UITA Anno tertio regni Domini Clotarii Regis, ex iussu ipsius Principis, uel genitricis suae praecelsae Dominae Baltichildis Reginae, cum ad urbem Cabilonensem mitteretur noni mensis secunda hebdomada Ionas Abbas, disciplinis B. Columbani eruditus, atque per monasterium S. Ioannis, quod uocatur Reomaus, praeteriens, paucis diebus inibi pro labore itineris quieuisset, ductus precibus Domini Hunnae Abbatis Fratrumque ipsius coenobii, ut quae per discipulos memorati Confessoris Christi, uel posteros eorum ueraciter comperta erant, conscriberet, tandem articulum scribendi ita conuertit. LIBER I [1] Praecellentissima Sanctorum exempla prosequentes, qui luce clarius orbem, tam sermone docendo, quam exemplo monstrando, illuminauere, prorsus declarare atque omnibus patefacere, omni studio omnique conatu, quae comperta fuerint, debemus : ut scilicet tam hominum caelesti desiderio innexorum, quam etiam simplicium animos ad uitam prouocemus aeternam. Ut dum praecedentium Praesulum atque Patrum monachorum labores et studia contritionum, mortificationumque exempla, trutinando, mentis intentione pensamus, in eorum imitationem tam nostra corda, quam aliorum mentes erigamus; quatenus et doctrinae solamina, et laborum supplementa, Christo fauente, studeamus subire. Nec immerito eorum uirtutes ac gesta religiosa Christiana laude fulciuntur, qui uno spiritu, diuersitate uirtutum florentes, diuersis quoque donorum muneribus adornantur, iuxta illud Isaiae dictum: Qui sunt isti, qui ut nubes uolant, et quasi columbae ad fenestras suas? Nulli quippe dubium est, iuxta quod Uas electionis supplementi donorum spiritualium, Spiritus sancti tuba canente ac demonstrante, formam patefecit; quin dum singuli in singulis, ex conditoris largitate, pro meritis dona capiendo, famulatum diuini nominis exercent, cumulum postea recipiant meritorum. [2] Igitur uenerandi uiri, cultuque religionis imitandi, B. Ioannis monachi atque Abbatis uitam memoriae commendandam stylo patefacere nitimur; quae scilicet et quanta studuerit subire certamina sui laboris, et nostri egregia exempla monstrare, memoriam dimittere seclis. Ut non solum ille sui laboris fructum reciperet, uerum etiam quosque ad imitationem sui certaminis postmodum traheret, qui iure eius gloriosos triumphos uenerantes et imitantes, et peccatorum medicinam et uitae aeternae caperent supplementa. Unde his et talibus uirtutibus sublimatus, praeuentus gratia et misericordia Dei, et in praeceptis eius inoffenso calle gradiens, non solum in caelesti regione promeruit triumphum, sed et in praesenti ob aedificationem multorum longaeuo mansit tempore. Adeo ut a tempore Ualentiniani Caesaris atque Martiani Imperatoris, qui post Theodosium Iuniorem Monarchiae dignitatem obtinuit, usque ad tempora Iustiniani Augusti permaneret. Quo etiam tempore Franci cum Clodoueo Rege, postposita Republica, militari manu terminos Romanorum irrumpētes, Galliam inuasere. Sicque usque in tempora Theodorici Regis, qui filius extitit praefati Clodouei, et filii eius Theodoberti, perdurauit. His itaque omissis, ad ea quae coepimus reuertamur. Utile namque et gratum fore credimus, si illuc articulum scribendi conuertamus, unde digressi sumus. [3] Igitur uitam S. Ioannis scribere exordiar, qui qualiter se ab ipsis infantiae rudimentis Deo carum exhibuit, silentio praeterire nefandum esse cēsemus. Triplex tamen impeditaque nobis inest ratio cauenda. Primum quod ego tam iners tamque elinguis, huiuscemodi materiae molem, syllabarum annotationibus, ac memoriae tradere praesumam. Secundo ne, quod fore arbitror, meus sermo incultior, et forsitan uitiosus, legentium aures inerti quodammodo mucrone confodiat. Tertio, quod angor undique, dum et cuncta Christi amore compulsus euoluere animus cupit; et rursum uereor, ne paginae prolixitas, et congestarum copia rerum in incredulorum corde fastidium faciat generari. Sed, ut opinor, praemium habebit a Domino praeparatum, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit. Licet a quibusdam non immerito praesumptuosus iudicer, quod audeam aggredi opus, quod, ut dignum est, ferre non ualeo: ac tam praecelsas uirtutes imperito praesumam stylo disserere. Sed cum ego primitus ad scribendum animum adiecissem, apud me ipse decreui, ut non soloecismos, neue erubescerem abiectionem uerborum; tantum ut laudem eius, ac uirtutes, quas per eum Christus operatus est, iam prope senescentes, ab obliuione hominum atque silentio uindicarem. Et idcirco eas sine ambitione propatuli censeo dilatari, quia me quemquam non uereor refellere, quicquam scriptitasse mendosum. Nam si aliquatenus haec absque nostro labore potuissent esse posteris nota, minime hoc mihi fortasse putassem elaborandum. Denique deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putaui; ut cum etiam illius uiuam nunc memoriam teneamus, hanc immortalem redderem, si possem. Quod ipse aggrediar nullius me inuidia refellente; ut uirum singularem multorum, qui illum saepe uiderunt, uiuorum ac praesentium memoria teste commendem. [4] Uir per cuncta praedicandus Ioannes, nullique suo tempore secundus, ortus sub territorio Lingonicae urbis, nobilitatem generis nobilitate adornauit mentis; eadem humo editus, eadem moriendo sepultus. Qui etiam generosissimis parentibus est procreatus. Pater eius Hilarius nomine, mater uero Quieta uocitata est. Quorum animos cultus religionis catenatos atque sub omni deuotione Christiani timoris innexos tenebat. Quique etiam inter ipsa primordii rudimenta, tam in pueritia, quam in adolescentia sub Christiani cultu uigoris atque religionis, a parentibus alitus atque nutritus est. Qui cum adhuc in domo parentum indole aetatis frueretur, non lasciuiam sectabatur, sed Sanctorum uestigia sequebatur: non se cibis delicatioribus aut quibusque delectamentis passus est resolui, ut illa aetas solet. Meditabatur autem adhuc in aetate puerili, quod postea, cum in robur uirile migrasset, deuotus impleuit. Litteris namque adprime eruditus est. Sed quam fuerit memoriae singularis capax, quaue erga condiscipulos suos beneuolentia usus sit, non est nostrae facultatis euoluere. [5] Igitur cum fuisset annorum circiter uiginti, et ad secretiora eum loca nullatenus parentum tam affectus amoris, quam grauitas senectutis penetrare permitteret; ipse tandem abruptis omnibus retinaculis, ad Christum se contulit. Sic igitur in remoto uillae propriis manibus sibi cellam summo labore aedificauit, oratoriumque construxit, atque illic adhibitis secum duobus tantum pueris soli Deo uacabat. Sub eodem namque tempore Gallias sub Imperii iure Ioannes Consul regebat. Transacto itaque aliquo temporis spatio, cum ad perfectiora Christi miles animum tenderet, et huc atque illuc ad Sanctorum exempla imitanda spiritu feruenti suae religionis frena laxaret, in deserto, quod sub axe Lingonico iacet, et a castro, cui Thornodoro nomen est, triginta fere millibus distat, prȩdictis secum pueris comitantibus, nouus se contulit hospes. Ubi primum in paruo quidem tugurio coepit habitare. [6] Hinc paullo post, confluentibus e diuersis partibus hominum turbis, dux ipse caelestis militiae collocatur. Iam uero monasterio inibi fidei firmitate constructo, regulae instituta, Patrumque exempla, quorum ipse exstabat imitator, rudi et nouello adhuc monasterio deesse non patitur. Deinde studio perfectionis accensus, laborem itineris subit intrepidus, et animo feruenti monasteria circumquaque ire disponens, nec longo terrarū spatio, nec praesentium immanitate periculorum, qui erat fidei igneus torris, aliquatenus potuit deterreri. Itaque monasteriis Galliae uisitatis, degustataque luminis ueritate, spiritualia condere cupiens mella, uelut apis prudentissima, diuinae gratiae flosculos decerpebat, et intra pectoris sui conclauim recondens, ad summae sanctitatis dulcedinem, atque perfectionis culmen enitebatur. [7] Hinc iterum in insulam marinam, quae Lirinum nuncupatur, monasterium petiit; ubi tunc temporis, et nunc usque districtio regularis, et Patrum sanctorum instituta inuiolata perdurant. Caussa autem huius itineris laborem subeundi haec fuit. Crescente in suo coenobio monachorum caterua; coepit anxio corde pensare quid melius foret, quidue salubrius mercedis cumulo obueniret, si plebi dominando praeesset, aut subiectus aliis obediendo sub obtentu religionis proficeret. Fuit tandem consilii, melius esse sub uinculo mortificationis se subdere, quam aliis imperando dominari. Denique huius religionis gratia capessendae, duobus secum comitantibus Fratribus, densissimas noctis tenebras captans, aufugit. Ubi cum fuisset exceptus, humilitatis caussa, sui reticuit propositi dignitatem. [8] Cumque ibidem anno et sex fere mensibus delitescens, per uniuersam patriam quaereretur; a quodam tandem uisus est, qui de Galliae partibus commearat; a quo tamen uix potuit pro sui habitus humilitate cognosci. Cumque eum intuens super agnitione eius diutissima fuisset haesitatione detentus, propius tandem accedens, et non solum uultum, sed etiam uocis sonum diligenter explorans, et ad pedes eius concitus corruens; Nonne, inquit, hic est uenerabilis Ioannes, qui praelationem honorum fugiens ad haec loca peruenit? Primum quidem super hoc stuporem uidentibus summum incussit: post uero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen, quod apud eos magna fuerat opinione compertum, protinus prodidisset. A quo uniuersi Fratres prioris ignorantiae ueniam postulant: quod uidelicet eum inter iuniores tanto tempore deputassent. Deinde iam, ut