ALIA MIRACULA, ET TRANSLATIO [1] Quia uniuersum cernimus ad procliue tendere mundum, nec semper quod uidetur diuinum relatui cedere posse, fas est dum uiuitur eius laudem appetere, quem omnium nostrorum interuentui absque dilatione apud Dominum credimus adesse. Etsi necdum ad calcem peruenitur propalandi, saltem in affectu permaneat, ut quae restant diuino secundētur auxilio. Etenim beati Patris nostri opera Ioannis ab oratoribus ingenue praetermissa, miseratione ipsius, qui nobis adhuc rudibus concedere dignatur quae credimus fieri posse, cunctarum uerbo linguarum non decerneremus indigna. [2] Sane cum nobis iugiter praesens adsit, quodam tempore cum se Fratres sacrarum uigiliarum dedissent solenniis, quatenus sanctam Dei genitricem caelis assumptam celebrare gauderent annuatim, et ex more ille clarissimus exordiretur hymnus, quo Deum digne laudamus et Dominum debite confitemur; repente quidam claudus, nomine Guandelbertus, post chorum psallentium stans uoces coepit emittere, et manibus genua contundere, seseque pauimento supersternere, atque huc illucque uolutare. Quo conspecto omnis Fratrum frequentia gaudio compunctionis perculsi sunt, eumque loco quo erat amouentes, ante sancti corporis praesentiam sustulerunt. Interea dum matutina complerentur officia, cuncta eius membra uibrantia uideres, et nexibus soluta arctatim complodere. Eximitur paulisper uirium ab eo fortitudo; ut ne quidem ad statum sufficeret, et ualentius iterum pristina recipitur salus, ut omnibus patesceret intemeratam Dei genitricem suo haec Sacerdoti obtinuisse magnalia. Et quamquam in solennitate praefata hoc actum nouerimus, praecipue tamen illius hoc extitisse meritis credimus, cuius miracula quondam in ipso eodemque homine patrata cognoscimus: Quem enim immunem ceperat, et per omnia deformem, et parum officiosum, et reddiderat commendabilem, nunc super eo proprios consolatur seruos, ut illum integerrime uigentem ueri illius sermonis in exemplum traderet; qui non inchoationem, sed boni operis executionem consecuturam fore laudem praedixerat. [3] Quemdam etiam fratricidam uidimus, ob huiusmodi flagitij immanitatem, in colli et brachiorum, pectoris quoque et lumborum circuitu, in poenitentiae munere circulos habentem ferreos. Qui cum ideo multa Sanctorum peragrasset loca ; duo qui erant adhaerentes circuli collo et pectori eius, meritis eorum ceciderant. Tandem Romam cum peruenisset, diuinamque super hoc diu praestolaretur clementiam, nihil haesitans caelesti meruit consolari responso, quaerere Confessoris Christi Ioannis locum sibi praecipiente, et sub quo territorio eum reperire quiuisset innotescente, liberationemque ab eo promereri spondente a tanti ponderis poenitentiae enormitate, cui et ille nimis resistebat. Peruenit ergo illuc, et dum adesset super hac re gratulabundus, interuentu ipsius, residui qui erant in brachiis et lumbis circuli, subito diruti apparuerunt. Quamobrem non est ambigendum eum ipsorum coetui aggregatum, quibus ligandi atque soluendi indita est potestas. [4] Quot in daemoniacis denique nostro in tempore perfulserit signis; inexplicabile est. Id enim ut solito teneret usu, obtinuit. Erat namque plurimos uirorum seu mulierum ipsius hostis dominio subiugatos, erutos uidere, circumpositis eorum collis eiusdem uenerandis catenarum loris, quibus serpentem ignitum a puteo exemerat, populumque super eo uicina morte pallentem salutis gratia donauerat. [5] Amentium denique plures eius obtentu ad proprium mentis statum reuocari cōspeximus. Quos nimirum non solum uicinorum locorum, imo incolas aliarum partium longe remotarum, cognouimus. Denique cum, ob nostrorum scelerum immensitatem, diuina disposuisset ultio Normannicam feritatem a Francia, in qua longe lateque absque ulla repugnantia saeuiebat, in Gallias deuenire; et insatiabili caede huc illucque debacchari, ac per hoc uniuersos oportuisset tuta festinare ad loca, expediuit ipsam sancti corporis glebā ad castrum Sinemurum a suis deferri, quod dum aduiueret solitus fuerat ad orationum munus perlustrare, sicut in uita eiusdem propalatum est. Quo cum necessitate cogente in tentoriis, sub duro