PROLOGUS AUCTORIS AD ERMENARIUM EPISCOPUM. Domino vere sancto et apostolica veneratione colendo Ermenario Augustodunensis urbis episcopo Persaepe a vobis jussus et spiritualium fratrum flagitatione compulsus, gesta beati Leodegarii martyris atque pontificis tandem scribere sum aggressus. Ideo enim diu implere jussa vel petita distuli, quia duplicem poenam contra me videbam consurgere, unam ignorantiae caliginem metuens et ignaviae, aliam prudentibus inde risu [risui] verens patescere. Oro ergo vestram fidelem devotionem inprimis ut meae rusticitati veniam detis, et tantummodo quae vobis placuit clam soli interim lectitetis, donec aut altiori sermone ea quae nos vobis jubentibus usurpavimus reparetis; aut aliorum sapientum correcta judicio irreprehensibilis, quam post legatis, a vobis probata placeat dictio. Hoc autem specialiter peto ut vires ad hoc opus exsequendum, quas mihi conscientiae denegat imperitia, vestrarum precum solerti studio apud Dominum obtineant opportuna suffragia. INCIPIT VITA SEU PASSIO. Gloriosus igitur ac praeclarus Leodegarius urbis Augustodunensis episcopus, qui Christianorum temporibus effectus est martyr novus, ut terrena generositate nobiliter est exortus, ita divina gratia comitante dum a primaeva aetate in virili robore accresceret, in quocunque gradu vel ordine provehebatur, exstitit prae caeteris electus. Cumque a Didone avunculo suo Pictavis urbis episcopo, qui ultra adfines suos insigni copia prudentiae divitiarumque opibus erat repletus, fuisset strenue enutritus, et a diversis studiis, quibus saeculi potentes studere solent, adplene in omnibus disciplinae lima esset politus, in eadem etiam urbe ad archidiaconatum fuit electus. Tantae in eo subito fortitudinis atque sapientiae robur emicuit, ut impar prae suis antecessoribus appareret, praesertim cum mundanae legis censuram non ignoraret, saecularium terribilis judex fuit. Et dum canonicis dogmatibus esset repletus, exstitit clericorum doctor egregius. Erat quoque in disciplina delinquentium vividus, qui carnis luxu nunquam exstitit resolutus; sagaci cura pervigil in ecclesiasticorum officiis, strenuus in ratiociniis, prudens in consiliis, rutilans in eloquiis. Incubuit interim causa necessitatis, ut in Augustodunensi urbe eum ordinare deberent episcopum. Siquidem nuper inter duos contentio de eodem episcopatu exorta fuerat, et usque ad sanguinis effusionem certatum. Cumque unus ibidem occubuisset in morte, et alter pro perpetrato scelere datus fuisset in exsilii extrusionem, tunc Balthildis regina, quae cum Clotario filio Francorum regebat palatium, divino (ut credimus) inspirata consilio, ad memoratam urbem hunc strenuum direxit virum ibidem esse episcopum: quatenus et Ecclesia quae pene biennio jam quasi viduata in saeculi fluctuatione remanserat, hujus gubernatione vel fortitudine tueretur, et ab iis quibus impugnabatur defensaretur. Quid multa? ita in adventu ejus territae sunt omnes Ecclesiae vel urbis illius adversarii, necnon et hi qui inter se odiis et homicidiis incessanter certabant, ut memoriam transacti scandali nollent audire, quia quos praedicatio ad concordiam non adduxerat justitia et horror cogebat. Jam enim ad episcopatum dispensante Domino elevatus, quantum in alimonia pauperum ejus exstitit praecipua cura longum est enarrare per singula. Sed nobis ita tacentibus ejus testantur opera, vel matricula quae ab eodem instituta residet ad ecclesiae januam, vel specierum pulchritudo quae aureo fulgore rutilant in ecclesiae ministerio, necnon et baptisterii ornamenta miris operibus fabricata. Quantum quoque in amore martyrum ejus mens fuit devota, silentibus indicat sancti Symphoriani martyris sepultura seu translatio sancti corporis gloriosa. Praeterea innuunt ejus industriam ecclesiae pavimenta vel laquearia aurea et atrii constructio nova et murorum urbis restauratio et domorum reparatio et quae erant nimia vetustate consumpta per se erecta reddunt vera videntibus testimonia. Sufficiant haec inprimis pauca de plurimis. Ad illud tempus convertamus eloquium, quo athleta Christi contra diabolum dimicandi sumpsit exordium. Sanctus itaque pontifex Leodegarius dum in Augustodunensi urbe felix in pace conversatus est episcopus, postquam omnia quae diruta fuerant innovasset et divinis officiis clerum erudisset, praedicationeque assiduus coelestia alimenta populum commoneret, et eleemosynarum largitate foveret, et in Dei custodiendis mandatis ejus animus esset totus intentus, ita efficax fuit illius voluntas in omnibus, ut quaeque implere decrevisset, ei a Domino absque difficultate tribueretur effectus. Nec enim immerito suam Omnipotens illi contulit gratiam, quia prius ipse se totum devoverat custodire ejus mandata. Sed quia a bona voluntate semper discordat malitia, et antiquus serpens invidus semper invenit per quos scandalum seminet, aliqui honorati spiritalia nescientes, sed potius potentiam saecularem timentes, videntes hunc virum inflexibilem per justitiae culmen existere, invido coeperunt livore torqueri, et statuunt si sit aditus ejus obviare profectibus. Erat enim in illis temporibus Hebroinus (ut diximus) major domus, qui sub rege Clotario tunc regebat palatium. Jam regina quam supra diximus, in monasterio quod sibi antea praeparaverat residebat: propterea memorati invidi adeunt Hebroinum, et contra Dei virum ejus in furore suscitant animum: et dum veritatis accusationem non invenerunt, mendacium falsitatis confingunt, quasi dum omnes Hebroini jussionibus obedirent, solus Leodegarius episcopus ejus jussa contemneret. Erat enim memoratus Hebroinus ita cupiditatis face succensus et in ambitione pecuniae deditus, ut illi coram eo justam causam tantum haberent qui plus pecuniae detulissent. Cumque alii causa timoris, alii pro redimenda justitia, eum auri argentique replessent pecunia, quorumdam animi ob hujus causam exspolii dolore tacti contra eum fuerant jam commoti. Et quia non solum rapacitatis exercebat commercium, pro levi offensa sanguinem nobilium multorum fundebat innoxium. Sanctum itaque Leodegarium ideo habebat suspectum, quia eum superare non valebat in verbo, nec adulationis ut caeteri ei impendebat obsequium, et contra omnes minas suas super eum cognoverat permanere intrepidum. Tyrannicum enim tunc dederat edictum, ut de Burgundiae partibus nullus praesumeret adire palatium, nisi qui ejus accepisset mandatum. Tunc de metu prioris omnes fuerunt suspecti, quod hoc excogitaret ad suum facinus cumulandum, ut aut quosdam capitis amissione damnaret, aut dispendia facultatum infligeret. Interim, donec causa suspenditur, rex Lotharius a Domino vocatus de hac luce migravit. Sed cum Hebroinus ejus fratrem germanum nomine Theodoricum convocatis optimatibus solemniter (ut mos est) debuisset sublimare in regnum, superbiae spiritu tumidus eos noluit deinde convocare : ideo magis coeperunt metuere, quod regem quem ad gloriam patriae publice debuerat sublimare, dum post se eum retineret pro nomine, cui malum cupierat ille audenter valeret inferre. Cumque multitudo nobilium qui ad regis novi properabant occursum, mandante Hebroino itineris accepissent repudium, inito in commune consilio, relicto eo omnes expetunt Hildericum ejus fratrem juniorem, qui in Austro sortitus erat regnum. Quorum consilio qui tunc noluit acquiescere, aut fugaciter evasit, aut cum vitae periculo incendio comminatus acquievit invitus. Cum enim omnes ob Hebroini tyrannicum metum Hilderico induxissent tam Neustricum quam Burgundiae regnum, agnocens tyrannus suum hoc facinus perpetratum, ad ecclesiae confugit altare, ejusque in multis partibus subito thesaurus fuit direptus; et quod iniquus diu congregaverat male, dispersum est subito bene. Episcopis tunc quibusdam intercedentibus, et praecipue interventu antistitis Leodegarii, eum non interficiunt, sed Luxovio monasterio dirigitur in exsilium, ut facinus quod perpetraverat evasisset poenitendo. Sed quia terrenae cupiditatis pulvere oculos cordis habuit caecos, ideo in animam malevolam spiritalis non profuit sapientia. Cum enim Hildericus germanum suum supra quem petitus venerat, sibimet praesentari jussisset ut colloqui ei deberet, tunc quidam qui in regno videbantur esse primarii, et Hilderico cupiebant placide adulando placere, crinem sui domini temeritatis ausu jusserunt amputare, sicque fratri suo eum studuerunt praesentare. Sed cum rex ab eo interrogaret quid de se agere vellet, ille vero hoc solum quod injuste fuerat de loco regni dejectus, judicem sibi Deum coeli est exspectare professus. Tunc ad monasterium sancti martyris Dionysii residere est jussus, ibique usque salvatus, donec crinem quem amputaverant enutriret; et Deus coeli quem se judicem est