PROLOGUS. Domino meo, sanctoque pontifici Ansoaldo praesuli Pictavensi Ursinus peccator. Jussioni obtemperans vestrae parui, beatissime papa, insistente maxima ex parte Audulfo, patre monasterii beati Maxentii, ut de vita vel passione beati Leodegarii pauca de multis ejusdem bonis scribendo narrarem. Quod opus tuis imperiis obsequendo edere cupiebam: sed simplicitas cordis mei et iners facundia non valet explicare tanti Viri laudes virtutum; cujus patientia modernis exorta temporibus, quanta sustinuit retrusus, quasi nemo novit, nisi ille solus, cui protulit intrinsecus. Qui in occultis latibulis, privatus oculorum acie, quid et quantum egisset boni, quis enarrare possit? Ubi nec assistebat minister, qui hoc cernere valeret, ut quod oculis non videbatur, narrare quivisset. Nam finis operis ostendit extrinsecus, quanta intus latendo fuisset operatus. Tamen in quo agnita ejus mihi vita fuit, et multorum relatione comperi, quamquam rustico sermone, vobis imperantibus, edere non distuli. Si quid quibusdam verbis propagare studui, ad disserendam veritatis lineam hunc tramitem posui. Si vero de ejus virtutibus aliquid praetermisi, non studiose gessi, quin ignorantia intermittendo praeterii. Hoc etenim sciendum puto, quia, quamvis quisquis alti sermonis eloquentia ejusdem Viri Dei Acta disserere cupiat, apertius et absque fallacibus verbis fari non valeat. Et forsitan valueram, annuente Domino, clausis ac ab aliquibus incognitis verbis narrare: sed ideo nolui, ut quique rustici et inlitterati haec audierint, intelligant et devoti appetant ejus imitari exempla, cujus intellexerint audiendo miracula. Igitur beatus Leodegarius ex progenie celsa Francorum ac nobilissima exortus, a primae aetatis infantia a parentibus in palatio, Lothario Francorum regi, est traditus; ab eodem vero rege non post multum temporis Didoni praesuli Pictavensis urbis, avunculo suo scilicet, ad imbuendum litterarum studiis datus est: quem idem praesul cuidam Dei sacerdoti, viro prudentissimo ad erudiendum tradidit; qui eum per annos plurimos magnis curis edocuit, edoctumque pontifici reddidit. Receptum ergo eum suis cubiculis sub custodia disciplinae retinuit, et quemadmodum idem pontifex se casto corpore custodierat, eumdem similem effici voluit, dicens ei admonendo summa frequentia, ut se virginem conservaret, et vas electionis in Ecclesia Dei dignus fieret; quoniam optabat eum hujus civitatis post se esse episcopum. [3] Sed cum ad hoc opus eum cerneret perspicuum; cum fere viginti esset annorum, ad officium diaconatus electus est, atque ab ipso pontifice consecratus. Deinde non post multum temporis archidiaconus effectus, cura sub pontifice omnibus ecclesiis ipsius diœcesis est praelatus. Erat enim multum facundiae honestissimae deditus, statura procerus, inter plerosque pulcherrimus, aspectu decorus, eloquio suavis, ingenio acutissimus, prudentia providus, zelo Dei et amore fervidus, perpetuaeque virginitatis custos; Scripturis sacris ac legum doctrinis simulque canonicis pene cunctis praecellebat parochiae, quam regendam susceperat, habitantibus. In tantum vero erat aptissimus omnium seniorum, coaequalium et subjectorum, ut eloquentia sua placeret omnibus sibi colloquentibus: ita ut mœrentibus redderet laetitiam, scelera gerentibus disciplinam. Nam in parvi temporis spatio, sub pontificis scilicet imperio, magnam pacem providentiae suae regimine tradidit Pictavensi solo. [4] Deinde, cum quidam pater ex monasterio, quod est situm in honore beati Maxentii, obisset, jussu pontificis idem suscepit regendum : quod per sex fere annos strenue rexit, illudque magnis opibus ditavit. Sed, cum juxta monita pontificis sui idoneum se praeparasset, et clarus haberetur prae omnibus, tunc odor ejusdem suavitatis in tantum processit, ut usque in palatium regis redoleret. Erat enim eodem tempore Minor Lotharius cum Baltilde matre rex regens Francorum regnum, qui agnita ejus prudentia, cupientes eum habere in aula regia, petierunt pontificem, ut suam ei daret licentiam secum habitare in palatio. Qui statim jussa complens, magnis rebus ditatum et sapientiae floribus adornatum, obtemperans eorum voluntati, nisus est destinare Virum. [5] Quem rex atque regina videntes honorifice susceperunt, et in paucis diebus dulcia sua verba et bonitatem ostendit in tantum, ut rex simul et regina, plerique etiam pontifices supra omnes eum in amore susciperent, et quia eum videbant dignum ad suscipiendum honorem, cunctorum consensu praecipuorum Francorum, ad honorem pontificalem eum esse idoneum proclamaverunt, quem omnes ad hoc electum Augustoduno, quae est AEduorum civitas, fecerunt pontificem, quam cum per annos decem strenue gubernaret, eodem tempore rex Lotharius, qui eum episcopum constituerat, defunctus est. Tunc idem Pontifex haec audiens, concito cursu in palatium perrexit, ac cum commilitonibus de rege tractare