Vir per cuncta praedicandus Iohannes, nullique suo tempore secundus, ortus sub territorio lingonice urbis, nobilitatem generis, nobilitate adornauit mentis. Eadem quippe humo editus eundem moriendo sepultus, qui etiam, generosissimis parentibus, est procreatus. Pater eius Hilarius nomine, mater uero Quieta uocitata est. Quorum animos, cultus religionis catenatos, atque sub omni deuotione christiani timoris, innexos tenebat. Quique etiam, inter ipsa primordii rudimenta, tam in pueritia, quamque in adulescentia, sub christiani cultu uigoris atque religionis, a parentibus alitus, atque nutritus est. Qui cum adhuc in domo parentum, indole aetatis frueretur, non lasciuiam sectabatur, sed sanctorum uestigia sequebatur. Non se cibis delicatioribus, aut quibusque delectamentis, passus est resolui, ut illa aetas solet. Meditabatur autem in puerili aetate, quod postea cum in robur uirile migrasset, deuotus impleuit. Litteris namque, ad prime eruditus est. Sed quam fuerit memorie singularis capax, quamue erga condiscipulos suos beniuolentia usus sit, non est nostrae facultatis euoluere. Igitur cum fuisset annorum ci[r]citer uiginti, et ad secretiora eum loca nullatenus parentum tam affectus amoris quam grauitas senectutis penetrare permitteret, ipse tandem abrubtis omnibus retinaculis, ad Christum se contulit. Sic igitur in remoto uille propriis manibus sibi cellam summo labore edificauit, oratoriumque construxit, atque illic adhibitis secum duobus tantum pueris, soli Deo uacabat. Denique idem uenerandus uir, cultuque religionis imitandus, preuentus gratia et misericordia Dei, diuinis sublimatus uirtutibus, et in preceptis dominicis recto tramite gradiens, non solum in celesti regione perpetuo ditatus est munere, uerum et in presenti, ob multorum aedificationem, longeuo floruit tempore. Adeo, ut a tempore Valentiniani cesaris, atque Martiani imperatoris, qui post Theodosium iuniorem monarchiae dignitatem obtinuit, usque ad tempora Iustiniani augusti permanserit. Quo etiam tempore, franci cum Chlodoueo rege, post posita republica, militari manu terminos romanorum irrumpentes, Galliam inuaserunt. Sicque, usque in tempora Theoderici perdurauit. Nam quando sacris artius se mancipauit documentis, Gallias sub imperii iure, Iohannes consul regebat. Siquidem cum ad perfectiora Christi miles animum tenderet, et huc, atque illuc, ad sanctorum exempla imitanda, spiritu feruenti sue religionis frena laxaret, in deserto quod sub axe lingonico iacet, et a castro cui Tharnodero nomen est triginta fere milibus distat, praedictis secum pueris comitantibus novus se condidit hospes ubi primum in parvo quidem tugurio coepit habitare. Hinc paullo post confluentibus e diversis partibus hominum turbis dux ipse coelestis militiae collocatur. Jam vero inibi Monasterio fidei firmitate constructo, regulae instituta Patrumque exempla quorum ipse exstabat imitator, rudi et novello adhuc Monasterio deesse non patitur. Deinde studio perfectionis accensus, laborem itineris subit intrepidus, animo ferventi Monasteria circuire disponens, nec longo terrarum spatio, nec praesentibus immanitatum periculis qui erat fidei igneus torrens, aliquatenus potuit deterreri. Itaque Monasteriis Galliae visitatis degustataque luminis veritate et spiritalia condere cupiens mella, velut apis prudentissima divinae gratiae flosculos decerpebat, et intra pectoris sui conclavim reconditos ad summae sanctitatis dulcedinem atque perfectionis culmen enitebatur Chtisto sibi in omnibus propitio ; qui in cordis ejus requiescebat cubiculo. Praeterea cum ut diximus se primitus in deserto Tarnoderensi condidisset, paucis adhuc secum commorantibus nimiam aquae penuriam patiebantur. Sed inquirentibus Fratribus nunciatur puteus in eodem esse loco antiquitus immani profunditate constructus, quem incuria vulgaris et temporum prolixitas lapidum obrui permiserat densitate ubi etiam pessimus serpens basiliscus habitabat. Quod cum beato viro fuisset compertum non tam suae necessitatis obtentu quam Fratrum quos ibidem congregare cupiebat cura sollicitus, fidei arma concutiens ad locum pergit pallentibus cunctis et nihil aliud quam solam viri mortem expectantibus. Interea Johannes descendens in puteum oratione completa, assumptoque rastro primus terrae fossor accessit hinc hortatur universos quo omnes adveniunt. Etenim operantibus ipsis putei immanitas aperitur. Ibi itaque invenitur serpens praedictus Divini nominis invocatione peremptus. Vicerunt suffragia orationum letalia venena serpentis. Tum ejecto serpente ac puteo mundato ibi usque in hodiernum diem copia aqua cognoscitur emanare. Hic illius opificis sunt opera qui filios israël ab ignitis liberavit serpentibus et aquam de petra sterili produxit eis sitientibus. Operae pretium ducimus, si summam ejus humilitatem sub compendio tangamus. Superna namque favente clementia crescente cum omni bono in suo Coenobio Monachorum caterva, coepit anxio corde pensare quid melius foret, quidve salubrius mercedis cumulo obveniret, si plebi dominando praesset aut subjectus aliis obediendo sub obtentu religionis proficeret. Fuit tandem consilii melius esse ub vinculo mortificationis se subdere quam aliis imperando dominari. Denique hujus religionis gratia capessensae, duobus secum comitantibus Fratribus densissimas noctis tenebras captans aufugit. Hinc iterum in insulam marinam qui Lirinum nuncupatur Monastetium petiit ubi tunc temporis et nunc usque districtio regularis et Patrum Sanctorum instituta inviolata perdurant ubi cum fuisset exceptus humilitatis causa sui reticuit propositi dignitatem. Cumque ibidem anno et sex fere mensibus delitescens per universam patriam quaereretur a quodam tandem visus est qui de Galiae partibus commearat quo tamen vix potuit pro sui habitus humilitate cognosci. Cumque eum intuens super agnitione ejus diutissima fuisset haesitatione detentus propius tandem accedens et non solum vultum, sed etiam vocis sonum diligenter explorans, at ad pedes concitus proruens, Nonne inquit, hic est venerabilis Iohannes qui praelationem honorum fugiens ad haec loca pervenit ? Primum quidem super hoc stuporem videntibus summum incussit post vero miraculo sunt majore perculsi cum ejus nomen quod apud eos magna fuerat opinione compertum protinus prodidisset a quo universi Fratres prioris ignorantiae veniam postulant, quod videlicet eum inter juniores tanto tempore deputassent. Deinde jam ut decebat, in honore maximo coepit haberi quia verax est ille qui dixit civitatem supra montem statutam non posse abscondi, neque debere poni lucernam sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur domum Dei, lumen videant. Interea agnitor B. Iohannis ad propria regressus ineffabile gaudium de inventione ejus patriae reportavit qua Pontifex noster Gregorius relatione comperta qui tunc temporis Lingonicae Ecclesiae gubernacula retinebat, electis duobus Fratribus duo paria epistolarum scripsit, unam ad Patrem ejusdem Monasterii nomine Honoratum, alteram quoque ejus proprio nomini editam transmisit deprecans ut rediret. Quod si differret, sciret se ante tribunal Christi et pro desolatione loci praedicti et pro Fratrum dispersione secum causas est dicturum. Quarum exemplaria litteratum dignum fuerat huic libello inseri, si potuissent aliquatenus reperiri. Igitur invitum eum ac stentem quod non meruerit vitam suam in illa quam arripuerat subjectione finire ad solum patrium reduxere, regressusque, patriam ac cives omnes adventus sui grati reddidit laetiores. Ingressus itaque Monasterium comperit districtionem Regulae quam docuerat minime servari. Tum veio quasi rudis et adhuc novelli Monasterii inistituta demum reformans, tandem aliquando ad statum pristinum rei ordinem revocavit, reminiscens illud Apostoli : Filioli inquit, mei quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis, Studuit denuo ipse salubria dogmata sub regulari tenore quam B. Macarius aegyptiorum indidit Monachis ministrare atque educatam in melius plebem ad caelestia gaudia provocare annitente sibi Monacho, Filomero