87 . Fuit et in Tornoderensi pago in parochia Lingonicensi vir sanctitate precipuus Iohannes abba, iuxta sui nominis etthimologiam divina gratia praeventus. Denique fertur, quia, cum monasterium aedificare vellet qui Reomaus nuncupatur, et fratres nimiam aquae poenuriam paterentur, repperit puteum inmani profunditate altum, ubi pessimus serpens basiliscus habitabat. Hic itaque, divina invocatione perempto serpente ac mundato puteo, puteo fratribus potabilem reddidit. De qua aqua et nos, cum Lugdunum pergeremus, a fratribus illius monasterii benigne suscepti, causa miraculi hausimus ; cuius etiam haustum plurimi frigoritici curantur. Fertur et de prefato viro tale miraculum. Quidam fratricida pro enormitate criminis ferreis circulis alligatus, praeceptum est ei, ut septem annis loca sanctorum peragrando circuiret. Hic cum Romam venisset, revelatione divina comperit, non aliter se posse absolvi, nisi ad sancti corporis reliquias Iohannis Reomaensis abbatis perveniret. Hic ergo passim lustrando loca tandem devenit ad basilicam, ubi aud longe a monasterio sacratissimum corpus eius locatum est. Ibique orationibus ac vigiliis incubans, vinculis omnibus absolutus est. Vixit autem hic iustus et vir leligiosus (!), sicut legislator Moyses, centum viginti annorum, cuius nec oculus caligavit , nec dens motus est. Fuit antem institutor viri memorabilis, de quo infra narrabimus.