jaculo. Nam unaquaeque sui potiens officii, fieri cogebatur alieni. Taliter ejus intuitus a concupiscentia deductus, sincerus reddebatur et purus. A lingua vero carente mendacio procul distabant adulatio et detractatio. Opportunitas tamen si exegisset, severa non deerat correctio ; quoniam quidem si hic est vir perfectus qui in lingua non offendit, nullatenus habetur deterior, qui quempiam fratrum videns peccantem admonendo, exhortando, increpando, juxta Apostolum, ad viam veritatis reducit. Et quia nec lingua, nec oculis facile delinquere volebat, recte illud ei congruere videtur quod dicitur. Quoniam aspectu et auditu justus erat. Scientiis etiam et modestis sermonibus inditus, obscenis et turpibus omnino intercludebatur auditus, propter illud quod scriptum est : Saepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Jam pedes a spatioso mundi itinere retrahebantur, et arduum callem coelestis patriae jam proficisci nitebantur. Doctrina quidem qua fovebatur justitiae, sibi prudenter ingerente, beatius fore dare quam accipere, suas ipsius manus saepe contractio capacitati, saepius tamen et facilius extensio habebat largitati. IX. Munificus in pauperes.---Charitatis equidem affluens visceribus, pro pauperibus semper erat sollicitus ; Christum vero totis diligens visceribus, dum sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat, suo ipsius testimonio qui ait in Evangelio : Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis (Joan. XII, 8). Unde idem ipse suis dicturus est in fine : Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Sic igitur in pauperum susceptione Christo suo laetabatur mansore ; sed ad opus exercendae misericordiae illa quamvis impelleretur beatitudine quae inter caeteras in Evangelio Domini denuntiatur voce : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7), ordinatae tamen charitatis qua stringebatur vinculo, non ad luxuriam, sed necessitatem, prout cuique opus erat, singulis petentibus subveniebat. X. In publica necessitate secedit in S. Michaelis oratorium. Solidos septem reperit in pauperum usus.---Quodam igitur tempore cum rerum victualium fertilitas more solito non proveniret, totamque regionem alimentorum indigentia fames acerba constringeret, ad virum Dei plus solito venire coepit pauperum multitudo. Quorum importuna precatio dum quotidie miserabiliter insisteret ut suae inopiae viri Dei pietas subveniret, charitatis perfossus cuspide, nimia coepit cogitatione aestuare. Larga enim habendi copia in magna penu jam defecerat in similia dispertita opera. Hinc eos qui tuendi cura sibi domestica fuerant alendi necessitas ; istinc omnibus indigentibus subveniendi sollicitabat voluntas : cuncta quibus humanae vitae continetur actio abesse videbantur cellario, suaeque domus praeposito protestante, sibi suisque parva quae superfuerant non suppeditare, nedum tot petentium quivisset penuriam sublevare. Tunc vir Dei oratoriolum quod in honore sancti Michaelis ipse trans Ararim reaedificaverat, et ad quod propter popularem tumultum sese a civitate contulerat, quo secreta quiete pervigil in orationibus divino famulamini manciparetur attentius, ingressus, pauperum miseratione commotus, coepit Dominum enixius exorare. Cumque pronus in terram sese cum lacrymis prosterneret, ac largiter flens diu in oratione persisteret, ut oculos a terra subduxit, ante se septem solidos aspexit, quos quidem tangere noluit, quia sibi metuit ne aut phantastica illusio, aut alienum damnum esset, et culpam velut exactione pietatis perpetraret. Egressus ab oratorio solidos quos reperit per omnes huc adventare solitos direxit, eosque qui perdidisset percontari praecepit. Omnibus negantibus se denarios perdidisse, suosque qui reperti fuerant asserentibus non fuisse, non ad usum proprium, sed eos ad alimenta deputavit pauperum. XI. Alios docet.---Porro divinorum praeceptorum sicut avidus erat indagator, ita studiosus operator, semetipsum ad pietatem exercebat, et quos poterat, ad eamdem trahere procurabat. Adolescentiam suam ut contemni posset a nemine, sic in bonam quam assecutus fuerat doctrinam satagebat informare, ut caeteris esset exemplum bonae vitae in verbo, scientiaque, conversatione (I Tim. III, 13). Apostolum quia legerat promittentem, quod illi qui bene ministraverint gradum sibi bonum acquirent, et multam fiduciam, quae est in Christo Jesu, sic ministerio sibi credito attendebat, ut suis omnibus profectus esset manifestus, omnibusque prodesset se audientibus. Doctrinam quam secundum sibi concessam gratiam fuerat assecutus, ut ad usuram commodaret pluribus, ne de talento sibi credito, torpente damnaretur cum servo, de diversis ad se partibus clericos convocabat : et quos dociles cernebat, eos gratis libenterque docebat. Hoc autem studebat cupiens facere propter illud Danielis prophetae : Qui docti fuerint fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Et hoc ideo, ut non solus, sed suis ipse cum auditoribus inseri sidereis dignus inveniretur splendoribus. XII. Vesontionensem archiepiscopatum recusat. Cluniaci fit monachus.---Vir igitur Dei cum talibus et hujuscemodi polleret moribus, ejusque nomen fama celebri divulgaretur, Vesontiensi archiepiscopo viam universae carnis ingresso, tam ipsius terrae principis, quam totius cleri consensu et populi, ad ejus culmen suscipiendum pontificatus beatus impellebatur Maiolus. Sed ejus animus robore licet firmatus auctoritatis, ac erectus foret culmine virtutis, sub hujus tamen specie ne mundi lucrum cogeretur expetere, et ad mundi gloriam quam mente spreverat, per saeculare negotium delectabiliter tendere, grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis, Creatoris omnium sequens exemplum, qui cum ante saecula regnaret in coelis regnum percipere vitavit in terris: scriptum quippe est : Jesus cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent sibi regem, ascendit iterum in montem solus orare (Joan. VI, 15). Quocirca beatus Maiolus aeterni Regis magisterio edoctus, qui oblatam gloriam culminis fugit, et postea sponte venit ad patibulum crucis, quatenus ejus membrum fieret, omnem spem suam in eo collocavit : hoc studuit opere adimplere quod ille praecepit sermone. Hoc enim praeceptum est in Evangelio : Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Ita vir Dei per coelestis studii disciplinam mundi labilem contempsit gloriam, et supernae vitae tactus dulcedine, quae a mundi amatoribus concupiscuntur, omnia a se funditus temperavit abscidere. Igitur coenobium in collis valle quae Cluniaca dicitur, cui vir vitae venerabilis Heymardus praeerat, pro morum honestate et virtutum studiis appetiit, ibique secundum beati Benedicti regulam ab eodem viro jam praefato conversationis habitum petens, ut susciperetur rogavit. XIII. Obedientiae deditus.---Spretis itaque omnibus terrenae possessionis stipendiis ob spem futurae repromissionis, habitum sanctae conversationis sumpsit, sicque deinceps alieno vixit imperio, ut in nullo deviaret a sanctae conversationis proposito. Hic enim procul a se remotis hebetudine et murmure, singularis prae caeteris obedientiae praeeminebat virtute, implens illud in fratribus quod praecipit beatus Benedictus (Reg. S. Bened. c. 71) : Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant fratres. De abbate vero apostolico instruebatur exemplo. Obedite, inquit, praepositis vestris (Hebr. XIII, 17). Enimvero beati Benedicti cujus subjacebat discipulatui imitator existens, induta parvuli humilitate, stulto philosophorum neglecto dogmate, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod praecipit Apostolus: Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Unde qui prius doctor grammaticorum, discipulus post coepit esse simplicium virorum. XIV. Bibliothecarius et Apocrisiarius. Auctores profanos rejicit. Monita dat optima.---Haud secus enim ac philosophi ad syllogismorum argumentatoria se conferunt mentis instantia : ita se contulit ad ea dicenda quae quotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerti sibi cura cognitis et experimento memoriae commissis, videri jam coepit doctior cunctis. Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem jam dictus Pater intellexit, bibliothecae praeficiens, apocrisiariatus officium eidem injunxit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit sollicitudine, ut omnibus secum conversantibus exemplo fuerit et terrori. Legerat isdem vir Domini libros olim antiquorum philosophorum, Virgiliique mendacia, quae nolebat nec ipse jam audire, nec alios legere. Sufficiunt, inquiens, divini poetae vobis, nec egetis luxuriosa Virgilii vos pollui facundia. Regulari quidem contentus conversatione, sic studebat parcimoniae, ut differre nullatenus videretur a societate communis vitae ; quorum vitia dum conspiceret reprehendenda, hoc exquisito quod unicuique competebat vitio prius in unoquoque laudanda canebat : dehinc velut ignarus reprehendenda carpebat. Cunctos tamen saepius admonebat ut tales se Deo exhiberint interius, quales humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius. O virum cui semper summa debentur, qui amore vitae aeternae voluntariam amplexus pauperiem, totum Christo dedit quod in ara cordis invenit, nihil suis meritis tribuens ! XV. Romam missus. Socium oleo sancto sanitati restituit.---Quodam tempore pro monasterii utilitate beatum Maiolum cum altero fratre Romam dirigi contigit ab abbate. Qui expleta legatione dum redirent, ut Yporediem (Yurée) ad hospitium venerunt, frater qui eum comitabatur, nomine Heldricus, febrium correptus langore, fatigari coepit acri ardore. Verumtamen aegritudine ingravescente, cum toto jam pateretur corpore, de vita desperatus, circa mortem tenebatur sollicitus. Vir autem Dei qui nihilominus quam qui patiebatur de fraterno cruciatu tristabatur, duplicato tunc afficiebatur infortunio ; quia hinc eum fratris moestificaverat aegritudo, inde paterna quae incoepta pendebat legatio. Sed quid ageret nescius, divinam clementiam exorare coepit attentius. Tribus tandem diebus peractis, post matutinas laudes cum se sopori dedisset, quidam vir canitie reverendus ei visus est dicens : Quid ignavo moerore deprimeris ? quid a memoria excidit quod frater meus Jacobus de infirmantibus praecepit : Tristatur aliquis vestrum, oret aequo animo, et psallat. Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini ; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus (Jac. V, 41). Hac visione aliquantulum sublevatus animo, statim ut surrexit e somno, celeri actione duxit ad effectum, quod apostolica fuerat revelatione compertum. Res mira et vehementer stupenda ! eadem quippe die qua sanctificationis oleo qui patiebatur est delibutus, ita sanitati pristinae restitutus convaluit, ac si nullam molestiam corporis pertulisset. Altera die Domini gratulantes virtute, conati sunt iter coeptum perducere ad effectum ; quoniam quidem beati Jacobi voce sanari testabatur infirmus fidei oratione, ideo luce clarius patet beatum virum hoc suis obtinuisse precibus, quod iste tam citae sanitati est redditus. Hoc plane miraculum fratribus fideli relatione cum fuisset agnitum, deinceps in magna veneratione habere coeperunt beatum Maiolum, quem jam ita Deo proximum noverant effectum per signa virtutum. XVI. Humilior inde factus.---Sed vir beatus, gloria laudis abjecta, plus despici quam venerari in hac cupiens vita, quo fratrum devotione attentius honorabatur, eo magis omni se vilitate et extremitate dignabatur. Omnium licet charitate diligeretur, munditiam tamen cordis ne jactantia foedaret, a nemine se laudari volebat. Et ideo hominibus fugiens esse in pretio, sua se conscientia charum Deo exhibebat. Christi quin etiam indutus tunica, cujus sequebatur vestigia, miraque ornatus patientia, meliora secundum Apostolum sectari semper studebat charismata. Ideoque vitia aversando, de virtute in virtutem proficiendo, per obedientiae quadruvium ad humilitatis usque supremum conscendit fastigium. Sed quia obedientiam nemo valet bene imperare subjectis, nisi hanc ipse didicerit prius exhibere praelatis ; ideo hunc longo tempore Dei dispensatio statuit subesse, ut sub alterius magisterio disceret, quomodo sine errore aliis postea praeesse posset. At ego hic ab efflorationis opere paululum respirabo, ut debitum finem hic liber accipiat, indigna quanquam cogi brevitate queratur LIBER SECUNDUS. I. Abbas designatur, sed assentiri recusat.---Cernens interea vir Domini Heymardus beatum Maiolum virtutum pennis ad alta subvehi, terrena cuncta despicere, mundi gloriam declinare, verbis pluere, miraculis obscurare, ac toto conamine de virtute in virtutem velle proficere : at contra se infirmum, lumine privatum, senio fessum, atque emeritae militiae jam veteranum, convocatis in unum fratribus, his eos compellare coepit affatibus : Me privatum lumine vobis utiliter praeesse decernitis minime posse. Ideoque talem ex vobis ipsis eligite, qui tutor et custos sit vobis in Dei famulamine. Illis autem haesitantibus, et nihil ad haec respondentibus, quod mens conceperat divina inspiratione, allegavit sermone, beatum Maiolum ut eligerent adhortans, solum hunc esse ad id officium idoneum affirmans. Unus omnium consensus, nec dispar fuit affectus. Cernere erat omnes in consona vota ruentes. Namque agmina monachorum et clericorum nobilibus viris conserta ruunt, plebs rustica plebi concinit urbanae, par est sententia cunctis, vox eadem, studiisque ardent communibus omnes Maiolo titulum decernere pastoris. Hunc clarum meritis, hunc nobilitate legendum, dogmate praecipuum, generoso pectore primum, principibus notum et nonnulla parte verendum. Sed assensum ut praeberet cum nullis flecteretur precibus, abbas bono usus consilio, quod sibi denegabat possibile, ei qui omnia potest studuit committere. Quocirca post singularum determinationem horarum, super hac petitione prostratis in terram fratribus, octogesimus sextus decantabatur psalmus. Hocque dum fieret per triduum, tale Dei pietatis intulit indicium. II. B. Benedicti monitis tandem acquiescit.---Vir namque Dei nimia sollicitus cura, cum sequentem noctem fere jam mediam duxisset insomnem, longa tamen cogitatione fessus, cum sopor ita irrueret, ut adhuc quasi vigilantem se putaret, quidam religionis habitu comptus, venusta facie decorus, visus est sibi astare et dicere: Securus esto, frater ; ne titubes in suscipiendo regiminis honorem, quia ad hoc peragendum officium divinum tibi non deerit auxilium. Tunc libellum quem forte manu gestabat praetendens : Hunc, inquit, tu comitem habeto, ejusque testimonio quae agenda sunt agito. Haec autem qui fabatur, non alius sibi quam B. Benedictus videbatur. Itaque hac visione aliquantulum recreatus, titubare nequivit se ad hoc opus divina cogi dispensatione. Jactans ergo in Domino curam suam, totumque suum posse in ejus ponens velle; facto mane in conventu fratrum, corpore in terram prostrato, tam abbati, quam omnibus fratribus satisfecit in capitulo, arguens se culpae, talique eos conveniens sermocinatione. « O Patres, o fratres, hoc contumaciae deputare nolite, quod obstinato animo vestrae jussioni distuli obedire. Animarum enim regiminis dum vim et magnitudinem mente pertracto, meae imbecillitatis conscius, ad hoc suscipiendum minime me fore idoneum sentio; et ideo fuit obedientiae dilatio, quia tanti ponderis sub mole ruinam perpeti formido. Nemo enim alter alteri sic est notus ut sibi. Unde si me ut ego nosceretis, ad id officium nullatenus cogeretis. Sed quia vestra urget jussio, cui contradicere non audeo : nunc in eo qui lenire aspera, relevare valet gravia, superare valet adversa; omni spe posita, vestra mutor ab immutata sententia. » Hoc fratres audito omnes gratulabantur Deo, cujus benignissima miseratione exaudiri meruerunt in sua petitione. Tunc domnus abba multitudinem convocans nobilium, pontificum et abbatum, adhibuit consilium, in quorum praesentia haec prorupit in verba : « Vestram minime latet industriam, quia ad praelatos respicit, quidquid a subditis delinquitur. Quapropter exemplum pravae vitae, et negligentiam subditorum ignis gehennae inexhaustus vindicat. Idcirco ego Heymardus, sancti Petri Cluniacensis coenobii abba indignus, praesentibus atque futuris omnibus generatim notum esse volo, quia haec et hujuscemodi mente pertractans, aetate defatigatus, officiis etiam corporis imminutus, dum minus me pastorali curae idoneum persentisco, beati Benedicti capitulatim de constituendo abbate sollicitudine praemonitus, cum omnibus fratribus meis filiis et conservis, beati quidem Petri pridem electum fratrem ac filium Maiolum reelegimus, et abbatem esse decernimus, ne insolentia nostrae infirmitatis ordo deterescat, et repulsam in aliquo patiatur, Deo propitio semper ad meliora provehendus. Nam sicut quis ad regimen incautus aspirat, ita si quis dignus refugit merito constringendus habetur. Et sicut Cluniacense monasterium Deo auctore a Willelmo duce fundatum nomine principis apostolorum sacratum, privilegiis Romanae sedis insignitum, regalibus praeceptis confirmatum, a reverendis quoque abbatibus domnis Bernone et Odone ordinatum constat ; ita cum omnibus abbatiis, locis, et cellis ubi ubi, eorum vel nostro tempore acquisitis, praedicto fratri ordinandum tradimus, atque tam ad ordinem servandum secundum beatum Benedictum et instituta patrum nostrorum, quam ad res disponendas sub omni integritate, propitia divinitate, vinculis obedientiae astringimus, et abbatem unanimiter omnes proclamamus. » Post haec denique verba, electione conscripta, et universitatis consensu roborata, impositaque antiphona ducitur in ecclesiam, benedicitur, et in sua sede omnibus gratulantibus levatur. III. Scripturae sacrae lectione se et alios regit.---Ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione, et ex hac mentis ornatus componebatur ; deformitatis vero si quid deprehendebatur, justitiae moderamine corrigebatur. Ideo divinorum praeceptorum plus delectabatur eloquiis, quam dapium ditissimis ferculis ; quia ex his et suos mores componere, et sibi commissos instruebatur docere et corrigere. Cunctis tamen seipsum bene vivendi praebebat exemplum. Et ideo sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, juxta illud evangelistae : Coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). Adeo lectioni semper erat deditus, ut in itinere positus, libellum saepius gestaret in manibus. Itaque in equitando reficiebatur animus legendo. IV. Profanos ut legit.---Philosophos vero saecularisque sapientiae libros quando legebat, illud sagaci sectabatur industria, quod ad legislatorem divina vox in legis secundatione (id est Deuteronomio) praecipit de captiva quae, sumpto calvitio, unguibus praesectis, pilis abrasis, omnibus purgata sordibus, ejus a quo capta fuerat transibat in amplexus. Hac quippe similitudine, quae in philosophorum libris reperiebantur utilia, haec sua dignabatur memoria : quae vero superflua, de amore scilicet rerumque saecularium cura, haec quasi venenata radebat et mortifera, his calvitium inducebat, haec ungium more ferro acutissimo desecabat. Ex lectionis ergo assiduitate, Scripturarum informatus auctoritate, ita in canonicis ac monasticis valebat institutis, ut nulli videretur secundus in legum decretis ac philosophicis argumentis. V. Erga subditos ut se gerit.