LIII. DE HUMBAUDO Humbaudus bone memorie ex decano episcopus, natione Altissiodorensis, ex patre Humbaldo, matre Adela, nobili uidelicet prosapia ortus, sedit annos XXII, menses IIII, dies XVII. Fuit autem isdem episcopus temporibus romanorum pontificum Urbani pape secundi et Paschalis secundi, regnantibus apud Francos uiris illustrissimis Philippo glorioso Francorum rege atque Ludouico filio eius feliciter. Hic ab infantia studiis litterarum traditus, ab Heriberto predecessore suo clericus atque canonicus factus, simplicitate et prudentia, castitate ac temperantia, ceterisque uirtutum floribus pollens, in ecclesia beati prothomartiris Stephani per omnia ordinum militans officia, honeste decenterque ac religiose ibidem Deo seruire studuit. Decedente autem a seculo precellentissimo pontificum pontifice Roberto, moribus et genere nobilium nobilissimo, prudentia ac corporis specie speciosorum speciosissimo, Humbaldus a clero et populo ciuitatis in pontificem eligitur. Electus quidem apud Mediolanum Italie ciuitatem, a clericis predicto pape Urbano, qui pro quibusdam a sana doctrina declinantibus in Lonbardiam descenderat, consecrandus presentatur, et ab eodem ibidem consecratus ad propriam ciuitatem reducitur, atque in sede pontificali cum gloria et hymnidicis cantibus iuxta ecclesiæ morem a clero et populo deuote susceptus est. Quidam interea ecclesie casati in ecclesiam insurgentes, episcopalia bona usurpauerunt, et ut propria sibi retinere uoluerunt. Verum Humbaldus simplex ac prudens episcopus utili consilio fretus atque de Dei potentia confisus, Gaufridum Dunziacensem Varziaci castrum occupantem terram hominesque ultra modum depopulantem, ecclesiastica iusticia sagaciter remouit, sibique ac successoribus suis obtinendum censuit. Conadam quoque ab Hugonis tyrannica peruasione liberauit, qui episcopales eiusdem loci redditus peruersa audatia usurpauerat, et in posterum sibi retinere sitiebat. Tociacenses similiter æcclesiastica disciplina cohercuit, et quæ ab episcopali iure subripuerant, eos reddere coegit. Hic igitur quam pie erga ecclesiam sibi susceptam, quam benigne ac prudenter erga subditos sese habuit, preclara eius facta demonstrant. Ecclesiam etenim multis beneficiis et ornamentis intus et exterius decorauit, edificiis multiplicauit, honoribus nobilitauit, multis etiam bonis, plura ecclesie contulisset, nisi qui bonis semper inuidet diabolus per predictos et quosdam alios tyrannos ei rerum suarum atque honoris dampna intulisset. Ecclesie namque tecta uetustate consumpta atque dilapsa nouis asciculis renouauit. Turrem ecclesiæ super altare sancti Alexandri positam, mirabili et alta lignea coopertura sublimauit. Aliam quoque turrim super chorum positam, quadratis lapidibus cooperiri fecit, ne eius signa, festina ignis exustione si forte contingeret, consumerentur, neue pluuiis glacialibus quandoque consumpta frangerentur. Fenestras etiam IIII seniori altari lumen prestantes mirabili opere uitreari fecit, atque in anteriori parte ecclesiæ XXIII, iuxta chorum quoque duas uitreauit. Candelabra siquidem V mire altitudinis ante altare apposuit, quibus cerei appositi, ecclesiam nocturnis horis clarificarent, ac introeuntibus clericis siue laicis lucem lucidius ministrarent. Item dedit lineam cortinam alterum parietem ecclesiæ festiuis diebus decorantem, regum atque imperatorum imaginibus depictam, supra quam posuit tria preciosissima pallia mille solidorum precii constantia, quorum unum uiridis coloris leonibus multicoloribus circumrotatis fulget, secundum imaginibus regum similiter circumrotatis regali modo equitantium pollet, tercium quoque leonibus auricoloribus circumrotatis aspicientibus arridet. Item ad decorem ecclesie memor psalmiste dicentis « Domine dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ », duo magna dedit dorsalia lanea leonibus multi coloribus operose insignita, atque super chori sedilia duo optima posuit tapetia. Item ad ornamentum ecclesie insinuando etiam nobis, quia postpositis uitiis intus et exterius palleati uirtutibus esse debemus, dedit capas de pallio bonas IIII, dalmaticas III, albas VII, optimas casulas, stolas