PASSIO III. AUCTORE FRULANDO. INCIPIT VITA VEL PASSIO SANCTI LEODEGARII MARTYRIS ET PONTIFICIS, RENOVATA EX IUSSIONIBUS EBERHARDI ABBATIS A QUOD AM FRULANDO EIUS CLERICO. Non minimae difficultatis, venerande pater Eberharde, videretur esse gloriosa Christi militum certamina adorandique triumphi fulgentissimas laudes describendo recensere, nisi ipsius cui militaverunt regis benignitas dicendi efficaciam id aggredientibus tribuere foret quam promptissimam. Sed cui, ut superarent, dare fuit facile, ut eorum triumphus dici valeat, largiri nequaquam poterit esse difficile. Amabilissima namque est haec promissio illius: Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud. Cui quis, prout tanti promissoris gratia tribuerit, non conatur assurgere, quanam, quaeso, ratione negligentiae vel incredulitatis delictum poterit effugere? Immo quem tam excellentissimae pollicitationis hortamentum ad loquendi ausum non excitat, non sopitum recte dixeris, sed carere prorsus anima. Nam quid laboris est suscepturus, qui, ut bene loquatur, tantum os aperire praecipitur? Diu quippe, noverit tua paternitas, ne quid tale praesumerem, pudor et loquendi quidem prohibuit penuria. Et quidem audieram saepius, ammonente euangelio, proscripti servi pro negligentia commissi talenti terribilem dampnationem, nec tamen illo terrore adduci poteram ad tam turpis verecundiae integram postpositionem. Sed postquam huius divinae promissionis blanda manus semel et iterum et frequentius quidem mentis meae oculos hortando, ut ad illam respicerem, consuevit delinire, et praedictum certe pudorem totiens mihi fuisse dominatum vehementer coepi erubescere, et quod tamdiu silueram, non paululum quidem expavescere. Sicque mihi ad maioris provectionis accessum beata promissione expergefacto affuit consequenter tuae paternitatis amplectenda admonitio. Praecepisti enim, ut beati Leodegarii venerabiles actus celebrandamque passionem ad lucidiorem ordinatioremque modum scribendo reducerem. Saepius etenim seu negligentia transcribentis seu forte ignorantia dictantis sive utroque non bene ordinatam minusque intellectum admittentem solitus eras habere conquestionem, in qua, ut fatebaris, maxime te offendebat, quod antiquus ille eiusdem passionis scriptor iniuste et sine discretionis temperamento beatum Leodegarium nefariumque illius persecutorem Hebroinum pluribus in locis equales facere non dubitaverit. Dicebas enim fraudulentiam nequissimi carnificis iusti hominis sanctitati nullo modo oportuisse coaequari. Virtutem namque cum vitio amentis est credere uti unquam amicabili consortio. Tam obsequendae siquidem praeceptioni nil anteponendum commode existimavi, quam utinam tam efficaciter adimplere valeam inde, quam libentissimam inde habeo voluntatem. Si qui vero tam diffusae pestis – non opus est nomine – depravati contagio, conferentes hoc nostrum opusculum cum prioris scriptoris negotio, male tussiant et aliquid de nostra parte ganniant, tua, pater, auctoritas, me admisso in tranquillitatis sinu et parum id curante, latratuum contusorem opponat illis lapidem. Ego vero tam in hoc quam in ceteris, si quae sunt, meis negotiolis auctori Deo cogitationis et locutionis meae regendam manum praebeo; ipse suae promissionis prosecutor, quaqua versum voluerit, fiat mihi praecedens et director. Satis namque et sine dubitatione quidem credulus existo, quod cuicumque praebuerit directionem, illi, quocumque pergat, non est opus timere ullius diverticuli inprovisam offensionem. Eo igitur directricem manum sermoni, cuius ipse auctor est, porrigente patronoque, cui hic immolatur, opitulatricis interventionis suffragium multiplicante, dum tuae, venerande pater, auctoritati nil diffidimus, accedendi tempus visum est ad id quod instituimus. PRIMA PARTITIO TOTIUS OPERIS. INCIPIT VITA ET PASSIO SANCTI LEODEGARII EPISCOPI ET MARTYRIS. 