cœpit. [6] Qui audientes, Hildericum Austrasiorum regem in adolescentia sua regnum juxa sui temporis aetatem optime disponentem, elegit quaedam pars Francorum, volentes eum regem habere. Nam Ebroïnus, qui major-domus fuerat sub rege Lothario, Theodericum germanum ejus cupiebat subrogare fratri in regno. Ipse vero Ebroïnus erat tunc odiosus inter Francos, et quia metuebant hujus ponderis jugum, quod per eumdem sustinuerant sub rege Lothario, relicto ejus consilio, Hildericum in toto sublimaverunt regno. Tunc Ebroïnus, videns se destitutum, et pro nihilo suum esse consilium, territus pavore, regem petiit, ut, relictis omnibus, vitam sibi concederet, et in monasterio abire permitteret: cui deprecanti, domno Leodegario intercedente, rex consensit, et in monasterio Luxovio ilico destinavit, ut monachus effici deberet. Rex vero Hildericus confirmatus in regno, germanum suum Theodericum cuidam Dei servo conservandum ac nutriendum dedit. [7] Idem vero Leodegarium pontificem super omnem domum suam sublimavit et majoremdomus in omnibus constituit. Qui, accepto hujus regni gubernaculo, quidquid maxime adversus leges antiquorum regum ac magnorum procerum vita laudabilium obstabat, multum ad pristinum reduxit statum. In tantum vero usquequaque omnia regna Francorum restituit, ut omnes se gratularentur, regem sibi habere Hildericum, ac rectorem palatii Leodegarium. Cum igitur haec pœne annis tribus cum decore magno agerentur, tunc adversarius, cujus est consuetudinis, invidia conditionis suae bona destruere, cœpit sodales suos, quos secum elegerat idem Pontifex habere socios gubernaculi, invidiae malo instigare et inter ipsum et regem zizania discordiae seminare. [8] His itaque diebus jam imminebat celeberrimus Paschalis dies. Tunc flagitante Pontifice, ut in Augustuduno urbe sua ipsum sanctissimum diem rex juberet celebrari, nequaquam renuit, sed implere nititur votum deprecantis. Qui, cum, appropinquante jam die ad Missarum sollemnia celebranda, Sabbatho, ut mos est in Vigiliis Paschae, irent pariter, et malum seminarium odii simul haberent absconditum, tunc instigator utriusque mali accedens, eidem Pontifici dixit: Observa te, inquit, Pontifex, quia celebritate transacta Missarum, a rege te scias esse interficiendum, quoniam semen nequam, quod adversum te per tuos inimicos, quemadmodum in ejus corde jam olim est seminatum, in hac nocte consummare est decretum. Quod audiens Pontifex, dissimulando distulit, et se laetum ostendit, et non pro magno ducens, apparuit vultu clarus, et sollemnia Missarum, quae cœperat, honestissime consummavit. [9] Sed Communionem sanctam cum ipse et rex percepissent, rex ad palatium pergens, abiit pransurus: Pontifex vero, cum suum perconsummasset officium, et merum cum suis accepisset, sicut est fragilitatis humanae, metuens animositatem regis, tractare cum suis cœpit, quid in hoc conflictu agere deberet. Cogitans et orans ad Dominum consilium reperit; melius ei esse omnia relinquere et Christum sequi, quam locum regi dare, et manus regis sanguine Sacerdotis in tanti diei festo coinquinare; ne forte fieret Francorum opprobrium et per se unum hominem in tota plebe esset disceptatio. Tunc, relicto rege, et omnium potestatum sublimitate, pro nihilo reputans, quod habebat in mundo, eadem nocte procedens cum paucis, ire cœpit, ubi pauper Christi fieri potuisset. Hoc rex audiens, contristatus valde ac mœrens, quemdam ex suis fidelibus cum exercitu magno post ipsum misit, et secutus eum per totam illam noctem, diluculo reperit et juxta jussum regis secum reduxit : ipsoque Pontifice deprecante, Luxovio cœnobio ut ei liceret, relicto seculo, vacare Deo, humili poposcit prece se dirigendum: quem protinus illuc ire non distulit. [10] Qui festinus in monasterium perveniens, ibidem Ebroïnum jam clericum invenit, dicensque, se aliquid in eo peccasse, veniam sibi invicem petentes steterunt concordes; tamen ab abbate sejuncti, per aliquod spatium temporis uterque pœnitentiam agentes, inter contubernia monachorum strenue habitare, quasi perpetui monachi, conati sunt. Per idem tempus Hilderico defuncto, germanus ejus in regno sublimatur. Haec audientes utrorumque amici, desiderantes aspectum eorum cernere, cum favore magno vota sua complentes, ad propria nituntur reducere. Pergentes namque de utrisque partibus ad supradictum monasterium, cogebant eos procedere et ad eorum domos remeare. Qui angore multum aestuantes, tamen deprecante dilectionis amicitia, quia fatigati spatiis terrarum longius valde fuerant, consentientes acquieverunt deprecantibus. [11] Cum benedictione quippe monasterii conglutinati pacis concordia, procedentes venerunt simul, Ebroïnus scilicet cum Leodegario pontifice, in civitatem suam Augustuduno. Quam rem audiens tota civitas suscitata est in gaudium. Quibus cives procedentes obviam, receperunt eos cum magno triumpho, laetantes, eo