habere professus, feliciter postmodum ipsum permisit regnare. Interea Hilderico regi expetunt universi, ut talia daret decreta per tria quae obtinuerat regna, ut uniuscujusque patriae legem vel consuetudinem observaret, sicut antiqui judices conservavere, et ne de una provincia rectores in aliam introirent: neque ullus ad instar Hebroini tyrannidem assumeret, et postmodum sicut ille contubernales suos despiceret: sed dum mutua sibi successione culminis habere cognoscerent, nullus se alii anteferre auderet. Ut vero illi libenter petita concessit, stultorum et pene gentilium depravatus consilio, ut erat juvenili aetate praeventus, subito quod per sapientum consilia confirmaverat refragavit. Sanctum igitur Leodegarium eo quod cognoverat prae omnibus sapientiae luce esse conspicuum, secum assidue retinebat in palatio. Hujus rei causa crevit malorum invidia rediviva, atque contra eum rursum accusationum exquirebant initia, ita ut quaeque rex ageret aut justo injustove judicio, dicerent illius crimine factum. Cujus si obtemperasset consiliis, in mandatis ambulasset divinis. Sed quia coelitus jam supervenerat data sententia, ideo cor ejus non valuit apprehendere justitiae disciplinam: sed judicium quod Theodoricus se a Deo exspectare professus est, celeri meruit sententia terminari. Vir autem Domini ut cognovit contra se invidiam diaboli recalescere, tunc juxta Apostolum sumens loricam fidei et galeam salutis et gladium spiritus, quod est verbum Dei, contra antiquum hostem inivit singulare certamen. Et quia sacerdotalis integritas minas regis nescit metuere, Hildericum coepit arguere, cur consuetudines patrias quas conservare praeceperat tam subito immutasset, simulque fertur dixisse quod regina quam habebat conjugem filia sui esset avunculi: et nisi haec facinora cum reliquis illicitis sceleribus emendatione corrigeret, divinam certe sibi ultionem subito imminere cognosceret. At Hildericus quidem primitus libenter coepit auscultare: sed satellitum praeventus consiliis, dum verba ejus debuerat ad emendationem aptare, de illius morte occasiones coepit inquirere, suadentibus hoc illis, qui justitiam cupiebant evertere, et indisciplinati juvenilia opera regi favebant exercere, necnon et his qui suum decretum ei elicuerant irrupisse. Metuebant enim hi omnes et horum similes in voluptatibus saeculi conversantes, a Dei homine sua opera destrui, dum eum jam noverant per justitiae callem inflexibiliter gradi: virilitatem enim coelestis civis senescens mundus gravatus vitiis non valuit sustinere. Adfuit enim tunc in illis diebus vir quidam nobilis Hictor [Hector] vocatus nomine, qui tunc gerebat in fascibus patriciatum Massiliae, quique generis nobilitate et prudentia saeculari, ut claro stemmate ortus, ita erat prae caeteris praeditus. Hic enim ad Hildericum regem pro quadam causa advenerat, et per viri Dei intercessionem obtinere petita sperabat, eumque gratia hospitalitatis in urbe sua Dei sanctus receperat, donec sicut petierat suis intercessionibus eum regi commendaret. Nam saepedictum Hildericum in ecclesia urbis suae in paschali solemnitate rogaverat advenire. Hanc invidi reperiunt occasionem, per quam nequitiam, quam nuper in cor regis effuderant, adimplerent. Majorem domus tunc nomine Wolfaldum in sua accusatione conjungunt, mendacem fabulam de Leodegario et Hictore confingunt, quasi ideo insimul fuissent conjuncti ut regiam dominationem everterent et potestatis jura sibimet usurparent. Aderat etiam tunc quidam sub religionis habitu ad monasterium sancti Symphoriani martyris, corpore non mente reclusus, nomine Marcolinus, sed, ut postea publice patuit, potius pro ambiendis humanis laudibus vel honoribus specie religionis cupidus nimium. De cujus conversatione, maxime dum omnibus patuit, melius puto silere quam loqui. Hunc ergo saepedictum rex ignorans, quasi Dei prophetam habebat in omnibus, eo quod de viri Dei accusationibus ejus voluntati favendo adulabat prae omnibus. Ea igitur nocte qua sanctae Paschae vigiliae celebrabantur in urbe, rex jam quasi suspectus, ibidem noluit advenire, sed cum paucis tunc fautoribus ad praefati hypocritae recurrens consilium, jam contra Dei famulum malignum gestans animum, illic temporaneum non metuit Paschale recipere sacrificium: postea vero cum dedecore jam a vino temulentus aliis jejunis sancta solemnia praestolantibus cum ecclesiam fuisset ingressus, Leodegarium clamitans requirebat ex nomine, ut eum quasi in fugam verteret, dum gladii persecutione jam inter nuntios minitans terruisset. Cumque eum saepius clamitans esse in baptisterio cognovisset, ibi quoque introiens, ad tanti luminis claritatem seu odorem chrismatis, quae illic in baptizatorum sanctificatione gerebantur, obstupuit. Sed cum ad clamorem ejus ipse responderet, Adsum, ipsum nullatenus recognoscens pertransiit, atque in ecclesiae domum ubi paratum erat resedit. Episcopi vero alii qui cum Dei viro vigilias celebraverant, redierunt ad hospitia: ipse vero ut sacrum peregit officium, regem intrepidus adiit, iratumque eum verbis mitibus requisivit, cur ante vigilias non venisset, vel in tam sacratae noctis solemnia repletus ira persisteret. Nam dum illius ineffabili sapientiae aliud turbatus non valuisset respondere, suspectum se eum quadam de causa dixit habere. Igitur vir Dei Leodegarius cernens apud animum ejus esse defixum, quod suadentibus satellitibus eum una cum Hictore, sicut decreverat, redderet interfectum, aut Hictor in angustia sicut timebat contra regem subire contemptum; non de sua veritus morte, sed illorum qui ad eum causa tuitionis advenerant pertractans salutem, elegit potius interim latere per fugam, quam occasionem praebere ut per ejus martyrium resurrectionis Christi solemnia cruentarentur, vel diriperetur ecclesia, ut ne hi qui ad eum convenerant inconsulte amitterent suam vitam. Nec enim quis eum aestimet formidasse adeousque martyrium. Nam cum pridem per quemdam monachum nomine Bercharium ei in dominica coena de suo interitu fuisset nuntiatum, die Passionis Domini crastino regis adiit palatium, et ultro se ingerens in eo die sanguinem offerre voluit Christo quo pro mundi salute sanguinem Christus effuderat suum. Nam et rex eadem die ipsum propria manu percutere voluit, sed ob Dei reverentiam optimatum quorumdam sapientum consilio prohibitus fuit. Indubitanter vero credendum ad hoc eum divinitus tunc fuisse servatum, ut si quid humana conversatione, quae sine culpa non ducitur, aliquid contrarium fortassis attraxerat, longae persecutionis fornax exureret, ut postea velut aridum mundum in ea de manu sui regis impositus, ad instar gemmarum fulgentium miraculorum virtutibus coruscaret. Cum igitur ab his qui occasionis hujus exspectabant eventum, persecutio velox fuisset commota post eum, praedictus Hictor ibidem est interfectus: et quia viriliter se fuerat defensare conatus, permittente Domino a multitudine fuit oppressus cum aliquibus qui comitabantur cum eo. Nec enim impossibile creditur sancti martyris meritis posse apud Deum illis animabus veniam obtinere, qui cum eodem innocenter persecutionis procellam voluerunt declinare. Igitur Leodegarius Dei famulus cum a quibusdam fuisset detentus, Hilderico subito nuntiant factum: maximam gratiam regis se credidit habiturum, qui valuit comprehendere Leodegarium. Per consilium tunc optimatum vel episcoporum jubetur interim duci Luxovio monasterio, donec in commune consulerent quid facerent de tanti nominis viro. Interea cum hi qui primi videbantur esse palatii, cum simul ab Hilderico fuissent conquisiti quod judicium de sancto Dei decernerent, hoc consona responderunt voce, ut si ei vitam concederet, sub perpetuo exsilio eum in Luxovio permanere juberet: confirmans subito super hoc decretum judicum, episcopis vero aliquibus vel sacerdotibus ideo consentientibus, ut ad praesens eum ab ira regis redderent liberum. Nam saepedictus rex pravorum illectus consilio eum adduci jusserat de Luxovio, ut ad voluntatem causantium cum irrisione depositum, prout voluissent, redderet interfectum, sicut quondam Herodes disposuerat Judaeis facere Petrum. Aderat autem venerabilis vir abbas sancti Symphoriani basilicae nomine Hermenarius, cui post discessum viri Dei rex petitionibus populi Augustodunam commendaverat urbem; cum immensibus precibus crebro regis pedibus est provolutus, ut eum in Luxovio residere permitteret, ne ad exspectationem crudelium, quos diabolus contra eum in furore succenderat, juberet adduci. Taliter ab hujuscemodi precibus et tunc ab interfectione salvatus, falso quidam opinantes, quasi ideo regis habitacula frequentaret, ut accusantium primus esset, quo facilius ei episcopatum illius tenere liceret. Nam longe aliter