INCIPIT PASSIO SANCTI LEODGARII MARTIRIS, QUI PASSUS EST SUB EBRINO PRINCIPE ET VAINGO DUCE IN GALLIA VI . NON . OCTBR Audite, fratres, et intelligite, quomodo diabolus festinat pugnare contra gemis humanum, sicut dicit beatus Iohannes, quia ille novissimus praedicavit et omnes prophetas subiugavit. Vigilate et orate, ut non intretis in temptacione, quia adversarius vester inimicus tamquam leo rugiens circuit, querens, quem devoret, quia ille non persequitur nisi iustos, quia iniusti desideria eius implere festinant. Qui ipse crudelissimus inmisit in cordibus inimicorum, ut mitterent obsidione in ipsa civitate, ubi erat vir Dei iustus Leudgarius, qui sub Ebrino principe et Vaingo duce pro Christi nomine et eius iustitia atque fidutia ad choronam martirii pervenire meruit. Cum iam longo tempore ipsa civitas obsessa ęssęt et ipse - - - (23) Itaque cum ob metum hostium certatim populi undique se recipissent in urbe et meatus portarum forte obturassent serratu et super omnia stabilissint in ordine propugnacula, iussit vir Domini universos ingredi in ecclesia, cunctorum insimul postulans indulgentiain, ut si quempiam illorum, ut adsolet, dum pro zelo rectitudinis increpasset aut in verbo ledisset, ei indulgentiam darent. Sciebat autem vir Dei, iter passionis Ingrediens, non prodesse martyrium, ubi livore deterso non prius fuerit cor emundatus vel caritatis lampade inlustratum. Nullus tunc fuit ibidem tam ferreum possidens pectus, qui etiamsi fuisset graviter Iesus, non omnem cordis malitiam indulsisset devotus. Post haec nec diu vallatur civitas ab exercitu, eodemque die ab utraque populo fuit fortiter usque ad vespera demicata. Sed cum ab agmen hostium esset civitas obsidione valida circumdata et die noctuque vociferantes ut canes circuirent urbem, respiciens vir Domini civitatis inminere periculum, conpescuit omne supermurale conflictum et his verbis suum exortare adgressus est populum :' Sinite, queso, contra hos pugnandum confligere. Si mei tantum causa huic isti advenerunt, de memet ipsum paratus sum eorum satisfacere voluntatem eorum que mitigare furorem. Tamen, ne inauditi videamur egredere, mittatur unus ex fratribus eis inquirere, de qua causa hanc obsederunt civitatem '. Cum subito his Meroaldo abbate per muri repagulum parassent discensum, perveniens ad Deidonem, ait ei : ' Si haec nostra comiserunt facinora, peto, ut interim euangelica recordatis sententiam, ubi Dominus dixit : Si non dimiseritis hominibus ut peccata eorum, nec pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra, et illud : In quo enim iuditio iudicaveritis, iudicabimini'. Simulque inprecans, ut hostem conpesceret et redemptionem quam volebat acciperet. Sed quia iam tamquam lapides duritiam, sicut quondam rex Aegyptius, obduraverat corda, ad verba divina nullatenus potuit emollire, comminans, non se ab inpugnatione civitatis discedere, quodadusque Leudegarium valeat conprehendere et suae furores vesanum desiderium satisfacere, nisi Chlodoveum, quem falso regem fecerant, promittere fidem. Haec enim erat simulata occansio, quia omnes cum sacramento Theudericum adserebant fuisset defunctum. (24) Audita itaque vir Domini haec verba dedit illis haec responsa : ' Hoc vobis notum sit omnibus, tam amicis et fratribus quam inimicis et hostibus, quia, quodusque me Deus in hac vita iusserit superesse, non mutabor a fide quam Theuderico promisi coram Domino conservare. Corpus meum decrevi potius in morte offerre, quam anima per infidelitatem turpiter denudare '. Hostes vero, his auditis responsis, cum telorum iacula, cum incendia festinanter undique insistebant inrumpere civitatem. Ipse vero universis fratribus vale dicens, panes et vini participatione communicans eorumque dubia corda confirmans, suam eis ut Christus discipulis memoriam passionis comendans, ad portarum aditus perrexit intrepidus, apertisque claustris, spontae se obtulit pro civitate inimicis. Adversarii vero gavisi tamquam ovem inocuam et tamquam lupi suscoeperunt eam in predam, iniquissimum poene excogitantes comentum, nam ab eius capite lumen evellerunt oculorum, in qua