---Tum virtute et sapientia compositus, fandi quoque honestissima copia ditatus, ita se coaptabat singulis, ut omnibus esset diligibilis, implens illud Apostoli : Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22). Quidquid loquebatur, sapientiae gravitate componebat. Sermo ejus sale conditus, quo virtutis pondere brevis et rarus, eo prudenti suavitate habebatur pretiosus. Ideo quotiescunque ad aedificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. Gregem sibi commissum provida regens pietate adversus pessimum sanctis omnibus inimicum, concordi sanctoque certamine admonebat certare, ut eorum quisque quod posset, operari bonum non desisteret, ne tunc vellet quando non liceret. Illis etiam B. Pauli saepius inferebat monita, qui in sua ait Epistola : Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum. Vetus enim proverbium est, parem pari facile congregari. Ideo perpetuus virginitatis custos nullius turpitudinis ignominia maculari patiebatur sibi subditos. Peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut caeteri timorem haberent. Sed et verba quae sub increpatione proferebat, quasi stimuli dura videbantur et aspera, juxta illud : Verba sapientis quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Quin etiam paterno more quos aspera redarguebat invectione, mirum est referre, quam sancte, quam pie eos postmodum demulcebat, prout cuique expedire videbat, proferens de thesauro cordis sui nova et vetera ; alios quidem blandimentis, alios admonitionibus, alios terroribus et ita omnibus omnia factus juxta Apostolum, praedicans verbum, instans opportune, importune, arguens, obsecrans in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Verum quia charitate replebatur Christi, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire, omnium bonorum ut propriis gratulabatur provectibus, malorum ingemiscebat iniquitatibus ; miserorum vero, haud secus ac si ipse pateretur, afficiebatur calamitatibus. VI. In palatiis quam caute se habet. Multos convertit a saeculo. Monasteria reformat.---Augustorum vero seu regum palatia cum per diversas partes frequenter adiit, in eis non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi quaesivit, ut ex eorum scilicet familiari collocutione, subveniret oppressis sua interventione, aut certe aliquos ex saeculari vel clericali habitu Deo lucrifaceret, ut juxta Domini praeceptum propria relinquerent, et saecularibus curis semoti, Deo in tranquillitate servire studerent. Itaque licet saepius in terreno conversaretur palatio, animus tamen in nullo se flectebat a coelestis vitae proposito ; quoniam humanis coelestia praeponens, ideo a coelesti rege separari non poterat, cui tota mente adhaerebat. Deinde ut obsceni rumoris nulla de se fabula, sed bene vivendi exemplum ex sua procederet continentia, in incessu, in omni corporis motu, tali se perornabat habitu, ut omnis ejus actio, omnis locutio doctrina apostolorum esset et institutio. Os ejus ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud nisi lex resonaret divina. Et quia Scriptura jubet : Qui audit dicat: Veni (Apoc. XXII, 17) ; ideo quoscunque poterat, a saeculi nequitia suadendo subtrahebat; et sicut coeleste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum anhelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus a desiderio, quod in se conceperat vera dilectio. Ille enim qui charitas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad ejus quippe monita multi quae possederant relinquentes, regulari se disciplinae subdiderunt, et beati Benedicti sequentes vestigia, semetipsos abnegantes, vero regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad ejus coenobium multitudo confluxit innumerabilis : sed nationibus licet diversi, mente tamen ita erant uniti, ut illud ad litteram in eis impletum videretur, quod de initio nascentis Ecclesiae in apostolorum Actibus legitur: Erat illis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Laetabatur pastor in sui gregis augmento, magisque gaudebat, quod omnes instabant operi proposito. Verum quia super gregem sibi commissum solerti vigilavit cura, divina promeruit gratia de fructu laborum suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vitae disciplinam, quae jam pene deciderat per veterum negligentiam, prout B. Benedictus eam composuit, in pristinum statum corrigendo restituit, ac per diversas mundi partes, perplura monasteria a regulari tramite devia, tam per se, quam per suos quos abbates ordinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum regendum ordinem fore multos idoneos videbat. VII. Discretione utitur in cibo.---Si quidem, ut discretissimus pater, omnibus quae agebat discretionem praeferebat, et tali discretione communis vitae utebatur ratione, ut et abstinentiae supra caeteros studeret, et ex eadem tamen abstinentia se laudandi materiem nemini praeberet. Regulari enim praecepto concessis ita utebatur et licitis, non ut voluptas aleretur, sed ut corporis necessitas brevi sumptu aleretur. Apostoli obtemperans praecepto, vino utebatur modico, sic sanctis et moderatis jejuniis corpus semper attenuabatur, sic adulantium lingua vitabatur, sic mente jactantia pellebatur. VIII. In mensis etiam divitum et in colloquiis.---Nobilium mensis quoties coactus intererat, sic apposita libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam reservaret ; quoniam quidem mensura ubique est laudabilis. Rebus enim in omnibus, etiam in bonis, est vitium quidquid excesserit modum. Ita sibi competens et moderatus erat habitus, ut nec nimium speciosus aut nitidus, nec plurimum videretur abjectus. Ex his enim saepius se solent homines vel insolenter jactare, vel indiscrete abjicere. Quocirca discretione usus, inter utrumque incessit medius, ut nec jactantiae argui possit pretiosis de vestibus, nec simulatae sanctitatis de nimium abjectis et vilibus. Disertis quoque viris quoties jungebatur, et de Scripturis (fieri ut assolet) aliquid proponebatur, libenter audiebat, prudenter et verecunde respondebat, libenter ac laudabiliter suscipiebat. Prava vero si quae proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudore confutabatur, non callida argumentatione disputantem contra se superando, sed per venerabilium doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum trahebat ad medium cum evangelicis et apostolicis tonitribus, atque in hunc modum et eruditissimus declarabatur, et eruditionis jactantiam fugere videbatur. IX. Secessui et lacrymis deditus.---In diversorio ut in itinere, per singulos dies, ubicunque esset, secretum sibi adhibebat locum moeroris amicum, ut remotus ab hominibus Deo jungeretur propius; sed dicere non possumus, quantis tunc gemitibus, quantis afficiebatur fletibus. Plerumque terra ante oculos ita lacrymis videbatur irrigata, ac si foret unda perfusa. Si quae levia contingerent, quae pro humana fragilitate solent evenire in cogitatione, tali haec eadem plorabat moerore, ut gravissimorum criminum eum crederet reum. Porro quia justus in principio accusator est sui, ipse saepius se accusabat, se reum esse clamabat, illud beati Job frequenti memoria replicans : Nonne cognoscit Deus vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ? (Job XXXI, 4.) In itinere positus, saepius iter carpebat ab aliis semotus. Orationi dum insistebat, aut lectioni dum incumbebat, suorum nullus eum aggredi praesumebat quia, juxta illud beati Job, Subditis erat tremendus, et lux vultus ejus non cadebat in terram (Job XXIX, 24). Omnem intentionem suam ideo fore volebat in occulto, ne qua laudandi daretur occasio ex qua mentis subrepere potuisset elatio. Sed quominus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur, quoniam ut Augustinus ait: « Melior est virtus, quae humano testimonio contenta non est, nisi conscientiae suae. » Vera enim est virtus quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis quo melior non est. Et ideo virtutes habenti magna virtus est contemnere gloriam; quia contemptus ejus in conspectu Dei est, judicio autem non aperitur humano. X. Virtutes ejus quot et quales. Animarum suscitatio.---Diversi namque fideles viri diversis laudantur virtutibus ; beatus tamen Maiolus non in una, sed in omnibus est laudandus. Verum nos eas in eo laudare debemus, quas tota novit Italia, non ignorat Germania, in quibus tota exsultat Gallia : restaurationem scilicet coenobiorum, pacem Ecclesiis redditam, regum et principum concordiam, intemeratam regulae observantiam, lucrum animarum, quas (ut quondam David) manu fortis a saevissimis ursorum brachiis abstraxit, et a cruentis leonum faucibus eripuit, easque Domino ita restituit, ut cum justo viro dicere posset : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Job XXIX, 17). Toties enim ex iniqui, hoc est diaboli, dentibus praedam tulit, quoties ex erroris morsu animam praedicando diripuit. A multis quippe daemonia expulit, quos praeripiens diabolo, Christi servitio subjugavit. Perpluribus quoque veneno serpentis tumidis per antidotum subvenit suae exhortationis. Infirmos in bono opere per manus impositionem perplures sanavit, dum suae operationis exemplo illorum vitam roboravit. Leguntur plurimi mirae sanctitatis viri, qui suis obtinuerunt precibus ut ad corpora hi qui olim suppliciis deputati erant infernalibus redirent : sed si hoc est mirabile, cum anima per dissolutionem ad hanc vitam resuscitatur corruptibilem, illud est mirabilius et gloriosius, cum ad suum revocatur auctorem, ejusque a quo alienabatur perverse agendo, ita postea ut unus cum eo sit spiritus, adhaeret bene vivendo. Multos enim mortuos mente, beatus resuscitavit Maiolus ad gaudia aeternae vitae, et submersos in fluctibus magni maris retibus suae praedicationis ad littus traxit firmae soliditatis. Mortuorum ergo suscitatoribus nullatenus inferior beatus decernitur Maiolus ; sed sagaci mente si quis vult indagare, quis unquam valet enarrare quot in tenebris et umbra mortis sedentibus viam rectam ostendit, et ad civitatem habitationis, coelestem scilicet Jerusalem, ut irent, edocuit ; qui in bono claudicabant opere, illos salutare iter docuit currere. Verum sunt nonnulli qui eos tantum efferunt, quos signa fecisse visibilia audiunt ; operatores vero invisibilium quae perpendere nesciunt, minoris fore meriti contendunt. Quocirca exteriora perpetranda beatum Maiolum ut compotem fuisse monstremus, pauca de multis quae mirabiliter gessit dicemus. XI. B. Mariam Anicii adit.---Quodam tempore ut supplici devotione misericordiae deposceret matrem, Dei scilicet Genitricem, aggredi studuit Vallavorum civitatem. Tota tunc civitas tripudiat, ejus visione uterque sexus indiscreta aetas gaudebat. Omnes petunt benedictionem, audire exoptant ejus sanctam sermocinationem, occurrunt proceres, properat promiscua plebs, tum sacer ecclesiae denso ruit agmine clerus. Laudibus hi plaudunt, persultant plausibus illi, et commune decus parili pietate salutant. Exin multiflua comitante turba iter dirigit ad sanctam ecclesiam, sternitur, et Christum solito prostratus adorat, rigat lacrymis solum, vocat planctibus Christum, cui lacrymae fecere viam super astra volanti. XII. Caecus illuminatus.