Patri serenissimo, Cluniacensi abbati PONTIO, domino suo, servus HUGO. Dum tuam, Pater, excellentiam penso, injustus coram te loqui non audeo. Sed quoniam memoranda quaedam de magno Hugone, sancto praecessore tuo, tacita video, si tua jubeat me fari dignatio, pauca de plurimis, parva de maximis, brevi expedio. Ista quidem diffusos scriptores illos miror obmisisse, qui de eo tanta volumina conscripsere. Quae refero, praesentibus notissima sunt, sed posterorum memoriae, ut jubes, mandata sunt. 2. Beatus Hugo ad Francigenas, eos visitaturus, olim exiverat. Veniens autem Belluacense territorium, intravit Gornacum super Aronam fluvium. Ibi eum Albertus vir illustris honorifice suscepit. Uxor viri, nomine Ermengardis, et ipsa tanto hospiti reverenter occurrit. Quam sanctus ut vidit, prophetico afflatus spiritu, dixit: «Domina, tu gravida es, filium paries, qui, sicut Deo placuerit, monachus erit.» Audiens mulier quae de se ante non noverat, mirabatur, praesentes, audita signantes oracula, laetabantur. Postmodum, juxta servi Dei verbum, gravida illa peperit filium. Crevit puer, et armatorum deputatus officio, militiam adeptus, ut id hominum genus male consuevit, perniciosus evasit. Interea sanctus, plenus dierum pariter et virtutum diem in Domino clausit extremum. Erat tunc in Italia apud Papiam decus pontificum Godefredus Ambianensis episcopus, doctrina praeclarus, sanctitate perspicuus. Dum itaque beatus Hugo praesenti vita defungitur, aeterna donatur, vidit episcopus ad procedendum conventus eximios praeparari, cum luminaribus et caeteris quae in processione solemniter solent exhiberi. Episcopo inquirenti quis esset, quem tantae triumphus gloriae exspectaret; responsum est, quia ad deducendum dominum Hugonem, Cluniacensem abbatem, illa sanctorum devotio festiva procederet. Quod cum episcopus admirans sociis revelaret, tempusque quo id viderat adnotaret, in Galliis reversus; eodem invenit tempore in Cluniaco sanctum migrasse, quo sibi fuerat monstratum Papiae. 3. Postquam vero sanctus decessit, tu feliciter electus, et in officium tanti Patris digne subrogatus, Domino ducente ad supradictas Franciae partes descendisti, ubi pro tua illa nobili consuetudine, quibusque bona praedicans, istum, de quo sanctus praedixerat, juvenem invenisti, inventum vocasti, vocatum eduxisti. Ipsum in Cluniaco monachum, nomine Landricum, plurimis annis vidimus bonis pollentem moribus. Sic, Pater benignissime, sic praecessor tuus abbas Hugo sanctissimus, quem plurimum dilexisti, imo quem diligis, sic inter alias virtutes suas etiam prophetica claruisse probatur; sic in sui dissolutione corporis, pontifici relevatus, supercoelestium concivis esse dignoscitur. Sed mea modo sileat parvitas, tua magis ista, quam alta sint, perpendat charitas. De hac enim altitudine loqui, ego tam infimus timere debui. 4. Anno denique Verbi de Virgine nati 1118, defuncto papa Paschali, qui Romanae sedis apicem 18 annis, et eo amplius gubernavit, assumptus est electione catholica, et consecratus est Gelasius papa, vir apprime eruditus, eleemosynis largus, consilio providus. Hic Henrico IV, Romanorum imperatore, contra Ecclesiam saeviente, declinans, ad mare descendit, navigio Gallias expetivit: tibique primum, cursore a Pisis emisso, suum praenuntiari fecit adventum: te enim, Cluniaci scilicet abbatem, in partibus Galliarum habet pontifex Romanus proprium et specialem filium. Huic apud S. Aegidium occurristi, huic et multo comitatui suo equitaturas et alia quam maxima elegantissime ministrasti. Hunc pro maris molestia infirmatum, in tuae solo nativitatis, quod Pater tuus Petrus, potens et nobilis comes Merguliensis, juri apostolorum Petri et Pauli contradidit, et inde accepit, tu papam officiosissime confovisti. Qui denuo convalescens, et Cluniacum suum pervenire desiderans, Lugdunum Galliae pertransit, Matisconam descendit, ubi gravissima aegritudine confectus se Cluniacum perferri instantissime praecepit. Quo deportatus, summaque reverentia susceptus, completo episcopatus sui anno primo et diebus quatuor, in medio fratrum, circumstantibus episcopis cardinalibus, in propria domo, proprius pastor in pace Cluniaco quievit. 5. Post hunc reverendus Wido Viennensis archiepiscopus ab Ecclesia catholica est in Cluniaco electus, sicque in papam Calixtum ordinatus. Hic terrenae nobilitatis celsitudine praecellit, sed coelestium nitore charismatum pulchrius elucescit. Hic secundo Cluniacum rediit, ibique festum Dominicae Circumcisionis et Apparitionis devote peregit. Qui dum inter caetera saepius ageret de vita et miraculis B. Hugonis, non quorumlibet chartulas super his profusius exaratas attendit, sed personas authenticas in medio Cluniacensis capituli praesentatas, de sancto quae viderant et audierant validius attestatas, gratanter accepit. Episcopis vero et cardinalibus pariter assentientibus ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi natalem tanti confessoris tot et tantis virtutibus approbati festivum fieri papa decrevit . . . . Ista me dixisse sufficiat, tuaque mihi gratia veniam tribuat .