hiemis rigore, locatus adesset, tandem cum nimia laboris difficultate locellum obtinuit tugurarium. Igitur exhibita sunt illic per diuersa annorum tempora, donec ibidem peregrinatus est, in multis miracula, quorum perpauca tamen uisa tangimus. [6] Cum denique idem oppidulum a quodam uiro, nomine Gozberto, Antistite tunc temporis Adalgario illius dominante, regeretur, immensitate febris adeo contortus est, ut omnia eius penitus membra dissoluerentur, et omni prorsus uirtute effoeta redderentur. Esus nulla sumptio et potus, totum eum inualidum effecerat et deformem. Cuius uita cum in ancipiti penderet, defertur praedicti Patris pietati. Sed languore incalescente, quasi desperatus et amens, in redeundo domum ternum subduxit tempus, semper ipsius basilicam repetens. Hoc autem triduo peracto, postremo ante eum quasi exanimis factus est. Quod cum ita crederetur ab omnibus, repente eius quod petierat gloriosissimum prȩsensit munus. Sicque reuertitur ad propria sanus et incolumis, laudans et benedicens eum, cuius dono tam euidens percepit corporis emolumentum. [7] Nec disparem proprium fratrem eius, nomine Letaldum, incurrisse aegrimoniam contemplati sumus, ita ut ante ipsum peregrinis omnino deferretur pedibus, ubi diutissime tabescens nil diarij prorsus sumebat. [item alius.] Uicina ergo pallescit morte, ut nemini daretur spes ad uitam eum reducendi. Tunc explentes ministri id quod diuinae erat seruitutis, peractis more solito horarum officiis, prandere eos e re fuit. At ille quaerens, quid acturi essent, se uelle cum eis pergere fatetur. Delatus autem cum magna ui ad eos, coepit percontari quid essent comesturi. Uerum illi stupore repleti, in uertiginem eum cecidisse dolebant. Respondentibus autem, pro ratione loci, quid (etenim pro eiusdem congruitate leguminum lebeta ad ignem posita erat) petiit inde sibi dari. Hinc continuo coepit epulari, ut nequaquam illi fas esset ex alio edere cibo, qui ante infirmitatis tempus hunc usum minime habuerat. Laetique omnes hac caussa facti, permoti Domino sunt gratulati, qui per beatum Patrem tanta impertiebat suis. Recessit itaque ad sua, ceu tunc temporis nil languoris habuisset. [8] Alia denuo tempestate praedicti paullo ante uiri commilito quidam, nomine Adalardus, eadem impulsione coactus, qua omnibus patefieret ipsum cunctarum uirium esse expertem, et pene in ultimo iam uersantem, ad eumdem deuolutus est locum. Ibique cum acerrime torqueretur, suique, sexu utroque, illi indifferenter famularentur, affuit quidam adstantium monachorum, inter cetera leuaminis uerba illi innotescens, qualiter sanctus uir in praesenti uita mulierum horruisset speciem, ut genitricem propriam ualde eum inuisere inhiantem, nec saltem in transeundo recta acie oculorum contueri uellet. Qua gratia, nec se utilissimum iudicare addit, hanc feminarum seruitutem illo in loco ei fieri, nedum canum latratus, et diuersorum animalium inquietudinem, quae propter domicilium beati uiri disponebantur. Super quo hic perterritus se domum referri praecepit. Tunc ingruente magna corporis ualetudine, quasi prae oculis obitum tenens, ad Patris auxilium reuertitur portitoribus tantum famulantibus, ceteris uero absentibus. Redditur interea sanitati pristinae, seseque aliquantulum conualescere praesentiens, archiatrum accelerat adesse, phlebotomandi necessitudine. Non bene autem uenae incisione secuta aegritudinis rursus fremescit molestia. Ast in se reuersus uocibus intentis ingemuit, quare caelesti medicinae medicamen aliud praetulisset proterua mente. Quamobrem cum plures dies id inferendo toleraret, nihilque esse recuperationis ex eo certum erga alios haberetur, optatam sibi gauisus est recepisse salutem, et ad sua Domino reddens gratias regressus. Huius militis armiger, nomine Berengarius, eiusque nepos Aldricus, defectu praedicto correpti, ad sanctum Parrem perducuntur, et eius celeri interuentu sanitate citissima fruuntur. [9] Silere non est, B. Ioannem locupletissima circa obsessos exhibere munia, praesertim cum hoc antiqua testentur Scripturarum obsequia. Quemdam igitur rusticum Clementem, Auallensis oppidi indigenam, alius mercede