EPITOME VITAE Ab Ezelone atque Gilone monachis Cluniacensibus proxime ab obitu sancti scriptae, per anonymum excerpta.  1. Beatus Hugo abbas Cluniacensis, Augustodunensis indigena fuit, nobili genere, patre Dalmatio consulari, viro bellicis rebus intento. Hujus mater gravida, cum in partu graviter laboraret, quemdam sacerdotem religiosum, pro sui liberatione et nascituri salute, missam celebrare exoravit. Qui dum missarum solemnia attentius peroraret, et in contemplatione suspensus, super semetipsum sustolleretur, vidisse in calice fertur, cui ardentius incumbebat, speciem infantilem, super humanum modum radiantem. Digna prorsus visio, et vere praesaga futuri, in calice apparuit nondum natus, qui ab adolescentia sua calicem salutaris accipiens, passionis Dominicae imitator evangelicus, Evangelii verba vertit in opera, et usque in senectam nomen Domini invocavit. 2. In pupillaribus annis constitutus, non ut illa aetas assolet, lasciviae frena laxavit, nec inerti luxu emollitus nugales ineptias sectatus est, sed secundum quod scriptum est de Jacob: Innocenter habitabat domi. Deinde Cluniacum adiens, B. Odiloni se tradidit, mutansque vitam cum tunica, habitum sacrae religionis devotissime suscepit. Consequenter de rubigine mundana in camino disciplinae ad purum excoctus, subito calore longum teporem plurimorum superavit. Post haec factus prior, etiam B. Odiloni defuncto abbati in regimine successit, licet cum lacrymis retinens; bonus utique scientia, melior conscientia, optimus temperantia, forma angelicus, moribus compositus, naturali incessu conspicuus, sermone non affectato suavis, et aliis hujusmodi charismatibus spectabilis. Illo in tempore Henricus secundus imperator regni apicem strenuissime gubernabat; cujus pater Augustus insignia, quae Romae gestavit, in regni adeptione Cluniaco delegavit. Quapropter filius dilectionem Cluniaci, quasi jus haereditarium, medullitus retinens, floridum Patrem sibi arctius colligare decrevit. Itaque sanctum Hugonem, pubescente aetate vernantem, venire ad se invitavit, invitatum gloriose accepit, et ut filium suum Henricum tertium de sacro fonte levaret gratanter obtinuit. Tunc etiam Pascha celebravit, paschalis Agni filius, una cum imperatore, angelica Cluniacensium seniorum stipatus caterva, in Agrippina colonia. Nec multo post, vix ab Augusto laxatus, Cluniacum rediit, muneribus comitatus et gratia. 3. Cujus etiam gratia Stephanum papam non fugit; qui cum in civitate Florentiae valetudine constrictus decumberet, adveniente sancto Hugone inimicum recedere, exeunte eodem accedere circumstantibus protestatus est. Quare ne infoederabilis infestationibus hostis urgeretur, sedulitatem ejus exorabat, cujus praesentia insidiator confundebatur. Jamque malignos incursus lacrymae patris longe removerant, cum vir apostolicus in sinu praesidentis animam exhalavit; cujus manibus digne compositus, traditus est sepulturae. Sed et reverendissimo Hildebranno, mutato et nomine et gradu, postmodum Gregorio nuncupato, manifestissime claruit quod multum gratiae spiritalis Pater Hugo obtineret. Hic sane nondum pontificali [apice] insignitus, positus in Cluniacensi capitulo, ipsum mundi Judicem perhibuit se vidisse S. Hugoni collateralem; qui sedens a dextris regularem disciplinam fovere prosequebatur. Hinc papa factus, blandum tyrannum eum vocitare solebat, cum saevis leonem, mitibus agnum se exhibuerat, haud ignarum parcere subjectis et castigare superbos. 4. Tempore Leonis papae noni Remis translatum est corpus B. Remigii; praefuit autem tantae translationi apostolicus, ac generale concilium, praecipue contra Simoniacos, celebravit. Interfuit etiam Pater Hugo fide armatus, ipsumque ingens virorum illustrium sequebatur agmen. At tanta erat perversorum multitudo ut boni vix auderent reprehendere malos, et etiamsi ausi fuissent, facilius erumperet reclamatio male viventium, quam vox libera eorum qua sanius sentiebant. Mox cujusdam nominatissimi viri exhortatione synodali causa, jussu domini papae, et suasione cujusdam nominatissimi viri sancti Constantini, Remensis canonici, et aliorum, laudabiliter egit et probabiliter consultavit tergiversationes eorum qui contra verum mendacio stare consueverant. 