nomine omni sanctitati et religioni dedito cujus fultus auxilio coeleste praeconium tam Monachis, quam populo annuens absquc dilatione conferebat. Et quia totius bonitatis erat avidus suus laudabilis in cunctis testabatur affectus. Omnibus etenim juxta Apostolum omnia factus erat ut omnes lucrifaceret. Regulari proinde censura vigente cum Monachi Sanctorum Patrum Aegyptiorum instituta sequi cupientes quae sanciunt Monachum jugi manuum operatione et contritione non modo corporis sed etiam cordis adhibita perfectae castimoniae puritate exerceri, hoc Monachi mandatum quasi coelitus delatum servabant. Itaque loci usus et necessitas exigebat ut silvam quae illi Monasterio adjacet infesta stirpatione purgare deberent. Quod laboris opus summo conamine et maxima cum intentione agentes quadam die ignoto quisnam contigit casus ad Monasterium regressi secures suas omnes in operis coepti loco reliquerunt. Veniens interea quidam ex loci ipsius incolis absentibus Fratribus omnium secures furti scelere deportavit. Fratres autem regressi damni deceptionem Patri nuntiant. Tum ille Orationi inquit lectionique vacate donec ego Domino adjuvante damnum commune ubicumque requiram. Egressus autem ad locum pergit tum oratione illo suo more completa dum animo volueret cur hoc Deus famulis fieri suis permisisset vidit eminus rapidissimo cursu hominem ad se venientem qui hoc scelus admiserat. Dumque hic accelerat ille paullulum remoratur brevi adjunctus continuo ad pedes ejus advoluitur, et crimen quod commiserat confuetur, et nullam se arripere potuisse retulit copiam evadendi nisi damnum servorum Dei omnimodis reformaret pariterque veniam precabatur sceleris recens admissi. Tum B. Iohannes miseratione commotus non solum veniam verumetiam eulogias cum benedictione largitus est. Revera quia anchoram spei suae in Domino locaverat nil aliud quam misericordiam in suis actibus ostendebat, secundum quod Evangelium intonare noverat : Estote inquiens misericordes sicut et pater vester misericors est. Agrestius quidam Magnimontensium partium civis vir bonis moribus cum ad Monasterium S. Iohannis flagitandae benedictionis obtentu die Dominico advenisset, expectans atque ambiens ut ab ore Iohannis corpus consecratum Christi mercretur acciperc, et ille ut sibi moris erat secretius Missarum voluisset sollemnia celebrare : Egredere, inquit Iohannes Agresti, foras, dum modo secretius ut Monasterii utilitas poscit, sacra Mysteria peragamus. Illo rogante ne respueretur quippe qui hujus rei gratia maxime advenisset : Non ideo, inquit Iohannes haec facimus quod exsecrari velimus tuae caritatis praesentiam sed ne videamur Sanctorum Patrum irrita praecepta facere neve praesumamus regularem laxare censuram. Tandem egressus est victus vel ratione, vel precibus : tum indignatione commotus blasphemare ausus est cur ei non licuerit interesse dum a Sancto viro sunt sancta Mysteria celebrata. Insecuta igitur nocte cum se sopori dedisset ante locum strati conspicit per visum stare Iohannem laeta facie, vultu sereno, et gemmam Eucharistiae dextra ferentem. Cerne, inquit Iohannes, Agresti quia si hesterno blasphemare distulisses die, licet corporaliter non accepisses tibi tamen spiritaliter largiretur. At vero nunc quia blasphemare praesumpsisti spiritaliter tibi denegabitur. Et visio ab oculis ejus elapsa est. Evigilans autem culpam reatus sui cognoscit : cumque mundo fuisset redditus dies regressus corde compuncto consternatusque divino metu veniam precabatur. Quam Sanctus vir minime ut credimus denegavit sed insuper cum benedictione in pace dimisit. Et nequis hoc fabulosum putet esse quod dicimus, referente viro venerabili Agripino diacono ipsius Agrestii filio cognovimus. Multigena itaque Sanctitate hunc praeditum virum sine dissidentia praedicamus qui tantam apud Deum promeruit gratiam ut suam contemptori exhiberet spiraliter praesentiam. Quod nullo modo agere valuisset nisi sacrificium laudis in ara cordis Deo sollemniter immolans immolans, sanctae et individuae Trinitati quotidie