et manutergia plura, pluresque libros episcopali officio conuenientes. Caput quoque ecclesiæ super altare sancti Stephani mirabili et preciosa pictura decorauit, in cripta similiter altare Trinitatis superius et inferius picturis adornauit, et in alia cripta altare sancti Nicholai imagine saluatoris, sancteque Mariæ et sancti Iohannis euangeliste depicta honestauit. Ecclesiam sancte matris domini Marie infra muros positam ruentem ac pone dilapsam renouauit, ac renouatam ipse dedicauit. Caput ecclesiæ sanctæ Mariæ extra muros, nouis asciculis cooperiri fecit. Ad stipendia denique canonicorum dedit ecclesiam Acolaci cum decimis quam a Guiberto milite Castri Censurii adquisierat, et paredam eisdem canonicis condonauit. Ecclesiam Creuennni similiter dedit fratribus cum decimis, et paredam condonauit, prebendas tamen duas eo pacto clericis duobus capituli precibus attribuit. Item dedit ecclesiam Coslumni cum decimis predictis canonicis, quam a Morundo milite conquisiuit, eo pacto ut canonici ecclesiam destructam reficerent, et paredam condonauit. Ecclesiam quoque Ausiaci ab Hugone Mansello quasi iure hereditario possessam cum presbiterio et decimis eorumdem fratrum stipendiis se daturum promiserat, et si canonici interim ab illo extorquere aliquo modo possent episcopali donatione concesserat, quam in perpetuum habendam nobis deliberasset nisi morte maturius intercidente preoccupatus fuisset. Nec pretereundum silentio dignum duximus, quod uillam que Laurea uocatur inter Curcedonum Andreiamque sitam, episcopis ualde congruentem, cum siluis, terris cultis et incultis a Gaufrido Bolsario et ab heredibus suis precio XXX librarum et amplius eis dato dimidiam conquisiuit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam censuit. Apud Altissiodorum quidem clausos uinearum episcopales uetustate consumptos et pene emortuos, in uiriditatem pristinam et fecunditatem bonam reduxit. Consuetudinem quoque prauam, omnia uidelicet episcopalis domus utensilia, que comites moriente episcopo rapere suis usibus atque usurpare solebant, a iuniore Willelmo comite sibi ac successoribus suis in perpetuum habendum obtinuit, et ut memorie commendaretur scripto hoc confirmari precepit. « In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus ueritatem diligentibus animarumque suarum salutem querentibus, quia ego Willelmus Niuernensis consul ad remissionem peccatorum meorum et patris mei, et matris mee, et antecessorum meorum, laudante uxore mea Adelaya comitissa, dimitto ecclesie beatæ Marie genitricis domini nostri Ihesu Christi et beati Stephani prothomartyris, et Humbaldo episcopo Altissiodorensi, et canonicis eiusdem ecclesiæ et successoribus eorum quandam prauam consuetudinem quam antecessores mei solebant capere, scilicet de domo episcopali, et de rebus episcopi quas post mortem episcoporum quasi proprias possidebant, uastabant et diripiebant. Hanc autem dimissionem tali consuetudine facio, ne deinceps aliquis heres meus inde quicquam capere presumat, aut si quicquam inde capere presumpserit, totum honorem meum perdat. Facta est autem hæc dimissio prius super altare sancti Stephani, postmodum in eadem æcclesia publice dominica die pridie kalendarum septembrium. » Apogniaci etiam clausum episcopalem destructum et male dissipatum in fertilitatem suam reduxit, et furnum ab episcopali iure sublatum, et molendinum in Icauna flumine positum, et campos qui uulgo condominicati uocantur episcoporum ditioni restituit et seruos et ancillas plures adquisiuit, et firmitatem oppidi destructam, forti maceria nouisque machinis, circumquaque renouatis fossatis, firmiter muniuit. Consuetudinem quoque CCC scilicet solidorum que Iouiniacensi comiti pro firmitate castri Apogniaci singulis annis dabatur, solidis XL minorauit. Giiaci uero domum lapideam et capellam episcopis construxit, et uinearum plantas ibidem edificauit. Varziaci siquidem plurima adquisiuit beneficia, ecclesiam scilicet sancti Petri a laicorum dominio subtractam, ecclesiæ similiter sancte Eugenie oblationes pentecostales, ac natiuitatis dominice, atque ipsius sancte uirginis festiuitatis a laicali possessione