---Postquam itaque spiritali suavitate in Christo debriatus jucundissimis se virtutum dapibus explevit, diversorium repetens, occurrit mendica manus, stipemque petebat, docta et sufficiens aliena vivere quadra. Inte quos occurrit unus, qui multos jam per annos lumine fuerat privatus, dum caeteri corporeum sublevamen, ipse solus petebat lumen : apostolorum a principe scilicet sibi testabatur revelatum fuisse, ut si ex unda qua vir Dei manus ablueret, oculos lavaret, expulsis tenebris oculorum lumen ipse recuperaret. Cumque ab eodem aspera fuisset increpatione repulsus, expetere id tamen non destitit a sibi famulantibus. Hoc idem comperto eis interdixit sub interminatione, hoc facere caverent temeraria praesumptione ; sed lumine qui carebat eadem quin peteret quiescere nesciebat. Denique sua saepius frustratus petitione, cum quod quaerebat in civitate non posset impetrare, virum Dei suae egressionis in itinere sua tentabat improbitate lacessire, illi per omnia similis in petendo, de quo Dominus ait in Evangelio : Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget et dabit illi quotquot habet necessarios. In locum, qui Mons gaudii vocatur, quod hinc Christi matri ecclesiae spectat, tunc virum Dei praecessit ejus operiens adventum, et equum venientis per frenum arripiens tenuit, atque cum juramento dixit : Hunc equum non dimittam, etiamsi vapulavero, nisi prius quod deprecor impetravero. Aquam quoque, ne exinde aliqua excusandi subriperetur occasio, secum ille deferebat in vasculo sibi pendente a collo. Tunc vir Dei in multa sollicitudine constitutus, tandem flectitur ad misericordiam petentis pietate compassus. Descendens itaque, aquam more ecclesiastico exorcisavit, ac ipsi salutare signum Dominicae crucis infudit, et super caeci oculos eadem de aqua salutare signum imposuit, de sua nihil virtute praesumens, nec tamen in fide haesitans, dum eum, cujus nomen super aquam vocavit, et ex hac salutare lignum lavit, lumen posse caeco reddere nullatenus dubitavit. Et quia hoc fideliter credidit, effectu suae fidei minime caruit. Nam flexis dehinc in terram genibus cum his qui secum tunc aderant fratribus Matrem misericordiae fusis coepit lacrymis postulare. Mira res ! ille qui privatus fuerat lumine, antequam vir Dei surgeret ab oratione, tenebris evacuatis lumen recepit veritatis ; quique gressum figere solebat dirigente altero, laetus rediit ad sua nullo ductus auxilio. Cujus vocem a clamore vir Domini compescens, hoc in mandatis dedit : Vade, inquit, in pace domum tuam, et narra quanta tibi fecerit virtus B. Mariae virginis. Hoc miraculum non aliunde commendatum, verum ex eorum qui interfuerunt sincera relatione insertum est. XIII. Item alius.---Aliud quoque haud dissimile virtutis indicium per eumdem novimus operatum opificem omnium Dominum. In Viennensi pago, quadam in villa, quidam rusticus filium quem habebat lumine privatum flebat. Ad eamdem (quia sui juris erat) domnus pater Maiolus cum suis ad hospitium venerat. Rusticus ergo sumpta fiducia lumen filium posse consequi, si aqua qua vir Domini manus abluerat ejus abluerentur oculi, quia virum Dei super hoc convenire timuit, hoc ab ejus ministro clam petere studuit. Accepta ergo latenter aqua, mox, ut filii oculos abluit, lumen quod amiserat recipere meruit. Hoc vir Dei ut comperit, quia humanae laudis gloriam fugiebat, aquam deinceps, qua manus abluerat, ante se spargere faciebat ; sed ex hac furtum saepius factum laudabile multos longa debilitatis infirmitate laetos optata reddidit sospitate. XIV. Febricitans sanatus.---Quodam vero tempore cum iter ageret, frater qui secum comitabatur, immensis coepit agitari febribus, qui ita nimio irruguerat algore, ac si funditus vitali careret calore ; fratres qui aderant suis eum vestimentis tegebant; ipse tamen calere nullo modo valebat. Tunc vir Dei sua se tunica exuit, qua eum induens sic collocari praecepit ; ipse vero ad solitum orationis accessit confugium. Sed quid Christus non operetur in sanctis ? Extemplo enim sancti viri tunica frigoretrici corpus ut obtexit, illico per ejus qui patiebatur membra placidus se sopor infudit, et sudoris inundatio totum corpus quod nimio prius inhorruerat algore, resumpto, operuit optato calore. Post modicum intervallum ut surrexit a somno, ita pristina usus est sospitate, ac si nulla prius opprimeretur infirmitate. Ex qua re potest animadverti, ejus anima quid virtutis intus, quidve haberet meriti, cujus vestis exterius sanitatem restituit infirmanti. XV. Maioli devotio in itinere Romano.---Illud vero quis explicet digne, quoties ad apostolorum limina iter dirigeret, qua devotione illud iter explebat ? Cuncta sanctorum loca, sancto itineri contigua, spiritali visitabat studio ; ibique fundens lacrymarum flumina, sibi eos quo succurrerent orationis deposcebat instantia. Pauperum quos in via reperiebat neminem sine consolatione transire sinebat ; fidelem per ministrum cui haec cura commissa fuerat, singulis subveniebat, et quidquid in eos contulerat, in Christum se contulisse gaudebat. Apostolorum ad sepulcra cum perveniret, dici non potest quot lacrymarum, quantumve gemituum, quid ibi doloris effunderet ; corporis ejus ut hic esset dissolutio, illic vili quo tegeretur mausoleo omni exposcens desiderio. Romae dum aderat, cordis in laetitia plus solito exsultabat, et nimio prae gaudio (sicut ipse fatebatur) sibi saepius gloriosos principes quasi praesenti cernere intuitu videbatur, hac de re festiva sibi et celeberrima dies ducebatur accessionis; expers vero gaudii et plena moeroris deputabatur recessionis. XVI. Arpertus Curiensis episcopus praevia confessione a morbo recreatus.---Aliquando vero iter illud cum ageret, et Coriam (Coire) per Penninas Alpes transiret, praedictae civitatis episcopus, virtute venerabilis Arpertus gravi peste percussus, acerrimis indesinenter cruciabatur doloribus. Qui viri Dei adventum populi rumore ut comperit, ut ad se visitandum pergeret precibus obtinuit. Qui morbo in gravescente jam desperatus de vita sua, ei studuit confiteri delicta, in multis se confitens offendisse, maxime in elatione, et quod boni egerat, per inanem gloriam se perdidisse timebat. Dum haec et alia eidem confiteretur maximo cum moerore, ab immenso quo torquebatur dolore aliquantulum sublevari se sensit beati viri visitatione, et ideo per ejus meritum se sanitati credidit reddendum. Et quoniam paschalis dies jam appropinquaverat, et dies qua sanctum chrisma conficitur jam imminebat, cum ad altare non posset accedere, et debitum obsequium persolvere, ideo Dei famuli clementiam obnixius coepit deposcere, quatenus sibi virtutis ab omnipotente Deo sua ipsius deposceret deprecatio, quantum ea die sufficeret, qua more ecclesiastico sanctum chrisma conficeret. Sed totus qui possidebatur a pietate, quod juste petebatur, nescivit negare. Mox oratorium petiit, seseque cum lacrymis in orationem dedit, et oratione in brevi completa exiit. Antistitem aegritudo deserere coepit, praefata nimirum die, pro qua petebatur, se laetatus est tantam virtutis sumpsisse constantiam, ut aegritudinis in se nullam sentiret molestiam. Gaudere denique coepit, quod Maioli precibus ex infirmitate convaluit ; sed ex hoc plus, quod praescripto vitio (sicut ipse fatebatur) magna ex parte caruit. Inde datur intelligi non tam pro corporis sospitate, quam pro salute animae beatum virum libentius Dominum exorasse. XVII. Oeconomi punita tenacitas.---Romae quondam dum moraretur, ad B. Pauli limen, placuit ut orationis causa proficisceretur. Ad egregii doctoris aedem ut venit, ante sepulcrum sese cum lacrymis in oratione solotenus stravit. Surgens vero ab oratione, ejusdem loci monachos fraterno visitavit amore : quibus verbum dum faceret, et eorum mores ut pius pater instrueret, suis quo subveniret necessitatibus, agere ipsi coeperunt cum precibus. Tum ille, ut semper misericordiae visceribus affluebat, dispensatori praecepit, ut eis argenti libram tribueret. Sed dispensator, parvam quantitatem quia fore sciebat in sumptibus, medietatem tantum librae concessit, ut providus. Mox vero ut ad B. Petri basilicam repedavit, vir quidam adfuit, qui ei decem solidos obtulit. At ille suscipiens haec : Haec cape, ministro dixit, ac te succumbere noxae Disce, quod in fratribus fraudem meditatus egenis, Malueris esse tenax, nam si quod tradere jussi Cessisses, solito, Christo tribuente, refusos Viginti caperes hodierno fenore soldos. Invadit formido hominem secreta reatus Maiolo patuisse sui, non sane putato. Hoc mirum, bone vir, tanto quod clausa prophetae Cordis hiant: plenus qui sancti nomine flatus. Jam Deus est, jam divinos sortitur honores. XVIII Nudus vestitus.---Alio quoque tempore cum iter carperet, pauper in itinere est repertus pede nudus, cucullo vacuus. Super quem misericordia vir Dei motus eum induit veste qua tegebatur exutus. Ad hospitium quo tendebat ut venit, ejusdem compositionis et similitudinis sibi meliorem ejusdem civitatis episcopus obtulit. Hanc vir beatissimus ut sumpsit, suos affari taliter coepit : « Illi haesitare nostra non debemus impendere, qui abundantius tam cito quae tribuimus valet restituere. XIX. Ottonis Augusti opinio de Maiolo et de monachis. Ottonis elogium et Adalaidis.