decebat, in honore maximo coepit haberi; quia uerax est ille, qui dixit, Ciuitatem supra montem statutam non posse abscondi. Regressus itaque agnitor, ineffabile gaudium de inuentione Ioannis patriae reportauit. Qua Pontifex noster Gregorius relatione comperta, qui tunc temporis Lingonicae Ecclesiae gubernacula retinebat; electis duobus Fratribus duo paria epistolarum scripsit. Unam ad Patrem eiusdem monasterii, nomine Honoratum: alteram quoque eius proprio nomini editam transmisit, deprecans, ut rediret: quod si differret, sciret se ante tribunal Christi, et pro desolatione loci praedicti, et pro Fratrum dispersione secum caussas esse dicturum. Quarum exemplaria litterarum dignum fuerat huic libello inseri, si possent aliquatenus reperiri. [9] Igitur inuitum eum ac flentem, quod non meruerit uitam suam in illa, quam arripuerat, subiectione finire; ad solum patrium reduxere: regressusque patriam ac ciues omnes aduentus sui gratia reddidit laetiores. Ingressus itaque monasterium, comperit districtionem regulae, quam docuerat, minime seruari. Tum uero quasi rudis et adhuc nouelli monasterii instituta denuo reformans, tandem aliquando ad statum pristinum rei ordinem reuocauit. Nam quantum definitionis nostrae iudicium penetrat, non inferior iudicandus est AEgyptiaco illo, de quo quidam scriptor eximius Cassianus in eisdem libellis, quos de hominum uitiis, naturisque eorum, atque remediis disseruit, Pinufium quemdam refert Presbyterum et Abbatem; qui cum in illis locis omnium praecipuus haberetur; et ob hoc humilitatis uirtutem minime posset excolere, clam, subiectionis desiderio, fugiens de monasterio, quod ipse fundauerat, ac seculari ueste assumpta Tabennensyotarum monasterium fertur petisse, quod sciebat cunctis esse districtius: et multis lacrymis ac precibus petens, tandem ut susciperetur obtinuit: cumque a suis per diuersa discipulis quaereretur, a quodam, simili modo eum uisum refert, qui de AEgypti partibus uenerat: qui et hic pro humilitate officii, quod gerebat, atque habitus sui uilitate agnosci uix potuit: et ipsum operis laborem, quod gerebat, commemorat; nam sarculo, inquit, incuruus deorsum, laxabat oleribus terram, ac stercus propriis humeris aduectans, eorum radicibus ingerebat. Denique Pinuphius a quo uisus fuerat Fratre, inuitus ad suum coenobium reuocatus est. [10] Sed redeundum est nobis ad ordinem coepti operis, quia rectius iudicamus proprio sermone, prout sufficit tenuitas ingenii nostri, proprii Patroni disserere laudem, quam de aliorum uirtutibus, aliorumque scriptis texere uolumen operis nostri; quia quamlibet simus idiotae, omnique ex parte scientiae paupertate constricti, ut tam ardua, et in fastigium sublime porrecta, pro rerum magnitudine assequi nequeamus, uerum ea ita nos aliquatenus posse explicare confidimus, si intercessionibus ipsius ad nos quoque ille, qui per Isaiam prolatus est sermo Domini dirigatur: Ego ante te ibo, et potentes terrae humiliabo, et portas aereas conteram, et uectes ferreos cōfringam, et aperiam tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut nos quoque uerbum Domini praecedens, primum potentes terrae humiliet, id est, noxias passiones, dominationem sibi tyrannicam ac saeuissimam in nostro mortali corpore uendicantes; easque faciat indagini, expositionique nostrae succumbere; et ita nobis ignorantiae portas effringens, ac uitiorum uectes, excludentes nos a uera scientia, conterens, ad secretorum arcana perducat. [11] Igitur cum, ut diximus, se primitus in deserto Thornodorensi condidisset, paucis adhuc secum cōmorantibus nimiam aquae penuriam patiebatur. Sed inquirentibus Fratribus, nuntiatur puteus in eodem loco esse antiquitus immani profunditate constructus: quem incuria uulgaris, et temporum prolixitas, lapidum obrui permiserat densitate; ubi etiam pessimus serpens basiliscus habitabat. Quod cum beato uiro fuisset compertum, non tam suae necessitatis obtentu, quam Fratrum, quos ibidem congregare cupiebat, cura sollicitus: fidei arma concutiens, ad locum pergit, psallentibus cunctis, et nihil aliud, quam solam beati uiri mortem expectantibus. Interea Ioannes descendens in puteum, oratione completa, assumptoque rastro, primus terrae fossor accessit. Hinc hortatur uniuersos; quo omnes adueniunt: et operantibus ipsis putei immanitas aperitur. Ibi itaque inuenitur serpens praedictus diuini nominis inuocatione peremptus. Uicerunt suffragia orationum, letalia uenena serpentis. Tum eiecto serpente, ac puteo mundato, ibi usque in hodiernum diem copia aquae cognoscitur emanare. [12] Regressus ergo, ut superius diximus, ad praefatum locum, studuit denuo salubria monita sub regulari tenore, quem B. Macarius AEgyptiorum indidit monachis, ministrare, atque educatam in melius