VITA AUCTORE HILDEBERTO CENOMANENSI EPISCOPO PROLOGUS. Dei gratia venerabili atque reverendissimo abbati Pontio, Hildebertus, professione sacerdos, vita peccator, spem adipisci communem. Congruum humanis actionibus exitum pollicetur, nihil supra vires profiteri, quas profecto quisquis attendere negligit, aut in vitium labitur, aut omnino deficiens, tristis et confusus audit: Hic homo incoepit aedificare, et consummare non potuit. Quorum ego neutrum incurrere veritus sum, dum tuae petitionis auctoritate compulsus, qualicunque stylo vitam B. Hugonis memoriae commendare disposui. Cui sane labori licet impar meum senserim ingenium, malui tamen ridiculus scriptor quam tibi inobediens inveniri. Speravi ex obedientia praemium, ruborem vero ex defectu, credidi tua correctione praeveniri; quod adhuc ctiam credo, postulo, precor; pro munere suscepturus, si removeas ab oculis quidquid linguas senseris formidare. Officiosa res est, et prudenti grata scriptori, correctio, ea quidem mihi placet, sed cum persona corrigit, non turba; sero enim reprimitur vitium, cum jam populus insultat vitioso. Ex hoc autem praecipue veniam confiteor postulandam, quod post amplioris litteraturae viros, Ezelonem loquor atque Gilonem, qui de beatissimo Hugone illo vigilanter scripsisse leguntur, ausus sim pertractandam aggredi materiam, quos velut a longe secutus, pro homine simiam pinxisse, et finxisse pro amphora urceum inveniar. Caeterum praesumptionis hujus auctor est Pontius, acumen ingenii sperans in me, cujus ego non sum conscius apud me. Lingua Pontii causam movit, auctoritas egit, religio peroravit. Resistere Pontio, difficile, qui ad impetrandum quodam praerogativo gratiae vel silens adjuvatur. His itaque victus, retractare conatus sum quae jam scripta legeram, non de illis tanquam de visis aliquid attestari. Nemo autem miretur, cum in praesenti opere viderit additum aliquid, cum suppressum, tum immutatum, quod non apposuerunt, quod non tacuerunt, quod aliter scripserunt, qui de Hugone scripserunt ante me. Addidi, fateor, sed quod ipse vidi, sed quod audivi, cui testimonium perhibeo, et verum est testimonium meum. Sane quod omnino suppressi, ideo factum est, ni id quod lectum calumnias movere poterat, auctoritati derogaret eorum quae sine fidei periculo et scribi potuerunt et credi. Mutatum autem hoc solum opinor, quod Andegavensis comes Gaufredus, cognomine Martellus, in abbatem praesumpsisse memorantur Hugonem, cujus quia praefatis scriptoribus veridici defuere relatores, falsitatis notam incurrerunt. Quidquid itaque, prout desuper mihi datum est, exaravi, vel in manus ex tuo veniat judicio, vel si supprimendum censueris, omnino delitescat. Minus tamen mihi placet approbatum producere quam occultare vitiosum, turpior enim jactura est nomen amittere comparatum quam minime comparasse. Conservet te Dominus Deus filiis adoptionis suae, Pater sancte. Noveris autem quia mihi vicem rependis, si diligis me, et oras pro me. 1. Beatus itaque Hugo, natione Aeduensis, generosis parentibus illustris, praerogativa vitae pariter et virtutum titulis illustrior fuit. Is cum infirmitatem evasisset infantiae, Dalmatius pater ejus vir scilicet consularis, materque, Aremburgis nomine, circa eruditionem pueri diversum gerebant affectum. Devota siquidem Deo femina, litterarum studiis ideo censebat eum mancipandum, quia nondum nato promissum divinitus asserebat sacerdotii dignitatem. Cum enim ipsa in utero haberet puerperii labores, et periculum formidaret; religiosus quidam sanctaeque opinionis sacerdos, ad altare Domini sacrificium pro ea oblaturus accessit, deinde sacrum celebranti mysterium, velut cujusdam pueri species in calice apparuit inaestimabilem praeferens claritatem. Relata matri visio sacerdotis auctoritate fidem promeruit, ideo