---Hujus igitur sanctitatis opinio, mira per eumdem patrante omnipotente Deo, cum apud hominum notitiam magis ac magis innotesceret ejusque nominis fama longe lateque se spargeret, Magnus Otto qui tunc temporis strenue rempublicam gubernabat, tanti viri plurimorum relatione comperta, ejus praesentiam ardentius cupiebat. Hic enim vir licet imperiali potiretur fastigio, magna tamen erat illi circa monasteria devotio ; quia nequaquam se feliciter imperium sperabat tenere, nisi summo Regi studeret non displicere. Et ideo saepius ingemiscebat, dum qui per religionis habitum se Deo devoverant, saeculari intentos negotio ire per abrupta cernebat. Nam regiminis ad cultum ita videbatur idoneus, quatenus nulli non modo secundus, sed (ut planius dicatur) primis et summis conferendus videretur. Nihil leve moliebatur, quia gravitatis eum modestia comitabatur ; verum quidquid incipiebat, efficacia nullo modo Deo auctore carebat. Huic conjux Adeleidis inhaerebat, quae Deo amabilis et hominibus diligibilis, ita regali copulabatur toro, ut mentem castam omni custodia Regi servaret superno. Pauperibus subveniebat, aegrotos et debiles sine intermissione fovebat. Gaudebat cum gaudentibus, flebat cum flentibus, spes miserorum, solamen lugentium : quo regali nobilis stemmate, eo per omnia pollebat nobilior sanctitate. XX. Virtutum in culmine posita, cum superbiendi non defuisset materia, ita se humilitatis protexit custodia, quatenus nullius jactantiae exemplum ex sua deprehenderetur continentia, illud mente pertractans quod Salomonis loquitur sapientia : Rectorem te constituerunt ? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Si enim, juxta Apostolum, vir infidelis per mulierem fidelem, et infidelis mulier per virum fidelem (I Cor. VII, 14) alterno fidei bono salvabuntur, multo magis hi in Christo copulati, qui sunt per fidem justitiam operati, ipsius testimonio repromissiones quas repromisit qui non mentitur Deus, sunt sine dubio adepti. Ambo enim Evangelii auditores, et quia auditores, ideo operatores, quoniam quidem ex Evangelio didicerant: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41) ; ideo quos in Dei famulamine cernebant devotiores, eos sibi habebant chariores. Sed illi prae caeteris diligebantur, qui falsa abrenuntiantes gaudia, beati Benedicti sectabantur vestigia devotione promptissima. XXI. Maiolus per Heldricum utrique charus. Monasteriis reformandis praepositus.---Itaque (ut praelibatum est) B. Maioli fama plurimorum relatione comperta, haud secus ac perfrui vita, ejus potiri delectabantur notitia, quorum adimplere non distulit desiderium, qui fide pulsantibus beatae vitae pandit ingressum. Enimvero Heldricus, cujus supra (lib. I, c. 15) meminimus in laicali potentia praecipuus, qui quondam in Italia inter caeteros Palatinos exstitit honorabilis, uxori cum magna rerum temporalium copia abrenuntians, deposito cingulo, Cluniaco se conferens, B. Benedicti se subdidit proposito. Hujus quippe familiaritas gignere diffamatur causam qua Romanus princeps habuit sancti viri notitiam. Per hunc enim eum sibi accersivit, quem adeo pro salutari dilexit doctrina, ut quae sibi in Italia subdebantur et in Germania, ejusdem ordinationis committere vellet monasteria. Imperatrix vero, ac si ancillarum ultima, impendere cupiebat ei devotionis obsequia, quoniam beati Maioli per preces abundantiori se visitari divinae praesentiae sperabat gratia. Cuncti eum venerabantur optimates, cunctique diligebant principes. Hunc imperator habebat auricularium, hunc a secretis fidum internuntium. Si quis apud imperatorem aliquod haberet negotium, mediatorem beatum quaerebat Maiolum. XXII. Per idem tempus beati Apollinaris coenobium, quod per viginti quatuor stadiorum spatium a Ravennate urbe fertur sepositum, ad B. Benedicti instituit tramitem, ibique suum ordinavit abbatem. Praeterea imperatricis non contemnendae petitionis tunc exoratus instantia, juxta Ticinensem urbem sancti Salvatoris desudare coepit in fabrica. Interim vero jam debitum finem secundus hic liber postulat, ut ea quae restant, tertius, signis evidentibus, ad finem usque perducat. LIBER TERTIUS. I. Maiolus Cluniacum revertens, a Saracenis capitur.---Vir itaque Domini (ut supra diximus) imperatricis animis satisfaciendo, longo temporis spatio jam evoluto cum Cluniacensi deesset monasterio, accessit libitum quo fratres pergeret visitatum. Cunctis igitur in via necessariis praeparatis, laborem aggreditur itineris. Magna tandem cum difficultate laboriosi itineris cum jam cacumina Alpinae praeterissent altitudinis, ad villam usque descendunt quae prope Dranci (Dransae) fluvii decursum posita, Pons Ursarii quondam vocitari erat solita. Nam rivulus qui descendit e montibus, cum flexuosos revolvendo per globos inter Alpes decurrit, sua ibi revolutione tantum planitiei porrigit, quantum praedictae villae occupare positio possit. Multi enim ex diversis regionibus tunc B. Maiolum comitabantur, quia ejus sanctitate se liberari posse arbitrabantur. Ad hunc igitur locum cum sine discrimine pervenissent, eumdemque rivulum transissent, mox inter ipsos artae viae, difficiles reflexus, qui parvo intervallo se praebent descendentibus, subito eos invasit perfidae gentis Sarracenorum exercitus. Subita itaque incursione turbati, et conantes plurima frustra, omnique spe meliori deposita, fugae consulunt, sed nequidquam. Vesana enim impiorum turba calle citato hos persequens, omnes quos comprehendere potuit, in vinculis conjecit. Cumque unus ex illa impiorum turba ab alta rupe unum ex viri Dei famulis telo appeteret, ut famulus eriperetur, vir Dei venienti jaculo charitativam manum opposuit : in qua quandiu postea vixit, inflicti vulneris cicatrix apparuit. Nihil vero de sua morte formidans, pro reliquis tamen exaestuans, altius tunc ingemiscebat, dum his quos impiorum crudelitas turbabat, subvenire nequibat. Evadendi itaque cum non deesset facultas, hunc tamen immobilem mentis tenebat charitas ; quia eos pro quorum dilectione animam optabat ponere, etsi non poterat ab impiorum manibus eripere, magno tamen dolore convictus nolebat relinquere. Apostoli interim reversus ad exemplum, qui dum pateretur naufragium, salvavit oratione animas omnium secum navigantium, cum eos humano auxilio ab imminente nequiret liberare periculo, hoc suis apud Deum promeruit precibus, ut ex illa miserabili turba nemo moreretur inter hostium tela. Feroces itaque barbari peracto scelere ad suas latebras dum redirent cum captivorum multitudine, beatum Maiolum cernunt a longe solum sedentem in lapide. Celeres ad eum tunc pedites accesserunt, et sceleratas manus in sanctum injecerunt, eumque tenentes, cum caeteris captivis duxerunt. Tunc B. Maiolum qui caeteris habebantur praestantiores, honorare, qui vero leviores illudere, Christianaeque fidei coeperunt detrahere. II. Ob Christum praedicatum religatur.---Protinus ergo beatus Maiolus belligerator optimus, scutum fidei arripiens, cuspide verbi Dei perfodiebat inimicos Christi, Christianae religionis cultum approbans, et eum quem Deum colebant, nec se a supplicio liberare, nec illos in aliquo posse adjuvare, certis et evidentissimis agressus est rationibus demonstrare. Quo audito barbarorum jactantia furore inflammata vesano, sanctos pedes compede constringentes ferreo, abscisso rupis sub antro, horrendo claudunt ergastulo. Sanctus itaque Domini ut eos in sui perniciem conspicit dira frementes : Martyr ut emeritam certamine sumere palmam, Utque sui posset perfundi fonte cruoris Optat, et intrepido profundit talia vultu. Quod satis est, supraque satis, huc viximus usque. Nunc faciem penetrare cupit cum spiritus ardens, Christe, tuam : taedetque viae, taedetque laboris. Qua breviora patent recti compendia callis, Ire juvat, via sit trepidis nimis ardua quanquam, Propere sidereos dabitur contingere campos. Sanguinis effusi si nos vestigia ducant, Martyrii titulum tensis complectimur ulnis, Et sponte expetimus pulchram per vulnera mortem. Tu modo nos dignare tuo pro nomine testes. Haec dicens, animumque neci, collumque parabat Carnifici : sat fixa viro sententia mortis Intrepido ; sed, Christe, tuis mundissima castris Lilia cum rosis pariter candentia vernant, Nec te martyrii constantia sola meretur, Nec fuso quisquam tantum sit sanguine martyr. Saepe etiam multis peperit pia vita coronam : Estque sacerdotum confessio munda tuorum Grata tibi, quos justitiae perfectio vestit. III. Se liberandum coelitus intelligit, meritis beatae Mariae.---Ergo, ut praelibavimus, vir Domini ferreis astrictus vinculis, horrendo in antro tenebrosi carceris pro confitendo nomine divinitatis, suffragia est expertus divinae pietatis. Nocte igitur subsecuta, cum sopori dedisset membra nimio moerore confecta, talis sibi visio divinitus est ostensa. Apostolicis insignitus vestibus Romanus antistes videbatur astare circa se, cum odore thymiamatis thuribulum deferens. Hac denique visione certior redditus, per apostolorum interventum ab impiorum manibus se intellexit liberandum. Ad hoc itaque quod vidit per somnum, aliud accessit magis evidens indicium. Pro dilectione Matris misericordiae, libellum quem de ejus Assumptione beatus edidit Hieronymus, saepius gestare sanctis solebat manibus. Hunc, dum caeteros sacros codices cum omnibus quae hic habebat perdidit, Virginis (ut fatebatur) tuitione sibi salvari meruit. Quem vestis sub tegmine dum se sentiret habere, quot dies superessent ab hinc ad eamdem Assumptionem Matris misericordiae, sollicita nisus est mente discutere : qui numero supputati viginti quatuor sunt inventi. Tunc eam sua interventione hoc apud suum Filium orat obtinere, ut ipse eripiatur ab hac captivitate: quatenus divina sibi pietas inter Christianos concedat cum suis concaptivis tantae solemnitatis potiri celebritate. Hac finita oratione ut ad rupem caput convexit, e vestigio prae moerore sopor irrepsit. Post paululum vero expergefactus, se ferreis reperit solutum compedibus. Mane autem facto, hoc barbari stupentes miraculo, quod eum cernebant compede divino solutum numine, ulterius ut vinciretur ausi sunt nullomodo praesumere, sed ferocitate paulisper mitigata, venerari deinceps coeperunt quem prius in derisum habuerunt. IV. Cluniacensibus pro sua liberatione scribit. Quosdam convertit. Pretium dat barbaris.