evulsione ultra humana natura in cisionem ferri visus est tollerare. Testes enim sunt multi inlustri viri, qui ad erant in presente, quia nec vinculum in manibus est passus inponere, nec iemitum processit ab ore, dum eius oculi fuerunt abstracti a capite, nisi glorificans Dominum modolamine semper studuit canere psalmorum. (25) Inter ceteros dux quidam erat Campaniae, Waimeris vocatus in nomine, qui ad hoc malum perpetrandum a finibus Austri venerat cum Deidone. Hi duo cuidam Boboni, qui nuper cum anathemate fuerat de episcopato Valentiae urbis eiectus, Agusteduno adsignaverunt in dominium, immo potius de vastandum. Civis vero oppressi receperunt adversarium, quia iam pastorem amiserant suum, per cuius vero dispensationem paene omnem praesidium asportaverunt ęcclesiae. Nam pro civitatis redemptionem, occansionem repertam, in quinque milibus solidorum fuit aecclesiae argentum distractum preter spoliam civium. Et quamquam ęcclesia pertullisset de transitoriis rebus dispendium, nullum exinde permisit Dominus abduci captivum. (26) Igitur cum hostes laetanter divisi sunt spolia, supradicto Waimeri Dei hominem tradiderunt in custodiam, qui cum eodem vel omni exercitu festinus rediit ad patriam. Desideratus vero cognomento Deidoni una cum Bobone et cum Chadalrico duce, quem ipsi volebant patritium fuisse Provintiae, ob patriae subiugandum perrexerunt usque Lugdunum, ut iam exinde abduxerant Genesium, sicut de Agusteduno dudum expolerant Leodegarium, sed manu valida populi undique collecti urbem hanc maximam Deo praesule non permiserunt inrumpere. (27) His vero qui Dei famulum duxerunt Leodegarium, ut nuntiaverunt Ebroino, quod fuerat factum, in silvarum secreta eum iubet retrudere et de eius morte quasi enegatum in aquis fabulam mendacem confingere, etiam et tumulum sepulture eius construere, donec ipsum longe famis inaedia deberet consumere. Quod qui audire potuit aut videre, verum credidit esse. Sed qui Eliam per corvum pavit in heremum, nec suum ibi deseruit famulum. Etenim post longam quam Dei martyr pertulit famis inaediam reminiscens Waimiris humana in eo natura non aliter ita posse durare, nisi eum Christi gratia sustentaret, in domum suam eum iussit perducere ; dura etenim eius viscera pietate iam ceperant emullire. Cum enim in familiare conloquium ei fuisset adsuetus, ita feritate illius in parvo temporis tractum edomuit et tam ipsum quam coniugem ad Dei timorem convertit, ut argentum aecclesiae, quod nuper pro redemptione civitatis Agusteduno receperat, ei devotus offerret, quicquid exinde facere decrevisset. Quod vir Dei acceptum per quendam fidelem abbatem nomine Bertonem ad praedictam rediregens urbem ipsumque iuxta apostolum ad domesticos fidei dividens, voluntatem eius opere caritatis fideliter adimplevit. (28) Igitur cum, sicut dictum est, suum facinus diutius Ebroinus occultare non possit, de rege, quem falsum fecit, declinat ingenium, ut in Theoderici rediret palatium. Quorundam vero factionem suscoeperunt, et iterum subito palatii maior domus efficitur. Sed cum eo alii gaudentes, alii timentes in culmine sublimassent honoris, continuo talem dedit edictum, ut si quisqui cui quam in turbatione qui fuerat intulisset dispendium vel praeda, nullius ex hoc generaretur colompnia. Haec fuit occansio, ut non redderet spoliam, quod ministri sui ei contulerant depredatione multorum. Cum enim tumere in rediviva coepisset superbia, dolens simul et metuens, si superstitem habere emulem, quorum parentibus intulerat malum : iam enim iure potestatis adeptus, duplicavit malitiam cum invidia. Nam potiores obtimates coepit instanter persequere, aut quem conprehendere valuit, gladii internitione prostravit aut ad gentes extraneas, ablatis facultatibus, effugavit, sane feminarum nobilium monasteria distruens eorumque religione primarias in exilium dirigens. Et quia margaretarum ornamenta conculcandi acceperat potestatem, ideo sine ulla miseratione ut porcus non timuit thesaurum. inrumpere Christi. Et quoniam non valebat respicere caelum, ideo cor eius in terreni cupiditatis lutum ultra modum fuit defixum. (29) Etenim cum