quod recepissent Patrem, quem amisisse plangebant olim gubernatorem: quem receptum collocaverunt eum in sede pristina, ut frueretur eum eis laetitia; qui cum simul laetati summo gaudio tripudiarent, cuplebat beatus Leodegarius in crastinum Ebroïnum ditatum cum magnis honoribus, muneribusque ad propria destinare. Idem vero Ebroïnus non est passus suos paululum requiescere; sed fuga nocte ab ipsa discessit civitate, et Austrasios, quos secum habuerat aliquando adversarios, sibi sociavit, ut amicos. Sed non post multum temporis, multis sceleribus gestis, collectis secum malorum sociis, Francorum per vim intravit fines et cum tyrannide crudelissima gerens, Theoderici gloriosi regis se praesentavit obtutui, atque ab eodem restitutus est in priori gradu. [12] Major-domus effectus, cogitare cœpit de ultione inimicorum, qui eum noluerunt habere subregulum. Qui ut leo rugiens inter feras ceteras, resonuit rugitus ejus per Francorum terras. Omnes vero, qui adversus eum olim cogitaverant mala, tremefacti, qui remanserant ex ejus caede, perrexerunt fugam. His itaque diebus vir Dei Leodegarius, cum ad suam plebem resideret urbe sua Aedua, reminiscens malorum omnium, quae circa eum cum rege Hilderico egisse putabat, tunc adjunctis sibi nequissimis inimicorum sociis, consulere cœpit, quemadmodum eumdem Pontificem destruere potuisset. Ex his enim consiliariis duo, videlicet Dido et Waimerus ex nomine, caput effecti malitiae, dixerunt, se posse eum rapere de civitate, et in eo facere vindictam, ex qua malitia Ebroïni esset satiata. Gavisus namque Ebroïnus de eorum responso, dedit eis exercitum copiosum valde; qui confestim perrexerunt ad civitatem Eduam, et circumdantes eam cum eodem exercitu devastabant circa murorum circuitum. Haec enim Vir Dei prospiciens, zelo magno accensus pro plebe sibi commissa, Domini secutus exemplum, animam suam malens ponere pro ovibus suis, eosque cupiens lucrifacere, quam solam temporalem quaerere salutem, tunc omnem clerum civitatis aggregari jussit, et cum reliquiis, crucibus et choris psallentium obviam abiit cum Dei laudibus suis inimicis, et sponte se obtulit ad palmam martyrii; si voluntas non defuisset percussoris. Qui enim venerant ad eum puniendum, absque reverentia reliquiarum cum comprehenderunt: qui exclamans, fertur dixisse: Gratias ago omnipotenti Deo Redemptori, qui me dignatus est hodie glorificare. Qui pergentes, duxerunt eum extra civitatem et implentes jussa principis Ebroïni eruerunt oculos ejus a capite. Sed, cum lumen sustulerunt forinsecus humanum, intrinsecus incluserunt divinum. Et tradentes eum custodibus, in quodam eum perduxerunt cœnobio, in quo latuit per annos circiter duos ; ibique magnum reliquit exemplum suae humilitatis et patientiae. [14] Eodem tempore ejusdem germanum, Gairinum nomine, qui ob metum supradicti Ebroïni cnm aliis, quos fugaverat ex Francorum proceribus, vacabat partibus, jussu regis gloriosi Theoderici, ac principis Ebroïni, decretum est ad palatium reverti. Tunc etenim beatus Leodegarius ex monasterio, in quo tenebatur absconditus, egredi et in praesentia regis jussus est accersiri. Qui, cum simul conjuncti et obtutibus principum fuissent oblati, multis contumeliis affecti, et opprobriis ab Ebroïno susceptis, respondisse conicitur : Haec digne patimur; quia Domino peccavimus: sed major est sua clementia, qui nos dignatus est vocare ad talem gloriam. Sed tu, miser Ebroïne, qui tantam pœnam ingeris Francorum genti, potius in te ulcisceris, qui vitam aliis auferre cupis. Multos equidem decepisti, et exules a solo paterno fecisti: nam magis tu exul eris ; qui et temporalem et futuram gloriam cito perdes: quoniam dum superare cupis omnes habitatores in tota Francia, tuam potius aufers, quam indignus accepisti, gloriam. [15] Tunc haec audiens Ebroïnus furore repletus magno, jussit ministris Gairinum abstrahi et a Germano suo separari, ut separatim viderentur puniri, ne simul eos delectaret talia verba fari. Cum autem duceretur, beatus Leodegarius eum alloquitur, dicens: Aequo animo esto, Frater carissime; quoniam oportet nos haec pati, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, peccata etenim nostra multa sunt; sed misericordia Omnipotentis supereminens magna: qui ad abluenda delicta se laudantium semper est paratus. Haec ad tempus patimur, quia mortis debitores sumus. Sed illa nos expectat vita, si patienter sufferimus istam pœnam, ubi sine fine laetabimur in caelesti gloria. [16] Tunc ministri ad stipitem ligatum Gairinum lapidibus obruere cœperunt ; ille vero deprecabatur Dominum, dicens: Domine Jesu bone, qui non venisti vocare justos, sed peccatores, suscipe spiritum servi tui, et qui mihi dignatus es ad similitudinem martyrum lapidibus vitam istam mortalem auferre, jubeas clementissime veniam scelerum meorum tribuere. Haec dicens, orando ultimum efflavit spiritum. Beatus itaque