1. Sancti Leodegarii, fratres carissimi, venerandam passionem dilectioni vestrae relaturus, dignum ante existimavi dicere, quis prioris vitae fuerit sibi modus; quam illustris mundo, quam devotus Deo; qualiter sui temporis regibus placuerit; quanta subdoli Hebroini insidiamenta perpessus sit. Dehinc attendat vestra caritas, quibus ante celeberrimam passionem tantae sanctitatis patientia fulserit miraculis, quibus in ipsa, quibus post ipsam, quorum et nostro quidem tempore ammirandam continuationem gratulamur non deesse. 2. Quam nobilis [prosapiae vir sanctus exstiterit. Illum etenim clarissimi et inter Francorum principes non mediocris potentiae parentes genuerunt. De quorum ingenuitate, quoniam adhuc plures eiusdem prosapiae principantur in glorioso regno Franciae, non fuit opus hic plura dicere. In illis enim, si cupit quis, valet experiri, quam nobili ortu vir beatus, de quo loquimur, enituerit. Ille namque totius sui generis dignitate gloriosior quodammodo existere et nobilitate quadam propria et multis quidem et clarissimis virtutibus adquisita parentum suorum generositatem conatus est decorare. Nam cum illi, ut iam diximus, quantum ad saeculi dignitatem, gloriosi et christianae religionis cultores extitissent, iste quidem christianissimus fieri et inter illos, qui legitime Christo militabant, strenuissimus apparere percupivit. 44. – – quamvis latenter, honorifice tamen sepelivit. Nos vero quoniam et res et dicta postulant, prioris voluminis metam hic sistemus, et secundo, quae dicenda restant, quoniam plura sunt, interim reserventur. EXPLICIT LIBER PRIMUS DE VITA ET PASSIONE SANCTI LEODEGARII. INCIPIT SECUNDUS LIBER DE MIRACULIS SANCTI LEODEGARII AUGUSTIDUNENSIS EPISCOPI. 1. Prologus. Audistis, patres venerandi et domini, qua constantia benignitas salvatoris martyrem suum corroboravit. Dehinc cognoscatis miraculorum suavitatem, quibus nobis ostenditur, quod vere sit plantatus in domo Domini et floreat in illius atriis. Floret laboris sibi praemia percipiens, fructificat nobis virtutum munera impertiens. De quibus, cum plurimae sint, quasdam tantum ad audientium aedificationem dicere institui; nam omnes comprehendere nec ego possem nec volo vobis promittere. Omissa igitur fastidifera multiplicitate. dicemus pauca de illis miraculis, quae legimus esse facta in partibus Aquitaniae, ubi corpus sancti martyris colitur summa veneratione. Dicemus et de illis pauca, quae vidimus, dum maneremus in Gallia. Letatur namque Gallia, venerandis sancti martyris oculis inluminata. Post habemus illa narrare, quae videndo didicimus in finibus Alamanniae, ubi gloriosum caput incliti militis dignis laudibus, sancti patres, veneramini. Sed haec, ut proposuimus, hinc narrare incipiamus. 2. Demonstratio sancti corporis per lampadem ante tumulum eius divinitus praeparatam. Post transactum biennium a passionis tempore – – – – – – 30. Quod in loco, ubi corpus est conditum, miracula anticipant studium scriptorum. Plurima quidem alia miracula per martyrem suum illis diebus ostendit salvatoris clementia. Nam sub eo temporis spatio, quo in monasterio sancti Maxentii beatum corpus positum requievit, dona salutis quis non gratularetur, adipiscens effectum suae petitionis? Sed eodem tempore praedictus Ansoaldus pontifex in honore sancti martyris fecit basilicam pulcherrimae aedificationis, in qua venerabile corpus decenter repositum dignis colitur obsequiis et clarificatur pluribus miraculis. Quae licet hic non inserantur, credant tamen veraciter facta esse et ea, quae diximus devotae fidei audientium, suscipiant. Satis est enim ad demonstrandam glorificationem beati martyris quaedam dicere, si omnia gesta quae sunt sibi non valeamus comprehendere. Nunc vero dicamus ea quae in Gallia videndo didicimus. 