Ebroinus de supradictis rebus suum satiasset furorem, rursum occansionis coepit exquirere, ut blasphemiam suae crudelitatis valeret ab oculis humanis afferre. Tunc de Childerici morte simulans se dolere, cum nullus eum prior quam ipse voluit interire, publice enim aliter eos quem odisset non audebat persequere sanctum igitur Leudegarium iam ab occulis retrahit de exilio, et hunc asserens cum iermano suo Gaireno de Childerici morte primarium. Quam ob rem labia eius et faciem concava crudeliter iussit incidere ferro necnon et linguae plectrum ferro secante auferre. Predictum vero Gairenum lapidibus iussit obprimere, ipseque a sancto fratre comonitus, Deo gratias agendum amisit spiritum. (30) Sanctum itaque Domini Leudegarium diutius ad vindictam servaverunt vivum et turpiter dinudatum per platearum palustria iusserunt pertrahi nudum eumque ad vindictam quasi deformatum tradiderunt Waningo, ut sub eius graviori dominium emitterit cruciatus spiritum. Cum enim longe esset eius hospitium, sanctum Dei martyrem inposuerunt in vile iumentum. Et ut cognovit ita esse impletum, aperiens hunc psalmi versiculum : Ut iumentum, inquid, factus sum apud te, et ego semper tecum. Et cum labia iam non haberet et lingua, silere Deo laudes non potuit mens devota, quas voci qua valuit insonuit de cordis archana. Cumque omnes eum sic cernerent graviter cruentatum, crediderunt, ut ob hoc emittere deberet spiritum. Etenim cum unus ex nostris fratribus abba nomine Winobertus ad praedictum usque hospitium a longe secutus fuisset post eum, inprecans custodibus, ut latenter ad ipsum ei accedere non negarent, ut enim tandem obtenuit, repperit eum iacentem in stramine, opertum de vetusto panno tentorie, tenue spiritu palpitante. Et dum illum ad praesens crederet exspirare, insperatum invenit miraculum. Nam inter sputamina sanguinum incisa lingua sine labia solitum reddi coepit eloquium. Et quia desectio labiorum ordinis nudaverat dentium, tamen ab intro afflato tacte sonitum reddiderunt verborum. Tunc his, qui ei funeris excubiis venerat exhibere ad transitum, coepit flere prae gaudio et concitu gradu Herminario episcopo nuntiat factum. Ipse quoque adiens Waningo, postulat additum ad Dei martyrem Leudegarium accedendum. Cumque etiam sub metum ei fuisset concessum, omnes enim ut leonem metuebant iratum saevum tyrannum vulnera eius studuit diligendo curare et arte qua valuit potu cybo quae reficere vestemque quam habuit meliorem induere. Non enim iam ut terreno hominis, sed ut translato martyrii reverenter inpertivit honorem. Qua de re non solum indulgentiam de praeteritis, verum etiam benedictionem ab eo promeruit de futuris. (31) Postquam enim Waningus eum perduxit ad propriam, Dei comitantem gratiam, coeperunt velotius eius contra natura recrescere labia similiter una cum linguam, necnon et verba vidi ultra solito ab eius hore indesinenter effluere. Cum hoc miraculum cognovisset Waningus, non obdurat animum, eius inpendere malum, ut tyrannum fuerat iussum, sed versa vice iam Dei martyrem recognoscens, vix monasterium virginum, quod condam, Domino monente, construxerat, ei praeparare fecit ospitium, ibique ob metum fidei tam ipse quam coniux universaque eidem quoherentes tam venerabilem exibuerunt famulatum, quam si ipsum videre meruissent dominum Christum. Ob cuius assidua praedicatione omnem deposuit superbie feritatem, et orationibus eius adiutum, ita cum suis in Dei timore est devotus effectus, ut quasi ex bestia agnus fuisset mutatus. Ubi dum intra parvo spatio horis, faciei vel lingua recepisset offitium, eo quod oblatus fuerat ipse iam Domino, cotidianum immolare studuit sacrifitium. Et dum intrinsecus eum spiritalis impleverat, de corporeis oculis nichil a curabat. (32) Igitur cum post tot flagella, ut decebat martire, fideles populi ei famulatum exhiberent venerabilem, quia non potest sub modio lucerna abscondi, manifeste omnipotens omnibus declaravit : coepit tunc adversarius eius ulciscere. Nam dum per biennium fere ibidem in Dei laudibus resedisset, aut eos illi nuntiaverunt interfectos aut pro infidelitatis culpa in regionibus aliis