plebem ad caelestia gaudia prouocare; annuente sibi monacho, Filomero nomine, omni sanctitati, et religioni dedito: cuius fultus auxilio, caeleste praeconium tam monachis, quam populo annuens, absque dilatione conferebat. Per idem tempus mater eius comperiens desiderabilem aduentum uenerabilis filii, ad eum uenire properat; ut tam diu aspectum eius a se segregatum, tandem ouans cerneret, suisque uotis satisfaceret. Arrepto itaque itinere ad eum, eo in loco quo uir Dei positus erat, aduenit, ac ministrorum deposcit affectum, ut agerent, qualiter desideratam diu prolem suis obtutibus contemplari meruisset. Hoc ille audito abnuit, matrisque affectui fauere recusauit, reminiscens illud: Qui non reliquerit patrem, aut matrem, non est me dignus. Sed tamen ne fidem matris, quam in Christi amore et timore fixam nouerat, temere contemnendo perturbaret, transiens ante eam, parumper obtutibus eius apparuit, ut et desiderium matris satiaret, et uigorem religionis ob blandimenta matris non molliret. Hortatur namque eam per ministros aciem animae medicinali mandatorum Dei obseruatione polire, ut se possent in uisione intueri pacis: quia deinceps numquam se uisurā eum in praesenti uita sciret. [13] Alio quoque tempore, cum monachi sanctorum Patrum AEgyptiorum instituta sequi cupientes, quae sanciunt, monachum iugi manuum operatione, et contritione non modo corporis sed etiam cordis adhibita, perfectae castimoniae puritate exerceri; hoc monachi mandatum, quasi caelitus delatum seruabant. Itaque loci usus, et necessitas exigebat, ut siluam, quae illi monasterio adiacet, infesta stirpatione purgare deberent. Quod laboris opus summo conamine et maxima cum intentione agentes; quadam die, ignoro quinam, contigit casus, ut ad monasterium regressi, secures suas omnes in operis coepti loco relinquerēt. Ueniens interea quidam ex loci ipsius incolis, absentibus Fratribus, omnium secures furti scelere deportauit. Fratres autem regressi damni deceptionem Patri nūtiant. Tum ille, Orationi, inquit, lectionique uacate, donec ego Domino iuuante damnum commune ubicumque requiram. Egressus autem ad locum pergit. Tum oratione illo suo more completa, dum in animo uolueret cur hoc Deus famulis suis fieri permisisset, uidit eminus rapidissimo cursu hominem ad se uenientem, qui hoc scelus admiserat: dumque hic accelerat, ille paullulum remoratur. Breui adiunctus continuo ad pedes eius aduoluitur, et crimen quod commiserat, confitetur; et nullam se arripere potuisse retulit copiam euadendi, nisi damnum seruorum Dei omnimodis reformaret: pariterque ueniam precabatur sceleris admissi. Tum B. Ioannes miseratione commotus non solum ueniam, uerum etiam eulogias cum benedictione largitus est. [14] Absurdum namque est illarum insignia praeterire uirtutum, quarum, ut confido, gratia decoratus, hanc gloriam consecutus sit. Quae, inquantum interrogari potuit, non tam fuco iactātiae quā aedificationis studio, proprio sermone narrauit. Ad castrum cui Sine-muro nomen est, casu aduenerat, ibi eadem nocte mansurus: dumq; de ecclesia reuerteretur, ubi fuerat orationis studio profectus, die iam digresso, nocte, ut ita dixerim, iam ingressa, quaedam in eum irruit mulier, et internis sensibus et pudoris ornamento captiua, imo decepta; suadens atque ambiens, ut secum secretius ruris abdita penetraret, quo facilius eum illecebris sceleribusque suis diabolus et mulier inclinaret. Qua uir Deo plenus diaboli arte comperta, respuens atque renitens, cursim aufugisse refertur. Tum illa conscientiae pudorisque reatu confusa, et tempestate conscientiae suae furoreque sedato, tandem aliquando in se reuersa ad diuersorium redit. Quaerebat autem Ioannes, quatenus occultare posset dimicationis suae uictoriam. Sed quae per famulos suos Christus operatur, quamquam ea summo nisu celare contendant, uelint nolint, cuncta produntur. [15] Agrestius quidam Magnimontensium partium ciuis, uir bonis moribus, cum ad monasterium S. Ioannis, flagitandae benedictionis obtentu, die Dominico aduenisset, expectans atque ambiens, ut ab ore Ioannis corpus consecratum Christi mereretur accipere; et ille, ut sibi moris erat, secretius Missarum uoluisset solennia celebrare; Egredere, inquit Ioannes, Agresti foras: dum modo secretius, ut monasterii utilitas poscit, secreta mysteria peragamus. Illo rogante ne respueretur, quippe qui huius rei gratia maxime aduenisset; Non ideo, inquit Ioannes, haec facimus, quod execrari uelimus tuae caritatis praesentiam; sed ne uideamur sanctorum Patrum irrita praecepta facere; neue praesumamus regularem laxare censuram. Tandem egressus est, uictus uel ratione uel precibus. Tunc indignatione commotus, blasphemare ausus est, cur ei non licuerit interesse, dum a sancto uiro sunt sancta mysteria