31. De languente et fere desperato filio cuiusdam principis, consignato et sanato per oculum martyris. In capella Francorum regis unus habetur oculus sancti martyris, quem inter sanctorum reliquias, quae ibi sunt plurimae, venerantur cuncti devotissima celebratione, et ex multis partibus venientes aegroti restituuntur, operante Deo, pristinae incolomitati. Ante biennium autem quam hec scriberem filius cuiusdam principis Odonis nomine correptus est valida aegritudine. Sic enim illo morbo, quem Galli variola vocant, omnino fuit pervasus, ut nec ipse alicuius membri motionem ageret nec ministrantium contrectationem admitteret. Ad quem sanandum multis ex partibus plures medici convenerunt, set peritia illorum artis nullam puero opem conferre potuit. Augmentabatur etenim magis ac magis morbida pestis et omnino claudebat oculos pueri languentis. Nichil igitur iam promittentibus medicis, cum iam desperarent parentes de salute filii, adfuit quidam clericus, qui ad eundem principem ferebat de parte regis quandam legationem. Is merenti principi persuasit, ut quaereret auxilium sancti Leodegarii, et si posset, a rege impetraret, ut occulum sancti martyris vellet sibi mittere: per illius tactum dixit ad integram sanitatem posse redire puerum. Statim pater salutis filii cupidus legatos misit ad regem, qui, sicut clericus monuerat, illum intercederent. Quibus reversis, consignatus est puer cum occulo sancti martyris et statim post signaculum, tamquam redeuntibus squamis, coepit occulos aperire, et quod diu non poterat, in alterum latus sine auxilio administrantis sese convertit. Die vero altera omnium membrorum cum incolomitate suscepit officium. 32. De cuiusdam obscurato oculo maxima oblaesione, illuminato autem ex praedicto lumine. Die vero quadam, dum praedictus rex ageret venationem, accidit, ut unum ex militibus currentem per silvam inconsultius ramus quidam sic in occulo reverberaret, ut in eodem occulo pars magna illius fixa remaneret. Quae res magnam contristationem regi et principibus attulit. Erat enim ipse miles valde nobilis et percussio videbatur omnibus modis insanabilis. Cum autem die altera reverterentur de venatione, iussit rex ipsi militi, ut illum occulum, cuius penitus videbatur amisisse officium, consignaret occulo sancti Leodegarii. Quod cum sacerdos quidam peregisset, statim, dolore fugato, rediit lumen cum sanitate in vulnerato oculo. 33. De semiviva matrona, cum eodem oculo signata et curata. Erat in Aurelianensi civitate quaedam nobilis matrona, cuius capud morsu cuiusdam vermiculi, quem aranea vocant, mirabiliter tumuerat. Cuius immanitas tumoris visum et auditum penitus illi abstulerat. Huic autem cum nulla medicinae speties valeret succurrere, coepit auxilium sancti Leodegarii implorare. Orabat enim multis precibus, ut occulo sancti martyris consignaretur. Quod cum fieret, sine mora tumor ille abiit et pristinae formae decor rediit. 34. De muliere contracta, ad intuitum sancti capitis erecta, Est quidam locus in finibus Alsatiae et Vosagi situs, Morbac dictus, ubi collocavit Dominus sancti martyris capud, fertile virtutibus, quasi in umbilico terrae illius, scilicet celestem gemmulam includens in auream concham. Nam pinguissimi colles, vinifera latera applicantes, effitiunt florigeram vallem ceu paradisum aemulantem et Bacheo sanguine abundantem. In summitate illius vallis, in locis silvestribus congregatio peregrinorum excubat super capud preciosum. Est etenim ibi consuetudo ex tempore antiquo, ut in rogationibus, quas invenit sanctus Mamertus Vigennensis episcopus, videlicet in vigilia ascensionis dominicae, extrahantur de latibulis omnes reliquiae et deportentur in supradictam vallem in spetiosam planitiem. Moderno itaque tempore, scilicet sub Eberhardo ipsorum peregrinorum abbate, qui ipsius martyris vitam perlucide iussit enucleare, cum haec processio multisonis laudibus impleretur devotius, inter amoenitatem reliquiarum praeerat advectum militis Christi caput