Miracula sancti Lupi episcopi Senonensis Quaedam miracula sancti Lupi episcopi et confessoris. 1. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo secundo, cum plebs Senonica nimiae siccitatis intemperie perugeretur nec in regione eadem aliqua spes pluviae vel alicujus irrigui humoris haberetur, ex more priorum patrum, suadente domno Richerio archiepiscopo, clerici cum monachis multa sanctorum corpora de suis ad alienas ecclesias detulerunt. Sed nec tunc, Domino sic disponente, aliquas pluviarum guttas sentire promoverunt. Tandem vero salubri reperto consilio, omnes in unam convenere sententiam, ut beatissimi Lupi sacratissimum corpus de basilica Sanctae Columbae, in qua adhuc Deo jubente requiescit, ad ecclesiam Sancti Stephani, in qua antistes ordinatus fuerat, cum magna reverentia deferretur, triduano prius ab omnibus peracto jejunio. Quod domnus Arnulfus, abbas Sanctae Columbae, cum suis monachis post innumeras atque multiplices preces vix concessit, prius tamen securissima reportandi securitate suscepta. Timebat namque ne vel gloriosissimus confessor, culpas monachorum ultra non sustinens, in ecclesia majoris auctoritatis remaneret vel ne plebs Senonica sacratissimi corporis pignus, tum amore tum invidia, pia, ut ita dicam, impietate, retineret. Mense ergo julio, primae septimanae feria sexta, hora diei quasi tertia, collectis civitatis ac totius suburbii processionibus, alii cum corpore sancto ad civitatem veniunt, alii oviam currunt. Cum autem portae civitatis, quae dicitur Sancti Desiderii, beati Lupi corpus accessisset, aer repente ex calido frigidus, ex sereno nubilus atque ex sicco fit humidus. Utque plenius dicam, qui in processione aderant, pluviarum inundantiam ferre non valentes, alii domos intrant, alii cum corpore sancto ad ecclesiam beati Stephani confugiunt. Sicque aquis subitis atque caelestibus tellure Senonica recreata, creatori Deo atque beatissimo Lupo gratias referunt. O mira Dei virtus, mira et ineffabilis omnipotentia ! Qui enim quondam super apostolos hora diei tertia consolatorem Spiritum in specie ignis emisit, nunc super apostolorum filios eadem hora vivificatricis aquae consolationem misericorditer effudit. 2. Cum autem beati Lupi corpus ecclesiam beati Stephani intraret, et eiusdem praecentor ecclesiae O venerandum antistitem inciperet, contractus quidam, qui fere per septem annorum spatium custodibus ipsius ecclesiae subservierat, de loco in quo jacebat sanus surrexit, atque videntibus multis ad feretrum currens, manu beatissimi Lupi propria se erectum proclamavit. Quod videns archiepiscopus, Te Deum laudamus incepit, quia divina virtus pro meritis beatissimi Lupi geminato miraculo plebem Senonicam laetificavit, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regant per omnia saecula saeculorum. Amen. 3. Cum autem quidam religiosus sacerdos apud Cersiacum, non longe a Joviniaco castro, in quadam beati Lupi ecclesia Domino deserviret, nec aliquid reliquiarum sacratissimi corporis vel vestimentorum ejus haberet, pia religione motus, domnum abbatem Sanctae Columbae adiit atque parum de sepulcro sancti confessoris ab eo postulavit. Cujus fidem abbas intuens, quod petebat concessit ; sicque praedictus sacerdos parvissimum sepulcri lapillum illum poneret, praepareret, ignis subitus totam paene villam cum ecclesia consumpsit ; sed tamen arca sacerdotis, in qua lapillus ille cum libris et vestimentis positus fuerat, per beati confessoris merita a laesione ignis penitus incorrupta remansit. Amen.