PROLOGUS. Sanctorum gesta calamo pandere per Raphaël docemur archangelum ad Tobiam loquentem: Consilium, inquit, regis bonum est abscondere: opera [autem] Dei praeclarum est enarrare. Sed et lucerna mundi Hieronymus ad: istud nos provocavit exemplum: qui postquam vetus Testamentum et novum praeclaro transtulit eloquio, etiam vitas anachoritarum Hilarionis, Pauli, Malchi et aliorum florentissimo depinxit stilo in memoriam posteris profuturum : et licet humanis laudibus justus non egeat, quem praesentia Christi clarificat, et aula paradysi et societas angelica jam retentat; tamen fidei propagantur augmenta, cum Christus per suos famulos monstratur magna populis ostendisse miracula. Lectio I. Sanctus igitur Lupus parentibus inclytis, ex parte regali sanguini contiguus, oriundus extitit in vicina amnis Ligeris provincia Aurelianensium civitatis: cujus genitor Beto, genitrix Austregildis vocabulo, Aiga avunculi cognomento: qui divina revelatione commoniti, quod dignum Deo Antistitem funderent mundam prolem, mox editum parvulum lactis pabulo enutritum expleto tempore curarum i erudiendum tradiderunt studiis litterarum. [2] Lect. II. Mox in eo lampada caelestis gratiae ita resplenduit, ut cunctos sodales suos in schola praecederet, et flore sapientiae ac rivo torrentis facundiae superaret. Erant fratres illius genitricis [venerandi] antistites, Austrenus Aurelianorum pontifex, et Aunarius Autisiodorensium praesul virtutum signis effulgens: qui cum cernerent praedictum puerum normam religionis amare, et Christi praecepta diligere, eum clericatus officio studuerunt mancipare. [3] Lect. III. Qui cum jam aetate crescente officia divina coepisset digne persolvere, et oris melliflui cantu Christi harmoniam insonare, atque abstinentiae rigore carnis rebellionem domare, non cessabat oratu assiduo Sanctorum sepulchra martyrum frequentare, inopiae afflictorum compati, sospitalitatem sectari, charitate resplendere, eleemosynis insudare, mundum contemnere et toto desiderio ad aulam paradysi anhelare. Sed [et] cum fama illius longe lateque percurreret, et amor in bonorum praecordiis glomeratus succresceret , mox ut Papa Arthemius Senonum defunctus est, ut jam dictae civitatis cathedram S. Lupus perciperet, clerus vel populus urbis. Senonicae auribus regis unanimiter suggessit. [4] Lect. IV. Divino igitur decreto pontificali locatus in solio coepit virtutibus pollere, miraculis coruscare. Agebant gratias cuncti divinae clementiae, qui talem Senonicis dedisset pontificem, virtutibus egregium, amatum clero vel populo, justitia indutum, virginitate praeclarum, jejuniis deditum, eleemosynis largum, vigiliis indefessum, doctrinae sanctae tubicinem : qui corpore tentus in seculo, crederetur merito jam angelis sociatus in caelo. Noctem quamdam ducens Christo pervigilem, liminibus astitit basilicae sancti Antistitis Aniani : cumque diligentia custodum firmiter ostium obseratum eidem prohiberet ingressum, ipse prostratus limini pias aures Domini dum pulsat intima voce, repente caelitus avulso repagulo, Sancto patuerunt ostia. Custodum excitata caterva ingredi vident Sanctum facie rosea, fulgentibus oculis claritate superna. Cumque praedia propria in Aurelianorum tellure ordinatus pontifex circuiret, erat [enim] ei erga Sanctorum titulos magna dilectio praecipue S. Columbae, quae duplicem a Christo meruit coronam accipere; unam, virginitatem servando, alteram, pro amore fidei palmam martyrii obtinendo. [6] Fulgebat in eo sancta benignitas, non solum in benevolos, sed in impios et inimicos. Et quia, dicente Paulo Apostolo: Omnes, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur; quoscumque sibi senserat invidere peste contrarios, et detractionis aculeo dentes inferre vipereos, in tantum ipsis erat pacificus, ut viliora suis usibus in cibis vel poculis, meliora eorum inferret obtutibus, exemplum Veritatis subsequens, quae diligere inimicos suos mandavit discipulis. [7] Quadam namque die dum plurimos ad suum convivium convocasset, et, caetero expenso