devotam in mente sui praeparasset mansionem ut mereretur coelestem recipere benedictionem, implente Deo suam jamdudum pollicitam promissionem : Si quis inquit diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Summi sacerdotis Dei beati Iohannis patris nostri miracula cudere optimum duximus, sed quia pre magnitudine sui humanam excedunt memoriam, singula tangere nequimus. Cui inter cetera uirtutum insignia, tantam dominus gratiam contulit, ut usque ad terminum uite, in effugandis daemonibus potentissimus appareret. Qua propter silentio non est tegendum, de clarissimo uiro Nicasio ferocis ingenii, cui etiam Aualensis oppidi, regende rei publice fuerat cura commissa. Cuius seruus cum a demone obsessus dolendo cruciaretur exitu, ad monasterium sancti Iohannis captus catenatusque adducitur, spe recuperande salutis. Qui cum fuisset sancti Iohannis obtutibus presentatus, deprecantibus cunctis, ut solitam erga insanum purgationis curam inpenderet, seuire miser ac fremere dentibus coepit, ac rabidiores insonare sermones. Flammarum quoque inuisibilium undique incumbentibus globis exuritur, et huc illucque rotari miserum cerneres, et cum ingenti uociferatione clamare se diutius non posse tolerare, si Iohannes propius accessisset. Interea demoniacum ad se secretius iubet exhiberi, et celeri purgatione curatum, secum paucis post diebus, iussit habitare. Quo facto, et obsessus recepit sospitatem, et seruus domino reformatur. Ceterum quantis quibusque conspicuus extiterit uirtutibus, transcendit possibilitatem nostram infinitus numerus. Nam illud in eo mirabile fuit, quod numquam obitu cuiusquam afflictus est, nec funere laetatus. Nichil in eo maliuolae uoluntatis fuit, nec bene posse defuit tranquilla potestas. Mens modulo contenta suo, nec umquam turpi dedita lucro. Illecebras uicit corporeas, iocos, obscenaque dicta uitauit. Inuidus cuiquam, fuit numquam. Non ignarus, sed multis experimentis edoctus, quod hi sibi mores, perpetuam spondent uenturam in secula uitam. Inerat in eo omnium uirtutum flagrantia, corporis castigatio. Ieiunia et orationes, aeque ut iuuenili aetate tulerat, eo modo et senili portabat. Exemplo subditos edocens, ut gastrimargiae id est gule, caenodoxiae id est elationis, arrogantie id est superbiae, uitia maxima per quae compererat Adam in paradiso deceptum, omnimodis cauerent. Semperque habens profunde humilitatis inconcussa fundamina, ab omni lubricae inpulsioni in cursu animum inhibuit. Et ita paulatim ex contemplatione diuina, ac spiritali intuitu, meruit sublimari. Sollicitudinem rerum carnalium, preter certas necessitates generaliter abscidit, et nullius negotii causeue, non solum curam, sed nec memoriam quidem penitus amisit. Detractationem, uaniloquia, et scurrilitates, pariter amputauit. Summoque conamine satagebat, ut his imbuerentur disciplinis, in quibus ipse abineunte aetate exercitatus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec uero quanquam fatiscentibus artubus a predicationis cessabat officio, quin ea quibus discipuli erudirentur, infatigabiliter ac salubriter predicaret. Denique imminente tempore, quo largitor omnium bonorum, inuitaret eum ad regna caelorum, res monasterii optime disponens, et cuncta sapienter ac karitatiue ordinans, migrauit ad dominum circiter centum uiginti annorum, V.to kalendas febroarii, plenus aetate corporis, et decore religionis. Non oculis caligauit, non damna dentium sensit. Memoriae uigorem, tenaciter retinens. Et ut in plerisque fieri solet, nequaquam aetas decrepita omisso largitatis usu, auaritiae umquam succubuit. Sed omnibus rebus bonis quibus aetas iuuenilis succubuerat, aeque et senectus pollebat. Sepultusque est haud procul a coenobio, infra terminos monasterii, loco quem ipse predixerat. Ubi ad ostensionem precellentissimi meriti sui, corporalibus ac spiritalibus cotidie coruscat miraculis, prestante domino nostro Hiesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et spiritu sancto, per infinita secula seculorum amen. LIBER MIRACULORUM