Leodegarius cupiebat cum Germano vitam finire, ut simul mererentur futuram ac beatam participare; sed Ebroïnus differre volens ejus exitum, ut per pœnas longe dilatas ei praepararet aeternas, et ne coronam acciperet martyrii, quin potius careret praemiis gloriae sempiternae. Tunc jussit eum nudis gressibus per quamdam piscinam transduci, in qua erant petrae, sicut clavi incidentes acutae. Deinde evulso terrae prostratoque incidere linguam labiaque praecepit, ut dum oculi ablati, pedes jam forati, lingua ac labia essent incisa, et dum sibi cerneret omnem felicitatem membrorum ablatam, corporisque pariter vires undique paruissent negatae, dum nec oculis cerneret viam, nec pedibus incedere callem, nec linguae officio laudare nequiverit Creatorem, ac [per hoc cederet blasphemiae, sperans auferre sibi salutem, quam laudando caelitus adipisci meruisset ingentem.] [17] Sed, qui absque vocibus cordium auditor est Deus, magisque optatur corde contrito, quam elatione superbo, suscepit vocem tacentis magis, quam elate loquentis ; postulat sibi auxilium non vocis, sed humilitatem cordis. Nam cum se cognovisset, praesidium omne amisisse humanum, totis viribus petiit, sibi adesse divinum, nam quantum impietas humana eum revocare cupiebat ab alto, tantum pietas divina sociare fecit caelo. Tunc quemdam accersivit virum, nomine Waningum. Tu accipe, inquit, Leodegarium, quem aliquando vidisti tam virum superbum, et constitue sub tuta custodia eum. Erit enim tempus suae vocationis, recipiens, quod meretur a suis inimicis. Tunc acceptum ad suum perduxit cœnobium, qui vocatur Fiscamnus, ubi erat congregatio sanctimonialium ac virginum, quibus praeerat Childomarga famula Christi, in quo multis diebus conversans, habita stetit sub custodia. Nam et lingua praecisa solitum recipit officium, et magnum doctrinae suae semen ostendit in populo: quandocumque inter virgines accederet, tantum ut fertur, dulcia sua fulgebant eloquia, ut mirarentur, quicumque audierant, quanta Dei operabatur clementia, et conversi a pravis operibus, velociter peterent fructus pœnitentiae. Nam diebus ac noctibus in Dei cultu pervigilans astabat, ut vel paululum ad necessaria corporis vix aliquando ab ecclesia procederet, vel quippiam somni ac ciborum perceptionem capere potuisset. [18] Eodem tempore vir gloriosus Theodericus et idem Ebroïnus synodum convocaverunt, et ad quamdam villam regiam venientes, multam episcoporum turbam adesse fecerunt, ibique inter ceteros Didonem, qui sanctum virum Leodegarium cum Waimero expulit de sede sui episcopatus: qui condemnatus ab ipsa synodo et calvaria accepta in capite, expulsus et segregatus est a sancta congregatione; deinde exilio condemnatus, morteque secuta, pœna capitis digessit, quidquid dolose in sancto Viro exercuit. Alii vero episcopi tunc a rege per Ebroïnum in ipsa synodo pœne similem pœnam sortiti, perpetuo exilio sunt deportati. [Waimerus etenim, qui ad supradictum Famulum Dei ad explenda Ebroïni dicta socius perniciei ejus extiterat, postquam ab ipso Ebroïno, eo quod in ejus ultione consenserat, episcopatus gradu dolose fuerat sublimatus, post paululum intervallum positum in offensam ejus decidens, Dei, ut opinatur, nutu multis flagellis obstrictus est: nempe, ut fertur, laqueo suspensus; ac morte turpissima, ut decebat Justi proditorem, condemnatum transmisit ad tartarum.] [19] Adhuc enim vir Dei Leodegarius in eodem monasterio sanctimonialium, in quo ad custodiendum positus fuerat, commorabatur. [Tunc et ipsum ad eamdem synodum accersierunt; non tamen intra concilium confirmatur fuisse, sed seorsum rex et Ebroïnus cum eodem conlationem fecisse dicitur, in qua eis multa praedixisse futura et evenisse, manifestum esse conicitur]. Ubi et Ebroïnus in eadem pernicie perseverans, Multum tibi, inquit, verborum sublimitas persuadet loquendo, martyr esse suspicaris, ideo te tam temerarium ostendis. Adhuc multum, inquit, te dilatas, frustra tale desideras habere praemium: nam ut merueris, ita eris accepturus martyrium. [Optabat, eum funditus extinguendum, ut, quia a seculi gloria jam videbat consumptum, revocare potuisset saltem a meritis Sanctorum. Nam unde eum putabat abscidi, inde potius eum faciebat Christo, quem desiderabat, adhaerere, quia quantum propagabatur ejus pœna, tanto magis ei augebantur praemia.] [20] Tunc tradidit eum cuidam viro Chrodoberto : Accipe eum, inquit, sub magna custodia servandum; adhuc veniet tempus mortis suae exitium. Acceptum eum cum ad suam domum deduceret, cernens eum ex itinere ac infirmitate defessum, jussit ei dari ad refocillandum potum. Antequam pincerna ei assisteret, lumen magnum, quasi in rotae circulo e caelo descendens, super caput ejus refulsit. Tunc trementes omnes, qui hoc signum viderunt, Quid est, inquiunt, Domine, quod paret super caput tuum, quasi in circuli modum lumen splendidissimum emissum de caelo? Quia