praeclarum, et de diversis monasteriis et adiacentibus villulis cum suis reliquiis aderant multitudo innumerabilis. At Dominus, quasi imperator sapientissimus, merita sui signiferi inter commilitones extollendo glorificare volens, ad hoc opportunum elegit sibi locum. Nam sanctissimo capite maturius, quam advenissent ceterorum sanctorum corpora, advecto, aderat in turbis miserabilis femina, cui nulla servierant corporis instrumenta, nisi tantum oculi et lingua; quae, dum stimulata ex necessitate corporis, ad devotionem cordis imploraret meritum sancti militis, dicto citius, ad desperata loca ossibus redeuntibus, auditus est ab omnibus quasi arentium virgularum crepitus, tunc scilicet, cum conditor humanam formam propter electi sui Leodegarii memoriam ita demum ungue tenus perfecisset, quasi protinus imperfecti operis oblitus fuisset. Audito itaque et viso tam manifesto miraculo, facta est ab omnibus cum crucibus et reliquiis concursio innumerabilis, et ibi miles Christi praeclarus inventus est speciali munere sui regis coronatus. His possumus plura non solum audita, verum etiam innectere visa, sed est cavendum, ne lectorem vel auditorem efficiamus taediosum, quia non est temporaneus sermo docentis, cum secretum non potest abseondi in visceribus discentis, dum deest ros spiritus sancti irrigantis. Insuper est aspiciendum, ut qui benevolus, attentus et docilis effectus, in primis hunc non retrahat turgentis scripturae execrabilis fumus, quomodo non est in veteri lege acceptabilis victima, quae offertur sine causa. Sed, dum his virtutibus miraculorum ad meliora provocantur mentes bonorum, radicitus destruendae sunt garrulitates malorum, qui dum insensati piorum vitam aestimant insaniam, mirantur tamen in ultimo, quoniam sunt in filiorum Dei numero. Si qui sunt tales, idcirco invidia tumentes, quod alios vident his virtutibus abundare, quibus se dolent egere, et si contra praedictum martyrem expavent se erigere, nos tamen conantur apostolicis verbis ferire, dicentes, signa data esse infidelibus, non fidelibus, his respondere debemus, quod multum dissimiles habeantur, qui dant et quibus dantur. Nam dum aliquem debilem curatione conspicimus indigere, sicut modo legimus de muliere, si ex caritatis visceribus dilectionem proximi habuerimus et eius infirmitati compassi fuerimus, cum de nostris actibus a Deo praesumere non audemus, implorantes pro eo alicuius patrocinium, nobis associamus. Et dum per ipsius sancti meritum et nostram fidem debilis recepit sanitatem, nobis nullo modo erit pro signo, si ad memoriam revocamus, quod discipulos docuit Dominus: quia quis si dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare, et non haesitaverit in corde, sed crediderit, quodcumque dixerit, fiet ei, dum fidei sanctae nil sit inpossibile. Si alicui narrantur haec infideli, obstupescens dicet talia impossibilia haberi et penitus non debere credi. Et ita fit, ut quae conditor naturae extra naturam propter fideles suos operatur, haec infidelibus ad signa dentur, ut aut redeant ad conversionem, vel si hoc nolunt, saltem non habeant excusationem, patrem familias nescientes, quia nemo nos conduxit, dicentes. Nam et ipse apostolus, quando dixit signa data esse infidelibus, locutus est secundum hoc quod ille praedicavit tempus, quia miracula, quae tunc facta sunt ad infidelium vocationem, ea sufficiuntur modo per credentium fidei soliditatem, et qui nescit tempora et vim verborum prae stultitia cordis nescit, putans se aliquid esse, cum nihil sit, haeresim nititur seminare. Si qui sunt huiusce modi sive etiam aliis delictorum maculis infecti, nos per intercessionem sancti martyris reducat Dominus ad viam veritatis, qui unicum filium suum dedit pro nostris peccatis, cuius regnum et imperium venerantur sempiternum, quidquid est celestium, terrestrium et infernorum per omnia saecula saeculorum. Amen.