5. Hildefunsus, rex Hispaniarum, patrem sanctum, scilicet Hugonem, plus omnibus recolens, votis ardentibus ut eum videre mereretur impetravit; primo quia a captione fratris sui Sancii precibus sancti Hugonis emersit, deinde quia conjunctionem patris sui Fredelandi et Cluniacensium compaginare fortius disponebat, alioquin B. Petro inobediens et beneficiis ingratus constitueretur. Is enim cum arctissima teneretur custodia, et Cluniacenses pro eo orationi incumberent, per episcopum quemdam innotuit qualiter instantia Hugonis et suorum pulsatus ut brevi ipsum propriae potestati reconsignaret, et ad sceptrum usque proveheret. Nec mora claviger coeli, Sancio regnum usurpanti, terribiliter noctu apparens, mortem intentavit, nisi fratrem mox dimitteret. Surrexit ocius exturbatus tyrannus, et eo a vinculis emancipato, cubitum rediit. Itaque factum est ut rex liberatus, duplicato censu paterno, intercessoribus suis diversas auri uncias annuatim etiam destinaret, diemque liberationis nostris celebrem derelinqueret. 6. Multa S. Hugo ad usus pauperum conferens, quasi viles sarcinulas reputans, direptionem illarum saepe pertulit non iratus, quin etiam praeceptorum talem habuit mensuram, ne aut nimia remissio, aut severitas excedens haberetur. Spiritu vero prophetiae discernere in novitiis solebat, qui essent frumenti stabilitate solidandi, et qui tanquam paleae spiritu maligno ventilandi. Quodam vero tempore, cum esset apud Marciniacum, adjuncto sibi praeclaro Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, qui propter justitiam ab archiepiscopatu semotus jucundabatur ejus solatio, divina revelatione admonitus, mortem Willhelmi regis Angliae momentaneam praenuntiavit; et ut praedixerat, accidit. Nam dum ille per saltus fugaces servos sagittare gestiret, sagittam subito in corde suscepit qua miles suus cervum impetebat. Alio tempore, cum dormiret idem Pater, vidit in somno sub capite suo cubare serpentium multitudinem et ferarum; qui sub capite excutiens et exquirens supposita, invenit librum Maronis forte ibi collocatum. Mox abjecto saeculari codice in pace quievit, cognovitque modum materiae libri, visioni congruae, quem, obscenitatibus et gentilium ritibus plenum, indignam erat cubiculo sancti viri substerni. Quidam frater, nomine Durannus de Brodon, prius idiota apparens, postmodum Moysensis abbas non incongruus, dehinc ad Tolosanum episcopatum sapientiae praerogativa promotus, inter operarios agriculturae Dei merito sollicitudinis industria claruit. Hic, circumspectus per caetera, verba risum moventia saepe incautius proferebat. Qua de re venerandus Pater Hugo multoties eum increpans, nec satis proficiens, de futuro interminans prophetice sic inquit: «Certe, frater charissime, nisi ludicra verba, monacho prorsus interdicta, vivens dimiseris, post mortem apparebis enormiter. Quod sane vaticinium eo migrante constat esse completum. Nam Siguino cuidam, capellano Patris, spumoso ore apparens, postulabat flebiliter ejus juvamen, cui noluit obedire, dum viveret. Hoc ubi domino abbati Siguinus retulit, praecepit ut septem fratres una hebdomada pro defuncto taciturnitatem proprii oris continuarent, ad hoc fratribus septem electis; caeteris obedientibus unus eorum voti contemptor silentium interrupit. Rursus pontifex, eidem denuo revelatus, est valed conquestus super illo fratre perfido, qui dum non siluit, sanitatem ejus interpolavit. Audiens ista piissimus Hugo, praecepit ut fractura silentii, quae per unum contigerat, aliorum septem dierum silentio sarciretur. Quo facto anima pontificis tertio apparens, in statu apostolico se exhibens, purgatori suo memorato semperque memorando Hugoni gratias integritatis suae reportavit. 