nobis numquam simile est visum. Ille protinus in terra adoravit, dicens: Gratias tibi, omnipotens Deus, Consolator omnium, refero, qui super servum tuum ostendere dignatus es tale miraculum. Tunc videntes omnes, quasi in excessu mentis positi sunt. Tandem quidem resumpti, simul glorificantes Deum omnipotentem, conversi alter ad alterum dicebant: Vere hic Homo Dei servus est, et pollicebantur, se ad Deum totis virtutibus tendere. Tunc deinceps ejus praedicationibus pœne omnes parentes, conjunx ac familiae domus ipsius conversi sunt ad Dei cultum : ac per hoc ejus famam audientes per circuitum loci concurrebant ad eum verbum salutiferum audire. Ille vero non cessabat sua praedicatione cunctos instruere, qualiter ad regna caelorum valerent pervenire. [21] Sed non post multum temporis, cum jam Deus omnipotens pro tanto patientiae dono decrevisset remunerare suum fidelem Famulum, [tandemque submissis ab Ebroïno quatuor equitibus,] Ebroïnus jam obstinatus, crudelitatem suam volens in eum perficere, velocissimos post eum emisit equites nimium perniciosos, qui eum morte perimerent. Qui venientes susceperunt eum de domo viri, cui fuerat traditus ad custodiendum, et ducentes eum per incognita usque in quemdam locum, quo stetit, inquiens: Non necesse habetis, filii, longius ire : ad quod venistis, cito facite, ut impleatis votum maligni. Hi vero, qui venerant ad eum perimendum, erant quatuor numero. Tres enim ex his provoluti sunt ad pedes ejus, deprecantes, ut eis indulgentiam daret, et benedictionem super eos dignaretur tradere. Quartus vero superbus astabat, evaginato gladio paratus ad eum interimendum. [22] Et postquam super eos benedictionem suam tradidit, [occiditur, atque curante Chrodoberti uxore, sepelitur.] et suis interfectoribus verbum Dei annuntiavit; tunc Vir Dei incumbens orationi, ait: Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, per quem tuam notitiam accepimus, Deus virtutum et omnis creaturae, ac totius generis humani Creator, te benedico, te glorifico, qui me dignatus es ad hanc certaminis diem perducere: rogo, deprecorque, Domine, ut ipse in me jubeas misericordiam tuae pietatis largiri, et meritis Sanctorum tuorum me dignum facias et participem et vitae aeternae consortem: et tribue indulgentiam his, qui tribulant me: quoniam per eos in conspectu tuo, credo, clementissime Pater, glorificatus fieri. Cum haec diceret, percussor extendens gladium, amputavit caput ejus, et erectum corpus ejus substitisse quasi unius horae spatio dicitur. Sed cum nondum eum gladiator cadere cerneret, ipsum pede percussit, ut vel sic citius in terram decideret. Sed non post multum percussor ejus arreptus a daemonibus et mente captus a Dei ultione percussus, in ignem se projecit, ibique vitam finivit. Tunc jussu conjugis hujus viri Chrodoberti in quamdam villam, Sarcingo nomine, cum magno fletu plangentium a ministris deportatus est, in hujus feminae decretum cum vestibus, in quibus trucidatus fuerat, in parvulo oratorio beatus Martyr est sepultus. Hoc vero quinto die Nonarum Octobrium actum esse creditur. In quo sepulchro annis duobus et dimidio humatus fuisse dicitur. (2l) . His itaque diebus sacerdus quidam , qui huius oraturii fungebat offitium, lumen splendidum absque ministerio humano in eodem cognovit noctibus fulsisse locum. Unde rumor magnus aemanavit in circuitu loci huius. Qui venientes ad eius beati martyris venerandae orationis, multa turba languentium, diversis infirmitatibus detentus sanavit, clodis scilicet gressum dedit, caecis lumen tribuit, obsessus a demonibus mundavit multisque virtutibus in huius loci venerando habitaculum aemicuit. Hoc itaque eiusdem ecclesiae adtestatur sacerdus. Nam et huius sacerdoti minister clericus, ipsius ecclesiae custus, quadam nocte latrocinium passus, ita ut ab latronibus omnem sub stantiam suam fuisset ablatam : inter quam caligolaui, inquiunt, beati martyres, quam pro reverentia sibi reservaverat, habebat absconditam. Quam latro ne sciens secum portavit. Qui mature ab oraturio consurgens, ad domicilium suum pergens, invenit omnia sua furata. Festinus pergit ad huius viri Dei sepulchrum, deprecans, ut ei redderet, quod furtim perdiderat. Nam tota illa die et sequenti nocte in oratione ad eius tumulum ieiunans et psalmodia insistens adstetit. Cum vero, expleta oratione, ad suam cellolam remeasset, omnia que perdiderat, nihil ex eis deminuto, cum caligola beati martyris salvam invenit. Domnus vero latronis pro servo iure iuraverat, nequaquam hoc malo egisset ; reversus domo protinus finivit vitam. Servus vero scelus quod fecerat male consummavit. ( 22) . Tunc magis magisque fama sanctitatis beati martyris late prorupit, que paulo post ea quae gesta sunt Ebruino non latuit. Quod auditum, nuntio misit occulte, qui hoc inquereret studiose et sibi vera nuntiaret. Qui nuncius iussis eius obtemporans, ad eius