12] Ille Willelmus Anglorum Princeps, S. Hugonem plurimum diligens, antequam ejus colloquio frui potuisset, cum absentis benedictionem per legatum ejus, Dominum scilicet Warmundum, qui postmodum ex Abbatiae Dolensis gradu ad Viennensem Archiepiscopatum conscendit, audisset, atque suscepisset ab illo donum societatis ejus; pileum regalem deposuit, et caput tanta humilitate submisit, ac si per Angelum divinae gratiae investitus munere fuisset. Cumque Satrapae ejus stuperent, quia rem cernerent miram, ejusque cervicem alias inflexibilem viderent nimis humiliatam, putarentque inquirendum quae fuisset causa, cur nihil visibile accipiens, erga personam talem nil tribuentem ita majestatem regiam exinanisset, respondit, dicens: Nolite mirari quod me tam devote inclinaverim, tamque humillime, quia causa tantae benedictionis et investiturae specialiter exegit, ut facerem quod faciendum judicavi. Non enim tantum munus unquam suscepi, nec ipso die tam grande aliquid me acquisisse putetis, quo hujus regni coronam obtinui, quia cunctis quae habeo terminus erit relinquendis, sicut initium fuit capiendis: caelestis autem gloriae, cujus arrham quodammodo suscepi, quando sancto collegio me Cluniacensi miscui, finis esse non poterit. Ita prudens Willelmus philosophatus de thesauro cordis sui, stuporem suorum majori admiratione compescuit, et oculos secularium mentium eo direxit, ut cognoscerent quanti habendus esset Hugo sanctus praesens, qui tanti habitus a tanto fuisset absens. Ille nempe Rex attendebat in ejus legatione, quid ponderis esset, quid commodi, quid lucri animae suae proveniret, si per conniventiam reverendi capitis posset communionem tanti corporis promereri. Tunc misit Rex Domno Abbati et sacro Conventui cappam pene auream totam, in qua vix nisi aurum apparet, vel electrum vel margaritarum textus, et gemmarum series; inferius autem undique tintinnabula resonantia, ipsaque aurea pendent; Regina autem planetam, plane dignissimam mittente et accipientibus, quia sic rigidam, ut plicari non posset. [13] Rex idem Anglorum Willelmus, vir magnificus et in armis strenuus, et infinitis opibus ac viribus potentissimus, cum praefatae regionis potiri cœpisset, ejusque coronam regni bello obtinuisset; volens digne Episcopatus et Abbatias terrae illius ordinare, misit litteras illustrissimo Abbati S. Hugoni, et mandavit ei supplicando, ut sex ei personas dirigeret ex Fratribus nostris, quorum consilio agere posset, quidquid illi de Ecclesiis ordinandis foret agendum, eisque Rectoribus constitutis securus esset de ovibus custodiendis atque regendis. Adjecit quoque se daturum pro singulis argenti libras centum quotannis Cluniaco, sub titulo amicitiae et gratiae, ne forte esset grave sacro loco carere personis suis, et earum fructum perdere. Sed qui emptor fieri voluit, non potuit, quia monachorum non invenit venditorem. Respondit enim Philosophus Christi, qui animabus Fratrum nil censebat comparandum, Petitio, inquit, vestra, Domine Rex, descendit ex bona voluntate, qui vultis gentem vobis a Deo traditam ad salutem suam ordinare. Verum sicut dignum est vestrae majestati quod poscitis, ita quod injungitis, incongruum est nostrae saluti, ut animas, quas in periculo animae meae et capitis mei suscepi, vendam terreni mercimonii cupiditate, et mittam in perditionem, aut generalem aut specialem, videlicet ubi aut omnes aut aliqui eorum pereant, et ego pro illis rationem Deo reddam: apud quem nihil valet aurum, nihilque prodest argentum, aut argumentum vanae excusationis. Quomodo ergo faciam pro ullo munere, quod si facerem pro toto mundo, mihi parum esset, cum pro uno ex eis perdito perirem? Quid enim proficit homini si universum mundum lucretur, seipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat? Igitur, carissime Domine, hoc nolite a me quaerere, quod facere nisi cum perditione mea non possum: quia nullo pretio volo animam meam venumdare, quam profecto venalem darem, si unum ex Fratribus mihi commissis mitterem ubi illum perderem: et libentius