7. Item in Silviniaco quidam frater, nomine Stephanus, hostis antiqui supplantatus insidiis, manus sibi ingerens ad coronam martyrii anticipandam, seipsum in quadam silva necavit; erat tamen iracundiae gravis, qua ejus complectione tentator excitatus, forte praevaluit. Hujus anima ad judicium rapta, accusatorem, praetendentem cultellum necatorium, infestum habuit. Miser suae prodigus animae, exutus a cuculla, apostolica intercessione obtinuit quatenus ante introitum claustri Cluniacensis tam diu maneret, cucullam habens in manibus, donec precibus S. Hugonis et fratrum illam mereretur induere et ordinem suum recipere. Quae dicimus frater quidam in visione conspiciens, domino abbati nuntiavit; non tamen statim ut debuit. Quocirca in tempore Rogationum, quoniam quae viderat nuntiare distulerat, verberibus utique ad propalandum compulsus est; caeteris ad processionem euntibus, solus in choro remansit, utpote claudus. Apparuit S. Odilo eidem vigilanti visibili forma cum duobus viris; et ecce facta oratione, illo vocato Capitulum ingressus est, fratrisque pigritiam increpavit, magna asperitatis vehementia praecipiens assessoribus suis acriter illi inferre disciplinam. Post litanias correptus nuntiavit abbati tam visionem quam sui afflictionem. Confestim pius Pater eleemosynis, precibus et hostiis tandiu praecepit insistere, quousque spectrum alia visione cum habitu sacro apparuit, et corpus coemetario non judicatur indignum. 8. Contigit aliquando S. Hugonem eucharistiam praebuisse cuidam leproso, communioni hominum corporaliter subtracto, tunc vero communicanti; qui tumentibus labiis et ulceroso ore corpus Domini injuriose masticans, portiunculam importuna screatione rejecit, sequente nimirum nausea et spuma horribili. Tunc Christi miles Goderannus, qui aderat, Domini sui sacramenta ita indigne conspiciens agitari, quod egerebat celeri colligebat obsequio. Et ecce vir magnanimus, manus utrasque supponens vivificis sacramentis, in ore suo projecit vomitum nauseantis aegri, lethalibus choleris cohaerentibus fideliter absorbens. Qua in re pius magister stupefactus, et haerens discipuli perfectione attonitus, Laurentii craticulam tolerabiliorem fuisse indubitanter asseruit. Hic denique Goderannus ad episcopatum Sanctonicum promotus, quo ascendit altius, eo clarius refulsit. 9. Mos est Cluniacensis monasterii, caeteris solemnitatibus Nativitatem Domini quodam singulari affectu devotius agere, et canticum melodiis, cereorum accensionibus, quodque longe praestantius est, spirituali devotione multaque lacrymarum effusione, cum angelis solemnizare. Hac igitur festivitate fratres se suaque omnia praeparaverunt. Venerabilis ille Pater Hugo, qui adhuc senex supererat, capitulum, ubi fratres erant, intravit, et haec ad omnes protulit: «Noveritis, fratres, benignum Jesum vestris solemniis interesse, ac contra invidia laborare hostem nequam ut aliquas tenebrarum suarum nebulas tanto splendori possit intermiscere. Frater enim, ait, quidam (se utique dans intelligi) vidit Matrem misericordiae, ipsum Filium, quem praecedenti genuit nocte, dulcissimo gremio continere, eique sanctorum angelorum multitudinem cum immenso lumine astare. Idem Deus puer exsultabat, et cordis laetitiam gestu corporis et plausu manuum demonstrabat: et conversus ad Matrem aiebat: «Cernis, Mater, noctem nativitatis meae, quae imminet, gaudiis illustrandam? in qua et prophetarum oracula et angelorum praeconia renovabuntur, et de meo ex te ortu omnia similiter coelestia et terrestria laetabuntur. Ubi est nunc hostis mei damnata perfidia? Ubi nunc ejus potestas, quae ante hoc singulare gaudium mundo dominabatur?» Quo ille imprudens audito, de latibulo suo egressus, a longe se prodidit; et ignominiose deturpatus, cum multo planctu et ululatu, ut admitteretur orabat: «Et, si, ait, in nulla parte ecclesiae admittor, in aliquo saltem reliquarum officinarum loco suscipiar.» At Filius Virginis: «Vade, furcifer, inquit, ne te mea potentia praejudicatum lamenteris, tenta quod poteris.» At ille solutus, aditum capituli petiit; et intrare conatus, non potuit; intantum enim et se tumidum, et introitum capituli angustum invenit ut nullatenus intrare valeret; vere inflammatus superbiae apostemate veteris, per humilem aditum non potuit transire. Inde ad dormitorium fratrum gressum convertit, et phantasiis solitis se eos inquietare posse confidens, introire tentavit; sed eadem grossitudine sua ab ostio repulsus, recessit. Postmodum ad refectorium nocendi spem contulit, ibique, propter aliquantulam corporis curam, majorem suspicatus mentium incuriam, ibi etiam tot obices divinorum ex lectione verborum, tot trabes ex devotione auditorum, tot repagula reperit ex charitate sibi invicem servientium, ut nullo modo ultra valens procedere, cogeretur retrocedere. Sic ab omnibus officinis ecclesiae rejectus, a conspectu piissimi Redemptoris et gloriosissimae Virginis matris, cum ea qua dignus est confusione, pestifer ille recessit. Cauti igitur, o fratres, estote, et immensas omnipotenti ac misericordissimo Salvatori gratias agite; quia et nequissimum hostem a vobis pepulit, et ipse nobiscum festum celebraturus remansit.» 