exstitit, et quia carnalis oculus spiritualem delectationem non vidit, testes ei postea exstiterunt illius opera, quia quousque praesenti superfuit vitae, ejus necessitatibus in quo valuit charitate ministravit devota. In illis igitur diebus adhuc exsul in Luxovio residebat Hebroinus monachili habitu tonsoratus, simulatam gerens concordiam, quasi dum uterque unam, sed dispares exsilii accepissent sententiam, concordem ducerent vitam. His interim ita gestis divina non diu distulit ultio suum de Hilderico dare judicium. Nam ejus dissoluta conversatio omnibus increverat palatinis optimatibus. Tunc unus ex eis hoc molestius ferens prae caeteris, dum venationem in silva securus exerceret, eum vulnere mortis percussit. Igitur priusquam haec evenissent, dum duces quidam duo, quibus jussum fuerat sanctum Leodegarium adduci de Luxovio eatenus demorassent, conspiraverat unus eorum minister, ut si famulum Dei extra Luxovium cerneret, ipsum gladii percussione occideret Ut autem ad hoc perventum fuit, ita cor ejus intolerabilis pavor perfudit, ut non solum dixisse, sed cur etiam de Dei famulo tam gravia cogitasset, voce publica confiteretur, et tremens ejus pedibus est provolutus, indulgeri sibi ab eo hanc nequitiam deprecaretur. Igitur cum Hilderici mors subito nuntiata fuisset, tunc hi qui ob ejus jussionem exsilio fuerant condemnati, tanquam veris tempore post hiemem solent de cavernis serpentes venenati procedere, quidam sine metu fuerunt reversi: quorum debacchante furore surrexit magna turbatio patriae, ita ut manifeste crederetur adventus imminere Antichristi. Hi vero qui rectores regionum esse debuerant, continuis odiis se invicem coeperunt lacescere; et dum rex tunc non erat stabilitus in culmine, quod unicuique rectum videbatur in propria voluntate, hoc agebat sine formidine disciplinae. Adeo tunc iram Dei manifeste cognovimus evenisse, ut etiam stella appareret in sidere, quam astrologi cometem vocant, in cujus ortu asserunt fame terram turbari, mutationem regum, vel commotionem gentium, percussionis gladium imminere. Haec enim omnia manifeste tunc constitit evenisse. Sed quia, ut scriptum est, stulti non corriguntur verbis, quantum minime signis, hi qui cum malevolo animo redierunt de exsilio, quidquid propter sua pertulissent facinora, Leodegarii factionibus haec se incusant fuisse perpessos. His enim diebus vir Domini a commemoratis ducibus erat ob salvationem detentus, a quibus nuper de Luxovio fuerat eductus. Tunc enim famulo suo gratia superna concesserat venerabilem dignitatem, ut in illis locis tam praedicti duces quam eorum matronae, simulque ministri universaeque familiae necnon et vulgus populi ita imminerent, ut semetipsos pro eo non dubitarent offerre. Cumque illi qui secum Dei famulum retinebant, circa se manentibus potestatibus aliis nuntiassent, eo quod divinam gratiam super Dei famulum Leodegarium cognovissent, religioso Christianitatis amore ita in ejus auxilium fuerunt sociati, et conspirantes inter se confirmaverunt, ut dum indisciplinata haec dominata erit exorta turbatio, si priusquam Theodoricum pariter sublimassent in regno, aliqui forsitan sanctum voluissent laedere Leodegarium, eorum protegeretur auxilio. His enim diebus egressus est de Luxovio etiam Hebroinus Juliano similis, qui vitam fictam monachorum tenuit. Etenim cum ipse tam amicorum quam famulorum constiparetur subito comitatu, praedicti exsules ejus expetentes obsequium, malum quod de sua accusatione confinxerunt, ipsum in caput constituunt, ut ejus auxilio vel consilio usi in Dei hominem valerent unanimiter vindicare. Ipse enim Hebroinus caput relevavit venenosum, et quasi vipera restaurans venena sua, simulans se esse tunc Theodorici regis fidelem, et ob hoc ad eum cum sociis quantocius festinare. Cum enim vir Domini cum sociis suprascriptis eodem festinarent itinere, quantum nec unius diei factum est itineris spatium; antequam Augustodunum urbem accederent, urgentibus fautoribus Hebroinus immemor amicitiae dudum promissae, eum ibidem voluit comprehendere, nisi Genesii metropolis Lugdunensis episcopi consiliis fuisset prohibitus, aut manu valida quae cum eo aderat perterritus: et fictam rursus simulans amicitiam misto agmine pariter pervenerunt in urbem. Laetatur civitas et omnis Ecclesia de pastoris praesentia rediviva: plateae ornantur, aptant diaconi cereos, clerici tripudiant cum antiphonis, gaudet civitas tota de adventu sui pontificis post persecutionis procellam. Nec immerito laudum exhibebantur excubiae, quia praesente [praesciente] Domino ad coronam properabat martyrii: ibique pro adventu praesulis delicias paraverunt etiam adversariis. Crastina vero die exinde pariter promoventes, ut ad occursum Theodorici regis Francorum pervenirent uniti. Interim, dum isti coepto itinere pervenissent ad regem, de ipso itinere pene jam medio Hebroinus tyrannus eorum deserens comitatum, ad suos usque pertransiens, clericatum abjiciens, ad mulierem, ut canis ad vomitum, post sacrum velamen rediens. Et quia in castris Christi militare non potuit, cum adversariis saecularia arma arripuit. Et dum jam dereliquerat fidem et Deum, contra terrenum dominum etiam apertum se prodidit adversarium. Noviento enim villa jam recuperato regno tunc Theodoricus residebat securus, cum repentino superventu venit Hebroinus cum Austrasiis. Quis enim enumerare plene valeat quae tunc fuit direptio de regali thesauro vel Ecclesiae ministerio, quod ob amorem Christianitatis catholici retro principes devoti in Dominicum contulerunt sanctuarium, majore domus tunc etiam interfecto? Ideo autem perpetravit hoc malum, quia a diabolicis viris invido armabatur consilio. Dolebant enim se abjectos esse per meritum, dum populum universum fideliter cernebant declinare post Theodoricum, eumque jam confirmatum in regno, et Dei famulum Leodegarium cum illius gratia in sua urbe residentem; livore invidiaque uri coeperunt iterum, quia dum justi stabant erecti, ad recuperationem accedere non valebant perversi. Et quia suadente diabolo, qui eos fide nudaverat, dum veritatis consilio jam caecati, non invenerunt per quod destruerent Dei sanctum, declinant ad majorem interitum per falsitatis commentum, per quod in regnum intulerunt magnum malum et stragem depopulationis in persecutione multorum. Denique acceperunt quemdam puerulum, quem Clotarii fuisse confinxerunt filium, hunc in partibus Austri secum levantes in regnum. Qua de re multum collegerunt hostiliter populum, eo quod verisimile cunctis videbatur esse. Etenim cum depopulando patriam subjugarent, etiam in nomine sui regis quem falso fecerunt, praecepta judicibus dabant; tunc qui eis volens noluit acquiescere, aut jura potestatis amisit, aut si non fuga latenter discessit, gladii internecione deperiit. Quanti enim per hoc calliditatis figmentum Theodoricum tunc defunctum, et Clodoveum Clotarii esse filium crediderunt? Erant enim in hoc mendacium primi et quasi rectores palatii Desideratus cognomento Diddo, qui in urbe Cabilone quondam habuerat principatum, necnon et ejus collega Abbo, qui civitatem Valentiam habuerat in dominium. Nec enim digni sunt ut hi nominentur episcopi qui magis terrenis desideriis vel lucris temporalibus augenda pecunia vigilant, dum de animabus sibi commissis unde districto Judici reddituri sunt rationem nil curant. Horum talium sacerdotum et similium optimatum Hebroinus tyrannus usus consilio, adeousque elevatus et excaecatus est in hoc saeculo, quousque impoenitens praecipitatus est in inferno. Redeamus ad opus coeptum. In illis diebus ita gestis et per singula volutis, postquam Childoricus est interfectus, postquam episcopi vel patricii cum optimatibus de Neustrico vel praesentia Theodorici partibus rediissent Burgundiae, etiam in regno confirmato ad propria residerent securi; interim invidi hostem (Ebroinum scilicet) moverunt ex adverso, primoque circa eum cum quo regem Childericum egisse putabant. Tunc adjunctis sibi in consiliis nequissimis inimicorum sociis consulere coepit quemadmodum eumdem pontificem destruere potuisset. Ex his enim consiliariis duo, videlicet Diddo et Waimerus, ex nomine caput effecti malitiae, dixerunt posse secum rapere de civitate, et in eum facere vindictam, ex qua malitia Hebroini esset satiata. Gavisus namque Hebroinus de eorum responso, dedit eis exercitum copiosum valde. Qui festine perrexerunt ad civitatem Augustodunum. Vir autem Domini Leodegarius cum ad suam plebem restaurandam resideret urbe sua, ubi destinatum contra hostium sensit impulsum, non est passus ut ultra fugaciter tenderet gressum, sed intrepidus de se Domini exspectabat judicium. Cum enim tam familiares quam clerici vel fideles imminerent, ut thesauros quos sibi ipse