accessit tumulum et interrogans a custode dedicit, ubi sancti corpus requiescerit, sed accedens orationem distulit incumbere, quin potius dispiciens humum pede percussit et stulte loquitur, dicens, eo quod nesciret virtutem Dei : ' Etenim mortuus', inquid , ' virtutes nequaquam faciet '. Nam miser reversus, priusquam nuntiaret huic, a quo missus fuerat, in semet ipso cognovit, quantum sanctus martyr virtutibus polieret. Dum vero iter caperet, ilico vitam perdedit et ei, a quo missus fuerat, minime renuntiavit. His itaque cognitis, Ebroinus tacete corde retenebat et tremens intra se verecundie praeter coniugem minime manifestare audebat, ne forte, crescente gloria martyris, sua, qui talem lumen extinguere cupiebat, esset deminuta in populis. Nam his spatiis dierum, quantum ille miser hoc bonum latere cupiebat, tantum magis ubique rumor virtutum superdictarum beati martiris dilatata radiebant. (23) . Transactum vero spatium poene annorum trium, semper lugiendus Ebruinus, qui hanc lucernam nisus fuerat extinguere, sermo divinus in eodem inpletur. Nam quia gladiis multus interimit, percussus gladio et ipse periit. Infelix ac miser, qui tantis honoribus sublimatus in tribus mundi partibus dilatata fama industriae suae pollebat inter homines, quoniam noluit suis inimicis Dei mandatum inplendum indulgentiam tribuere, eos vero ulciscendo multis ad regna caelorum fecit habere. Quam ob rem verendum valde est, ut qui tantos sacerdotis ac proceris ultionis sui crudelitate interimit, se potius aeterna poena praeparasset et tam excelsa quam nullus Francorum habere meruit gloria perdedisset et beatam vitam, quam per patientiam adipisci quieverat, amisisset. Sed postquam infelex Ebroinus vitae finem dedit, quod invidia ductus de Dei servo absconderat, magnis laudibus longe lateque percrebuit. (24) . Tunc perlatum est cum laude in palatio, quod multis diebus ab emulo latuit absconso. Erat enim ibi multitudo magnorum maxima, episcoporum scilicet ac procerum. Qui dum conlationem de sancto martire inter se haberent et admirarentur, quod de eo audiebantur, tunc vir vitae sanctitatis Ansoaldus urbis Pectavensis antestis verbum intulit, dicens : ' Utinam daretur mihi optio, quia notum est meum esse parentem et ex parrochia mihi commissa ad honoris processit gratiam, vel eius corpuscolum habere meruissem mecum '. Ibi enim aderat Hermanacharius pontifex, qui ei successerat in episcopatum sui Agustidunense urbe, et ipse ait : ' Iure mihi datur huius viri Dei corpus, quoniam iustum est, ibi eum requiescere, ubi fuit episcopus '. Tunc etenim Vindicianus praesul Adrabatensis, in cuius fuerat diocise interfectus, dicitur respondisse : ' Nequaquam ita fiat, ut vos, sancti pontifices, locuti estis ; sed mihi donetur facultas huius beati corpus habere, quoniam huic loco datus est, in quo dignatur requiescere '. Adstante vero cunctorum turba praesulum, decernentes, ut ieiunia et orationibus in hoc conflicto fierint, ut per hoc dignaretur Dominus ostendere, in cuius diocise' iure deberetur requiescere. Haec audientes, adquieverunt decretum, et facta oratione cum ieiunio, in tribus parvis epistolis definitione scripta, super altarae positis, ut, transacta oratione, per eos Dominus declararet, in cuius sorte hoc sanctum beati martyris corpus culum perveniret. In crastina vero die, oratione conpleta ac missarum sollemnia consummata, unus ex ministris iussus a pontificibus manum incognita subter pallam posuit et cognitio veritatis in manu sua pervenit . Videntes cuncti , qui huic expectaculo aderant, cognoscentes adclamaverunt Ansoaldi pontificis esse iustitiam, quoniam huius regi epistolae apparuisse declarabatur, quod veraciter teneretur. (25) . Iam tunc, sine ambiguitate confirmato consilio, cuidam viro Dei, abbatem suum nominatum Audulfo, ab eodem beatum martyrem olim nutritum, eiusdem pontifex Ansoaldus iussit, ut festinus propter hoc sanctum corpus pergeret et cum reverentia debita ipsum usque solo Pectavensis deferret ; ut ubi prius inciperat cultum Dei exercere, ibi eius lucerna omni tempore sui luminis emicaret. Tunc vir Dei sancti sui pontifices iussis obtemperans, gandens cum festinatione perrexit ac pervenit ad locum, ubi sancti requieverat corpuscolum. Quo audientes qui inhabitabant circuitum loci monachorum ceterorumque virorum ac mulierum, devotione magna conpuncti, festinantes concurrebant ad locum. Ubique, cum sanarentur multi a languoribus diversis, exultabant ac letanti cum magnis laudibus et turba multorum canentium simul et flentium ipsius sancti martiris, sicut iussum erat glorioso domno rege, promoverunt hoc sanctum corpus. Ergo cum iter iam pergerent, devulgatum est per itineris loca ; coeperunt undique sponte dextra levaque concurrentes ex monasteriis, viculis ac villis, turba monachorum, clericorum ac populi, cum crucibus, incensis cereis magnisque suavitatum odoribus