pauperibus, amplius vini in modio non haberet; cum crebris succedentibus populis falernum deficere per pincernam proprium agnovisset, fidens in Domino coram omnibus dixit: “Credo quia Dominus meus Jesus Christus, qui nos sancto Euangelio praemonuit considerare volatilia caeli, quia non serunt, neque congregant in horrea, et Deus pascit illa, ad nostram implendam charitatem citius tribuet consolationem.” Mirum in modum mox ut verba complevit, missus genitricis suae astitit, qui quingentos vini modios viginti plaustris impositos proximos jam dictae urbis foribus nunciavit. Tunc ille prophetiae munere approbatus, robore fidei confortatus, lacrymis compunctus praedicationis verba deprompsit ad socios, et sperare eos in Domino exhortatus est attentius, atque circumstantibus offerri pocula mandavit frequentius. Illo itaque tempore rex Theodericus cum Brunechilde avia regnum gubernabat Burgundiae. Cum igitur quidam regius aulicus Fulcarius dictus, illustribus natalibus ortus, comes Aurelianensibus datus, qui maxime ob hoc sancto Viro erat amicus, quia Beto pater ejus de sacris eum susceperat fontibus, ad Virum Dei veniens indicasset, quod ei in palatio detrahi a quibusdam audisset, quod ancillam Dei quamdam Verosiam nomine, filiam antecessoris sui Arthemii immoderate diligeret, Sanctus ad euangelica arma recurrens, contra detrahentium impetum Christi tuba insonuit: Sancti, inquit, estis cum maledixerint vobis homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. [9] Tunc coram praedicto viro ipsam Dei famulam caritatis amore osculans, ait: “Nil nocent homini aliena verba, quem propria non maculat conscientia: Nam si ego pro amore Regis aeterni istam in Christo veraciter diligo, terrenum ex hoc principem non pavesco.” Sanctus etiam quia ipsam [Dei] virginem Christum amare ardenter agnovit, ideo ipsam mente purissima ante oculos Dei diligebat nec placere exinde hominibus studebat, quod placere Domino intrinsecus satagebat; exemplo usus [Pauli] apostoli, qui ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Idem enim erubescere non poterat, quem testis inviolatae conscientiae defendebat. [10] Defuncto igitur Theoderico principe, dum rex Francorum Clotarius Burgundiam coepisset intrare, armatum manu hostili Blidebodem direxit ducem ad Senonicam urbem. Cumque eam coepissent sui crudeliter jaculis infestare, Sanctus [Lupus] fidens in Domino aulam petiit matris ecclesiae in honore prothomartyris Stephani constitutae: et dum ad evocandum populum signum praedictae ecclesiae tangeret, omnis fortitudo sensus ab hostium caterva recessit, tantusque terror super eos irruit, ut nullatenus evadere se crederent, O virum clarissimum, qui exemplo Mosaïco dum ad coelum porrexit brachium, hostem fugavit protervum. Tua sunt haec, Christe, opera, cujus in Sanctis [omnibus] est laudanda potentia, qui in te confidentes sola salvas clementia absque clypeo et hasta. [11] Obtento namque Clotarius regno Burgundiae, praecepit cuidam viro potenti, dignitate saeculi praepollenti in magna gloria Farulfo nomine duci, regalia negotia explicare : qui progressus a latere regis, cum in ejus spem decreta regis peragere studeret, prope Senones veniens exarsit iracundiae flammis, indigne ferens nimirum; quod urbis cum muneribus obviam sibi non processisset Antistes praedictus. In civitate namque susceptus cum contra Sanctum Dei vultu incederet turbido, hoc ab eo accepit responsum: “Magis quam hominibus obedire semper convenit Deo: sacerdotem enim plebem regere, et principes saeculi oportet divina praecepta docere: illos autem [ad ipsum] condecet convenire.” [12] Regressus igitur Farulphus frendens, eo quod non fuisset a sancto [Viro] plenius muneratus, plura falsiloquutus contra Virum Dei principis intulit auribus, maxime instante viro nequissimo nomine Medegisilo, qui S. Remigii in suburbio tenens monasterium sancti Pontificis cupiebat invidus invadere locum. His itaque nefariis insistentibus quasi jaculis venenosis, rex Clotarius felle commotus virum Dei Lupum episcopum