contulerat auferret et abscederet, quatenus hostes hoc audito a perditione civitatis vel illius persecutione desisterent, ille haec nullatenus acquiescens, sed eos continuo in thesauros convocans, omnia quae ibi addiderat assignans, talia prosequens verba: Haec omnia quae cernitis, fratres, quandiu terrenorum hominum me voluit gratiam Deus habere, ad communem ornatum prout potui huc fideliter contuli. Nunc vero forsitan ideo mihi irati sunt homines terreni, quia Dominus nos vocare dignatur ad gratiam coeli. Ut quid enim haec hinc auferam, quae mecum in coelum non tollam? Ergo si vobis placet, ego eligo consilium haec potius dare in usus pauperum, quam cum turpi sarcina huc illucque oberrare per saeculum: ut imitemur beatum Laurentium, qui pro eo quod dispersit et dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, et cornu ejus exaltatum est in gloria. Statimque jussit custodi discos argenteos reliquaque vasa quamplurima foras ejicere, et argentarios cum malleis adesse, qui minutatim cuncta confringerent quae per fidelium dispensationem jussit pauperibus erogari. Quae autem exinde fuerunt ecclesiasticis usibus apta, ecclesiae addidit ministerio. Monasteriorum sane tam virorum quam virginum infra urbem vel territorium de eodem argento consolatus est paupertatem multorum. Quae fuit tunc vidua vel orphana, vel omnis in commune paupertas quae ibi adfuit, quae de ejus largitate consolationem non habuisset? Vir autem Domini, ut erat plenus spiritu sapientiae, haec verba locutus est fratribus: Ego, fratres, decrevi jam de hoc saeculo nihil penitus cogitare, sed magis spiritalem nequitiam quam terrenum hostem metuere. Terrenus homo si talem a Deo accepit potestatem ut persequatur, comprehendat, perdat, incendat, interficiat, haec nullatenus possumus declinantes effugere. Et si hic trudimur [Al., tradimur] de rebus transitoriis ad disciplinam, non desperemus, imo potius gaudebimus in futuro de venia. Muniamus ergo virtutibus animam simul et civitatis custodiam, ne inveniant utrique hostes aditum per quod inferre possint periculum. Commovens igitur universum urbis illius populum, cum triduano jejunio, cum signo crucis et reliquiis sanctorum, murorum circumiens ambitum, per singulos etiam aditus portarum terrae adhaerens, Dominum deprecabatur cum lacrymis, ut si illum vocabat ad passionem, plebem sibi creditam non permitteret captivari: et ita praestitum est evenisse. Itaque cum ob metum hostium certatim populi undique se recepissent in urbe, et meatus portarum forti obturassent seratu, et super omnia stabilissent in ordine propugnacula, jussit vir Domini universos ingredi in ecclesiam, cunctorum insimul postulans indulgentiam, ut si quempiam illorum, ut assolet, dum pro zelo rectitudinis increpasset, aut in verbo laesisset, ei indulgentiam darent. Sciebat autem vir Dei iter passionis ingrediens, non prodesse martyrium, ubi livore deterso non prius fuerit cor emundatum vel charitatis lampade illustratum. Nullus fuit tunc ibidem tam ferreum possidens pectus, qui etiam si fuisset graviter laesus, non omnem cordis malitiam indulsisset devotus. Post haec necdiu vallatur civitas ab exercitu, eodemque die ab utroque populo fuit fortiter usque ad vesperam dimicatum. Sed cum ab agmine hostium esset civitas obsidione valida circumdata, et die noctuque vociferantes ut canes circumirent urbem, prospiciens vir Domini civitatis imminere periculum, compescuit omnem super murale conflictum, et his verbis suum exorare aggressus est populum: Sinite, quaeso, contra hos pugnando confligere. Si mei tantum causa huc isti advenerunt, de me ipso paratus sum eorum satisfacere voluntati, eorumque mitigare furorem. Tamen ne inauditi videamur egredi, mittatur unus e fratribus eos inquirere qua de causa hanc obsederunt civitatem. Cum subito hi Meroaldo abbati per muri repagulum parassent descensum, perveniens ad Diddonem ait ei: Si haec nostra commiserunt facinora, peto ut interim evangelicam recorderis sententiam, ubi Dominus dixit: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet peccata vestra. Et illud: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Simulque deprecans ut hostem compesceret, et redemptionem quam volebat acciperet. Sed quia tanquam lapidis duritia, sicut quondam rex Aegyptius obduraverat cor, ad verba divina nullatenus potuit emolliri. Comminatus est quippe non se ab impugnatione civitatis discedere, quoadusque Leodegarium valeret comprehendere, et sui furoris vesano desiderio satisfacere; et nisi Clodoveo, quem falso regem fecerant, promitteret fidem. Haec enim erat simulata occasio, quia omnes cum sacramento Theodoricum regem asserebant fuisse defunctum. Auditis itaque vir Domini his verbis, haec dedit illis responsa: Hoc vobis notum sit omnibus, tam amicis et fratribus quam inimicis et hostibus, quia quousque me Deus in hac vita jusserit superesse, non mutabor a fide quam Theodorico promisi coram Domino conservare. Corpus meum decrevi potius in mortem offerre, quam animam pro infidelitate turpiter denudare. Hostes vero, his auditis responsis, cum telorum jaculis ac cum incendio festinanter undique insistebant irrumpere civitatem. Ipse vero universis fratribus valedicens, panis et vini participatione communicans, eorumque dubia corda confirmans, suam eis ut Christus discipulis memoriam passionis commendans, ad portarum aditus perrexit intrepidus, apertisque claustris sponte se obtulit pro civibus inimicis. Adversarii vero gavisi, tanquam ovem innocuam ipsum ut lupi susceperunt in praedam. Qui exclamans fertur dixisse: Gratias ago omnipotenti Deo, qui me dignatus est hodie glorificare. Illi autem iniquissimum pene excogitantes [excogitarunt] commentum, nam ab ejus capite lumen evulserunt oculorum: in qua evulsione ultra humanam naturam incisionem ferri visus est tolerasse. Testes enim sunt multi illustres viri qui aderant in praesenti, quia nec vinculum in manibus est passus imponere, nec gemitus processit ab ore, dum ejus fuerunt oculi abstracti a capite, nisi glorificans Dominum semper modulamina studuit canere Psalmorum. Inter caeteros dux quidam erat Campaniae, Waimerus vocatus in nomine, qui ad hoc malum perpetrandum a finibus Austri venerat cum Diddone. Hi duo cuidam Boboni, qui nuper cum anathemate fuerat de episcopatu Valentiae urbis dejectus, Augustodunum assignaverunt in dominium, imo potius devastandum. Cives vero oppressi receperunt adversarium, qui jam pastorem amiserant suum, per cujus dispensationem pene omne praesidium asportaverunt ecclesiae. Nam pro civitatis redemptione, occasione reperta, in quinque millibus solidorum fuit ecclesiae argentum distractum, praeter spolia civium. Et quanquam Ecclesia pertulisset de transitoriis rebus dispendium, nullum exinde permisit Dominus abduci captivum. Igitur cum hostes laetanter divisissent spolia, suprascripto Waimero Dei hominem tradiderunt in custodiam, qui cum eodem vel exercitu repedavit ad patriam. Desideratus vero cognomine Diddo una cum Bobone et cum Adalrico [Al., Chaldarico] duce, quem ipsi volebant patricium esse provinciae, ad patriciatum subjugandum perrexerunt usque ad Lugdunum, ut ita exinde abducerent Genesium, sicut de Augustoduno dudum expulerant Leodegarium. Sed manu valida populi undique collecti urbem hanc maximam Deo praesule non permiserunt irrumpere. Hi vero qui Dei famulum duxerunt Leodegarium, ut nuntiaverunt Hebroino quod fuerat factum, in silvarum secreta eum jubet retrudi, et de ejus morte quasi enecati in aquis fabulam mendacem confingi, etiam tumulum sepulturae ejus constitui, donec ipsum longae famis inedia deberet consumere. Quod qui audire potuit aut videre, verum credidit esse. Sed qui Eliam per corvum pavit in eremo, nec suum ibidem deseruit famulum. Etenim post longam quam Dei martyr pertulit famis inediam, reminiscens Waimerus humanam in eo naturam non aliter ita posse durare, nisi eum Christi gratia sustentaret, in domum suam eum jubet perduci: dura etenim viscera pietate coeperunt emolliri. Cum enim in familiari colloquio ei fuisset assuetus, ita feritatem illius in parvo tempore prostratam edomuit, et tam ipsum quam conjugem ad Dei timorem convertit, ut argentum ecclesiae quod nuper pro redemptione civitatis Augustoduni receperat, ei devotus offerret, ut faceret quidquid exinde facere decrevisset. Quod vir Dei acceptum per quemdam fidelem abbatem nomine Bertonem ad praedictam redirigens urbem, ipsumque juxta Apostolum ad domesticos fidei dividens, voluntatem ejus opere charitatis fideliter adimplevit. Igitur cum, sicut supra dictum est, suum facinus diutius Hebroinus perditus occultare non posset, de rege quem falso fecit declinat ingenium, ut in Theodorici rediret palatium. Quorumdam