obviam procidentes : tanta etenim multitudo, ut vix quisquam accidere possit ad feretrum, ut, acceptis cornibus, differre possint scapulis. Nam quisquam quacumque deteneretur infirmitate, etiamsi feretrum accidens tangere potuisset manu, statim ad pristinam revertebatur sanitatem. Nulli etenim negabatur sanitas, cum ex fide tangeret huius feretri operturii fimbrias. (26) . Hec agendo perventum est Carnotino parrochiam in quodam villa, cuius est vocabulum Gaudiaco, ubi erat puella quadam nomine Kandinga, qui ab annis septem in parentum domum iacebat ceca, muta et paralitica. Sed cum ablata a parentibus ad feretrum beati martiris fuisset, eadem nocte soporem detenta visum vidisse dicitur, duos viros splendidos cum reliquis sibi adsistentes ante eam stetisse. Sed cum evigilasset et secum visionem miraret, et oculi eius reciperunt visum et pedes gressum et lingua locutionis offitium, ita ut ipsa exclamaret, dicens : ' Gratias tibi ago, omnipotens Deus, quia per sanctum martirem Leudegarium ad integram sanitatem restituta sum '. Ab hac laude erecta, omnibus membris sana cum parentibus perrexit ad propria, longo tempore postmodum victura. Deinde cum in territurio Toronici civitatis pervenissent in viculo vocabulo Solnaco, quo prope aderat quedam mulier a demonio vexata. Quo audientes parentes eius, trahentes eam per brahia, coepit vocibus clamare, quia nolebat ad sancti viri feretrum accidere, sed invita tandem peracta ad eius pervenit feretrum. Quae cum tetigisset paulolum huius feretri vestimentum, mundata protinus est a demonio, et reversa ad sensum proprium, magis circa feretrum adhuc volebat adsistere, quia adversarium se iterum metuebat arripere. Ex quo iam libera facta se cernebat iam sana. (27) . His itaque gestis, perventum est ad Toronus urbe. Hoc audiens huius civitatis pontifex, qui tunc aderat, vir Dei Chrodbertus, processit obviam cum choris psallentium, cum lampadibus vel omni honore habeto. Et acceptum cum suis feretrum, per medium transiret civitatis, quadam mulier accusata pro morte viri sui, collo ac manibus teneretur catena, cum traheretur a custodibus, exclamavit, dicens : ' Subveni mihi, beati Leudaegari, quia innocens pro eo falsis accusatoribus alligata '. Cum hoc dixisset, illico confracta catena ex collo cecidit et manibus eandem super feretro proiecit et apparuit idonea, qui fuerat absque noxa poena punita. Cum vero idem pontifex cum magnis laudibus per suam parrochiam hoc sanctum corpus deduxisset et introisset intra Pectavensem solum, ad quam c erat distinatum, requievit paulolum in quendam vicolum Hicurande vocabulum. Ubi obviam occurrens quidam clodus, sed cum se orationibus ad sancti viri corpus in terra proiecisset, statim sanus factus et super pedes suos erectus, ad propria est incolomis reversus. Tunc audiens quedam mulier, a cuius manibus ablata fuerat species propria, facti sunt eius digiti curvi, ita ut medio infixissent palmi, in tantum, ut ungues in carnem absconse a se propriam amiserant virtutem. Ipsa tamen cum adpropinquasset ad feretrum, invocatum nomen Dei et sancti martiris, directa ad pristinam sanitatem manu, gratias agens Deo, reversa est ad propriam domum. Sed et hoc non est silendum miraculum, quia vir Dei Ansoaldus pontifex, audiens sanctum adpropinquasse iam corpus, velocem ministrum direxit, quae ex Interamnis villam suam daret habundantiam vini, unde pauperes et vulgus reliquum, qui commitabantur sancto corpore, habere potuissent ad refocilandum se refectionem. Sed cum hoc fuisset actum, non multum post spatium nuntiatum est, quod omnia vasa, qui intra apotica, unde ipsum vinum exierat, poene vacua remanserant, tam plena esse videbantur, ut etiam superfluentia vina in pavimento deciderent, ipsa tamen vascula plena remansissent. (28) . Post haec vero, cum ad Vincennam fluvium in vico Sannune vocabulum pervenissent, erat ventus contrarius superiminens, ipsum flumen tumidum undis pareret. Metuentes nauti coeperunt prohibere introire navem, ne navigantes pereclitarent in fluminem. Tunc vir Dei abba iam dictus, cuius curae erat deferre sancto corpore, confidens de meritis sancti martiris, conpulit eos, dicens : ' Mittite in navem et transite securi, quia Deus potens est per huius sancti meritum has undas quiescere '. Cum autem positum fuisset in navem et navigare coepissent nauti, statim undae quieverunt et prospere ipsud flumen inlesi transierunt. Sed cum ibi noctu in ecclesia requievissent, quedam peregrina mulier cum infantulo caeco parvulo advenisset, tota illa noctae in oratione pervigilans, deluculo vero infans lumen quod amiserat recipit. (29) . Deinde recto itenere pergentes, perventum est ad quendam villam Gelnacum, ad quem vir Dei Ansoaldus antestis obviam accessit cum suis, scilicet cum multitudinem clericorum, vulgi, populorum et pauperum, cum turabulis ac incensa flagrantia, cum crucibus et cereis