TRANSLATIO ET MIRACULA [1] Post primariam Ioannis beatissimi sepulturam, sacrum corpus eius a Leopardino, qui quartus post ipsum Abbas loci eius suffectus est, uenerabiliter noscitur transmutatum. Ubi quid diuinae euidentiae fuerit demonstratum, ad auctoris laudem fideli putatur relatione condignum. Nam cum sepulchrum illud a loco in quo positum erat auellere ac commutare uoluissent; et sublata humo undique, nequaquam tamen sarcophagum mouere possent, triduani ieiunii subire laborem consilium fuit. Cumque iam tertius dies ieiunii illuxisset (erat enim decimus Kalendas Octobris, quo die ueneranda festiuitas B. Mauritii Martyris, cum sociis suis mundo clara nitescit) et fessa iam ieiunio membra post matutinorum cantus rursum in sopore quiescerent; quidam senex ecclesiam introiens, cernit beatos senes, ut sibi uidebatur, Ioannem et Siluestrum, qui ei in regimine loci successerat, ante sepulchrum stare, atque his, qui cum eis erant albis uestiti stolis, imperare, ut sepulchrum mouentes in locum perducerent destinatum. Cumque ille audaci animo cerneret quid ageretur, a Ioanne, ut ipse arbitrabatur, increpatus est; Cur, inquit, ausus es ecclesiam introire? Sed quia simplici corde tuum cognoui introitum; uade, inquit, et concito gradu tam Leopardinum quam sodales excitato, ut coeptum opus peragant. Festinus ille Frater ad Leopardinum Abbatem cucurrit, ac rei gestae caussam deprompsit. Ille cum suis ouans surrexit, et agnita uoluntate sancti uiri, atque permissu propriae deuotionis, surgentes et sepulcrum amouentes, in locum destinatum illud commutarunt. Ubi et sanctum altarium cum consilio Episcoporum struxerunt, quo Christi hostiae litantur, atque orationum officia persoluuntur, ubi et remedia aegris, et quorumcumque uotis solamina beneficiorum attribuuntur. [2] Post annos aliquot ab Episcopo urbis Lingonicae, cui Becco nomen erat, praefatum uenerandi Ioannis sepulcrum ab eo loco in alium cognoscitur esse translatum, non absque diuinitatis in loco manifestata praesentia. Nam quidam Archidiaconus, nomine Gerardus, cum iuxta illud sepulcrum uidendi caussa incautius forte accederet, genuque flexo manum super ora sarcophagi irreuerenter teneret, cooperculum sarcophagi se paullulum erigens, quia pronum in terra iacebat, ualidissime corruit, digitosque ipsius maxima confractione contriuit, ita ut omnia ossa digitorum eius minutatim confringeret. Qui grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari, ita ut ne ad os quidem adducere, non solum digitos, uerum etiam brachium, dolore arcente, ualeret. Qui cum tota die ad sepulcrum S. Ioannis moestus et anxius resideret, subito uirtute omnipotentis Dei sanus effectus est, atque in propriam naturam manu reparata reuersus ad uesperam, sedentibus Fratribus iam ad mensam subito coepit ministrare, et cunctis poculum uini porrigere. Gauisi omnes qui aderant, ita sanum brachium digitosque repererunt, ac si nihil umquam tanti languoris habuisset. [3] Ad sancti memoriam Confessoris innumera patrata miracula praecipuum beati corporis meritum attestantur, operante Deo mira per mortuum, qui potestatis suae dederat documenta per uiuum. E plurimis pauca perstringimus, ut miraculorum multitudini electa paucitas attestetur. Leproso cuidam ex territorio Turonico in somnis reuelatum est, ut si sospitatis recuperandae teneretur desiderio, famosissimi Confessoris Ioannis sepulcrum instanter exquireret. Quo ille, multis licet difficultatibus, nisu quo potuit, post temporis aliquantum peruenit. Receptus hospitalitatis ritu, humanitatisque recreatus officio, in partem ecclesiae remotius collocatur, deformitati suae remedium uti fuerat praemonitus obnoxiis excubiis precaturus. Et ne diuini beneficii diu dilatione torqueretur, id tantum morarum fuit dum Fratres ad uespertinae officium laudis peragendum ex more confluerent. Quod dum solenniter impleretur, misera membra usquequaque sudore