factione suscipitur, et iterum subito palatii major domus efficitur. Sed cum eum alii gaudentes, alii timentes in culmine sublimassent honoris, continuo tale dedit edictum, ut si quis quid cuiquam dum in turbatione fuerat intulisset dispendium vel praedam, nullius ex hoc generaretur calumnia. Haec fuit occasio ut non redderet spolium, quod ministri sui ei contulerant de praedatione multorum. Cum autem in rediviva coepisset superbia, dolens simul et metuens ne superstites haberet aemulos, quorum parentibus intulerat malum: jam enim jura potestatis adeptus, duplicavit malitiam cum invidia. Nam priores optimates coepit instanter persequi, quos autem comprehendere valuit, aut gladii interfectione prostravit, aut ad gentes extraneas ablatis facultatibus effugavit. Sane feminarum nobilium monasteria destruens [destruxit], earumque religionis primarias in exsilium dirigens. Et quia margaritarum ornamenta conculcandi acceperat potestatem, ideo sine ulla miseratione ut porcus non timuit thesaurorum ornamenta conculcando irrumpere Christi. Et quoniam non valebat respicere coelum, ideo cor ejus in terrenis cupiditatibus luto ultra modum fuit defixum. Etenim cum Hebroinus crudelis de supradictis rebus suum satiasset furorem, rursum occasiones coepit exquirere ut blasphemiam suae crudelitatis valeret ab oculis humanis auferre. Tunc Childerici mortem simulabat se velle vindicare, cum nullus eum prior quam ipse voluisset interire (publice enim aliter quem odisset non audebat persequi), jusserunt principes una cum germano suo sanctum Leodegarium ex monasterio in quo tenebatur absconditus egredi, et in praesentia regis jussus est accersiri. Qui conversus ad Hebroinum dixit: Dum superare cupis omnes habitatores in tota Francia, tuam potius aufers quam indignus accepisti gloriam. Hoc audiens Hebroinus nequissimus, furore magno repletus, jussit ministris Gairinum fratrem ejus foras abstrahi, et a germano separari, ut separatim juberentur puniri, ne simul eos delectaret talia verba fari. Cum autem duceretur, beatus Leodegarius fratrem suum alloquitur dicens: Aequo animo esto, frater charissime, quoniam oportet haec nos pati, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Peccata etenim nostra multa sunt, sed misericordia Omnipotentis supereminens magnaque ad abluenda delicta se laudantium semper est parata. Haec ad tempus patimur, quia mortis debitores sumus, sed illa nos exspectat vita si patienter ferimus istam poenam, ubi sine fine laetabimur in coelesti gloria. Tunc ministri ligatum ad stipitem germanum lapidibus obruere coeperunt. Ille vero deprecabatur Dominum dicens: Domine Jesu bone, qui non venisti vocare justos sed peccatores, suscipe spiritum servi tui, ut qui dignatus es ad similitudinem martyrum lapidibus a me vitam istam mortalem auferre, jubeas clementissime veniam scelerum meorum tribuere. Haec dicens orando ultimum efflavit spiritum. Beatus itaque Leodegarius cupiebat cum germano vitam finire, ut simul mererentur futuram ac beatam participari. Sed Hebroinus tyrannus differre volens ejus exitum, ut per poenas longe dilatas ei praepararet aeternas, et ne coronam acciperet martyrii, quin potius careret praemiis gloriae sempiternae; tunc jussit eum nudis gressibus per quamdam piscinam transduci, in qua erant petrae quasi clavi incidentes acutae. Quamobrem labia ejus et faciem concavam crudeliter jussit incidi ferro, nec non et linguae plectrum ferro secante auferri, ut dum oculi ablati, pedes jam forati, lingua ac labia essent incisa, et dum sibi cernebat omnem felicitatem ablatam, corporisque pariter vires undique defecissent negatae, dum nec oculis cernere viam, nec pedibus incedere callem, nec lingua officium dante laudare quiverit viris undique Creatorem, ac per hoc caderet in blasphemiam desperans, auferendo sibi salutem, quem laudando coelitus adipisci meruisset ingentem. Sed qui absque vocibus cordium auditor est Deus, magis amat cor contritum quam elatione superbum, et suscipit vocem tacentis magis quam elate loquentium; non postulat sibi auxilium vocis, sed humilitatem cordis. Nam cum se cognovisset praesidium omne amisisse humanum, totis viribus sibi petiit adesse divinum. Nam quantum impietas humana revocare cupivit ab alto, tantum pietas divina sociari eum fecit coelo. Sanctum itaque Domini Leodegarium diutius ad vindictam servaverunt vivum, et turpiter denudatum per platearum palustria jusserunt pertrahi nudum, eumque ad vindictam quasi deformatum tradiderunt viro nomine Waringo, ut sub ejus gravi dominio emitteret cruciatus spiritum. Cui ait iniquus Hebroinus: Accipe, inquit, Leodegarium quem aliquando vidisti superbum virum, et constitue sub tuta custodia; erit enim tempus suae vocationis, ut recipiat quod meritus est a suis inimicis. Cum autem longe esset ejus hospitium, sanctum Dei martyrem imposuerunt super vile jumentum. Et ut cognovit ita esse impletum, arripiens hunc psalmi versiculum: Ut jumentum, inquit, factus sum, et ego semper tecum. Et cum labia jam non haberet et linguam, laudes Dei silere non potuit, sed mens devota voce qua valuit de cordis arcano insonuit. Cumque omnes eum cruentatum graviter cernerent, crediderunt ut ob hoc dimitteret spiritum. Etenim cum unus e nostris fratribus abbas, nomine Winobertus, praedictum sanctum Dei usque ad hospitium a longe secutus fuisset, deprecans custodes ut sibi latenter ad ipsum accedere liceret, invenit eum jacentem in stramine opertum de vetusto panno tentorii, tenui spiritu palpitantem. Et dum illum ad praesens crederet exspirare, insperatum invenit miraculum. Nam inter sputamina sanguinum incisa lingua sine labiis solitum coepit reddere eloquium. Et quia desectio labiorum ordines nudaverat dentium, ab intus afflatum tantum sonitum reddiderunt verborum. Tunc is qui ei excubias venerat exhibere ad transitum, coepit flere prae gaudio, et concito gradu Hermenario episcopo nuntiat factum. Ipse quoque audiens Waringum postulat ut ad Dei martyrem se intromittat. Cumque etiam sui merito ei fuisset concessum (omnes enim ut leonem iratum metuebant Ebremerdum, id est Hebroinum, filium perditionis et stipulam inferni, saevum tyrannum), idem bonae memoriae Hermenarius, qui post eum (sicut supra taxavimus) episcopatus honore sublimatus est, vulnera ejus diligenter studuit curare, et arte qua valuit, potu ciboque reficere, vestemque quam habuit meliorem induere. Non enim ut jam terreno homini, sed ut translato martyri reverenter impertiuntur honorem. Qua de re non solum indulgentiam de praeteritis, verum etiam ab eo promeruerunt de futuris. Postquam enim Waringus eum duxit ad propria, Dei comitante gratia coeperunt velocius contra naturam ejus labia recrescere, similiter una cum lingua nec non et verba vidi ultra solitum ab ejus ore effluere. Cum hoc miraculum cognovisset Waringus, non obdurat animum ei impendere malum, ut a tyranno fuerat jussum, sed versa vice jam Dei martyrem recognoscens, acceptum eum ad suum perduxit coenobium quod vocatur Fiscamnum, ubi erat congregatio virginum, quibus praeerat Childemarca famula Christi: in qua multis diebus habitator conversans sub custodia stetit. Nam et lingua praecisa solitum recepit officium, et magnum doctrinae suae semen ostendit in populo. Quandoque inter virginum accessit catervam, tantum (ut fertur) dulci suo fulgebat eloquio, ut mirarentur quicunque audientes quanta Dei esset clementia, et conversi a pravis operibus velociter peterent poenitentiae fructum. Ubi dum intra parvum spatium labiorum, faucium vel linguae recepisset officium, eo quod oblatus fuerat ipse jam Domino, quotidianum immolare studuit sacrificium. Et dum intrinsecus eum lux spiritualis impleverat, de corporeis oculis nil curabat. Nam diebus ac noctibus in Dei laudibus pervigil astabat, ut vel paululum ad necessaria corporis vix aliquando ab ecclesia procederet, ut vel quippiam somni cibique capere potuisset. Igitur cum post tot flagella, ut decebat martyrem, fideles populi ei famulatum exhiberent venerabilem, quia non potest sub modio lucerna abscondita lucere, manifeste omnipotens Deus omnibus declaravit. Namque coepit adversarios ejus ulcisci derepente. Nam dum per biennium fere ibidem in Dei laudibus resideret, eos illi nuntiaverunt interfectos, aut pro infidelitatis culpa in regionibus aliis effugatos. Quos ille graviter deflens, non de ultione gavisus, sed cur sine poenitentia eos comprehenderit mortis occasus. Eodem tempore vir gloriosus Theodoricus rex et idem Hebroinus synodum convocaverunt, ad quamdam villam regiam convenientes multam episcoporum turbam adesse fecerunt, ibique inter caeteros Diddonem, qui sanctum virum Leodegarium cum Waimero expulit de sede sui episcopatus et tradidit poenae