retrusit in exilium in pago quodam Neustriae nuncupato Vinimaco, traditum duci pagano nomine Bosoni Landegisilo, quem ille direxit in villam, quae dicitur Andesagina super fluvium Anciam, ubi erant templa phanatica a decurionibus culta. [13] Lect. V. Dumque Vir Domini ad cum pervenisset locum, fruebatur de peregrinatione solatio patriarcharum priorum exemplo, recordans sancti Joseph in Aegypto, cujus servierunt manus in cophino. Gaudebat quippe in Domino sentiens se ab eo missum ad populum incredulum instruendum, ibique quemdam caecum illuminans, praedictum ducem superbum sub sanctae Crucis humiliavit signaculo, atque vitali tinxit in lavacro: plurimumque Francorum exercitum, qui adhuc erroris detinebatur [in] laqueo, Sanctus illuminavit per baptismum. Interim divina sententia judicante, cives Senonici zelo Dei permoti, dolentes abreptum impia rapacitate Pastorem, in basilica S. Remigii praedictum Medegisilum imitatorem Judae per proditionem Magistri, acerba trucidaverunt morte: sicque infelix, negato sibi spacio poenitendi, in cloacam descendit inferni. Pollebat eo tempore in Trecassina urbe S. Winebaudus ad basilicam antiquam praesulis Lupi, qui corpore quiescit juxta eamdem civitatem, fungens ibidem abbatis officio mirabilis sanctitate. Tunc archidiaconus ecclesiae Senonicae, Ravengisilus nomine, incitatus precibus populi, quin potius amore nominis Christi [sanctum] Winebaudum precibus flagitavit; ut ad regem Clotharium pergeret et intenta prece posceret, quatenus sanctum Lupum de exilio revocaret, et ad pristinam dignitatem remitteret, ne plebs sine pastore [posita, a] lupinis faucibus deperiret. [15] Qua suggestione impensa, sedata tyrannica ferocitate rex humilitate flectitur; odium in amorem convertitur: missus a latere regis vir Dei Winebaudus, devotus pergit ad beatum Antistitem: qui videntes [etiam] se invicem prae gaudio flere coeperunt, alterutrumque colloquentes etiam beatus Winebaudus condoluit hujus exilii poenam. Ad hoc beatus Lupus respondit divini sermonis eloquia: Quod non sunt condignae passiones hujus temporis, quas hic patimur, ad perpetuam gloriam, quam Deus electis suis revelare dignabitur. Qui voluntinquit, pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur ab hominibus. [16] Tunc Winebaudus cum beato Lupo episcopo laetus ad palatium remeans, regis obtutibus [ipsum] Antistitem repraesentat. Rex [autem] seu turba procerum gratulatur Sacerdotis praesentia, contemplatusque [est] eum [et] ejus duritia ad pietatem permovetur. Ante Pontificis pedes in terram prosternitur, veniam et indulgentiam ab eo postulat: Videns etiam rex beatum Virum afflictum, et corpus illius tabefactum, ut erat intonsus barba et capite pro abstinentiae cumulando rigore, tremens et ejulans ad gemitum movetur, et pietatis more lacrymis rigatur, reum se esse clamans hujus penuriae, irritationis jacula Sancti accusatoribus imprecatur. Jussit eum cum magno decore reparari, et servitium ei impendi, [comam] et barbam cum honore pristino detonderi. [17] Recepto itaque decore ecclesiastico, suo eum rex praecepit interesse convivio. Fit Christi ope repente conversio: efficitur rex ex persecutore minister, ut suis ipse manibus ei partes tribueret, qui ei plus afflictionis penuriam ingessisset. Petens ergo iterum veniam pro scelere; a Sancto levatur a pulvere, offerensque ei multorum munerum congeriem ministeriis profuturam ecclesiae, jussit eum ad propriam civitatem remeare. Sed quamvis [vir] sanctus Dei Lupus Senones pergeret, Andesagenam locum exilii Christus pro ejus meritis virtutum saepius gratia illustravit, ita ut jam clauso illo in paradiso, adhuc virtus Domini in eodem fulgeret loco. Valedicentes igitur inclyti sacerdotes Lupus atque Winebaudus regi et proceribus illius, dum juncti societatis vinculo pertransirent Parisios, multa reorum turba cathenarum vinculis tenta, vel ergastularibus angustiis trusi, eorum virtute soluta eis obviam est egressa. [18] Revertente igitur Sancto ad propria, dum ad Miledunum castrum evenisset