collapsa coeperunt diuinam, quae iam e uestigio instabat, praetendere medicinam. Uniuersi gaudio stupefacti, elatis in excelsum uocibus, coeptum in infelicis curatione miraculum a diuinitate instantius fieri postulabant. Adhibitis primo balneis, squallidissimae cutis sordes (horrendum uisu!) totam aquae superficiem infecerunt. Secundo lymphis immersus, omni squalore deposito, ita toto corpore immaculatus apparuit, ut cunctis esset euidentissimum hoc supra humanam diligentiam per uenerandi Ioannis merita superna fuisse uirtute curatum. Is ipse postmodum loco aliquamdiu remoratur, dehinc ad solum proprium decorem receptae secum retulit sospitatis. [4] Illud certe obliuione obsolescere profanissimum indicatur, quod ad Patris nostri singulare meritum declarandum mirabili diuinitatis efficacia ipsi uidimus perpetrari. Pastorales quidam pueri, alendis pecoribus occupati, diu latentem pecuniam in abditis terrae partibus repererunt: ueritique proditionem uni e collegis, Theuberto nomine, pariter crudeles pari conniuentia linguam ferro impiissimo, dictante auaritia, absciderunt. Is quod esset aetate puerulus, negotium posse prodere putabatur. Erat sane Magnimontensium partibus oriundus, et graui calamitate confectus, dum quaeritandae stipis gratia loca singula peragraret, ad coenobium se tandem uenerandi contulit Confessoris. Ibi uictitandi facultate captata, aliquamdiu moras duxit. Accidit autem uigilia festiuitatis eiusdem sanctissimi Confessoris, dum signa uespertini conuentus praenuntia a sacrorum custodibus more Ecclesiastico quaterentur, ipsum quoque interesse, atque unius sonum suae manus officio temperare. Id dum sedule ageretur, uidit, ut ipse postmodum referebat, igniculum quemdam instar ardentis stellae, tamquam a sepulcro beati Patris Ioannis prodeuntem, claustrum sui oris ictu ualidissimo perculisse. Qua re immodice affectus, iamque exanimi simillimus in terram collapsus est. Adstantes monasterio, caducae passionis accessu eum elisum argumentati, elatum manibus lecto componunt. [restituitur.] Ille per noctem quiete soporifera reparatus ita post gallicinium loquelae resumpsit officium, ut uniuersos nocturnae stationis uigilias expetentes, quod est mirabile, acutissime affaretur. Denique intimas oris partes diligentius explorantes linguae calamum integerrime repererunt reformatum, magnificantes diuinam in S. Ioanne potentiam; cuius praecellentissimis meritis et elinguem constat necessario officio redditum, et populum cȩlestia opera intuentem in fidei robore solidatum. [5] Pro meriti perfectione iugiter praedicanda de multis pauca quaedam subiicimus, ne posteris profutura subtrahere uideamur. Quemdam Aquitanicum genere, ita a puero membrorum detrimenta damnauerant, ut poplites genibus et calcanei natibus cohaerentes, melioribus priuatum officiis, et inualidum effecerint et deformem. Is dum obtentu postulandae alimoniae usuali uehiculo circumquaque ferretur, ad reuerendissimi Ioannis coenobium forte deuectus, miseratione religiosorum Fratrum, per tempus non modicum, destinato sibi quotidiani uictus diario alebatur. Erat illis spei sanctae non improbanda fiducia, quod saepe experti erant praecellentissimum Dei Confessorem ex animo flagitatum e uestigio curationis talibus conferre remedium. Factum est in una festiuitatum eius, dum Fratres uigiliis sacris ex more insisterent, coeperunt infelicis nerui eatenus, ut diximus, imbecilles magna resolui uiolentia, atque diu negatam gradiendi copiam quibus erat possibile nisibus moliri. Magnus diu adstantium clamor insonuit, Christi laudes et B. Ioannis merita, paribus animis, iisdem uocibus conclamantium. Sed quia plenam fidem cumulata semper remuneratio comitatur, (nam ex fide iustum uiuere, et absque ea quemque mortuum esse uerissimum est) colligimus hunc non integrae fuisse fidei, qui medicinis initiatus caelestibus parte reualuit, iners parte remansit. Id