---Tunc vir Domini, annuentibus sibi barbaris, per monachum qui secum captus fuerat, epistolam manu propria conscriptam direxit fratribus. Textus autem epistolae haec continebat : «Dominis et fratribus Cluniensibus Maiolus miser captivus et catenatus. Torrentes Belial circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis. Redemptionis pretium, si placet, mittite pro me et his qui una mecum capti tenentur. » Haec epistola Cluniensi perlecta in capitulo, omnem illam stirpem quae ejus doctrina et exemplo hactenus laeta fructificaverat in Christo, moestitia extemplo suo confecit auditorio. Exprimere valet nullus quantus tunc ibi omnium gemitus. Ubique inter eos luctus, una vox omnium plangentium, unus audiebatur clamor lugentium, atque dicentium : Versa est in luctum cithara nostra, et gaudium nostrum in moerorem ; quia juxta illud Jeremiae lamentum, Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus : In lumine tuo vivemus (Thren IV, 20). Ecce enim profanae gentis irretitus est laqueo, cujus in Deo gloriabamur documento. Cujus interea isti afficiebantur de vinculis, hunc Dei dignatio magnificabat miraculis. Eorum namque, quos ad Christi cultum viri Dei persuasit disputatio, postquam Christianae professioni a ritu se contulerunt barbarico, sicut jurejurando protestabatur assertio, dum quiescerent immites nocturno tempore milites, et vir Dei debitas Regi regum redderet laudes, multorum secum canentium saepius audiebant voces, quas quidem quia nemo sibi hominum familiare tunc praestabat contubernium, ipsi procul dubio angelorum fore asserebant cum eo psallentium. Itaque ut cras statutum, infiniti ponderis pecunia, vel ex his quae ad usum necessaria, vel monasterii hactenus ad decorem servabantur insignia, sive honorum virorum largitate in unum congesta, caeteris qui praestantiores videbantur fratres, cum multorum thesaurorum copia, die accurrerunt statuta. Qui praedonibus omnia quae solerti congesserant indagine, praebuerunt, omnesque prius vinculis qui trudebantur, novissime posthac quem diligebant, ab impiorum manibus traxerunt : factumque est superna gratia disponente, ut unius captivitate multi donarentur libertate ; et sicut superni Regis a piissima Matre petiit, ita inter fidei domesticos, ipsius Virginis interventu Assumptionis festivitatem celebrare promeruit. V. Maioli patientia hinc probata. Barbari puniti.---Enimvero quia nihil in terra sine causa fit, Scriptura teste, divinae providentiae non abs re credimus placuisse, quatenus vir sanctitate praecipuus ideo volveretur tot casibus, ut exinde et vir Dei pressura attritus proficeret, et mortalibus beneficium divino munere concessum proveniret. Vitae namque hujus in conversatione, licet humanis contraheret ex affectibus, unde diceret : Dimitte nobis debita nostra (si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus) ; ab hoc tamen saeculo, prout potuit, immaculatum se custodire studuit. Sed totus quamlibet videretur mundus, juxta Dominicam tamen sententiam illud fateri cogimur, quod negare non audemus ; quia adhuc indigebat quo summus sibi Magister pedes lavaret, ut in eo illud impleretur quod dicitur : Qui sanctus est, sanctificetur adhuc (Apoc. II, 11). Propterea haec viro Dei tribulatio, patientiae fuit probatio ; quoniam, ut ait Augustinus, nullus hominum tanta est justitia praeditus, cui non sit necessaria tribulatio tentationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem. Sed justo Dei judicio, unde venerabilem patrem probatio, inde se tribulantes justa consecuta est damnatio. Angustos namque inter Alpes obsidentes aditus, insperato insidiabantur apostolorum limina petentibus : sed ab eisdem dum capitur qui ab Omnipotente quamplurimum diligebatur, ejus sanctitatis ex merito cominus super eos divina se contulit ultio. VI. Pro ulciscenda siquidem injuria viri Dei clade inter eos surgente, paulatim coeperunt viribus deficere, adeo ut divino se puniri verbere ore proprio faterentur intelligere. Verum nobilissimis viri Dei ditati spoliis, magis ac magis quotidie dum laborarent incommodis, ad Fraxinetum per consueta devia expetere propria aggressi sunt cubilia. Tum vero a Christianis itinere eorum explorato, iter securi per Alpes dum more tenerent solito, super se cum impetu venientium auribus a longe exceperunt sonitum, a clamoribus venientium et clangore tubarum consonat omne nemus, strepitu collesque resultant. Extemplo barbaris gelidus per dura cucurrit ossa tremor. Qui divina perculsi formidine, nullum senserunt auxilium praeter fugae praesidium. Certamen tunc magnum erat Christianis cum barbaris fugientibus, et ideo resistendi mente divinitus absente secedentibus, post principia certabant nuda praetendere terga. Fugam tamen dum facerent, multi capti, perplures vero sunt neci mandati. Hic vero qui effugerunt ad tempus dilatam mortem, cujusdam promontorii supercilium tutaminis sibi elegerunt praesidium. Sed decentius occumberent, si hostium inter tela ruerent. Illud itaque promontorium ita vastis rupidus circumcirca videtur subductum, ut praeter unam partem lateris devexi, undique facultatem deneget commeandi. Hanc denique partem Christianis obsidentibus, cum nullus adesset eis fugiendi aditus, nulloque nostrates munere a sui obsidione quivissent avertere, humilem locum explorant, quo ad ima se saltibus deponant. Consequens enim erat, ut ipsi peterent ima, super quos superna incubuerat ira. VII. Maiolus recipit sacros codices.---Vertitur interea coelum, et ruit Oceano nox involvens umbra magna terramque polumque. Conticuere omnes ; sed nulla miseris quies, ocius accelerare cupiunt negotium. Denique impediente se Satana locum sibi exploratum minime adierunt ; sed ab eminentis rupis vertice in imum se profundum tota nocte praecipitaverunt. Nostrates autem, jam die lucescente, coelestis victoriae stupentes magnitudine, ei gratias libuit referre, cujus forti numine prostratum cernebant agmen hostile. Quosdam tamen eorum qui demersioni se subtraxerunt, in remotiori quodam montis latere offendentes comprehenderunt. Qui salutari se ablui deposcentes lavacro (hos enim, sicut superius diximus (cap. 4), vir Dei de Christo verbis edocuit salutaribus) corpori matris uniti Ecclesiae, quanta inter barbaros gratia servum suum omnipotens illustravit, soliti erant referre. Optima tunc spolia colliguntur, aequasque per partes inter Christicolas distribuuntur. Ast beatum Maiolum, corpore licet absente, meritis tamen in fugandis hostibus praesentem, ejus distributionis cuncti qui aderant, expertem fore dignum nullatenus judicant. Hujus namque pro ulciscenda injuria hostes pessumdatum iri coelesti testabantur in victoria. Propterea sacros codices, quos barbari rapuerant beato viro, sua pro parte miserunt. Sic Omnipotens, sui famuli meritis praecipitatis impiis, eliberavit cunctis viam Romani itineris. VIII. Romanum pontificatum recusat.---Non longo vero post tempore Romana sede proprio viduata pastore, idem Dei famulus Ottonis secundi juncta cum matris prece, Italiam repetere a partibus est coactus Galliae. A matre tunc et filio honore susceptus dignissimo, ad culmen apostolicae dignitatis precibus impelli coepit continuatis. Sed cui magis abjectio, quam expeteretur exaltatio, nullatenus ad se promovere potuit sublimitatis ambitio. Pusillum gregem nolebat dimittere, quem Christo placuit sibi committere : et cum ipso volebat in paupertate vivere, qui in paupertatem descendit a coelesti culmine. Sed ab utraque cum cogeretur potestate, excogitandi dilationem studuit postulare. Tunc ad orationis se contulit praesidium, quo sibi concederetur divinitus quid agendum, quidve tantae potestati esset respondendum. Ab oratione ut surrexit, apostolicae lectionis codex casu sub oculis huc adfuit. Quo aperto, illa se in prima marginis fronte obtulit lectio, cujus se divinitus instrui credidit documento. Insertum quoque quod reperit, sibi adhaerentibus legere coepit : Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). Agere se oportere fatetur suis omni studio quod divina suggerit lectio. Imperatoris et sanctae matris iterum precibus alternis ad ipsum flagitatur successibus : cum nobilibus qui aderant antistites insistebant, imperialis quo fieret petitio supplicabant. Ast ille, divina illustratus gratia, solerti se studuit excusare prudentia. «Ea, inquit, mihi abesse cognosco, quae viro conveniunt apostolico : nec videor idoneus ferre quo possim tantae magnitudinis pondus, nec decet quemquam hanc praesumere sarcinam, cujus non potest vitare ruinam. Postremo ego et Romani, sicut divertimur regionibus, ita minime convenimus moribus : et si ipsi morigerabor, monastica professione privabor ; ideoque alium vos acquirite, quia indubitanter potestis scire, me ad culmen apostolicum hac in vita non accessurum, gregemque mihi commissum nunquam dimissurum. » Hac quidem ex re liquido possumus colligere, hunc Dei famulum multae humilitatis fuisse, qui rogatus a summo terrenorum principe, ad culmen apostolicum distulit ascendere. Sed quod ille distulit rogatus, multi longe inferiores, quos nec litteratoria professio, nec honestae vitae provehebat conversatio, se, si possent, ultro ingererent, omni se despectui multiplicatis precibus subderent : prostremo tantae dignitatis quo sublimarentur culmine, magno promisso munere se damnari sua sponte Simoniaca non spernerent peste. Ast vir Dei quem interius virtutum magistra docebat humilitas, in cujus spiritu evangelica regnabat paupertas, quanquam polleret eximiae conversationis praeconio, ideo tam sublimari refugit temporali fastigio, quo saeculari remotus negotio, firmius insisteret Omnipotentis obsequio, et longinquus mundo, proximus semper fieret Deo. Secreti cupidus sancto vir numine plenus, Non magis externos doctus vitare favores Quamque ministrorum solatia crebra suorum, Voto detulerat latebramque fovere perennem, Immunemque aulae quam longa est ducere vitam Inconvulsa manet magni sed sponsio Jesu, Montibus impositam non abdi visibus urbem : Quemque tegit meritis absistens gloria pulchris, Indicat egregiis illustrans gratia signis : Et quaqua tulerat facilem per compita gressum Urbibus et vicis raptim promiscua sese Obvia turba dabat praeclaris excita factis, Et quanquam longi facile secura laboris. IX. Imperatorem de jurgio in matrem arguit, eique matrem reconciliat.