mansio ei oportuna, repente immane horreum usque ad summum plenum [ignis] vallavit incendium, nec poterat expectantium quisquam praestare auxilium. Tunc vir Domini in orationem prosternitur, fulmen immissum super incendium cernitur. Illico flamma extinguitur, illaesa apotheca reservatur, Christus per Pontificem collaudatur, meritum Sacerdotis agnoscitur. Obvia deinde Pontifici et S. Winebaudo plebs Senonicae urbis egreditur cum hymnis et cantibus, flentibus plurimis prae gaudio, sicque propriam sedem desideratus introivit Antistes: Erat enim hilaris in confabulatione, severus in correctione, providus in discretione. Condolebat merenti, fovebat egentem, confortabat justum, requirebat infirmum, sublevabat miserum, nullumque ab opere Dei praetermittebat tempus vacuum. Lect. VI. Quodam igitur die Dominico dum in Bardone praedio Eucharistiae sacraret mysterium coram sacerdotali vel Levitico choro, gemma de coelo in calicem descendit a Domino inter manus Pontificis, commixtionem corporis et sanguinis Domini celebrantis; quae scilicet gemma radio fulgentissimo pulcherrima diu Senonis conservata, regia jubente potentia inter Sanctorum pignora palatio est deportata. Hinc namque apparet, quam tum Christus eum dilexerit, inter cujus manus tam praeclarum miraculum demonstravit. Addatur paginae, quae fuerunt subsecuta miracula. [20] Audito Clotharius rex de signo S. Stephani, quod miram haberet dulcedinem, jussit inde Parisios deportari ubi ipsum saepius debuisset audire: sed dum hoc sancto Viro non placuisset, mox ut sublatum est signum a Senonica urbe, perdidit dulcedinem sonitus sui. Quo rex agnito, ilico jussit loco pristino restitui signum: at ubi pervenit ad pontem Synacum, reddito sono a Domino in virtute Sancti [Lupi] insonuit miliario septimo. Vir sanctus cum sederet in urbe, ilico perrexit obviam cum psallentium dignitate, et quod dolens perdiderat, [sic] gaudendo receptum Domino gratias referebat. Nocte quadam cum Sanctus vigilans psalleret, antiquus hostis affuit, et ei validam sitim inflixit; jussit sacer ministro aquam frigidam deportaret, et [mox] dolos intelligens inimici, signato plumacio suo subserrato capite, strictum super vasculum posuit, ibique veterrimum hostem inclusit, et nocte tota usquequo sol radians clarose lampade terris infudit, variis vocibus ululans, quis fuisset ostendit, et qui tentare venerat, confusus abscessit. [21] Erat consuetudo Sancto vigilandi, dono sibi a Domino collato, ut una cum communitate basilicas circuiret ex more, et pene noctibus singulis non solum infra murorum moenia, sed etiam circumquaque vicina Sanctorum lustraret oracula. Et hoc ita animo agebat strenuo, ut hora, qua clerum agere matutina solennia competeret, ipse propria manu signum ecclesiae tangeret. Quadam [igitur] nocte, dum de basilica S. Remigii ad domum ecclesiae pergeret, duos inter se clericos rixantes audivit adulterare cum mulieribus volentes: eadem hora praesens noluit [eis] se ostendere, ne iterum in ejus absentia ad destinatum volutabrum festinarent. Melius igitur credidit, ut eorum casum sanctis orationibus sublevaret: [concitus ecclesiam pergit, breviatam pro illis orationem effudit] Mox signum S. Stephani manu tangit, ut matutinas laudes clerus [vel populus] conveniens celebraret; mirum in modum mox [ut] in eorum auribus signi sonitum [surgerent] sanctitas cum dextera pervenisset, ilico ab eorum cordibus stimulus ardoris recessit: tunc ad ecclesiam currunt, debita officia solvunt. Expleta psalmodia, ab eo correcti veniam petunt, melioris vitae exordia sumunt. Sic virtus divina per patientiam Sancti eripuit jam casuros de fovea inimici. Addantur stilo, quae crescunt virtutes in cumulum. Lect. VII. Cum quidam vir nobilis Hellefredus nomine causa prandii Titiaco villa invitasset Dominica die eum, et ipse devotus offerret Sacrificium, ea vero hora dum pergeret vico, audito in coelo sonitu, astitit equo insidenti diu in uno loco, sicque diutius caelo intentus orationem Dominicam decantari audivit inter angelicos choros. Merito