S. JOANNIS ABBATIS REOMAENSIS Revolventi iterum mihi ac saepius prioris libelli corpusculum, surpervenit charissimus noster Laetus diaconus: ad cujus ingressum valde gavisus, consalutatisque nobis officiosissime paululum consedimus. Tum percunctari a me coepit, quasi ignarus, quidnam a me operis in cellula ageretur. At ubi ex responsione nostra hoc nobis reperit laboris quod superius dixi, multo laetior redditus, atque exosculans mihi caput: Cum te, inquit, legentem dudum, frater, audissem, sensim ad conscientiam meam tacitis cogitationibus meis recurrebam, utrumnam quae de Joannis virtutibus noveram, in praesenti volumine teneres inserta. Sed quia tibi forsitan minime nota sunt, me quaeso explicante conscribas. In hunc sermonem uterque paululum conticuimus, me tamen poscente, tandem ita exorsus est. Quadam die exstitit causa qua ad Secundinum patricium epistolam sancti Joannis pro quodam pauperculo deferebam; quam epistolam Secundinus patricius manibus comprehensam, ut cognovit cujus causae obtentu delata fuerat, pedibus conculcandam projecit, mihique minas conabatur intentare, ac tumenti cervice rabidos intonare sermones, scabellum pede ferire, palmaque collidere femur. Vere tibi fateor quia vidi hominem insanire. At ego nec in totum evangelici immemor praecepti, excusso pulvere de pedibus meis, abscessi. Continuoque pavore nimio Secundinus concutitur, ac tenebrosa quodammodo noctis caligine circumdatur; et velut undique praeacutis esset sudibus circumactus, ita totum in diversis modis partibusque corpus illius cerneres contorqueri. Obstupesco rei miraculum. Quam cito commutati artus in usum alium transierunt! ita ut qui dudum nimio jactantiae furore succensus scabellum pede feriebat, femurque palma illiserat, jam, ut credo confidoque, angelo ingruente exterritus, imo nimio tremore contortus, intellexit se ob sancti Joannis epistolae contemptum ista perferre. Itaque per internuntios fidos veniam precabatur, omnimodis se Joannis jussionibus praebiturum asserens famulatum: universa quoque quae jusserat statim decrevit esse complenda, tantum ut pro se Dominum precaretur. Quo facto et ille recepit sospitatem, et hic quod rogaverat impetravit. At ego, inquam, Laete, licet a te ista audiam libenterque suscipiam, illius tamen virtutis magnitudinem ut referas quaeso, quam ipse ut asserunt persensisti. Ita, inquit Laetus, plane faciam. Lue illa quam utinam nesciretis, nostros, irato Deo, populos patriamque vastante, dum de Parisiis, ubi tunc temporis dominabatur, reverterer, hujus me morbi sensi contagione comprehensum. At cum ulceris ipsius gravamine oppressus vix ad domum propriam pervenissem, ibique praevalescente incommodo pene jacerem exanimis, ac tristi moerentis familiae frequentarer officio, materque mea propriis sibi unguibus faciem genasque discerperet miseram se clamans, nullam sibi post obitum meum spem vitae dicebat remansuram esse, vel exiguam portionem. At ego cupiens eam consolari, evasurum me esse dicebam, tantum si mihi de puteo monasterii sancti Joannis aqua fuisset bibituro exhibita. Cumque advecta fuisset aqua, quae erat sancti Joannis benedictione condita, ubi ebibi, tanquam se in me celerrima sanitas fuisset ingressa, ita, quod mihi antea raro contingebat, in somno quievi. Cumque evigilassem, ulcus illud cujus tabo diuturno gravamine laborabam, crepuisse persensi. Ita sensim paulatimque cum officiis suis coeperunt membra virescere, donec confirmatis gressibus tam orationibus beati Joannis quam Domino auxiliante surrexi. Nec dissimile huic fuit illud quod sum referre paratus. Nam tempore quo Franci, postposita republica, sublatoque imperii jure, propria dominabantur potestate, Theodebertus filius Theoderici Clodovei quondam filii Italiae claustris disruptis bellum Ausoniis intulit. Qui celerrime reversus, dimisso duce cui summam bellorum commiserat, nomine Buccelleno, alium etiam nomine Mummolenum in auxilium ei direxit, et sic ad propria repedavit. Latere neminem suspicor qualis quantusque pestifer morbus illis