uigoris solummodo consecutus est, ut qui arte tantum eatenus externa uehebatur, hinc proprii nisu corporis debilis adhuc licet abscederet. [6] Ob admissum facinus quidam ferri pondere utrisque brachiis acerrime coarctatus, dum diuersa Sanctorum perlustrat domicilia, unius uinculo promeruit releuari. Cumque alterius acri diutissime dolore torqueretur, iamque infelicis aerumnam pietas diuina miserari decerneret, somno monitus est, id quod restabat leuaminis ad uenerandi Ioannis sacrosanctum corpus esse perquirendum, eius meritis plenitudinem huius reseruatam esse salutis. Eo comperto ad Sancti coenobium anxius tetendit. quo cum peruentum esset, orationem lacrymae, lacrymas remedia mox prosecuta sunt. Ita namque nexus uinculorum eatenus insolubiles ab hominis corpore quam celerrime reciderunt, ut diuinum id fuisse opus nemini dubitare licuerit. Eumque ut nexibus exemptum corporeis, perinde quoque beati uiri obtentu noxiis animi reatibus absolutum, palam fuit aduertere, superna utrumque operante prouidentia, cui familiarissimum est cum corporum, tum animarum quoque propensius curare salutem. [7] Ferebatur interea per populos opinio uirtutum eius rumore percelebri, quod ad sacri lectum corporis fide digna se nemo contulerat, qui non uotorum summam se fuerit reportasse gauisus. Fiebat languentium magnus ad templum uiri Dei concursus. Itaque ob remeantes sanos, et ȩgrotantium multitudinem confluentem, ampla uiarum capacitas interdum arctissima cernebatur. Factum est, ut irruentibus multis, mulier quoque luminibus ex longo tempore priuata pariter introiret. Nam quia translatio pretiosi corporis nuper celebrata fuerat, ipsa rei nouitate sexus uterque promiscue ingredi permittebatur ecclesiam. Ingressa mulier, totaque strage corporis in terram prostrata, mox ut orationem expleuit Dominicam, depulsis caecitatis tenebris clarissimum luminis recepit diem; oculorum munus in reliquum uitae suae tempus B. Ioannis gratia perfunctura. Processu temporis eius loci Fratres religioso sanciuere consilio, atrium coenobii a frequentia feminarum perpetuo coëcere, regulari professioni non integrum fore arbitrantes, muliebri frequenter uel aspectui insuescere, uel alloquio implicari. [8] Quaedam itaque eiusdem pagi mulier, et ipsa oculorum officiis destituta, cum per dies quamplures limina uenerandi Ioannis inexplebiliter optaret contingere, idque esse possibile a multis interdiceretur, moras non ferens ulterius, ductore usa puerulo ire ad monasterium obnixe contendit. Cumque siluam coenobio circumiacentem peragrans eo usque progressa fuisset, unde in totum locum intuenti facilis prospectus patet, mirum in modum mox excedentibus tenebris lumen adepta splendidissimum, plenum suae fidei commercium laeta reuexit, experta Ioannem beatissimum absentum quoque uota, si rata fuerint, beneficiorum impensa placidissime prosequi. [9] Peruasum quemdam a daemone, ferreis toto corpore arctatum loris parentes cum amicis ad Sancti memoriam perduxerunt: ibi per triduum non sine uiolentia uix retentus, diros a spiritu maligno compellebatur clamores effundere, qui se beati uiri meritis domicilii sui potestate e uestigio priuari ferebat aegerrime. Triduo expleto, dum Fratres ex more publicis Sacramentorum functionibus interessent, extemplo ita diuina uirtute curatur, curatusque in reliquum perseuerat; ac si numquam aut hostis antiqui uiolentia impetitus, aut sensus intimi fuerit detrimenta perpessus. Reparationis suae sane gaudia in templo sublimissimi Confessoris per dies multos uotiuis frequentans excubiis, deinceps cum gratiarum actione ualidus corpore, et animo integer, ad propria remeauit. Ineffabile est certe apud Dominum praecellentissimi Patris nostri B. Ioannis meritum, cui inter reliquas uirtutum dotes id priuilegii specialius cernitur esse collatum, ut numquam quisquam daemoniaca obsessus peste, ad eum se conferens redierit incuratus.