celebrata. Insecuta igitur nocte cum se sopori dedisset, ante locum strati conspicit per uisum stare Ioannem laeta facie, uultu sereno, et gemmam Eucharistiae dextra ferentem: Cerne, inquit Ioannes, Agresti, quia si hesterno die blasphemare distulisses, licet corporaliter non accepisses, tibi tamen spiritualiter largiretur: at uero nunc, quia blasphemare praesumpsisti, spiritualiter tibi denegabitur. Et uisio ab oculis eius elapsa est. Euigilans autem, culpam reatus sui cognoscit: cumque mundo fuisset redditus dies, regressus corde compuncto, consternatusque diuino metu ueniam precabatur. Ne quis hoc fabulosum putet esse, quod dicimus, referente uiro uenerabili Agrippino Diacono, ipsius Agrestii filio, cognouimus. [16] Alio quoque tempore Clari cuiusdam seruus ad monasterium S. Ioannis culpa compellente confugit; (quam culpam minime nobis iustum uidetur euoluere, ne tragoediam magis, quam historiam texere uideamur) ibique paucis diebus delitescens, deprecabatur, ut ad Clarum Sanctus epistolam Ioannes transmitteret rogatoriam; quatenus donata culpa ad domini seruitium reuerteretur seruus excusatus. Tum uero B. Ioannes misericordiae, et pietatis intuitu epistolam scripsit. Quae cum fuisset ad Clarum delata, rei ordinem, ob quam fuerat missa, a portitore requirit. Agnoscit ob hoc esse transmissam, ne seruus suus a dominicae seruitutis officio diutius esse uideretur exceptus. Quam epistolam manibus comprehensam non solum eam relegere dedignatur; uerum etiam de sicco gutture exscreationes sine ulla phlegmatis interpolatione protractae, supra ipsius epistolae signacula iaciuntur. Huius ergo temeritatis ausum ultio diuina subsequitur; nam ex eo die quo haec sunt acta, annis integris nouem in os eius non solum aliquid panis, sed nec ipsius quidem Eucharistiae usquam potuit sanctificatio intromitti; uixque, ut ita dicam, aliquid tenuissimi liquoris potuit degustari. [17] Igitur affectat animus enarrare, quanta in Ioanne usque ad obitum eius effugandorum daemonum gratia perdurauit, si a nobis aliquatenus exequi complectique queant. Clarissimus etiam tunc erat Nicasius, uir ferocis ingenii, cui etiam Aualensis oppidi regendae Reipublicae fuerat cura commissa. Huius Nicasii seruus cum a daemone obsessus dolendo cruciaretur exitu, ad monasterium S. Ioannis captus catenatusque adducitur, spe recuperandae salutis. Qui cum fuisset S. Ioannis obtutibus praesentatus, deprecantibus cunctis, ut solitam erga insanum purgationis curam impenderet, saeuire miser ac fremere dentibus coepit, ac rabidiores insonare sermones: flammarum quoque inuisibilium undique incumbentibus globis exuritur: et huc illucque rotari miserum cerneres; et cum ingenti uociferatione clamare, se diutius non posse tolerare, si Ioannes propius accessisset. Interea daemoniacum ad se secretius iubet exhiberi, et celeri purgatione sanatum, secum paucis post diebus iussit habitare. Quo facto et obsessus recipit sanitatem, et seruus domino reformatur. [18] Nec dissimile huic fuit illud quod dicturus sum. Quidam de rusticioribus personis paruulum secum filium exhibens rogaturus aduenit, ut per orationem S. Ioannis paruulo sanitas redderetur, cui linguae usus, labiorumque officia negabantur: ita ut etiam amentem eum diabolus effecisset. Tunc Ioannes reniti coepit, dicens, suae non esse uirtutis, per quem Deus signum sanitatis ostenderet. Interea flens et eiulans pater tandem ut susciperetur emeruit. Transacto itaque aliquo temporis spatio, diuino purgatur auxilio. Tum puerulus quasi beneficium prosperitatis suae retribuere cupiens, prouolutus pedibus S. Ioannis, ut sanctorum Fratrum aggregaretur numero, ipsis supplicantibus impetrauit: ibi quoque Domino cupiens deseruire, ubi non modo corporis salutem, sed etiam animae incolumitatem fuerat consecutus. [19] Nam in Ioanne illud mirabile fuit, quod numquam obitu cuiusquam afflictus est, nec funere laetatus. Nihil in eo maleuolae uoluntatis fuit, nec bene posse defuit. Tranquilla potestas, mens modulo contenta suo, nec unquam turpi dedita lucro. Illecebras uicit corporeas, iocos, obscoenaque dicta uitauit: inuidus cuiquam fuit numquam: non ignarus, sed multis experimentis edoctus, quod hi sibi mores perpetuam spondent uenturam in secula uitam. [20] Sed de plurimis pauca dixisse sufficiat, quia cui pauca non sufficiunt ad credendum, plura non proderunt audiendo. Igitur libelli nostri paginula dum ueretur, ne a quibusdam sua prolixitate fastidiose suscipiatur, finem iam postulat. Sane in huius uolumine libelli tam prioris, quam subsequentis praemonitum uolumus esse lectorem, ut res potius, quam uerba perpendat, et quamlibet sit sensus styli soloecismorum disparsione uariatus, ne nobis in aliquo succenseatur exposco. LIBER II [1] Reuoluenti iterum