conductum, cum maturiori pulli cantu ob boum custodiam a zoeta propria prosilire contingeret, earumque pascua solertius perlustrare, conspicit nigerrimum extemplo monstrum ualidissimo ictu percutere armentum. [Energumenus liberatur.] Arripitur itaque ab eodem nefandissimo, et caeco carpitur efferatus animo. Iamque clauditur noctis umbra diei uibrante aurora. Porro illo sole digna proscissione transacto, reuertitur non modo ipse paterfamilias ad propria, sed et ille spurcissimae sodalitatis monstruosus. Cum inter omnium denique coenam, et ipse praefatus c pernix coenare deberet, repente incoenatus assurgit, flagellum excussorium rapit, passimque interdicto noctis spatio excutere, uelut in area coepit. Mox cum soror eius contigua retinere eum, ceu amentem, uellet, omisso flagro quod tenebat, subito in eam insaniuit, et nisi protinus erueretur, acerbiter dentibus ab eo discerperetur. Uinctis itaque post tergum manibus adducitur S. Ioanni, cum semper in aliis cladibus, tum crebrius in hac omnibus exsecratissima medenti. Cuius ingrediens basilicam, uoces inauditas, et corporis informia emittere cogitur. Unde cum collo eius statim haererent, pro more, exclusores daemonum ferri praefati Patris, ita agitatur, ut exenteratim eum disrumpi et penitus dissolui cerneres. His tam diris uexatur uulneribus, quoad ueniret postridie toti orbi ueneranda omnium Sanctorum festiuitas. Tunc miserante Deo, et ipsorum patrocinio succurrente, et ab heri ac nudiustertius paullatim, et uehementius ipsorum nocte, ita ab eo daemonum legio dispungitur, ut omnibus pateret ad istius aegerrimi auxilium, illum omnes Sanctorum coetus aduocasse, cuius misericordiam nouimus primum eumdem infelicem quaesisse. [10] Quamdam etiam conspeximus feminam, nomine Bertrudem, a Borbonensium partibus prodeuntem, non modica daemonum uexatione iam fere mensibus quinque incredibiliter atque inremediabiliter tortam. Porro inuasionis diabolicae illius seminarium fuit, quod tribus quondam potita fratribus, cum esset soboles licito procreata connubio, quadam audiret die quodam accedente casu unum ex ipsis tribus fratribus interemptum. Quo non tam celerrima adiit, quam festina super eum incubuit. Nimioque ex eo confecta dolore, ut moestitiam cordis ex fratre leniret, osculari corpus coepit. In cuius amplexu mox peruasa est a plenitudine daemonum, pluribus in huiuscemodi amentia diebus persistens, ut opinaretur id alterius esse infirmitatis, quo euidentissimum fieret daemonem eam decipere istiusmodi astu uelle. [11] Hac autem re cognita relinquitur a marito, omnibusque propinquis, et uni fratrum suorum ad deducendum committitur. Sacra interea circumeunt loca, usque dum ad beatissimum Germanum perueniunt Antissiodorensem Episcopum, eius super hoc benignissimum praestolantes auxilium. Ubi cum diutissime fatigaretur, et acerrima laniatione torreretur, gloriosissimis praefati Germani Pontificis meritis malignorum spirituum pars ab ea eximitur, pars occulto Dei iudicio inibi omittitur. Aliquamdiu post ibidem remorata cum quadam rursus die praedicti Antistitis basilicam uellet ingredi, sicut ipsa postmodum saepe retulit, a quodam sene pulcherrimo uirgam manu ferente, ne ei domum penetrare liceret est prohibita, locumque S. Ioannis Confessoris Tornotrensis exquirere est admonita. Huius ergo iterū opus illis fuit laborem itineris subire, quamquam longas adhibuerint moras ignari uiarum, diuersa Sāctorum domicilia peragrantes. Quo dum peruenissent, qui gestus corporis, quaeue antiqui hostis uoces ab ea prosilierint, ineffabile est. Nullum itaque intra ambitum ipsorum ecclesiae remedium, nullumque uitae desiderium eidem miserae fuit, sed sola mortis proclamatio. Beatissimo denique Confessori Ioanni sistitur, probatissimis ipsius ferri catenulis arctatur, in quibus se nefandissimus hostis ardere cum magno cruciatu profitetur. Et cum per horarum signa laudis Christi praeconia fierent, haec amplius mira et stupenda ore et corpore confingebat. Interea cum quarto aduentus sui lustraretur sole, omnisque fraternitas cum non modico turbarum comitatu sacratissimum ageret solenne, pro more Christiano in ramorum et