diebus longe lateque populos patriamve depopulatus sit. Hujus morbi infestatione germanus meus Fidamiolus quem tu, frater, optime nosti, longo jam tempore quartano tabescebat incommodo. At cum mihi compertum esset eum absque ulla spe vitae jacere praemortuum, continuo ad notum recurrens praesidium, non aliter ad Joannem quam ad coelestia praesidia pro re peritura jam jamque festinavi devotus. Statimque eulogiarum munus acceptum sane lautissimum, unum paximacium et quinque pomula noctu transcurrens languido deportabam. Dumque adhuc procul abessem, non tam meum quam sanitatis suae adventum sensit aegrotus, ac percontari a circumstantibus coepit ubi essem, meoque nomine me vocans, paximacium illud quod deferebam, quasi praesentem aspiceret, deposcebat. Paulo post ego veniens plangentis turbae sum exceptus officio, atque ita ingressus domum in qua aeger jacebat, ut vidi germanum meum jamjamque praecipitanter rapi in mortem, in apertos singultus lacrymasque prorumpens, munus illud quod exhibueram protuli. Igitur tres particulas benedicti panis vini infusione madefactas in os illius ipse inserui, statimque corroboratis artubus in stratum resedit ac respiravit. Dein paulatim hujus edulii perceptione corroborari, atque ad usum suum coeperunt membra reverti, donec incolumitati pristinae redditus turba omni inspectante surrexit. Nam nec hoc praetereundum videtur, quod amico suo, imo parenti periclitanti valitudine hujus morbi cujus se noverat aegritudine laborasse, partem illius muneris per quod sanus effectus fuerat, similem sibi officere cupiens detulit. Quo et ipse accepto, prosperitati nuper amissae restituitur. Nam et harum eulogiarum munuscula sancti Joannis benedictione sanctificata crebras super infirmantes egere sanitates. Cumque solito per saltum more athletarum antiquorum oratione et jejuniis exerceretur; reperit quemdam pauperem seminudum necessaria alimenta fructusque quos saltus gignere solet, omni studio investigare, ut carnis famem potuisset cibo superare. Illo inquirente quid quaereret, illatam miseriam oris confessione deprompsit. At ille: Utinam te, inquit, sola carnis fames urgeret, et non fames vel sitis animae quae omni sine dape manet, cruciaret! Aut certe si ea te pauperies de qua Dominus praecinens dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum et : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur possideret, nulla dapum copia indigeres. Sed dabo quodcunque potero modo consilium, ut spem non perdas: Multi enim ex insperato temporis usu evaserunt. Pone in Domino spem tuam, et ipse enutriet te, et arripe laboris studium, juxta Apostolum, quod bonum est, ut habeas unde tuo usui et egentum praebeas necessaria. Factoque in pectore ejus crucis signo, ire ad propria imperat. Ille imperio viri Dei obtemperans, tantam copiam laboris suscepit, ut nequaquam deinceps quae ei necessaria erant, defuissent. Quodam etiam tempore loca circumadjacentia valida fames torquebat ita vehemens, ut nec spes vivendi plerisque foret. Cum ergo ad virum Dei ob alimonias quaerendas properarent, ille prophetici praeconii dictum ante oculos ferens quo ait: Frange esurienti panem et omni petenti te tribue, quoscunque advenire cerneret, necessaria ministrabat. Cumque jam egentum plebs crebrius adveniret, ille assuetum opus impendens, omnibus ministrabat. Tum unus e subditis ad Patrem accedens, ait se tantam farris copiam non habere, quantam egentum poscebant cohortes. Ille gemens poposcit vas segregari ad sublevandum pauperum petentium indigentiam ; moxque ad imperium pii Patris vas farcitur, capiens plus fere modios quam quinquies quinos; caetera vero ad usus fratrum proficerent. Cum ergo turba egentum per aliquod temporis spatium ex eo vase aleretur, evenit ut quidam juxta morem sibi dari necessaria posceret. Ille mensuram consuetam dari jubet egenti. Tum minister: Nequaquam, inquit, vel parum in vase remansit, sed totum imperiis tuis pauperibus est erogatum. Quo audito oculos ad coelum attollit, genuque flexo largitorem omnium