10. Paucis autem diebus antequam moreretur S. Hugo, cuidam rusticano homini, in agro laboranti, apparuit sanctorum visio, quos praecedebat quaedam regalis domina, cujus dorsum transeuntis et faciem videbat. Illud sanctum agmen quidam senior sequebatur, qui restitit et ait: «Cujus est, agricola, ager iste quem colis?» Qui ait: «B. Petri et Domini abbatis Cluniacensis.» Et senior ad haec: «Meus est, inquit, ager, et abbas meus est famulus: tu autem festina nuntiare nostro abbati, ut disponat domui suae quam nutrivit, quia, post modicum tempus, hujus vitae finem sortietur. Dic autem ei Petrum apostolum haec tibi nuntiasse; qui vero me praecedunt, Dei Genitricem et sanctos denuntia famulantes.» 11. Idem Hugo in articulo mortis positus, recolens anniversarium Gaufridi archiepiscopi et Mendonis abbatis, obliviosos admonuit; tam tenacis erat memoriae et tantae charitatis, quia ibi fraternae salutis non erat immemor, ubi raro quisque reminiscitur propriae. In ipsa nocte qua mortuus est, benedictiones lectionum lectoribus imposuit. Extremum ejus verbum fuit ad circumstantes: «Benedicite.» Corpus ejus in capitulo a fratribus dealbatis, prius aqua, deinde vino ablutum est. Ad ultimum modico balsamo, quod supererat in brevi vasculo, trinis vicibus totum corpus, licet magnum, affluenter perunctum est; quod vix ad solum lepidum caput sufficeret, nisi benedictione coelesti multiplicatum inter manus obsequentium abundaret. Beatus autem Dionysius Areopagita apparuit cuidam fratri apud Nongentum, dicens, ut festinaret adire Cluniacum, ut valedicere posset S. Hugoni, statim decessuro . . . . Veni ego infelix, sed sanctum migrantem non salutavi, datum tamen est spiritui, quod constat corpori esse negatum; vidi enim mixtos mortalibus superos, et cum monachorum collegio Matrem Dei maris stellam clarius coruscare, cujus praesentia sagittarios quosdam apparentes ita exterruit et fugavit, sicut ventus validus autumnales frontes dejicere consuevit; inter quos Martinus gemma sacerdotum, et Benedictus sol abbatum, spiritum S. Hugonis deducentes, intra quamdam vineam speciosam et fertilissimam collocarunt, ut ibi jucundaretur et mansitaret in modico; ubi ipse sanctus Hugo me aspicientem taliter invitavit. Comede, charissime, de candidis racemis qui nobis superabundant, et fac mecum solemne contubernium; ego nempe parum hic pausabo, donec quidam tumor subsidat, quem in pedibus pulverulentis de longo circuitu terrarum contraxi, sed e vestigio, curatis gressibus et excusso cinere mundano, liber ad potiora transibo. Dic autem successori meo Pontio ut humilitatis et innocentiae thesauros custodiat, et necessitates omnium suas reputans misericordiae studeat; zelum monastici ordinis exemplo mei sapienter disponat; sic enim viriliter agens a Deo consequetur auxilium, qui non deserit sperantes in se. 12. Eadem quoque nocte, qua Pater beatus dormivit in Domino, vidit abbas quidam duos sanctos, in visione decenter ornatos, angelorum manibus ad astra sustolli, et audivit voces in sublimi dicentium. Hos geminos sui correctores et saeculi, stratis auro radiantibus, vitae merito collocabimus, videlicet Cantuariensem archiepiscopum et Cluniacensem abbatem, qui multorum sunt patres filiorum in gloria. Isti quidem duo pene sub uno tempore decesserunt. De abbatibus Cluniacensibus a primo ad beatum usque Hugonem facti sunt hi versus:     Ordine Berno, prius stat honore beatior Odo:  Surgit ab his sanctus Majolus forma virorum,     lgneus ardentem vix cohibens animam;  Post fur Arvernis sacer Odilo missus ab oris,     Mitior ingenio quam ferus imperio:  Proximus Hugo venis, discretis usus habenis,     Ordine posterior, utilitate prior.