liberauit, iurisque episcoporum in perpetuum esse constituit, uinearum plantas et clausum edificauit, seruos quoque et ancillas, domos, terras cultas et incultas attribuit. Apud Conadam etiam Altissiodorensis episcopus episcopali domo carebat et ubi egregiam egregie domum construxit, ac sancte Marie capellam iuxtapositam decenter decorauit, ecclesiamque sancti Laurentii suo ingenio, magno tamen labore a laicali manu subtraxit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam delegauit, et multa alia adquisiuit beneficia. Tociaci uero episcopalem domum episcopis construxit, et ad episcoporum utilitatem et proficuum sua prudentia ibidem multa bona multo labore adquisiuit. Neque hoc silere debuimus, quoniam monasterium sancti Germani ab antiquis Francie regibus ecclesie nostre sublatum, a prelibato Urbano papa secundo in concilio Nemausensi obtinere meruit, quatinus Altissiodorensis episcopus in eodem monasterio abbatem in perpetuum Deo disponente poneret, et regulari ordine ecclesiam eandem ordinare curaret, quam dum uixit prout potuit et debuit fouere studuit. In alodio etiam Hildeberti ecclesie nostre canonici quod Pontiniacus uocatur, eodem Hildeberto rogante et submonente monasterium monachorum sub beati Benedicti regula uiuentium constituit, et abbatem religiosum Hugonem ibi primum posuit. Cenobium uero quod Fons Humidus uocatur, in terminio Autissiodorensis episcopatus positum, a Girardo religioso uiro postmodum futuro abbati edificatum, beneficiis suis in quantum potuit sublimauit. Ecclesiam quoque sancti Petri in suburbio Altissiodorensis urbis positam regularium canonicorum esse constituit, et a domino papa priuilegium hoc ecclesiasticarum episcopatus sui institutionum habere meruit. « Paschalis episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri Humbaldo Altissiodorensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Iustis uotis assensum prebere, iustisque peticionibus aures accommodare nos conuenit, qui licet indigni iusticie custodes atque precones, in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, domino disponente conspicimur. Tuis igitur frater in Christo karissime Umbalde iustis peticionibus annuentes, sanctam Altissiodorensem ecclesiam, cui auctore Deo presides, apostolice sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut uniuersa que ab antiquis predecessorum nostrorum possessa temporibus uestra Altissiodorensis ecclesia in presenti XV indictione obtinere cognoscitur tibi tuisque successoribus libera semper et illibata seruentur. Nullus omnino cuiuscumque dignitatis aut ordinis inuitis uobis, aut æcclesias uestre subiectionis, aut res uestre possessionis inuadere, auferre, aut aliquo modo subtrahere audeat, sed omnia in tua tuorumque successorum canonica honestate uiuentium obedientia et dispositione persistant. Sic enim a predecessoribus nostris sancte romane ecclesie pontificibus per beati Germani peticionem cuius patrimonium Altissiodorensis parrochia fuerat, creditur institutum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant, amen, amen, amen. » Item eiusdem ad clerum. « Paschalis episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Altisiodorensis æcclesiæ canonicis, salutem et apostolicam benedictionem. Quod confrater noster Humbaldus ecclesie uestre episcopus, erga filium nostrum Ilgerium canonicum uestrum benigne se habuit eique prepositure dignitatem uestro consensu dedit, et ipsi et uobis gratias agimus. Notum autem uobis esse uolumus, quia nos tam ipsum quam omnia ad eum pertinentia uolumus sub apostolice sedis tutela protectione persistere. Presentium itaque litterarum auctoritate interdicimus, ne qua ecclesiastica secularisue persona eundem filium nostrum de predicte prepositure beneficio inquietare presumat. » Inter cetera uero benigne gestorum eius insignia, uir honeste uitæ et per cuncta laudabilis ecclesiam sancti Eusebii apud quam canonicorum nostrorum atque seruientium constat fore sepulturam, canonicorum regularium esse constituit, et probabilis uite fratres sub prioratu de abbatia plures ibidem posuit, quibus et prebendam canonici nostri mortui, per annum dari statuit, cum