illectus, condemnatum ab ipsa synodo calvaria accepta in capite expulsum segregant a sancta congregatione. Deinde exsilio condemnatus morteque secuta poena capitis exsolvit quidquid doli in sancto viro exercuit. Alii vero episcopi tunc a rege per Hebroinum in ipsa synodo pene similem poenam sortiti, perpetuo exsilio sunt deportati. Waimerus etenim qui ad supradictum Dei famulum capiendum ad explenda Hebroini dicta socius perniciei exstiterat, posteaquam ab ipso, eo quod in ejus ultione consenserat, episcopatus gradu dolose fuerat sublimatus, post paululum intervallo posito in offensam ejus decidens, Dei (ut opinamur) nutu multis flagellationibus obrutus est, nempe (ut fertur) laqueo fuit suspensus, ac morte turpissima (ut decebat justi proditorem) condemnatus, transmissus est ad tartarum. Adhuc enim vir Dei sanctus Leodegarius in eodem monasterio sanctimonialium in quo ad custodiendum positus fuerat commorabatur. Igitur ad beati martyris perfabricandam coronam artifex versutus ex illis Hebroinus tyrannus superfuit vivus [Al., unus], qui ea quae passionis ejus gloriae supererant adimplere deberet. Iterum antiquus serpens invidus, moleste ferens se ab eodem loco ejus orationibus fuisse expulsum, stimulare rursus coepit Hebroinum, atque reduci eum praecepit ad palatium, ut episcoporum consilio ejus disrumperet vestimentum, quatenus ob hoc esset ei interdictum ut ultra non praesumeret offerre sacrificium. Ubi dum deductus fuisset ad medium, inquirebant ab eo verbum ut de Hilderici morte confiteretur se conscium. Cognoscens per diabolicum commentum rursum sibi imminere conflictum; ut de humano se non excusaret delicto, ita de hoc facinore nullatenus dixit fuisse se conscium, sed Deum potius quam homines hoc est scire professus. Tunc et ipsum ad eamdem synodum accersierunt; non tamen infra concilium confirmatur fuisse, sed seorsum. Eo tempore cum rege eodem collationem fecisse dicitur, in qua ei multa praedixisse futura, quae evenisse manifeste conjiciuntur. Et cum diu flagitantes ei aliud non valuissent elicere, ejus tunicam consciderunt a capite: eumque Chrodoberto [Al., Ruotberto] cuidam, qui tunc comes erat palatii, jussit tyrannus impius tradi, et praesentem vitam in gladii percussione auferri. Laetabatur enim Dei martyr in omni patientia, quia debitam sibi, remunerante Domino, martyrii sentiebat appropinquare coronam. Acceptum eumdem Chrodobertus ad suam domum deduxit: cernens eum ex itinere ac infirmitate defessum jussit ei dari ad refocillandum potum. Antequam ei pincerna assisteret, lumen magnum quasi in rotae circulo de coelo descendens super caput ejus refulsit. Tunc trementes omnes qui hoc signum viderunt: Quid est hoc, inquiunt, domine, quod apparet super caput tuum, quasi in circuli modum splendidum de coelo, quod nunquam a nobis simile est visum? Ille pronus in terra adoravit dicens: Gratias ibi ago, omnipotens Deus consolator omnium, atque refero, qui super servum tuum ostendere dignatus es tale miraculum. Tunc videntes omnes quasi in excessu mentis positi, tandem quidem resumpto spiritu simul glorificantes omnipotentem Deum, et conversi alter ad alterum dicebant: Vere hic homo servus Dei est. Et pollicebantur ad Deum prorsus se tendere pro viribus. Etenim commemoratus vir cum eum in domum suam perduxisset, ita in ejus adventu benedictionem coelestem recepit, ut cum omnes illic habitantes hoc cognoscerent, peccata propria confitentes certatim ad poenitentiae medicamenta confugerint. Hac enim gratia suum famulum Dominus illustraverat, ut ubicunque exsul fuisset traditus ut ei inferrentur nequitiae, versa vice famulabilem illi omnes impenderent reverentiam. Tandem pervenit dies muneris, in quo persecutionis ejus esset jam finis. Tunc a palatio sententia mandatur decreti Leodegarium diutius vivere non debere. Cum autem impius Hebroinus vereretur ne a fidelibus Christianis honor ei impenderetur martyrii, in silvarum condensa jubet perquiri puteum, et ibidem corpus ejus immergi trucidatum, quatenus os putei terra vel lapidibus obturatum, incognitum hominibus faceret illius sepulcrum. Praefatus autem Chrodobertus interim praedicante eo jam aliquantulum coeperat esse conversus. Ideoque non valens mortem viri Dei conspicere, injunxit quatuor e famulis ut ea quae fuerant sibi jussa explerent. Ut enim in illius domum pervenit hoc nuntium, ejus conjux luctu flere coepit amaro, eo quod in viri sui ministerium pervenisset tam crudele flagitium. Igitur ut cognovit vir Domini suum jam adesse terminum, mulierem coepit consolari lugentem dicens: Noli, quaeso, mei transitus causa flere, quia nequaquam tibi mors mea ad vindictam requiretur, sed potius benedictio de coelis dabitur a Deo, si corpusculum meum devote condideris in sepulcro. Et cum haec dixisset, urgentibus ministris valedicens, in silvam eum ducunt ut jussionis implerent sententiam. Jam enim antea quaesierant puteum ubi corpus ejus absconderent, sicut fuerat jussum, sed nullatenus fuit ultra ab eis repertum. Et ducentes eum per loca incognita usque in quemdam locum in quo astitit inquiens: Non necesse habetis, filii, longius fatigari: ad quod venistis cito facite, ut impleatis votum maligni. Hi vero qui eum ad perimendum ducebant, erant quatuor numero. Tres enim ex his provoluti ad pedes ejus deprecati sunt ut eis indulgentiam daret, et benedictionem suam super eos dignaretur tradere. Quartus vero superbus astabat evaginato gladio paratus eum ad interimendum. Postquam benedictionem super eos tradidit, et suis interfectoribus verbum Dei annuntiavit, tunc vir Dei incumbens orationi ait: Domine Deus omnipotens. Pater Domini nostri Jesu Christi per quem tui notitiam accepimus, Deus virtutum ac totius creaturae creator, te benedico, te glorifico, qui me dignatus es ad hanc certaminis diem perducere. Rogo deprecorque, Domine, ut ipse in me jubeas misericordiam tuam largiri, et meritis sanctorum tuorum me dignum facias participem et vitae aeternae consortem, et tribue indulgentiam his qui me tribulant, quoniam ego per eos credo in conspectu tuo, clementissime Pater, glorificatus fieri. Et exsurgens cervicem tetendit, gladiatorem commonuit ut quod sibi jussum fuerat adimpleret. Cumque haec diceret, percussor extendens gladium amputavit caput ejus. Et erectum corpus ejus substitisse quasi unius horae spatio dicitur. Sed dum non statim eum cadere gladiator cerneret, eum pede percussit ut sic citius in terram decideret. Sed non multo post percussor ejus arreptus a daemonibus et mente captus ac Dei ultione percussus in ignem se projecit, ibique vitam finivit. Tunc jussu conjugis hujus viri Chrodoberti in quamdam villam Sarcinio cum magno fletu plangentium latenter a suis deportatus, et hujus feminae decreto cum vestibus in quibus trucidatus fuerat in parvulo oratorio beatus martyr est sepultus. His itaque diebus sacerdos quidam qui hujus oratorii fungebatur officio, lumen splendidum absque ministerio humano in eodem cognovit noctibus refulsisse loco, et terribiliter cum jurejurando canticum se illic asseruit audisse angelicum, adeo ut tremens refugeret, ne insolens spiritali visu interesset. Unde rumor magnus emanavit in circuitu loci hujus. Qui venerabilis martyr multas turbas languentium et diversis infirmitatibus detentas venientes ad ejus venerandas orationes sanavit, claudis etiam gressum dedit, caecis lumen tribuit, obsessos a daemonibus mundavit, multisque virtutibus in hujus loci venerando habitaculo emicuit: hoc ejusdem ecclesiae sacerdos attestatur. Nam et hujus sacerdotis minister clericus et ipsius ecclesiae custos quadam nocte latrocinium passus est, ita ut a latronibus omnis substantia sua fuisset ablata; inter quam caligulam beati martyris quam pro reverentia sibi habebat absconditam, latro nesciens secum deportavit. Qui mature ab oratorio consurgens, et ad domicilium suum pergens invenit omnia sua furata. Festinus igitur pergit ad hujus viri sepulcrum, deprecans ut ei redderet quod furtim perdiderat. Nam tota illa die et sequente nocte in oratione ad ejus tumulum jejunans et psalmodiae insistens astabat. Cum vero expleta oratione ad suam cellulam remeasset, omnia quae perdiderat et nihil ex eis diminutum cum caligula beati martyris salva invenit. Dominus vero latronis qui pro servo jurejurando juraverat quod nequaquam hoc malum egisset, reversus domum vitam finivit; servus vero scelus quod fecerat male consummavit. Tunc magis magisque fama sanctitatis sancti martyris latebras rumpit, et paulo post ea quae gesta sunt Hebroino non latuit. Quo audito nuntium misit occulte, qui haec inquirens studiose sibi vera nuntiaret. Qui nuntius jussis ejus obtemperans ad ejus accessit tumulum, et interrogans a custode didicit ubinam