effugatos ; quos ille graviter deflens, non de ultione gavisus, sed cur sine paenitentiam eos conprehenderet mortis occasus. (33) Igitur ad beati martyres perfabricandam coronam artifex versutus ex illis Ebroinus superfuit unus, qui ea quae passionis eius gloria supererat adimplere deberet. Iterum antiquus serpens invidus, moleste ferens se ab eodem loco eius orationibus fuisse expulsum, stimulare rursus coepit Ebroino, adque reduci eum praecepit ad palatium, ut in episcoporum concilium eius disrumperet vestimentum, quatinus ob hoc ei esset interdictum, ut ultra offerre non praesumeret sacrifitium. Ubi dum deductus fuisset ad medium, inquirentes ab eo verbum, ut de Childerici mortem fuisse confitere se conscium, cognoscens igitur, per diabolicum commentum rursum sibi inminere conflictum, ut de humanum se non excusavit delictum, ita de hoc facinus nullatenus dixit fuisse se consilium, sed Deum potius quam hominibus hoc est scire professus. Et cum diu flagitantes ei aliud non valuissent elicere, eius tonicam conscinderunt a capite, eumque Chrodoberto cuidam viro, qui tunc comis erat palatii, ussit tyrannus impius tradere et praesentem vitam in gladii percussionem auferre. Laetabatur enim Dei martyr in omni patientia, quia debitam sibi, remunerante Domino, martyrii sentiebat adpropinquare coronam. Etenim commemoratus vir cum eum in domo propria perduxisset, ita in eius adventum benedictionem caelestem recepit, ut cum omnes illic habitantes hoc manifeste cognoscerent, peccata propria confitendo relinquerent et certatim ad paenitentiae medica menta confugirent. Hanc enim gratiam suo famulo Dominas inlustraverat, ut ubicumque exsul fuisset traditus, ut ei inferentur nequitiae, versa vice famulabilem illi omnes inpenderent reverentiam. (34) Tandem pervenit dies muneris, in quo persequutionis eius esse iam fines. Tunc a palatio sententia mandatur decreti, Leudegarium diutius vivere non debere. Et timens impius Ebroinus, ut a fidelibus christianis honor ei inpenderetur martyrii, in silvarum condensa iubet perquirere puteum et ibidem corpus eius inmergere trucidatum, quatinus, hos putei terram vel lapidibus obturatum, incognitum esset hominibus illius sepulchrum. Prefatum etenim Chrodobertum interim, eo praedicante, iam aliquantulum coeperat esse conversus. Ideo non ferens mortem viri Dei conspicere, duobus iniunxit famulis, ut ea quae sibi fuerant iussa deberent explere . Ut enim in illius domum pervenit hoc nuntium, eius coniux luctum flere coepit amarum, eo quod in viri sui ministerium pervenisset tam crudelis flagitium. (35) Igitur ut cognovit vir Domini suum adesse iam terminum, mulierem coepit consolare lugentem, dicens : ' Noli, quaeso, mei transitus causa flere, quia nequaquam tibi mors mea ad vindictam requiretur, sed potius benedictio de caelis datur a Deo, si corpusculum meum devote condideris in sepulchrum’ Et cum haec dixisset, urguentibus ministris, vale dicens educitur in silva, ut iussionis inplerent sententiam. Igitur enim antea quesierant puteum, ubi corpus illius absconderent, sicut fuerat iussum ; et nullatenus fuit ultra ab eis repertum. Dum querentes puteum, errassent frustrati et ob hoc eum morassent percutere, interim Dei martir passus est orationi incumbere suoque transitu Domino comendare. Imminentibus vero percussoribus, coepit utrisque per spiritum prophetiae futura praedicare. Unus enim ex illis, ab antiquo hoste succensus, ad hoc perpetrandum nimium erat cupidus ; alter vero, mansuetudinis habens spiritum, tremens deprecabatur ei, ne super ipsum redderet vindictam. Ille vero utrisque respondit, dicens : ' Tu quidem, qui invitus comples mandata, statim confitere sacerdoti peccata tua priora et penitendo etiam hanc poteris evadere culpam '. Alten nam que ait : ' Et tu si non similia feceris, statim Deo subitanea ultione praesentandus eris '. Rursumque in oratione decumbens, animam suam cum fidutia Christo domino comendavit. Et exsurgens, cervicem tetendit, gladiatorem commonuit, ut, quod sibi iussum fuerat, adimpleret. Cumque ille, quem supra diximus, huius caput subito amputasset, beati martyris Leodgarii spiritum angelorum choros Domino praesentandum gaudens perduxit ad celos, cum omnibus sanctis regnaturum, ubi dominus noster Iesus Christus in leticia est sanctorum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. 