mihi ac saepius prioris libelli corpusculum, superuenit Karissimus noster Laetus Diaconus: ad cuius ingressum ualde gauisus, consalutatisque nobis officiosissime paullulum consedimus. Tum percunctari a me coepit quasi ignarus, quidnam a me operis in cellula ageretur. At ubi ex responsione nostra hoc nobis reperit laboris, quod superius dixi, multo laetior redditus, atque exosculans mihi caput; Cum te, inquit, legentem dudum, Frater, audissem, sensim ad conscientiam meam tacitis cogitationibus meis recurrebam, utrumnam, quae de Ioannis uirtutibus noueram, in praesenti uolumine teneres inserta. Sed quia tibi forsitan minime nota sunt, me quaeso, explicante conscribas. In hunc sermonem uterque paullulum conticuimus. Me tamen poscente, tandem ita exorsus est. [2] Quadam die extitit caussa, qua ad Secundinum Patricium epistolam S. Ioannis pro quodam pauperculo deferebam. Quam epistolam Secundinus Patricius manibus comprehensam, ut cognouit cuius caussae obtentu delata fuerat, pedibus conculcandam proiecit; mihique minas conabatur intentare, ac tumenti ceruice rabidos intonare sermones, scabellum pede ferire, palmaque collidere femur. Uere tibi fateor, quia uidi hominem insanire. At ego nec in totum Euangelici immemor praecepti, excusso puluere de pedibus meis, abscessi. Continuoque pauore nimio ac tremore Secundinus concutitur, ac tenebrosa quodammodo noctis caligine circumdatur: et uelut undique praeacutis esset sudibus circumactus, ita totum in diuersis modis, partibusque corpus illius cerneres contorqueri. Obstupesco rei miraculum. Quam cito commutati artus in usum alium transierunt! Ita ut qui dudum nimio iactantiae furore succensus, scabellum pede feriebat, femurque palma illiserat, iam, ut credo confidoque, Angelo ingruente exterritus, imo nimio tremore contortus, intellexit se ob S. Ioannis epistolae contemptum ista perferre. Itaque per internuntios fidos ueniam precabatur, omnimodis se S. Ioannis iussionibus praebiturum asserens famulatum: uniuersa quoque quae iusserat, statim decreuit esse complenda, tantum ut pro se Dominum precaretur. Quo facto et ille recepit sospitatem, et hic quod rogauerat impetrauit. [3] At ego, inquam, Laete, licet a te ista audiam, libenterque suscipiam; illius tamen uirtutis magnitudinem ut referas quaeso, quam ipse, ut asserunt, persensisti. Ita, inquit Laetus, plane faciam. Lue illa, quam utinam nesciretis, nostros irato Deo populos, patriamque uastante, dum de Parisius, ubi tunc temporis dominabatur, reuerterer; huius me morbi sensi contagione comprehensum. At cum ulceris ipsius grauamine oppressus uix ad domum propriam peruenissem; ibiq; praeualescente incōmodo pene iacerem exanimis, ac tristi moerentis familiae frequentarer officio, materque mea propriis sibi unguibus faciem genasque decerperet, miseram se clamās; nullā sibi post obitū meum spem uitae dicebat remāsuram esse, uel exiguam portionem. At ego cupiens eam consolari, euasurum me esse dicebam; tantum si mihi de puteo monasterii S. Ioannis aqua fuisset bibituro exhibita. Cumq; aduecta fuisset aqua, quae erat S. Ioannis benedictione cōdita, ubi ebibi, tāquā si in me celerrima sanitas fuisset ingressa, ita, quod mihi antea raro contingebat, in somno quieui. Cumque euigilassem, ulcus illud, cuius tabo diuturno grauamine laborabam, crepuisse persensi. Ita sensim paullatimque cum officiis suis coeperunt membra uiuescere; donec confirmatis gressibus tam orationibus B. Ioannis, quam Domino auxiliante surrexi. [4] Nec dissimile huic fuit illud, quod sum referre paratus. Nam tempore, quo Franci postposita Republica, sublatoque Imperii iure, propria dominabātur potestate; Theodebertus filius Theoderici, Clodouei quondam filii, Italiae claustris disruptis, bellum Ausoniis intulit. Qui celerrime reuersus, dimisso Duce, cui summam bellorum commiserat, nomine Bucelleno; alium etiam nomine Mumulenum, in auxilium ei direxit, et sic ad propria repedauit. Latere neminem suspicor, qualis quantusque pestifer morbus illis diebus late longeque populos patriamue depopulatus sit. Huius morbi infestatione germanus meus Fidamiolus, quem tu, Frater, optime nosti, longo iam tempore quartano tabescebat incommodo. At cum mihi compertum esset, eum absque ulla spe uitae iacere praemortuum, continuo ad notum recurrens praesidium, non aliter ad Ioannem, quam ad caelestia praesidia, pro re peritura iam iamque festinaui deuotus: statimque Eulogiarum munus acceptum, sane lautissimum, unum paximatium, et quinque pomula noctu transcurrens languido deportabam. Dumque adhuc procul abessem non tam meum, quam sanitatis suae aduentum sensit aegrotus, ac percunctari a circumstantibus coepit, ubi essem: meoque me nomine uocans, paximatium illud, quod deferebam, quasi praesentem