palmarum officiis Osanna omnibus personantibus, haec ineffabilibus agitabatur malis. Tandem ergo dum uespertina a Fratribus persoluerentur suffragia, ipsaque ad S. Michaelis Archangeli fuisset oraculum illata, daemon coepit clamare, ab eodem Archangelo se concatenari et ualentius ignibus cremari. Sputa quoque mixta pariter cum sanguine ab ea efferuntur, ut ipsam introrsus grauissime discerpi crederes, et pene mortuam agnosceres. Ex quo gratia Domini leuius habere uisa est, donec mirabili praefati Confessoris Ioannis munere integrae saluti restituta est. Sicque remeans ad propria, uoto se obligat Domino, qui saluat omnes sperantes in se. [12] Et paruo temporis interstitio, rursus ab eisdem partibus quaedam cum uiro suo femina, nomine Dodila, insanissimo occupata spiritu, praedicti S. Ioannis locellum, quamuis coacta, uisitauit. Quae cum Sanctorum multa peragrasset loca, partimque ex eis Domino miserante eruta fuisset, etiam in omnium Principum aspectu, quorum primatu regnum Burgundiae tunc temporis roborabatur, id laudis semper professa erat, ut numquam mereretur mederi, donec B. Ioannis subuentu potiretur. Quo dum peruenisset, rapidissimo perflata dȩmone, cum a pluribus arctaretur, et nefandissima uerba effaretur, beatissimo Patri oblata est. Inter quae illud proloquuta est mirandum, quod ab octonis diebus beata Dei genitrix et praefatus Confessor egregius pro se Dominum indefesse interpellarent. Quorum precibus non amplius posse se illic demorari, quia iam Natiuitatem eiusdem Dei genitricis nouerat adpropinquare. Factum est id dum Fratres uespertina persoluerent praedictae festiuitatis munia, sicut ipse immundus praedixerat spiritus. Cum magnis enim exiit clamoribus, superficiemque pauimenti ex parte repleuit eadem mulier sputis sanguineis. In quo cernimus daemones, quamquam coactos, nonnumquam ueritatem prosequi, uelut in multis sanctarum locis Scripturarum reperimus. [13] Nec illud est praetereundum, quod omnibus est patefactum. Cum enim paganorum plurima ferocitas Francorum regna peragraret, eorumque uastationi adeo insisteret, ut cruentissima caede omnia deleret et pene ad nihilum redigeret, tandem eorum partibus transitis, Galliarum fines inuasit, Antissiodorensium usque finitima perlustrans. Quo cum nefandissima depopulatione crebresceret, et diuturnis calamitatibus Christianorum uitam infestaret; contigit praefatum Christi Confessorem Ioannem propria deserere, et aliena cum suis petere. Nam locum quem fundauerat relinquens, castrum cui Sinemuro nomen est, inuisit, et sua uisitatione illustrauit. [14] Ubi dum ab uniuersis frequentaretur, omnesque eius protectione gauderent, misertus Dominus, populum coire fecit Christianum circa barbariem pagano rum, eorumque saeuitiam, si fieri posset, impediendo pernoctare. Quibus dum famis et sitis nimietas ualida incubuisset, et lugubris sub diuo uis algoris inhorruisset, paganorum astutia in fugam uertitur, quousque noto sibi praesidio tueretur. Quo peracto praedictus Pater, cuius natalitium e uestigio celebrandum erat, a praenominato castello, cum suis et non modica populorum turba, ad propria regredi dignatur. Interea pro itineris fatigatione, cum iam eius desiderabilis instaret exceptio, paullisper repausandum fuit. Dumque sui praecessissent, ut Ecclesiastico more ornati tanto Seniori celeberrime obuiarent, repente quaedam Lemouicensis femina, nomine Aualendis, iam fere sex ab annis daemoniaco redacta spiritu, dum multorum loca Sanctorum peragrasset, ante sacrum eius corpus adducitur, ut eius interuentu glorioso potiretur. Adest siquidem innumerositas turbarum, dum illa infelicissime torqueretur. Praestolantur cuncti eius misericordiam, dum uident miseram inremediabiliter cruciatam. Quorum, ut credimus, precibus piissimus Pater motus, ut locum suum mirabili illustratione clarescere faceret, et suos clarissima uisitatione roboraret, subito adstrictae miserrime obtinuit libertatem uitae. Ergo cum magnis omnium laudibus loco suo restituitur, ubi Domino fauente multimodis quotidie coruscat miraculis, et diuinis obsecundatur officiis ei qui uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.