---Sub eodem tempore praedictus imperator matrem zelabatur, quia apud se falso crimine deferebatur, in eamque tunc quasi reipublicae dilapidatricem, et sui ab ea expulsatricem, per falsos delatores tali stimulabatur jurgio, ut eam versa vice propellere minaretur regno. Suorum principum nullus eum convenire, falsumque crimen a sanctissima matre tentabat avertere. Ipsi eam defendere negligebant a crimine falsitatis, quos illa extulerat ad summos gradus dignitatis. Hanc omnes excusationem praetendebant, quod imperiali majestati contradicere non audebant. Ecce ferebantur precibus mandata coactis cunctorum, quiqui fuerant ex parte piorum, iret quantocius, ac dilectissimae sibi imperatrici succurreret: nullam jam illi restare salutem, nisi ut rebus amissis etiam regno discederet, periculo vitae in dubio his : ....vocibus iras Excitat, impatiensque morae mox arma reposcit Arma celer, notisque artus inducitur armis. Voverat ille suum fidei pro nomine pectus, In quamcunque daret casus incumbere mortem. Ast ubi venit, mox imperatori in faciem resistit, et eum publice coram omnibus increpavit. « Aspice, inquit, sublimatus transitoriae dignitatis, cur praecepta aspernaris veritatis ? Potens est te redigere ad minima, qui ad mortalium te sublimavit fastigia. » Tunc imperator, hac audita comminatione, subito contremuit, et supplici sermone respondit, et in quo praecepta veritatis contemneret, humiliter requisivit. « Cui vir Dei : Parentes, inquit, honorare illius est jussio, qui cum Deus esset, virgineo editus ex utero, matri se subjicere dignatur in Evangelio. Sic enim ait Evangelista : Descendit cum illis Nazareth, et erat subditus illis. Si matri se subjecit qui per potentiam divinitatis omnia fecit, te ab illo vili formatum ex luto in matrem superbire cur elata persuasit praesumptio ? » Ad hanc imperator vocem irarum flammas temperans, immanissimum furorem deposuit, patrisque Maioli per omnia se obtemperaturum jussis perhibuit. Pro jussione tandem sanctissimi patris ante matrem ut venit, suis se vestigiis projecit, et ei obsequens ut matri filius in nullo eam offendisse deinceps est inventus. Hunc itaque qui inter mortales summus princeps eminebat, quem ad matris concordiam convenire nullus audebat, ab hoc scelere, quod facile potuit compescere, matrique satisfacere, et ei ut consequebatur obedire solo jussu coegit ; liquido claret, hunc magno mentis culmine potestati inhaerere supernae, qua praeditus illud facere potuit jussione quodi nullus aggredi ausus est supplicatione. Quod enim illi inhaeserat, cui nihil est impossibile, ideo ab eo meruit accipere, ut hujus sui dominaretur jussio, cujus terrarum principes subjiciebantur dominio. X. Ottonis I mortem praedicit, dein secundi.---Inter caetera siquidem miracula quae Dominus operabatur ad ostendenda servi sui merita, spiritu prophetiae dignatus est erudire, ut ventura saepius praediceret, et absentia praesentibus, quasi praesentia, denuntiaret. Quodam tempore dum Roma rediret, fratribus cum quibus iter carpebat, suspirans cum lacrymis dixit : Hac nocte per somnum leonem videbam immanissimum qui clausus in cavea catena constringebatur ferrea ; et ideo indubitanter sciatis quia Otto imperator hoc anno rebus excedet humanis : quod ita rei probavit eventus. In proximo enim Provinciam reversus, ibique in quadam sua cellula paucis diebus commorans, legatus ex Alemanniae partibus advenit, qui praefatum imperatorem ab hac vita migrasse detulit. Sed sicut vir Dei absentem rem tanquam praesentem tunc fratribus retulit, quoniam imperatoris magni, licet longe positi, mortem innotuit : ita postea ipsius filio, cujus supra retulimus, sicut contigit, Veronae de suo obitu praedixit. Nam manus imperatoris utrasque suis complectens manibus tenuit, ejusque vultum complectens ait : « Fratris Maioli consilio si aurem praeberes, hinc unde venis retro redires. Pro certo enim scias, quia si Romam perrexeris quo ire disponis, nativitatis regnum nunquam amplius videbis, sed Romae quo pergis, sepulcrum habebis. » Hoc quoque quod Dei praedixit famulus, rei postea probavit eventus. XI. Comitem sanat.---In Alemanniae partibus quodam tempore cum moraretur, ejus adventus rumore diffamato, ad eum cujusdam comitis concita pervenit legatio. Ex longo namque tempore praedictus comes nimia deprimebatur aegritudine, quae quotidie per augmenta succrescens noxia, ita totum corpus infecerat, ut nec de lecto surgere, nec ex uno in aliud se latus potuisset vertere. Cibus et potus ita erant fastidio, quod corpus nimio simulacrum videretur jejunio. Ideo ad beatum virum directa legatione, ejus pietatem supplici postulavit devotione, quatenus ex his quae ad victum proprium Dei parabantur famulo, suae imbecillitatis subveniretur incommodo. Hac itaque legatione ab eo qui visceribus affluebat misericordiae, panem quo vescebatur cum amigdalis et odoriferis suscepit pigmentis. Tunc Dei famulus ad suos conversus : « Familiaritate, inquit, nostra fisus hoc iste suis deposcit precibus, quatenus omnipotens Medicus ei nostris subveniat orationibus. Ideo flagitanda est Dei clementia, quo sublevari mereatur corporis molestia. Potens est enim ille qui reguli filium sermone sanavit imperiali, hunc nobis absentibus pristinae restituere sospitati. » Mox itaque ut vir Dei cum fratribus se orationi dedit, extemplo qui aberat meliorari coepit. Reversi vero qui fuerant directi, ea hora qua a viro Dei recesserunt, meliorari coepisse suum dominum cognoverunt. Posthac munere viri Dei se cibavit, et adeo integra sospitate convaluit, ut, paucis interpositis diebus, ipse ad beatum pergens, ejus vestigiis advolutus immensas pro beneficio gratias retulerit. XII. Alia miracula.---In Vivarensi (de Viviers) climate quaedam nobilis matrona longa afficiebatur aegritudine. Haec in sancti Saturnini cellula virum Dei morari ut comperit, mox eum sua legatione deposcere studuit, aquam sibi ad hauriendum ut benediceret, et ad ungendum olei liquorem, suae dexterae signo sanctificatum dirigeret. Haec quae petiit a viro Dei percipere ut meruit, illico recedere corporis molestia et ad pristinum officium ita reparari coeperunt membra languentia, ut depulsa aegritudine sic proximo tempore toto valeret corpore, ac si antea nullius aegritudinis inficeretur peste. XIII. Sed et illud supprimi non decet silentio, quod ejus quem sospitate donavit, beati viri visitatio hactenus celebri diffamatur testimonio. Vocatur hic nomine proprio Hildebrannus, et ab officii agnomine Monetarius. Officium namque quod agebat, plus suis sodalibus ne deterioraretur custodiebat. Et quoniam bonis pollebat moribus, ideo beato viro coepit esse cognitus. Hic languore correptus corporeo, laborare coepit multo incommodo. Qui dum se cerneret a languore non sublevari, sed crescente corporis molestia magis ac magis se sentiret praegravari, ut solent divites facere, qui suo se munere arbitrantur redimere, multa per medicos et sacerdotes, multa per monasteria erogavit, et pauperes. Sed his licet offensorum sublevaretur pondere, nimia tamen deprimebatur aegritudine. Jam morte sollicitari coeperat, cui languor nimius vitae desperationem ingesserat. Ultima se interea praeveniri dum cogitaret sorte, beatum sibi Maiolum fama praecurrens Papiam (Pavie) denuntiat advenire. Cujus adventum praevenire studens sua legatione, eum poposcit sua se dignari visitatione. Ad haec beatissimus misericordia repletus, petenti desideratum non denegavit adventum. Mox aeger ita gaudio repletus est beati viri praesentia, ac si manifesta fuisset sanitas ingressa : statimque vir Domini ad aegrum accessit, et corpus aegritudine debilitatum nimia tangere non despexit medicabili dextra, cujus salubrem tactum longa sentiens infirmitas aufugit, et sanitas ita mox festina cucurrit, ut qui diu aeger lectulo decubuerat, die tertia quocunque vellet sospes effectus pergere potuisset. XIV. Illud quoque nunc placet inseri, quod constat relatum fama vulgante celebri. Quidam domini proprii praesentiam fugiebat, quem graviter offenderat. Suum namque comparem ex industria neci addixerat, et ideo in senioris sui gratiam revocare eum nemo hominum poterat. Multifarie igitur quaerebatur a domino, ut dignum et ipse persolveret emolumentum socio. Qui mortis periculum ut evaderet, nullo fisus in loco dum diversa percurreret, ad locum quo vir Dei forte degebat, accidit ut veniret. Quem Dei famulus cum petentem stipendium militiae cerneret idoneum, tunc ab eo cur errabundus pergeret percontatur, suus ipsius dominus cognoscitur, causa cur diversa percurreret detegitur. Cui vir Dei compassus, et hospilitatis consolationem impendit, et sui domini gratiam adepturum promisit. Erat autem suus ipsius dominus vir in armis strenuus, temporalibus praepetens in rebus, et a sententia quam animo disponebat nequaquam se amovere propter difficultatem quemquam sinebat ; ideoque difficile placabatur, quotiescunque irascebatur. Proximo post hoc in tempore eum vir Dei convenit, et suo famulo quo indulgeret eum blande rogare coepit : qui ad vocem Dei famuli ita extremuit perterritus, et vox ita haesit faucibus, ut quid responderet minime haberet. Mox autem prostrato corpore se in terram dedit, ejus vestigiis advolutus suis se commendavit orationibus. Hunc siquidem ante commilitones rogaverant, majores et inferiores ad eum preces copulaverant, atque omnes ad famulo parcendum flectere non potuerant : sed pro B. Maioli merito ita eum coram omnibus prostravit Dei dignatio, ut haud secus indulgeret famulo, quam servi Dei decreverat jussio. Hoc ergo Dominus quotidie in sui fidelibus operatur, quod sacrae auctoritatis pagina testatur, dum prudentiam prudentium reprobat et se glorificantes glorificat. Ad beati viri miser quia confugit auxilium, duplicatum ab eo promeruit beneficium, quod et Domini donatus est gratia, et reatum delevit poenitentia. XV. Quodam tempore iter per quamdam silvam dum carperet, et caeteris more solito praemissis solus incederet, sopor illi inter lacrymas et crebra irrepsit suspiria. Eadem proinde qua pergebat via cujusdam arboris ita impediebatur ruina, ut ejus sub robore equitans facilius laesionem