namque ei patebant superna mysteria, cujus mens assidue erat coelo intenta. Sufficere itaque sibi credidit, quod sub praesentia Christi laudes supernas audisset, ac pro hoc coepto itinere non perrexit. [23] Lect. VIII. Die quadam dum in urbe Senonica ad prandium sederet, agnovit per Sanctum Spiritum, quod vir Domini Winebaudus ecclesiam S. Stephani introisset: tunc relicto prandio alacer obviam [ei] pergit, nemine nunciante, [et] S. Winebaudum inter ecclesiam S. Mariae et S. Stephani euntem invenit; atque oratione completa, praelato pacis osculo, ad proprium perduxit convivium. Multa ostendit in corpore [constitutus] quae longum est paginis intimare. Plures languores et morbos sanavit. Caecis lumen reddidit, surdis auditum restituit, infirmitatibus gratiam sanitatis impendit. [24] Lect. IX. Sentiens igitur jam corpore [se] resolvi, [tandem pie moritur, suavem mox odorem spirans.] Briennom praedio tactus incommodo, invocato sacerdotali conventu, sanctis eos praedicationibus exhortatur, flente choro circumstantium [Kal. Septembris sanctum] ad Dominum transmisit spiritum. Statim divina virtus affuit, quae ad demonstrandam sancti Pontificis gloriam, odorem suavitatis ostendit: fragrabat de illo odor nectareus, tamquam si fuisset multis aromatibus delibutus. Corpus impositum [in] feretro divinis canticis circumdatum caterva sequebatur plangentium; atque juxta praeceptum ipsius Viri sancti in stillicidio basilicae ad pedes S. Columbae tradiderunt corpusculum [antro sepulchri] verentes transcendere jussa magistri: ubi manus Domini virtutum multiplicavit congeriem. [25] Nam quaedam mulier curriculo triginta annorum lumen perditum oculorum, dum ibidem advenisset cum fide, sana recessit cum lumine. Sed et alia cuncta membris recepit ibidem praemia sanitatis. Mulier namque Vetula nomine nobiscum hebdomada sine somno et cibo degerat, et acri dentium torqueretur dolore, cum ex pulvere sepulchri sputo mixtum locum linivisset doloris, confestim recepit gaudium sospitatis. [Lector] igitur qui ibi deserviebat desperatus a medicis, incommodo tenebatur languoris; ita ut septem dierum evoluto curriculo nullatenus sumeret alimenta. Sed cum levatus in grabato ad Sancti fuisset deportatus sepulchrum, qui venerat ex fide, recepit medicinam de pulvere. [26] Mulier quaedam per somnium instinctu diaboli caedebat se colaphis multum : solummodo sanctum ut conspiciat poliandrum, confestim evomuit inimicum foetidum. Sed et quidam surdus a tempore longo ad Sanctum festinans tumulum, recepto auditu, domum perrexit cum gaudio. Cum quidam stultus vocatus episcopus sepulturam Sancti protervo tetigisset de pede, contracto nervorum compagine, cadacim sibi confestim inflixit dolorem gravissime. Sicque humiliter expetitum ad Sanctum recipi remedium. Ostendit namque in eo virtus divina vim geminata potentia, tam vindicta tam venia. Mulier quaedam a nativitate soluta tota paralysi, dum a parentibus deferretur ad locum sepulchri, mox ut polyandrum Sancti coepit aspicere, coeperunt membra inculta vigere, gluttinum soliditas restaurare : repente sanata per Dominum, incolumis propria reversa est domo. [27] Sed et sacerdos quidam ad sepulchrum sancti Winibaudi deserviens, cum per confragosos scalae gradus valide fuisset contritus; ad sepulchrum sancti Lupi portatur sanitatem pristinam est adeptus. Fiunt ibi plura miracula, quae ex fide petentibus Christi monstrat clementia. Vere sacerdos inclitus, qui in corpore [constitutus] Christo servivit attentius; caelo clausus in requie, vernans aula paradysi pro duplicato talento. Ingressus in gaudium Domini angelico junctus carmine victor existens de hoste: sociatus martyrum agmine, roseo purpurantes rubore, coronatus a Domino regnat cum gloria in triumpho, expectans diem Domini beata anastasi suscitandus ab Agno per Dominum nostrum Jesum Christum, qui coronis laudibusque glorificat Sanctos suos; et in modum radiantis cristalli, splendore micantis astrifero, odore redolentis nectareo beatissimus Confessor coronatur triumpho.