aspiceret, deposcebat. Paullo post ego ueniens, plangentis sum turbae exceptus officio. Atque ita ingressus domum, in qua aeger iacebat, ut et uidi germanum meum iam iamque praecipitanter rapi in mortem; in apertos singultus, lacrymasque prorumpens, munus illud, quod exhibueram, protuli. Igitur tres particulas benedicti panis, uini infusione madefactas, in os illius ipse inserui: statimque corroboratis artubus, in stratum resedit, ac respirauit. Deinde paullatim huius edulii perceptione corroborari, atque ad usum suum coeperunt membra reuerti; donec incolumitati pristinae redditus, turba omni inspectante surrexit. [5] Nam nec hoc praetereundum uidetur, quod amico suo, imo parenti, ualetudine periclitanti huius morbi, cuius se nouerat aegritudine laborasse, partem illius muneris, per quod sanus effectus fuerat; similem sibi efficere cupiens, detulit. Quo et ipse accepto, prosperitati nuper amissae restituitur. Nam et harum eulogiarum munuscula, S. Ioannis benedictione sanctificata, crebras super infirmantes egere sanitates. [6] Cumque solito per saltum, more athletarum antiquorum, oratione et ieiuniis exerceretur, reperit quemdam pauperem seminudum necessaria alimenta, fructusque, quos saltus gignere solet, omni studio inuestigare, ut carnis famem potuisset cibo superare. Illo inquirente, quid quaereret, illatam miseriam oris confessione deprompsit. At ille, Utinam te, inquit, sola carnis fames urgeret, et non fames, uel sitis animae, quae omni sine dape manet, cruciaret! Aut certe si ea te pauperies, de qua Dominus praecinens dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, possideret, nulla dapum copia indigeres. Sed dabo quocumque potero modo consilium, ut spem non perdas. Multi enim ex insperato temporis usu euaserunt. Pone in Domino spem tuam, et ipse te enutriet: et arripe laboris studium, iuxta Apostolum, quod bonum est, ut habeas, unde tuo usui, et egeno praebeas necessaria; factoque in pectore eius crucis signo, ire ad propria imperat. Ille imperio uiri Dei obtemperans, tantam copiam laboris suscepit, ut nequaquam deinceps, quae ei necessaria erant defuissent. [7] Quodam etiam tempore loca circumadiacentia ualida fames torquebat, ita uehemens, ut nec spes uiuendi plerisque foret. Cum ergo ad uirum Dei ob alimonias quaerendas properarent, ille prophetici praeconii dictum ante oculos ferens, quo ait: Frange esurienti panem tuum, et omni petenti te tribue, quoscumque aduenire cerneret, necessaria ministrabat. Et cum iam undique egentium plebs crebrius adueniret, illeque assuetum opus impenderet, omnibus ministrans; unus ministrorum ad eum accedens, ait se tantam farris copiam non habere, quantam egentium cohortes poscebant. Ille gemens poposcit uas segregari ad subleuandam petentium pauperum indigentiam: moxque ad imperium pii Patris uas farcitur, capiens plus fere modios quinquies quinos; ut cetera uero ad usus Fratrum proficerent. Cum ergo turba egentium per aliquod temporis spatium ex eo uase aleretur; euenit, ut quidam iuxta morem sibi dari necessaria posceret: ille mensuram consuetam dari iubet egenti. Tum minister, Nequaquam, inquit, uel parum in uase remansit, sed totum imperiis tuis pauperibus est erogatum. Quo audito oculos ad caelum attollit, genuque flexo largitorem omnium Deum implorat: peractaque oratione ministro iubet: Uade, inquit, cum fidei adminiculo, defer alimenta egeno. Pergens minister reperit uas plenum: sumptaque mensura, pauperi tribuit: deinde Patri nuntianda credit: sed ille silentium esse imperat; ne elationis macula cumulum gratiae tollat. [8] Uir quidam nobili intentione praeuentus, Sequanus nomine, comperta fama famuli Dei Ioannis in obseruatione priorum Patrum, quam et ipse flagranti sitiebat amore, quadam nocte a partibus Magnimontensium inter densa tenebrarum adueniens, basilicam latenter introiit, communem Dominum orationibus pulsans. Quod diuinitus uiro Dei reuelatum est: citoque ministro imperat, ut concito gradu pergat, tactoque signo sodales excitet; quia Frater communis Sequanus abscondite fores ecclesiae penetrans, Dominum orationibus pulsat. Quod ita esse citissima est inuentione compertum, et uenerando famulo Dei perplurimum ardentissima Fratrum caritas officium debitum hospitalitatis persoluit. [9] Quanta quamque sublimia miraculorum Domini in Sanctis suis redoleant exempla; finibus Ecclesiae in orbe terrarum diffusae personuit, atque elucubrata luce ueritatis fidelibus notum est. Cum eo in tempore segetes annua maturitate confectae, ad praecidendum in supradicto coenobio fuissent paratae, concio Fratrum ad segetem praecidendam cateruatim properauit: opusque per totius diei metas peractum, aduentus tetrae noctis prohibuit. Cumque omnes ad coenobium remeassent, imperio seniorum, unus