ego pecuniam darem pro comparandis monachis, quibus valde indigeo per diversa loca a me ordinanda, quam pro eorum venditione acciperem. Quod enim Capitulum nostrum in partibus illis timerent, ubi nullum viderent nostrum monasterium, ad cujus portum applicare valerent vel constringi possent? Aliud itaque jubete, et sustinete hoc patienter, si non potest fieri cum salute amici vestri, quod petistis, Valete. Hoc rescripsit pius Pater Regi illi eximio. Qui primo vehementer indignatus pro eo quod esset repudiatus in prece sua cum tanto munere, post furorem rediit ad mentem, cognovitque hunc hominem Dei vere cunctis prae ferendum: cui nullus appetitus rerum temporalium dominabatur, quique animarum salutem omni auro incomparabilem censebat: ideoque ipsum nulli omnino potestatis alicujus personae comparabilem, quia nulla cupiditate a recto calle flexibilem se aut mutabilem praebebat. Convertit ergo se ab indignatione ad admirationem, repulsam videlicet suam majoris faciens, quam susceptionem fecisset, si exauditus fuisset. Repressit igitur iram quae irruerat, acquievitque rationi, quam cogitavit postquam recessit perturbatio mentis. [14] Tempore quodam necesse fuit sancto viro pro tuendis filiis ad Ecclesiam matrem recurrere, et Romanae Sedis patrocinium advocare. Quapropter urbis illius refugium petens, magno labore et difficultate a latere Papae avulsum Domnum Petrum, Hostiensem videlicet Episcopum, cognomento Damianum, obtinuit, ut sibi daretur pro magno Petro praeliaturus, et adversarios prostraturus mirabili sua prudentia atque facundia. Erat namque vir ille abstinentiae singularis usu, et ferreorum vinculorum nexu undique sic attritus, ut vix posset inveniri modus, quo ejus corporis imbecillitas foveretur, ad equitandi onus grave utcumque tolerandum. Et quia levi plerumque scandalo offendi poterat, necesse habebat saepe aliqua satisfactore placari. Ad quam rem venerabilis Hugo ita se inclinabat, ut ejus animum reformaret ad tranquillitatem, ac si alter Martinus esset, qui nihil putaret indignum, quod humilitas agendum suaderet. Cum ergo venisset Cluniacum alter ille Gregorius, per eloquentiae ubertatem, non tamen per Apostolicae vitae aequalitatem, vidisserque humanitatem et disciplinam, virgamque et baculum contulisset, cœpit haerere ac stupere, qualiter Sancti esse, aut sanctos institutores habere possent, qui tantis abundarent bonis: et rursum quomodo non sancti esse possent aut perire, qui tam devote sustinerent tam grave pondus laboris, et custodiam monasticae disciplinae. [15] Aliquando sane judicabat ciborum copiam, aliquando mirabatur hanc jejunantibus deesse gratiam, quam illos habere videbat. Verumtamen si fieri posset, sicut ipse dicebat, ut utraque virtus obedientiae et abstinentiae sociaretur in eis, tum profecto nihil Apostolicae defuturum perfectionis. Qua de re conveniens Domnum Abbatem obsecrabat, ut a sagimine duabus saltim feriis se suspenderent, qui in ceteris tam perfecti essent, ut anachoretis nihil deberent. Cui venerandus Hugo, discretionis custos egregius, Si, inquit, Pater carissime, vultis augere nobis coronam mercedis per additamentum jejunii, tentate prius nobiscum pondus laboris vel per octo dierum spatium, et deinceps aestimabitis quid adjiciendum censere debeatis. Nam quamdiu non gustaveritis pulmentum, nescire poteritis quod exigat condimentum salis; et si non adhibueritis saltem minimum digitum vestrum, nequaquam judicare de onere fraterno discrete ac digne valebitis. Quibus ille auditis, sentiens fascis hujusmodi gravitatem suis viribus importabilem, cessavit a petitione ingravandi ponderis, et semetipsum cœpit repercutere, unde alios ferire voluit, quia sagittam ad eos sine suo vulnere nequivit dirigere: intelligens magnum esse pensum illud, ac debere sufficere quod apprehendere ipse non posset, qui in tanto videbatur stare virtutum culmine. Eruditus itaque, Praesul, multo eruditior rediit quam venit, magnumque thesaurum fugiendae inanis gloriae et capessendae verae humilitatis secum reporavit.