36) ITEM DE MIRABILIBUS SANCTI LEODGARII Glorificato igitur Dei martire Leudgario per cruorem effusum, mox, ut praedixerat, ultio divina gladiatorem perculit suum. Nam publice spiritalibus flamis adhustus, quarto die de corpore mugiens est avulsus. Igitur cum reliquias sancti martiris, eo quod iuxta sevi tyranni iussa non invenerunt puteum, in silvarum condensa studuissent abscondere, quatenus hominibus incognitum permanere, perfecta mulier eum est egressa perquirere, ut, sicut devoverat, ipsum debere venerabiliter tumulare. Quo reperto, studiose transtulit in oratorium, fidenter exibens famulatum martiri, quia vere eum viderat pro Christi nomine devote desiderasse martirium. Ex tunc enim coeperunt habere initium hac micare hominibus eius signa virtutum. Quae dum Ebroinus cum suis consentaneis nollent, audita iobet et visa occultare, ne cuiquam debeat innotesci, sed cum ob huiuscęmodi [ odium ] de hac credulitate errare multorum, tunc ut sol in altum conscendens, splendescere atque incalescere coeperunt ad gloriae suplementum. Nam ad loco, ubi prius iacuit sanctum corpus occultum, primum cecus recepit visum et debilis gressum, ibique praedicte mulieres studium oratorium est hedificatum et monachorum offitium iuge psallentium institutum, ubi fidelibus incessanter coruscant prodigia sanitatum . Sanantur languidi, curantur obpressi, refrigerantur febrizitantes, publice evomuntur spiritus inmundi, et quae que innumera sunt mala, qua corpora vexantur humana. Quicumque eadem adierint loca, sancti martiris intervento omnium merentur invenire medelam, regnante domino nostro Iesu Christo, cui est onor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (37) ITEM DE MIEABILIBUS SANCTI LEODGARII Presbiter vero deserviens in oratorium, ubi transtulerant corpus sanctum, in nocte sepius ad ostium lumen vidit mirificum ultra solitum et a terrebiliter cum iusiuran dum canticum se illic adserui audisse angelicum, [ adeo ut tremens refugiret, nec insolens spiritali visui interesset]. Igitur Ebroinus ′ audita non credit ; unum ex suis fratribus ad verum cognoscendum direxit. Sed cum ad sepulcrum martiris Leudgarii cervice rigida, ubinam Leudgarius iaceret, inquireret, et cecus, qui visum receperat : ' Huic in virtutibus Dei sanctus quiescit ', dicere et ipse, receptum lumen, deserviret, hoc nullatenus credidit, sed superbia tumidus, dum rediret, in limine pedem inpinxit, et non nisi famulorum manibus levatus, surrexit. Et cum in lectulo proiectus fuisset, eadem nocte spiritum exalavit. Et quod elatus non credidit, allisus conpulsus est cognoscere, quem dispexit. Sed cum tanta rei devulgaret opinio et fidelibus pervenisset ad gaudium, mox etiam ut Hebroino fuit percognitum, noluit corrigere quod fecerat malum, sed corde iam ceco cum suis sequatibus incredulitatis obdurat obstaculum. Iubebat enim minando abscondere, quod Christus dominus ad confortandum incredulus ad gloriam sui martyris supra candelabrum ęcclesiae ad inlustratione fidelium dignatus est demonstrare. Etenim cum mens tyranni hebetans errabunda nutaret et nullatenus ad humilitatem vel emendationem sui converteret, etiam ultra solito in fasto superbiae cervice eius contra omnes diabolus diriguisset, tunc in eum fuit impletus Salomonis proverbium : Priusquam humiliet cor hominis, elevatur, et ante ruina exaltatur spiritus. Et nec tanti piaculi factum inpoenitus evaderet, ipse sibi velud freneticus articulum mortis inquirit. Nam cuidam obtimati, qui tunc functionem fiscali administrabat, inventa occansione, eo usque intulit spoliam, donec poene offerre omnem eius praesidium ; insuper minitabat y etiam mortis periculum. Cernens vir ille iam post spolium mortem sibi insuper inminere, auxilium obfirmat animum atque matutinum ad eius hostium ante lucem observat egressum. Dies enim agebatur dominica, ideo processurus erat ad matutinarum solemnia.