consensu totius cleri et populi, adsistente et collaudante Herueio Niuernensium episcopo, huius ecclesie nostre canonico, ut et ipsi regulares sancti Eusebii canonici pro nostris mortuis missas celebrarent, ceteraque mortuorum agenda cotidie persoluerent. Quam etiam prebendam antecessor eius pontifex Robertus cuidam presbitero missas pro canonico mortuo celebranti, dari per annum statuerat. Canonicis etiam de abbatia regularibus quam antecessor eius gloriosus decusque pontificum Robertus in abbatiam extulit, dedit æcclesias plures, illam de Warchi, de Tratiaco, sancti Martini de Trunceto, de sancto Quintino, quas a laicali manu subtraxit, eisque in perpetuum habendas apostolica et episcopali auctoritate concessit. Monasterio Caritatis similiter æcclesias multas concessit, quas a laicis eas possidentibus conquisiuit. Ipse equidem diuinorum officiorum æcclesiasticique ordinis amator, baptisteria et sepulturas ceterasque ecclesiarum oblationes a laicis per multa tempora usurpatas, et iam ex longo usu quasi pro consuetudine possessas, consuetudines quoque prauas, conuiuia scilicet que presbiteri parrochiales dominis laicis per singulos annos persoluebant, strenue ac rationabiliter a laici possessione remouit, neue deinceps sacerdotes Dei laicis in talibus obedirent, in sinodo episcopali auctoritate interdixit, predicens illud Stephani pape et martiris decretum. « Laicis quamuis religiosi sint. Nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid possidendi, legitur unquam attributa facultas. » Hic itaque amicus pacis ac benignitatis episcopus, his atque huiuscemodi bonorum operum exhibitionibus adornatus, ita se amabilem omnibus bonis uiris ac carum exhibebat, ut omnium bonorum laude fieri dignus mereretur. Erat enim sagacis ingenii, prudens eloquio, prouidus in consilio, pacientia lenis, uultu alacris, incessu et habitu iocundus, erga omnes benigne affabilis, intus et foris cunctis idoneus. Vacabat oportuno tempore orationibus, et interdum familiarium fruebatur collocutionibus, disponendo de suis suorumque utilitatibus. Diligebat militum atque nobilium contubernia, sed maior illi inerat erga clericos affectio, et in mensa et in uestium cultu largitatis gratia eis apparebat esse copiosior. De illicitis siquidem motibus carnis silendum non est, quos adeo ciborum parsimonia et potus comprimere studiosus fuit, ut ex quo episcopus factus est a carnibus sese abstineret, leguminis ei comestio sufficeret, nec uinum nisi parum biberet. In conuiuio denique hospitalitatem in inuicem et in omnes sectando dapsilis fuit, nec unquam in prandio pauperibus Christi caruit, uitans illud quod scriptum est. « Episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est. » In quadragesima uero cotidie pauperes XII reficiebat, quibus in cena domini denarios tribuebat, et in pascha plerosque uestiebat. Cum autem ut plerumque fieri solet, in subditorum etiam baronum animos furor iracundie et discordie diabolico instinctu irrepsisset, mira eius pacientia atque humilitatis gratia discordantes animos concordabat, et ut pax fieret firmior et quies inquietanti dando de suo sepenumero propinabat. Si uero aliquando aliqua laicalis persona in clericum, aut calumpnie causam aut iniuriam a clerico sibi illatam haberet, eique conquerendo reclamaret, ipse simplicitate columbe ac prudentia serpentis instructus, et culpam ne dedecus fieret æcclesie, sub silentio teneri faciebat, et negligentiam si aliter fieri non posset, interdum dato precio a reclamantibus redimebat. Hic itaque operante Ihesu Christi clementia qui fidelium suorum et aspirando preuenit, et adiuuando prosequitur actiones, inter fratres pace prius reformata, XXII episcopatus sui anno, pro saluatoris amore et peccatorum suorum remissione, iherosolimitanum prosecutus est iter. Unde sacris locis ex more uisitatis, et cum ymbre lacrimarum facta oratione ubique pro peccatis, dum rediret et ecclesiæ suæ ornamenta plurima deferret, inter seuientes maris fluctus, saluatoris nostri Ihesu Christi misericordiam implorans, reumque se uociferans, psalmos Deo et hymnos personando naui dissoluta, creatori suo spiritum reddidit.