CAPVT I. S. Lupi episcopatus, virtutes, miracula. [1] Sanctorum gesta virorum ad memoriam posteris describere, opus est pietatis impendere, & diuinitatis magnificentiam honorare ; dum & legentes habent vnde incitentur, & omnipotentis opera vnde laudentur. Ecclesiastici auctoritas libri hac de re hortatur ; Laudemus, inquiens, viros gloriosos & parentes nostros, qui in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, & in diebus suis habentur in laudibus. [Eccli. 44.] Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum : & sunt quorum non est memoria : sed illi viri misericordiæ sunt & permanent bona cum ipsis. [2] Igitur vitam actusque beatissimi Lupi Cabilonensis Antistitis aliqua ex parte, quoniam ex toto nequeo, relaturus, licet impar huius existam officij, tamen qua de re id fuerim exorsus paucis expediam. Quoniam eadem vrbs frequenti fuerat incendio cremata, cuncta pene, quæ de illo litteris fuerant mandata, iisdem sunt ignibus absumpta, & nisi aliqui remansissent superstites, qui ea legerant, vt his quibus forte incognita erant iterum scribenda narrarent, perpetuo silentio damnata manerent. Veracium itaque relatorum assertionibus accommodans fidem, simulque Domini Pontificis quam maxime imperantis sanctam exequi cupiens iussionem, quæ de prædicto mihi comperta sunt Patre, quamquam incultus horreat sermo, fideli tamen pandam eloquio. Ad quod si non suppeditat facundia, iuuabit obedientia. Et quia scriptum memini, Non est speciosa laus in ore peccatoris, negligentiæ maculas iubentis tergat auctoritas. [Eccli. 15. 9.] [3] Is denique, de quo sermonem narrationis : inferimus, regno extitit Burgundiæ oriundus, nobilitatis titulo non mediocriter clarus. Quod enim iuxta huius carnis propagationem summa extiterit ortus prosapia, testantur prædia eius ingentia, quæ etiam ipse in sacrorum dominium locorum, pia satis distributione donauit, nimirum patrimonij sui ad cælum transferens facultatem ; vbi indesinenter actu, & mentis, iuxta Apostolicum dictum, versabatur intentione. [Philip. 3. 20.] Nam Baugiacum villam, ex parentum sibi dimissam hæreditate, Ecclesiæ B. Vincentij Martyris contulit : cuius postmodum ob morum probitatem & religiosorum actuum excellentiam, tam ex diuina electione quam totius cleri populique acclamatione, idoneus institutus est Pastor. Pollebat enim in eo summa & virtutum præcipua caritas : abstinentia & vigiliis pascebatur : miserorum & in carcere positorum recreationibus insistebat, pro quibus apud seculares Iudices mortis eorum ministros clementissime interueniebat : satagebat quoque erga quotidianæ eruditionis profectum, & instituta diuinorum voluminum schola auditoribus suis cælestis eloquij copiam ministrabat : in quo qualiter singuli proficerent, propositis sententiarum quæstionibus, vigilantissime requirebat. Erat sane hospitalitati intētissime deditus, eleemosynarum erga indigentes affluentissimus erogator ; exhortationi in subditis, atque doctrinæ studens in cunctis : non aliud docebat aliud faciebat, sed iuncta prædicationibus vita omnium virtutum lampade resplendebat. Vnde propter hæc meritorum insignia diuina, quæ viuus patrauit, post obitum nunc gerit miracula. [4] In prædicta siquidem villa Baugiaco antiquam per illum Dominus renouauit virtutem. Nam qui olim aquam de petra plebi produxerat murmuranti, precibus illius fontem arido in loco emanare fecit siti populo æstuanti. Etenim dum operariorum eius fœnum secantium turmæ diutino feruore solis fatigatæ, ad extenuandam sitim aqua deesset, & propter huiuscemodi penuriam iam lassata deficeret ; vir Domini vt de eius miseratione confidant hortatur : orationi prosternitur : expleta erigitur : baculus sanctæ manus solo arenti ab eodem infigitur : quo retracto, largissima fontis vnda prosequitur ; qui vsque hodie in eodem loco ad testimonium beatissimi viri dulcem præbet sitientibus haustum ; quo & tunc refecta familia inchoato labori iterum cœpit alacriter insudare ; cuius frequenter perceptione infirmi optabilem meruerunt resumere sospitatem. Monstratur adhuc illius adhærens eiusdem villæ oratorio cella, in qua post laborem consueuerat cubitare : ad quam, donec aduixit, nullus feminis patuit aditus. Vnde & propter priorem reuerentiam nulla modo femina illuc ingredi præsumit. Fertur quod circa ambitum eiusdem cellæ si aliqua rapacium auium fuerit immissa, nullis postmodum vsibus valeat. [5] Pontificalis proinde culminis dignitate percepta, quantum se arctioribus mancipauerit institutis, humanam excedit narrationem. Habebat vero ad læuam matris Ecclesiæ, e regione altaris S. Vincentij, paruam orationis domunculam, quæ hactenus permanet in honore sancti Papæ Siluestri consecrata, in qua brachium illius reconditum veneratur. Ibi nocturnalibus horis familiare agebat secretum ; vbi ob honorem sanctorum pignorum lumen accensum indeficienter ardebat. In hac dum fortuitu quadam post longas orationum excubias nocte membra quieti dedisset, negligentia, vt assolet, vrbs ab occidentali sui parte graui exardescente incendio cremabatur : cumque iam vltra medium ciuitatis cuncta depopulans ignis veniret, aliis aquam certatim iacientibus, aliis ad sedandos flammarum globos diuersa molientibus, sed nihil proficientibus, imminente iam iamque totius vrbis interitu, territi ciues præsidium sui expetunt Sacerdotis. Qui protinus surgens orationi parumper incumbit, dehinc flammis vltro obuius pergit. Mirabile dictu : mox eo palmas ad cælum tendente, signumque crucis opponente, diuisæ sunt flammæ : ignis dissiluit ; ac veluti imbre vehementissimo cælitus emisso cuncta sæuientis incendij molimina destruuntur : sicque per virtutem Christi ignium repressit minas, qui iam pro eius amore cunctas in se vitiorum extinxerat flammas. CAPVT II. Obitus, exequiæ. [6] Veniendum est ad vitæ eius terminum gloriosum, in quo omnino reminiscantur legentes & audientes, quam Deo placita eius extiterit vita, quem ita a seculo recedentem cælestia prosequuntur miracula. Cum idem beatissimus vir transitus sui diem imminere sentiret, cognouit quod reorum quidam carcerali essent custodiæ mancipati. Euocato itaque ad se Iudice ciuitatis, vt semper consueuerat, cœpit cum illo de misericordia conferre sermonem ; vtque hos, quos inclusos retinebat, absolueret, piis precibus flagitauit. Quod ille impietatis spiritu retinente agere distulit. Sacratissimus autem Antistes per totum illud incommoditatis spatium, donec animam exhalauit, non cessauit aduentantibus ciuium ac filiorum turmis monita salutis impendere. Tandem cognoscens mortis sibi inesse articulum, præsidio Dominicæ communionis muniens semetipsum, VI. Kalendarum Februariarum die iturum ad cælos efflauit spiritum. [7] Corpus eius ex more compositum in ecclesia B. Petri Apostoli, quæ in suburbio eiusdem eminet ciuitatis, decernit tumulandum. Iam vero in crastinum enarrari non potest in obsequium sacri funeris quanta conuenerit multitudo. Interim dum effertur, aliis psalmos intonantibus, aliis præ dolore fletum vbertim & planctum emittentibus, adeo vt tota clamore ciuitas impleretur ; ventum est ad locum, in quo erat ergastulum damnatorum, vbi tanto beati corporis feretrum diuina virtus pondere prægrauauit, vt portitores vno in loco affixi tenerentur immobiles. Illi ergo, qui in custodia interficiendi seruabantur, vocem cum vlulatibus dantes mox vt Sancti inuocant nomen, omnia carceris repagula abiiciuntur, ostiisque apertis reorum turba vinculis exonerata progreditur, atque obsecutores socia comitatur : ab omnibus manifesta Dei virtute inspicitur, cuius sit meriti qui portatur. Hæc iniquissimo statim comperta sunt Iudici, qui priorem impietatem noua accumulans temeritate, magna cum indignatione iurauit, quod nullus per Lupum ex iis qui effugerant saluaretur. Conscendens protinus equum rapido cursu insequitur absolutos. Diuina mox vltio adfuit sæuienti, conuersusque est dolor eius in caput eius, & in verticem ipsius iniquitas eius descendit. Nam equo cui sedebat in præceps ruente, allisa ceruice indignam vitam digna morte finiuit. [8] Interea dum corpus ad præfatam basilicam deferretur, illis qui custodia fuerant soluti cum cereis præeuntibus, proximo iam loco, vbi viarum scilicet interueniunt commeatus, subsistunt latores, vltra progredi non valentes, donec ergastulo erepti a Clericis, qui aderant, balneis lauarentur, & acceptis vestibus abire permitterentur. Quocirca ob memoriam huius signi tanta erga sanctissimum Confessorem reuerentia excreuit, vt si quis postea per eosdem viarum transitus plaustra lignis onusta vrbi induceret, vnam ex eis portionem S. Lupo impertiretur. Quod se quoque vidisse multi ex clero & populo publica pronuntiatione fatentur. Membra porro illius superno fauore comitata ecclesiæ inferuntur : in qua ad dexteram altaris partem a Sacerdotibus & quibusque religiosis sepulturæ mandantur. Vbi Dominica maiestas diuersas efficit sanitatum medelas ; claudis redditur gressus, cæcis oculis infunditur visus, debilium membris præstantur dona salutis. Notitia nempe virtutum eius longe lateque diffusa, cœperunt multi vndecumque confluere, & votorum suorum munuscula deportare. Plurimi diuersis in locis oratoria construentes, nominis eius titulo dedicarunt. Frequentabatur proinde a nonnullis, quoniam si in