Sortior in prologo quae sit meditatio uoto Inter enim notos ymum me censeo totos Aggredior fisus lector quod pandit opimus Condere sermonem, tandem seruando pudorem Scilicet ut patris currat per facta IOHANNIS Magnificis uerbis affans miracula terris Summipotens prestat fidis quae factor et exstat, Hic ueterem luctam zabulina fraude perustam Arripuit, magnos felix luctator in annos Ceu paciens omnes miles expectat agones Taliter iste modum metans a sydere motum Succubuit uitae mitis luculenter auitae Notificans plebi quae sunt prosperrima menti Terrea tempnentem celestia iuge petentem Ingenitum colere sincero docmate uere Ac genitum plenum diuino pneumate. HIESUM Qui sibi collatum portendit rite palatum Pectore tutamen celsum sacrando beamen, Suplico cernentes suplex suplicando legentes Caelitus ignescant igniti laude nitescant