e Fratribus, Claudius nomine, ad frugem custodiendam remansit. Qui cum somnum caperet, atque intempesta nocte euigilans, mentis ardorem ad caelum tolleret, iuxta illud, Ego enim dormio, et cor meum uigilat; coepit cogitare, ne fessi artus sodalium nimio indulgerent sopori; neglectoque orationis usu, in aurorae aduentum consuetum officii usum differrent. Cumque hoc anxio animo uolueret, uidit subito caelos apertos, et micantem globum totum lustrare mundum: moxque dum mirandi facti mens pauefacta pulsaretur euentu, aliger gallus solitam uocem attollens, mundo uenturam lucem nuntiauit: signoque tacto omnis concio Fratrum ad orationem, cantusque peragendos, ecclesiam penetrauit. Ouans ille postquam lux dedita mundo fuit, Patri de industria quid uiderit nuntiauit. Ille ne forte stimulo elationis Frater corruptus mentem pollueret; increpans ait: Nequaquam talia te corde tumido uidisse praesumas narrare. Quid enim? Num fas est, ut homo sub fragilitate positus, et contagione peccatorum maculatus, audeat de contemplatione caelesti gloriari? [10] Quanto iam honore ac ueneratione Regum Francorum, atque nobilium fulciretur uirorum, ambigit nemo, qui beneficia a praedictis Regibus praestita, per praecepta chartarum, quae usque nunc in publicis archiuis praedicti condita sunt monasterii relegere cupit. Inerat in eo, ut opinor, et uere dicam, omnium uirtutum fragrantia, corporis castigatio: ieiunia, et orationes, aeque ut iuuenili aetate tulerat, eo modo et senili portabat; exemplo subditos edocens, ut gastrimargiae, id est, gulae, philargyriae, id est, auaritiae, cenodoxiae, id est, superbiae, uitia maxima, per quae compererat Adam in Paradiso deceptum, omnimodis cauerent; ne simili modo, sicut Adam his tribus uitiis delapsus, atque a gaudiis Paradisi segregatus et deiectus est, simili modo imitatores eius dum uentris ingluuiei gulae obediendo succumbunt, dum elationis stimulo imbecillitate animi perturbantur, dum superbiae malo animae Deo dicatae uulnerantur; a consortio iustorum abscissae, et omni gaudio perpetuae lucis priuatae aeterno cruciatu damnarentur. Ipse uero ieiuniis et uigiliis uacans, omnibus illecebris elisis, pullulantibus uirtutibus fauebat; animiq; uigore corporis uoluptates prohibuit; utpote ignitus illius ignis amore, de quo Dominus ait: Ignem ueni mittere in terram; et quid uolo, nisi ut ardeat? Ut omnium uirtutum fructus attraheret, hoc uerbum semper corde et ore proferebat: Concupiuit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. Et iterum: Ideo dilexi mandata tua super aurum, et topazion. Et Fratres cohortans, uultu hilari, laeta facie monebat, dicens: Uenite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro: praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei. Uenite, adoremus, et procidamus ante Dominum, et ploremus ante Deum, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. Opere piissimo corde et corpore Deo uacans, memor erat S. Paulū praecepisse, ut si quis non laborasset, nec manducaret. Et requirens instituta sanctorum Patrum, inter multas collationes praecipue S. Isaac Abbatis Scythae doctrinam meditabatur, pro Christi dilectione se coarctans, et crucem Domini nostri Iesu Christi non erubescens, sed portans, semperque habens. hic Beatus profundae humilitatis inconcussa fundamina ab omni lubricae impulsionis incursu animum inhibuit; et ita paullatim ex contemplatione diuina ac spirituali intuitu meruit sublimari. [11] Sollicitudinem rerum carnalium praeter certas necessitates generaliter abscidit, et nullius negotii caussaeue non solum curam, sed nec memoriam quidem penitus admisit. Detractiones, uaniloquia, seu multiloquia, et scurrilitates, pariter amputauit: summoque conamine satagebat, ut his imbuerentur disciplinis, in quibus ipse ab ineunte aetate exercitatus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec uero quamquam fatiscentibus artubus, a praedicationis cessabat officio: quin ea quibus discipuli erudirentur infatigabiliter, ac salubriter praedicaret. [12] Obiit ergo circiter centum uiginti annorum, quinto Kalendas Februarii; plenus aetate corporis, et decore religionis: non oculis caligauit, non damna dentium sensit, memoriae uigorem tenaciter retinens. Et ut in plerisque fieri solet, nequaquam aetas decrepita, omisso largitatis usu, auaritiae unquam succubuit, sed omnibus rebus bonis, quibus aetas iuuenilis succubuerat, aeque et senectus pollebat. Sepultusque est haud procul a coenobio infra terminos monasterii, loco, quem ipse praedixerat. Ubi ad ostensionem praecellentissimi meriti sui, corporalibus, ac spiritualibus quotidie coruscat miraculis, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat cum Patre, et Spiritu sancto per infinita secula seculorum, Amen.