Leodegarius jaceret. Cum caecus qui visum receperat in virtutibus Dei huic ubi corpus sancti requiesceret diceret, et cui ipse recepto lumine serviret, hoc nullatenus credidit, sed superbia tumidus accedens orationi distulit incumbere, quin potius despiciens humum pede percussit, et stulte locutus est eo quod nesciret virtutem: Etenim mortuus, inquit, virtutes nequaquam faciet. Nam miser reversus priusquam ea nuntiaret huic a quo missus fuerat, in semetipso cognovit quantum sanctus martyr virtutibus polleret. Dum vero iter carperet, ille vitam perdidit, et ei a quo missus fuerat minime nuntiavit; et quem elatus non credidit, allisus compulsus est cognoscere quem despexit. Sed cum tantae rei divulgaretur opinio, et fidelibus provenisset ad gaudium, his ita cognitis Hebroinus iniquissimus tacito corde retinebat, et tremens intra se verecunde praeter conjugem nemini manifestare audebat, ne forte crescente gloria martyris, sua, qui tale lumen exstinguere cupiebat, esset diminuta in populis. Nam his spatiis dierum quantum ille miser hoc bonum latere cupiebat, tanto magis ubique rumor virtutum supradictarum beati martyris dilatatus radiabat. Mox etiam ut Hebroino fuit percognitum, noluit corrigere malum, sed corde jam caeco cum suis sequacibus incredulitatis obduratur obstaculo. Jubebat enim minando abscondi quod Christus Dominus ad confortandum incredulos ad gloriam sui martyris supra candelabrum Ecclesiae positi ad illustrationem fidelium dignatus est demonstrare. Etenim cum mens tyranni haesitans errabunda nutaret, et nullatenus ad humilitatem vel emendationem sui converteretur, etiam ultra solitum in fastu superbiae cervicem suam contra omnes diabolus eriguisset, tunc in eo fuit impletum Salomonis proverbium: Priusquam humilietur cor hominis, elevatur, et ante ruinam exaltatur spiritus. Et ne tanti piaculi factum impunitum evaderet, ipse sibi velut phreneticus articulum mortis inquirit. Nam cuidam optimati, qui tunc functionem fiscalem ministravit, inventa occasione eo usque intulit spolium, donec pene auferret omne ejus praedium: insuper minabatur etiam mortis periculum. Cernens autem vir ille jam post exspolium mortis sibi imminere exitium, obfirmat animum atque ad ejus ostium ante lucem observat egressurum. Dies autem agebatur Dominica, ideoque processurus erat ad Matutinarum solemnia. Cum enim ille pedem foras misisset de limine, ecce iste insperate prosiliens gladio eum percussit in capite: cujus ictu duplicem decidit in mortem. Et ita est ablatum de regno ejus iniquum dominium, sicut quondam David a filiis Israel abstulit opprobrium prostrato allophylo Philisthaeo. Transacto vero spatio trium pene annorum, in semper lugendo Hebroino qui hanc lucernam nisus fuerat exstinguere, sermo divinus impletur. Nam qui multos gladio interemit, percussus gladio et ipse periit. Infelix ac miser qui tantis honoribus sublimatus in tribus mundi partibus dilatata fama industriae suae pollebat inter homines, quoniam noluit suis inimicis Dei mandatum implendo indulgentiam tribuere, ulciscendo eos multos ad regna coelorum fecit abire. Quamobrem verendum valde est ut qui tantos sacerdotes ac proceres ultionis suae crudelitate interemit, sibi potius poenam praeparasset [praepararet] aeternam: et qui tam excelsam quam nullus Francorum habere meruit gloriam perdidisset, et beatam vitam, quam per patientiam adipisci quiverat, amisisset. Sed postquam infelix Hebroinus vitae finem dedit, quod invidia ductus de Dei servo absconderat, magnis laudibus longe lateque percrebuit. Post haec igitur ut serenitati regis ejusque palatio de virtutibus sancti martyris veraciter fuit cognitum, quod Christus Dominus ad titulum suae laudis eum clarificasset signis virtutum, cum admiratione rex credidit factum; et coepit venerari ut martyrem, quem per accusationem tyranni prius crediderat fuisse culpabilem. Tunc perlatum est cum laude in palatio, quod multis diebus ab aemulo latuit absconsum. Erat enim ibi multitudo magna maximorum episcoporum scilicet ac procerum, qui dum collationem de sancto martyre inter se haberent, et mirarentur quod de eo audiebant; vir magnae sanctitatis Ansoaldus urbis Pictavensis antistes verbum intulit dicens: Utinam daretur mihi optio, quia notum est meum esse parentem, et ex parochia mihi commissa ad honoris processit gratiam, ut vel ejus corpusculum meruissem habere mecum. Ibi enim aderat Hermenarius pontifex, qui ei successerat in episcopatu Augustidunensis urbis, et ipse ait: jure mihi datur hujus viri corpus, quoniam justum est ibi eum requiescere ubi fuit episcopus. Tunc etiam Vindicianus praesul Atrebatensis, in cujus fuerat dioecesi interfectus, dicitur respondisse: Nequaquam ita fiet ut vos sancti pontifices locuti estis, sed mihi donetur facultas hujus beati corporis habendi, quoniam huic loco datus est in quo dignatur requiescere. Astante vero cunctorum turba praesulum, decernunt ut jejunia et orationes in hoc conflictu fierent, ut per hoc dignaretur Dominus ostendere in cujus dioecesi jure deberet requiescere. Haec audientes acquieverunt decreto, et facta oratione cum jejunio in tribus parvis epistolis definitione scripta et super altare positis, ut transacta oratione Dominus declararet in cujus sorte hoc sanctum beati martyris corpusculum perveniret. In crastina die oratione completa ac missarum solemniis consummatis, unus ex ministris jussus a pontificibus manum incognitam [Al., incognite] subter pallam posuit, et cognitio veritatis in manu sua venit. Quod cuncti videntes qui huic spectaculo aderant, cognoscentes conclamaverunt Ansoaldi pontificis esse justitiam, quoniam hujus rei epistola apparuisse declarabatur quod veraciter teneretur. Jam tunc sine ambiguitate confirmato consilio, cuidam viro Dei abbati suo nomine Audulfo isdem pontifex Ansoaldus jussit ut festinus propter hoc sanctum corpus pergeret, et cum reverentia debita ipsum usque solum Pictavense deferret, ut ubi prius coeperat cultum Dei exercere, ibi ejus lucerna omni tempore emicaret. Tunc vir Dei sancti sui pontificis jussis obtemperans, gaudens cum festinatione perrexit ad locum ubi requieverat corpusculum. Quod audientes qui inhabitabant in circuitu loci monachi caeterique viri ac mulieres, devotione magna compuncti festinantes concurrebant ad locum. Ubi cum sanarentur multi a languoribus diversis, exsultabant ac laetantes cum magnis laudibus, et turba multorum canentium simul et flentium, ipsius sancti martyris (sicut jussum erat a glorioso domno rege Theodorico) promoverunt hoc sanctum corpus. Ergo cum iter jam pergerent, divulgatum est per itineris loca, coeperuntque undique sponte dextra laevaque concurrere ex monasteriis, viculis ac villis turbae monachorum ac clericorum per publicum cum crucibus accensisque cereis et suavitatum odoribus obviam procedentes. Tanta etenim multitudo erat, ut vix quisquam accedere posset ad feretrum, et acceptis cornibus deferre posset scapulis. Nam quisque qua detinebatur infirmitate, etiam si feretro accedens tangere potuisset manu, statim ad pristinam revertebatur sanctitatem. Nulli enim negabatur sanitas, si cum fide tangeret hujus feretri opertorii fimbrias. In pago enim Caturcino [Al., Caturvino], quibusdam fidelibus poscentibus fratribus, et praecipue petitionibus Ermenanae abbatissae (quae ad hoc opusculum impatienter inter caeteros nos compulit scribere de sanctis quae comitabantur virtutibus) relationem veram misit memoratus Audulfus, ubi inseruit quaedam, pro multitudine non valere scribere, solummodo dum ferretur quanta cooperante Domino viderat miracula coruscare; sed asserens, inquit, si ea quae viderat quisquam paginae inserere voluisset, ad magnitudinem rei in scribendo volumen Psalmorum excedere. Nos vero quod per eamdem relationem cognovimus, audire desiderantibus breviter intimamus. In quadam villa cujus est vocabulum Gaudiacus, erat puella quaedam nomine Radinga, quae ab annis septem in parentum domo jacebat caeca, muta et paralytica. Sed cum allata a parentibus ad feretrum beati martyris fuisset, eadem nocte sopore detenta visu vidisse dicitur duos viros splendidos in equis sibi assistentes. Sed cum evigilasset, et secum visionem miraretur, oculi ejus receperunt visum et pedes gressum et lingua locutionis officium, ita ut ipsa exclamaverit dicens: Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui per sanctum martyrem Leodegarium ad integram sanitatem restituta sum. Ab hac laude [Al., clade] erecta, omnibus membris sana, cum parentibus perrexit ad propria longo tempore postmodum victura. Deinde cum in territorium Turonicae civitatis pervenissent in vico Solnaco (Sonay) qui prope erat, quaedam mulier a daemonio vexata a parentibus trahebatur ad