Deum implorat, peractaque oratione, ministro jubet: Vade, inquit, cum fidei adminiculo, defer alimenta egeno. Pergens minister reperit vas plenum, sumptaque mensura pauperi tribuit, deinde Patri nuntianda credit. Sed ille silendum esse imperat, ne elationis macula cumulum gratiae tollat. Vir quidam nobili intentione praeventus, Sequanus nomine, comperta famuli Dei Joannis fama in observatione priorum Patrum, quam et ipse flagranti sitiebat amore, quadam nocte a partibus Magnimontensium inter densa tenebrarum adveniens, basilicam latenter introiit, communem Dominum orationibus pulsans. Quod divinitus viro Dei revelatum est; citoque ministro imperat ut concito gradu pergat, tactoque signo sodales excitet, quia frater communis Sequanus abscondite fores ecclesiae penetrans Dominum orationibus pulsat. Quod ita esse citissima est inventione compertum, et venerando famulo Dei perplurimum ardentissima fratrum charitas officium debitum hospitalitatis persolvit. Quanta quamque sublimia miraculorum Domini in sanctis suis redoleant exempla, finibus Ecclesiae in orbe terrarum diffusae personuit, atque elucubrata luce veritatis fidelibus notum est. Cum eo in tempore segetes annua maturitate confectae, ad praecidendum in supradicto coenobio fuissent paratae, concio fratrum ad segetem praecidendam catervatim properavit, opusque per totius diei metas peractum adventus terrae noctis prohibuit. Cum omnes ad coenobium remeassent, imperio seniorum unus e fratribus, Claudius nomine, ad frugem custodiendam remansit; qui cum somnum caperet atque intempesta nocte evigilans mentis ardorem ad coelum tolleret juxta illud: Ego enim dormio et cor meum vigilat coepit cogitare ne fessi artus sodalium nimio indulgerent sopori, neglectoque orationis usu in aurorae adventum consuetum officii usum differrent. Cumque haec anxio animo volveret, vidit subito coelos apertos, et micantem globum totum lustrare mundum. Moxque dum mirandi facti mente pavefacta pulsaretur eventu, alifer gallus solitam vocem attollens, mundo venturam lucem nuntiavit; signoque tacto omnis concio fratrum ad orationem cantusque peragendos ecclesiam penetravit. Ovans ille postquam lux dedita mundo fuit, Patri de industria quid viderit nuntiavit. Ille ne forte stimulo elationis frater corruptus mentem pollueret, increpans ait: Nequaquam talia te corde tumido vidisse praesumas narrare. Quid enim? Num fas est ut homo sub fragilitate positus et contagione peccatorum maculatus audeat de contemplatione coelesti gloriari? Quanto jam honore ac venerationem regum Francorum atque nobilium fulciretur virorum, ambigit nemo, qui beneficia a praedictis regibus praestita per praecepta chartarum quae usque nunc in publicis archivis praedicti condita sunt monasterii relegere cupit. Inerat in eo, ut opinor jure dicam, omnium virtutum fragrantia, corporis castigatio, jejunia et orationes aeque ut juvenili aetate tulerat, eo modo et senili portabat. Post obitum gloriosissimi viri Joannis suffectus est in locum ejus abbas Silvester nomine, quem ipse antea vivens fratrum coetui praeceperat praeesse; qui et religionis forma et regulae tenore per vestigia magistri gradiens longaevo floruit tempore. Diligebatur autem a Clotario atque Childeberto Christianissimis regibus Francorum ob meritum ejus sanctitatis. Miracula autem ab illo acta non amplius legimus, nisi in uno tantummodo clerico, quem contractio nervorum et debilitas manuum totum reddiderat inofficiosum. Qui ad venerabilem Silvestrum adminiculo vehiculi est delatus, et ab ipso sancti olei liquore perunctus, mox omnis contractio nervorum atque incurvatio poplitum extenta, et plantae pedum ejus solidatae sunt, sanitatique est restitutus; a debilitate vero manuum per beatum Germanum Parisiacae civitatis episcopum postea meruit curari. Scriptum in gestis habetur praefati beati Germani. Quievit igitur venerabiliter Silvester XVII Kalendas Maii, et sepultus est in ecclesia sancti Joannis regnante de eo Domino Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.