regione aliquis pecorum intercideret languor, votis illuc directis, beati viri meritis pellebatur, omnibus cum fide accedentibus sua suorumque salute condonata. CAPVT III. Miracula ad sepulchrum. [9] Venerabilium Sacerdotum, qui se interfuisse dicunt, testimonio comperimus, quia dum reuerendus Præsul remeante die transitus sanctissimi Lupi illuc cum Clero vniuerso vigilias celebraturus conuenisset, & forte propter lecticam deambulando pergeret, subito mirificæ suauitatis fragrantiam a loco corporis senserit erumpentem. Ibi ergo admirans & admodum delectatus constitit, Fratribusque qui aderant quid sibi contigisset indicauit : omnes passim accedentes huius odoris dulcedinem hauserunt, quæ nocte eadem ac subsequente die inibi continuatim permansit. Nimirum credo visitationem adfuisse Angelicam, quæ sicut viuo semper astitit ad custodiam, defuncto quoque famulatur ad gloriam. [10] Ab his qui viderunt nobilibus & fidelibus personis didicimus, quod narramus. Dum sicut solito ex diuersis terræ partibus innumera hominum multitudo, annua reuolutione, mercandi gratia, secus vrbem congregaretur ; contigit quemdam pauperem aduenire asini vehiculo, qui gressuum carebat officio : qui cum totam ferme diem per mercatores mendicando duxisset, ingruente iam nocte, quoniam alteram non habuit mansionem, in porticu basilicæ cum suo se vehiculo contulit, ibi debilia membra sopori indulgens. Cum euigilasset, inuenit asellum suum iuxta se iacentem & damnatis cruribus per solum repentem : indoluit miser anxie plorans, quid faceret nesciebat, videns se suumque animal pari debilitate teneri. A transeunte quid haberet animo percontatus, caussam pandit. Sciscitatus est a quodam, si aliquid argenti illi inesset, vnde vel modicum ceræ emi potuisset ; Duos, inquit, denarios habeo, quos de eleemosyna conquisiui. At ille : Vnum, ait, retine ; ex altero empta cera lumen compone, quod B. Lupo dirigens eius experieris opem. Agit sicut hortatur : lumen illico vt detulit, mira celeritate tam corporis sui, quam etiam vehiculi sui salutem beati viri meritis intuetur. [11] Hactenus eorum, quæ veris sunt dictata relatoribus, narratio texitur : hinc illa dicemus, quæ nostri temporis curriculo defluxere, non minore fide amplectentes audita, quam visa. Vidimus quamdam feminam, cuius nomen a memoria excidit, quam ab ipso natiuitatis exordio flebilis gressuum natura damnauerat, cum ad Sancti tumulum frequenter alieno veheretur auxilio, proprio remeasse vestigio. Quæ cum plurimo tempore valenter incederet, quoniam consecuti beneficij immemor carnis cœpit vitiis inseruire, ad priorem reflexa debilitatem pœnæ suæ luit incommoditatem. [12] Addendum est huic miraculo, quid nobis coram positis de altero contigerit claudo. Odolricus quidam, ex Lugdunense pago, seruilis conditionis persona, cum a domino suo reuerteretur directus, offendit globum malignorum spirituum ; in quem, sicut ipse retulit, tanta delusione bacchati sunt, vt semiuiuus remanens vix ad dominum suum reuerteretur. Sequenti autem die gressuum ministerio & vnius oculi extitit luce priuatus ; quȩ debilitas per decem ferme annos ei continuata durauit : in quo spatio per multorum deportatus loca Sanctorum, nullum incommoditatis suæ promeruit leuamen. Tandem in somniis visum ei est, vt ad sæpedictam basilicam accedere deberet. Ad quam cum noctu deuenisset, quoniam forte ingrediendi illi facultas non fuit, extra limen remansit. Sed circa medium noctis neruorum cœpit poplitum eius contractio extendi : insonat clamore ægrotus, atque ab hoc excitato custode intus admittitur : postea iuxta sacra delatus, ope Apostolorum principis, & merito beati Pontificis, vsibus necessariis vtiliter reformatur. [13] Pauca mihi de pluribus beati viri miraculis enarranti, lector ignosce ; quoniam ne tibi pareret oratio prolixa fastidium, breuitatis studio omissum est, quod operose de illo fuerat intimandum. Siquidem tanta mirabilium eius & relatu didicimus & visu inspeximus, vt si cuncta retexere appetamus, immensum inde volumen excreuisse mireris. Attamen hinc liquido omnibus patet, quoniam qui tanta rogantibus beneficia corporaliter exhibet, animarum salutem fideliter exquirentibus, & veniam peccaminum peroptantibus, interuentione saluberrima præbet. Sollicita ergo intentione, & præcipua cordis deuotione sacratissimi Pontificis Domni Lupi venerationi & cultui insistamus ; vt pietatis eius & in hoc seculo remediis vti, & post labilis vitæ mortalitatem, cum eodem patrono, meritis eius protecti, placidi adesse valeamus summæ conspectibus Trinitatis, quæ potenti pollens imperio cuncta moderatur secula seculorum. Amen.