incurreret, nisi humiliato vertice se caute protegeret. Ad hanc itaque equus cui insederat ut venit, sic haesit immobilis, ac si stipiti fuisset vinculis impeditus. Egregio tunc vultu puerum contemplabatur per somnum, qui equum ne pergeret tenebat per frenum. Evigilans vero ut arborem sensit prae oculis, clementiam veneratus est Omnipotentis, cujus per angelum mortis se gaudebat evasisse periculum ; sed separatus ab aliis quia hostiam se Deo exhibebat in lacrymis ab hoc ideo protegi ne laederetur meruit angelo, a quo ejus ante Deum lacrymosa deferebatur oratio. XVI. Illud etiam quod contigit, dum Papiae moraretur, praetereundum silentio pessimum videtur. Multitudinis intuitum quo declinaret, et per hoc mentis oculum a jactantia purgaret, in nocturno silentio horas canonicas praeveniebat, atque piissimi confessoris beatissimi Syri adiens ecclesiam, profusis lacrymis ante januam orationis sibi studio postulabat indulgentiam. Quadam itaque nocte ad consuetum opus dum surgeret, et more solito ad ecclesiam proficisci disponeret, eum si possit fraudulenta conatus est infestatione terrere, qui bonorum actibus solet invidere. Inundatio quippe pluviae, ut fieri solet in hieme, iter tunc reddebat difficile : nube insuper opposita, micantia tegebant sidera. Tunc tentator ante mentis ejus aciem, et tenebrarum densitatem, et itineris reducere coepit difficultatem. At vir Dei maligni spiritus suggestiones protinus agnovit, et iter dispositum sine dilatione arripuit. Malorum tamen auctor viro Dei in ipso itinere multis modis insidiari studuit: sed quia hunc in nullo laedere potuit, lumen quod ante ipsum in laterna ferebatur exstinxit. Turbati cum viro Dei qui aderant, lumen quo peterent nesciebant : sed vir Dei bonorum invisorem hujus facti fuisse non dubitavit auctorem : qui suos a timore signo repressit, certus ac fidens quod ille cujus assistebat ante januam, reilluminare exstinctam sibi posset candelam. Verum quia plus de beatissimi Syri, quam de sua virtute confidit ; quod fide credidit, effectu mox consequi meruit. Mox enim ubi ab oratione surrexit cum fratribus, igne divino candelam viderunt ardere, quam suam ad perniciem diabolus est ausus exstinguere. Hoc vero miraculum multum fratribus contigit ad profectum, quoniam justi deprecatio quod multum valeret dum intellexerunt, ad orationis studium majori cum devotione seipsos dederunt. XVII. S. Dionysii liber ab igne illaesus.---Hierarchias quoque beati Dionysii Areopagitae quodam tempore cum legeret, et more solito quae die legerat, sui pectoris bibliothecae nocturna meditatione eadem deponeret, subrepente somno, contigit ut candela quae lumen suggerebat legenti, supra paginam rueret quam legebat. Sed quid Christus non operetur in sanctis ? Edax flamma candelam consumpsit, sed folium super quod ardebat, torrida damna non sensit : virtutem flamma habuit ad candelam comburendam, quam ad paginam perdidit laedendam. Protinus excusso somno vir Dei consternatus est animo, quod librum qui vix alicubi reperiri possit, consumptum esse incendio putavit : sed excussa favilla cum in superficie nullius laesionis appareret macula, immensas ei gratias retulit, cujus potentia suae naturae vim ignis amisit, dum arida nutrimenta quae super candelam consumpsit, in nullo laedere potuit. XVIII. Willelmum provinciae ducem adit. Naufragantes liberat.---Cum Willelmus Provincialium princeps praegravari se ultima sentiret sorte, Maioli se meritis salvari posse ab animae credidit morte. Qui sibi ad Avennorum (Avignon) accersitus oppidum, ut multitudinis vitaret conventum, in insula quae Rhodanum sub praefato castro scindit fluvium, sibi ponere jussit tentorium. Sed ejus adventus rumore circumcirca diffuso, undique ad cum concurrere coepit innumerabilis multitudo. Quisque tunc alios praecedere, et prior quisque in navigio ad virum Dei certabat transire. Adfuit tunc navis adeo vetusta, quae rimis patentibus submergi facile irruenti posset sentina. Hanc utriusque sexus oneratam multitudine ut ad virum Dei navigandi gnari tentant dirigere, inundans decurrentis fluminis impetus eamdem submersit in mediis fluctibus. Res visu mirabilis, quod hi periclitabantur naufragio, qui Maioli se tutari petebant orationum praesidio, viros cum mulieribus, et mulieres cum parvulis, quos adhuc alebant uberibus, in profundum jam involvebat fluvius, cum ad viri Dei aures tale pervenit facinus. Sed Christus, qui clamantes ad se exaudit, sibi dilectum Maiolum magnificare non distulit. In ipsius praescripti Rhodani ripa ab antiquis beati Martini constructa fuerat ecclesia. Ad eam namque vir Domini, aqua submersos tegente, cum neminem eorum conspiceret, oculos cum lacrymis pius levavit, et tristem ad terram vultum deinceps inclinavit. Sed licet astantibus tunc ignotum fuisset quod ille paulisper tacitus oravisset, efficaciter tamen adipisci meruit quod mente pia quaesivit. Crucis enim signum ut edidit, et cernuo vultu paulisper (ut diximus) oravit ; diversi sexus et aetatis mox nantes apparuerunt in gurgite, quos unda difficilis contorsit sub flumine : undarum pueri deferebantur summitate, mulieres in flumine diffusa rotabantur veste, et viri ripam natatu conabantur appetere. Ad quos periti nautae currentes cum carabis, omnes traxerunt ex voragine fluminis. Sed et illud videtur mirabile, quod ad virum Dei sex panes a comite dum suus deferret famulus, eodem licet cum caeteris captus naufragio, sic tamen directi muneris eum defendit delatio, ut ipse non modo illaesus exiret, verum ex panibus tres intactos aqua abstraheret. XIX. Maiolus morte instante ferventior. S. Dionysii monasterium, rege volente, reformare aggreditur. ---Silviniaci obit.---Igitur Maiolus se nectutis tempore, quo solent caeteri remissius vivere, acri se labore in Domini studuit servitutem redigere ; et quasi tunc novus accederet, ac juvenilis vigor in toto corpore ferveret, ita incredibili mentis fervore divino famulamini insistebat. Corpus namque defatigatum senio nullo modo quiescere sinebat ab opere consueto. Biennio itaque priusquam obiret, corpus plus solito viribus coepit destitui, et ex hoc vocationis suae tempus appropinquare deprehendit. Ideoque ad publicum jam procedere nolebat : sed aut in monasterio, aut in quadam suarum cellula pro fratrum utilitate immorari cupiebat : ut ibi et fratres solerti studio corrigeret et ad meliora paterna admonitione proveheret, aut saepius remotis omnibus solus soli Deo inhaereret, atque attentius frequenti alternatione, aut orationi, aut lectioni vacaret, quod ei quanquam omni vita sua speciale fuerit studium, praesertim tamen ad hoc desudavit praecipuum circa mortis confinium. Saepius lugebat dum spiritales viros ad memoriam reducebat, quos in divina religione florere, ac pro defensione Ecclesiae sanctae viderat viriliter decertare. Eorum quidem recordatione omni se in hoc mundo destitutum fore deflebat solatio ; et ideo solamen sibi sola divina praebebat lectio. Ideoque modis omnibus dissolvi et esse optabat cum Christo. Ea siquidem tempestate regis Francorum impellebatur nimia importunitate, ut secundum beati patris Benedicti magisterium beati Dionysii disponeret monasterium. Qui opus bonum ut ad vitae finem usque perduceret, licet finem dierum suorum jamjamque adfore non ignoraret, proficisci tamen ob istiusmodi causam minime recusavit ; bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si ordinis monastici professores in justitiam et sanctitatem sibi socians, charitatis unitos vinculo dimitteret. Arrepto itinere territorium Arvernense expetiit, ibique in quadam sua cella, Silviniaco scilicet, nunc loco celeberrimo, ultima exerceri aegritudine coepit. Sensit illico prudentissimus virorum suae resolutionis tempus supremum. Tum vero moeror et luctus omnium, vox una plangentium. Cumque a fratribus fuisset percontatus, gregem sibi commissum cui committeret, taliter eos fuisse dicitur affatus : « Jesum summum pastorem hunc habebitis protectorem. » Peregrinationis ergo quia deserebat exsilium, et ad proprium laetus pergebat domicilium ; ideo gaudens hos frequentabat versiculos : Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, etc. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria Domini, etc. Elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ita Deo protegente, omnibus sui corporis membris integris atque illibatis, praeclaro scilicet visu puroque auditu, sana memoria, sicut fuerat integer a corruptione carnis, nesciens labem nivei pudoris, pervenit ad exitum, immortale adepturus compendium. A fratribus an aliquid doleret interrogatus, respondit nihil se habere molestiae, sed omnia quieta et tranquilla perspicere, et videre bona Domini in terra viventium. Tunc ante ipsum in terram prostrati, eum taliter coeperunt deprecari. Nos tibi commissos, pater beatissime, paterno more absolve, sanctissimis tuis orationibus tuere. Fides enim tua et opera te Christo sociant : et ideo quidquid ab eo postulabis, praesens facilius impetrabis. Quos ut absolvit, et sanctissimis orationibus confirmavit, a communi locutione cessavit. Jam humana despiciebat et sursum oculos ad coelum erigebat, eosdemque versiculos usque ad exspirationem animae repetebat, ut aure apposita vix audiri posset quod dicebat. Signum vero sanctae crucis saepius dextra sancta sibi depingebat. Nec patitur Christus charum per saecla clientem Vel torquere diu, partove absistere regno : Martyrium cui vita fuit, quin mole laborum Defessum invitat superas moderator in arces. Spiritus arctatis ardens emergere vinclis Emicat, et liquidas liber transfertur in auras, Hymnizante polo laetumque alalagma canente. Saepserunt comites miro splendore superni, Victoremque ferunt trans ignea sidera laetum, Et sistunt solio summi per saecula Regis. Dormivit vero cum patribus suis V Iduum Maiarum ; sepultusque est in basilica B. Petri, ubi ejus sanctissimis meritis multa praestantur beneficia, regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, cui est cum Patre et Spiritu sancto honor, virtus et gloria per immortalia saeculorum saecula. Amen.