accensis, agminibusque multis canentibus, hoc sanctum corpus suscipiens, pergere coepit ad urbem. Tunc ibidem quedam aderat femina, multis iam annis in tantum curva, ut etiam caput inflexum poene adheserat iaenuam. Cum paulolum oculos erexisset, orans ad sancti martyris feretrum, reversus est ad pristinam rigorem eius corpuscolum. Mirans haec pontifex et omnes cum ipso adstantes virtutem Dei ac beatissimi martyris, tunc cum canticis et magnis laudibus perventum est urbi, et in suburbano basilica, in quod beata Radegundis requiescit, introivit pontifex cum sancto corpore martyris. Ibique aderat quidam paraliticus, et in eius protinus adventum sanus factus et quodam itineris spatium secutus feretrum, remansit sanus. Sed cum ad basilica sancti Helari dilatum fuisset beati corpus, alius paraliticus iacens in via, huius tangens feretrum, sanus protinus factus est. Paulo post quaedam puella ceca, sanctum Dei invocans, lumen amissum recipit ; quae secuta, usque ad eius tumulum perveniens, hucusque devota deservit. (30) . Igitur cum ipsum sanctum corpus amotus fuisset ab urbe et ab ipsius civitatis praesole cum suis sacerdotibus et ministris propriis humeris fuisset quibusdam spatiis loci deportatum et usque Zezinoialo quodam viculo cum magno triumpho fuisset dilatum : ubi turba magna monachorum ex sancti Maxenti coenubium, in quo prius abba fuerat constitutus, gaudentes obviam processerunt, suumque pastorem cum favore magno suscepturi, devotione magna psalmodia in eadem ecclesia pernoctantes. Diluculo vero quedam accidens mulier, deferens simevivum in brachiis infantulum poene annorum trium, qui priusquam ad sanctum corpus accederit, emisisse fertur spiritum, peraccessit. Quem deportando peraccedens posuit sub feretro et cum fleto invocavit sanctum virum, dicens : ' Domine mi , redde mihi filium meum !' Et cum fere per orarum trium spatium haec depreeando clamaret, quasi de gravi somno evigilans, infans voce qua valebat infantia matrem requirens ait : ' Mater, ubi es ?' Ipsa gaudens recipit filium reddaevivum, quem amiserat defunctum. Hoc magnum et mirabile fuit miraculum, ex quo magna fides processit in populo de tam perfecto viro, cuius gloria manet in caelo. (31) . Inde vero sublatum est corpus beatissimi martyris, et quemadmodum decebat talem virum deferre, adlatum est. Ire coeperunt ad monasterio beati Maxenti, in quo prius pater fuerat effectus monachorum. Et quia inibi coeperat prius mentis hominum perversorum mutare ad cultum divinum, iusto iuditio Dei ac providentia censitur, ut virtutibus fulgendo summis exemplis plurimos adnecterit Dei operibus. Cum autem deferreretur, occurrunt ei in via duo pauperes, scilicet vir cum uxore, vir enim uno oculo ablato, coniux vero duos : uterque accidentes ad feretrum, mulier ex fide lumen recipit oculorum, vir eius dubitans recessit cum uno caecus. Prius etenim quam acciderint, vir trahebat funiculo caecam ; recidentes quidem, uxor, accepto lumine, vicem reddens, viro trahebat postmodum caeco. Nam cum prius monachi ex ipso caenubio in eius properarent occurso, quedam puella, quae iacebat in atrio beati Maxenti paralitica, adque omnia membrorum amisisset notum erat officium : qui cum nomen audisset beati Leudegarii, manus una restituta est sanitati. Cum vero die tertia beati martyris corpus in ipso perventum fuisset atrio, omnia membra eius dissoluta, omnique infirmitate amissa, in prestinis reversa est offitiis, tota est incolomis redacta. Hoc videntes, qui ibidem aderant miraculo, tanta undique adgressa populi multitudo, ut vix ecclesiae seu atria capere potuissent omnium advenientium populorum caterva. Interea mulier alia ex longinco veniens, perditum lumen oculorum, cum ad sancti martyris accessit tumulum, recipit quod amiserat pristinum. Quedam aduliscens simul et puella demoniis vexati, cum tremefacti accessissent ad locum, cum vomitu sanguinis evulsis demonibus, ad suam pervenerunt sanitatem. Multi et innumerabilis virtutes in illis diebus per eundem Dei martirem operati sunt. Nam quecumque venissent multorum languentium, caecorum, surdorum, mutorum, aredorum, claudorum adque demonibus vexantium, reddita est incolomitas sanitatum. (32) . In ipsius beatissimi martiris honorem iusso pontificis domno Ansoaldi episcopi, opere huius Audulfo patre monasterii, mirae magnitudinis fabricata est domus, cuius fabricae aedificatio est dissimilis omnium basilicarum constructio. Qua consummata, supradictus pontifex votum quod vovit e perficere volens, huic loco accessit cum omnibus suae ecclesiae sacerdotibus ac turba magnificorum catervaque plebis populi magna. Quidem cum magnis laudibus sanctum sepelivit corpus beati martiris, in quo loco operantur culmina virtutum cottidie ad huius mirabile tumulum ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi, cui est honor et virtus et inperium in saecula saeculorum. Amen.