feretrum sancti viri: quae cum tandem invita atque coacta adveniens tetigisset hujus feretri vestimentum, mundata protinus est a daemonio: et reversa ad sensum proprium, magis adhuc volebat circa feretrum assistere, quoniam ab adversario metuebat se iterum arripi. His ita gestis perlatum est ad urbem. Hoc audiens ejusdem civitatis pontifex, qui tunc erat vir Dei Bertus [Al., Theodebertus], processit obviam cum choris psallentium, cum lampadibus et cum magno honore suscepit feretrum. Et cum per civitatem transirent, quaedam mulier accusata pro morte viri sui collo ac manibus catenata ducebatur. Illa autem cum traheretur sic clamabat: Subveni mihi, beate Leodegari, quia innocens pereo falsis accusatoribus alligata. Cum hoc dixisset, illico confracta catena ex collo cecidit, et manibus suis eamdem catenam mox mulier projecit sub feretro, et apparuit idonea quae fuerat absque poena punita. Cum vero idem pontifex cum magnis laudibus per suam parochiam hoc sanctum corpus deduxisset, et intravisset Pictavense solum ad quod erat destinatum, requievit paululum in quodam viculo Igorande (Ingrande) vocabulo: ubi obviam occurrens quidam claudus, cum se in orationibus ad sancti viri corpus in terram projecisset, statim sanus factus et super pedes suos erectus ad propria incolumis est regressus. Tunc audiens quaedam mulier a cujus manibus ablata fuerat species, et facti erant ejus digiti curvi, ita ut medio infixae essent palmae, intantum ut ungues in carne absconsae propriam amiserant virtutem; ipsa tamen cum appropinquasset ad feretrum, invocato nomine Domini et sancti martyris directa ad pristinam sanitatem magnas gratias agens Deo reversa est ad propriam domum. Sed et hoc non est silendum miraculum, quia vir Dei Ansoaldus pontifex audiens sanctum appropinquasse jam corpus, velocem ministrum direxit, qui ex Interamnis villa sua daret abundantiam vini, unde pauperes et reliquum vulgus, qui comitabantur sanctum corpus, habere potuissent ad refocillandum se refectionem. Sed cum hoc fuisset actum, non multum post spatium, nuntiatum est quod omnia vascula quae intra apothecam, unde ipsum vinum exierat, pene vacua remanserant, tam plena esse videbantur, ut etiam supereffluentia vina in pavimento deciderent, ipsa tamen plena remansissent. Post haec cum ad Vigennam fluvium in vicum Sannone vocabulo pervenissent, erat ventus contrarius supereminens ipsum flumen tumidum undis. Unde metuentes nautae coeperunt prohibere navigantes introire, ne periclitarentur in flumine. Tunc vir Dei abbas jam dictus cujus curae erat deferre sancti corpus, confidens de meritis sancti martyris, compulit eos dicens: Mittite in navim et transite securi, quia Dominus potens est per hujus sancti meritum has undas compescere. Cum autem positum fuisset in navi et navigare coepissent nautae, statim undae quieverunt et prospere ipsum flumen transierunt. Sed cum noctu in ecclesia requievissent, quaedam peregrina mulier dum cum infantulo caeco advenisset, tota illa nocte pervigilans in oratione, diluculo infans lumen quod amiserat recepit. Inde recto itinere perventum est ad quamdam villam Gelnacum, ad quam vir Dei Ansoaldus antistes obviam processit cum multitudine clericorum, vulgi populorum et pauperum, cum thuribulis ac incensi fragrantia, cum crucibus et cereis accensis, agminibusque multis canentibus: hoc sanctum corpus suscipiens pergere coepit ad urbem. Tunc ibidem quaedam aderat femina multis jam annis intantum curva, ut etiam caput inflexum pene adhaereret genibus, cum paululum oculos erexisset orans ad sancti martyris feretrum, reversum est ad pristinum vigorem ejus corpus. Mirante pontifice et omnibus cum ipso astantibus virtutem Dei ac beatissimi martyris, tunc cum canticis et magnis laudibus perventum est ad urbem. Est in suburbano basilica in qua beata Radegundis requiescit, in quam introivit pontifex cum sancto corpore martyris, ibique aderat quidam paralyticus qui in ejus adventu sanus effectus est. Sed cum ad basilicam [Al., monasterium] sancti Hilarii delatum fuisset beatum corpus, alius paralyticus jacens in via, hujus tangens feretrum, sanus protinus factus est. Paulo post quaedam puella caeca sanctum Dei invocans, lumen amissum recepit: quae secuta usque ad ejus tumulum perveniens huc usque devota deservit. Igitur cum ipsum sanctum corpus amotum fuisset ab urbe, et ab ipsius civitatis praesule cum suis sacerdotibus et ministris propriis humeris fuisset quibusdam spatiis loci deportatum et usque Zezinoialo [Al., Zizolliolo] quodam viculo cum magno tripudio fuisset delatum, ibi turba magna monachorum de sancti Maxentii monasterio, in quo prius abba fuerat constitutus, obviam processerunt, pastorem cum magno favore suscepturi devotione magna et psalmodia in eadem ecclesia pernoctantes. Diluculo vero quaedam accedens mulier deferens semivivum in brachiis infantulum pene annorum trium, qui, priusquam ad sanctum corpus perveniret, amisisse fertur spiritum, peraccessit. Quem deportando accedens posuit sub feretro, et cum fletu invocavit sanctum virum dicens: Domine mi, redde filium meum. Et cum fere horarum trium spatio haec deprecando clamaret, quasi de gravi somno evigilans infans voce qua valebat matrem requirens ait: Mater, ubi es? Ipsa gaudens recepit filium redivivum, quem amiserat mortuum. Hoc magnum et mirabile fuit miraculum, ex quo magna fides processit in populo de tam perfecto viro, cujus gloria magna manet in coelo. Deinde vero sublatum est corpus beatissimi martyris, et quemadmodum decebat talem virum deferri, perlatum est. Et coeperunt ire ad monasterium beati Maxentii, in quo prius Pater fuerat monachorum. Et quia inibi coeperat prius mentes hominum perversorum mutare ad cultum divinum, justo judicio Dei ac providentia censetur ut virtutibus fulgendo summis exemplis plurimos adnecteret Dei operibus. Cum autem deferretur, occurrunt ei in via duo pauperes, scilicet vir cum uxore, vir enim unum oculum ablatum habens, conjux vero duos, uterque accedentes ad feretrum, mulier fide lumen recepit oculorum, vir ejus dubitans recessit cum uno caecus. Prius enim quam accederent, vir trahebat funiculo caecam, recedentes vero uxor reddens vicem viro trahebat postmodum caecum. Nam cum prius monachi ex ipso coenobio in ejus properarent occursum, quaedam puella quae jacebat in atrio beati Maxentii paralytica, omnia membrorum amiserat, ut notum erat, officia. Quae cum nomen audisset beati Leodegarii, manus ei una restituta est sanitati. Cum vero die tertia beati martyris corpus in ipso perventum fuisset atrio, omnia membra ejus dissoluta, omni infirmitate amissa in pristinis reversa sunt officiis, ac ipsa tota incolumis est reddita. Hoc videntes qui ibidem aderant miraculum, tanta undique congressa fuit populi multitudo, ut vix ecclesiae seu atria capere potuissent omnium advenientium populorum catervas. Interea mulier alia ex longinquo veniens, lumen oculorum cum ad sancti martyris accessisset tumulum, recepit quod amiserat. Quidam adolescens simul et puella daemoniis vexati cum tremefacti ad locum sancti martyris pervenissent, vomitu sanguinis evulsis daemonibus ad suam pervenerunt sanitatem. Multae et innumerabiles virtutes illis diebus per eumdem martyrem operatae sunt. Nam quicunque venissent multorum languentium, caecorum, surdorum, mutorum, aridorum, claudorum atque a daemonibus vexatorum, reddita est eis sanitas incolumitatis. Nam dum in itinere deferretur, pene sine numero fuit multitudo portantium. Matronae vero nobiles vestimentorum ornamenta gestantes, oblatis palliis velamenta ex auro et holoserico et ornamenta offerentes super feretrum martyris, intantum ut ea melior in meritis esse gauderet, quae in honorem martyris prius votum suum Domino obtulisset. In ipsius beatissimi martyris honore, jussu pontificis domni Ansoaldi, opere abbatis Audulfi patris monasterii, mirae magnitudinis fabricata est domus, cujus fabricae aedificatio est dissimilis omnibus basilicarum constructionibus. Qua supradictus pontifex votum perficere volens, huic loco accessit cum omnibus suae ecclesiae sacerdotibus ac turba magnificorum catervaque populi magna. Et quidem cum magnis laudibus sanctum sepelivit corpus beati martyris, in quo loco operatur culmina virtutum. Ubi ad laudem nominis Christi perpetuo fit gaudens recursus, et ad medelam populi indulgentiamque peccatorum et omnibus qui ex fide adeunt, precum suarum obtinere concedatur supplementum, regnante Domino nostro, cui est honor et imperium, virtus et potestas per infinita saecula saeculorum. Amen Consummatum est sancti Leodegarii martyrium quinto Nonas Octobris, et dedicatio basilicae ipsius tertio Kalendas Novembris, translatio vero sancti corporis medio mense Martii.