dignum esse ut ministerio dicaretur calicis, qui promissus in calice videbatur. At pater, haeredem transitoriae possessionis desiderans, saecularis militiae insignia puero destinabat. Unde cum jam pupillares annos attigisset, eum cum coaevis urgebat equitare juvenibus, equum flectere in gyrum, vibrare hastam, facile clypeum circumferre, et, quod ille altius abhorrebat, spoliis instare et rapinis. Caeterum ille alii natus professioni, corporis incommoditate militem detractabat et mente. Ad arma minus habilis, indocilis ad rapinam, totus jam ad Christum et natura trahebatur et gratia. Unde cum praefati juvenes, die quadam pauperi vaccam auferrent, tiro Christi vehementer indoluit, nulli consors in culpa, quia nulli consors in rapina. Ipse tamen recompensatione annua jacturam proximo restituens, ejus querelam suppressit, repressit egestatem. Ita Dei famulus et officiosam pauperi injuriam et damnum facit esse fructuosum. 2. In pupillari adhuc ille constitutus aetate, morosam verbis et actu praeferebat senectutem. Jam tunc inexorabiliter lasciviam persecutus, humilitatem pudicitiae assumpsit custodem. Jam tunc mollioris cultus et deliciarum contemptor, in illecebris illecebras ignoravit. Cum juvenibus nihil juveni praeter aetatem fuit. Magna illi cum raptoribus discordia, super afflictos mira compassio. Verbum Dei tenaci commendabat memoriae, frequens ecclesiae visitator, sed furtivus; timebat enim patrem suum, otio et inertiae virtutum primitias assignantem. Eo tempore Antissiodorensis episcopus. Hugo nomine, Cabilonensem quoque consulatum strenue gubernabat. Hujus causa B. Hugo ejus pronepos, vix a patre proficiscendi Cabilonum licentiam extorsit. Praelibata in hac urbe grammatica, quo introduceretur ad divinarum altitudinem Scripturarum, juveni quoddam velut ostium aperuit. Ibi tandem diruptis saecularibus indumentis, elegit abjectus esse in domo Dei sui, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Illud igitur Evangelicum secutus: Qui non bajulat crucem suam et sequitur me, non est me dignus, patre nesciente, qui suspiranti ad patriam, et verbis obsistebat et exemplis, Cluniacum venit; B. Odiloni, quo tunc temporis abbate praefatum gloriabatur coenobium, quid animi gereret indicavit. Dehinc ex more capitulum ingressus, cum in conventu adoptionis suae ediceret petitionem, quidam fratrum Spiritu sancto edoctus, o felicem, inquit, Cluniacum, qui pretiosum omni thesauro thesaurum hodie suscepit! Mutata igitur cum habitu vita, monastici ordinis primos gradus devote conscendit, obedientiam loquor et humilitatem, quae in Christiana religione morum obtinent principatum. His ille caeteris praeeminens, sine querela tulit, quidquid difficultatis assumpta gerit professio, ac velut ad perfectionem minus sufficeret monasticarum observantia regularum, Dei servus addidit ad poenam, Dominus ad coronam. Cibus enim citra legem monachi sumptus ita jejunium solvit ut esuriem minime removeret. Satis praeterea insistens vigiliis, continuata oratione noctem saepe duxit insomnem. Felices aderant comites, uber fletus et jejunia coelestium meditatio gaudiorum. De monacho nihil ambitio furata est, nihil sibi voluptas vendicavit. In ore nihil arrogantiae, nihil in sermone vanitatis, totus sanctimoniam, totus monachum loquebatur. Ex habitu quoque monachi, tanta servo Dei gratia accessit ut et pater, qui minus aegre tulerat sacrum filii propositum, eum solito diceret pulchriorem. 3. Praelucebat jam in eo pastoralis plenitudo sollicitudinis cui non minus suppetebat census ad consilium, quam religio ad exemplum. His celebrem praeconiis, ex consensu fratrum B. Odilo priorem constituit, profuturum pariter et possessioni providentia, et ordini disciplina. Suscepit senum curam juvenis, suscepta sic exsecutus negotia, ut nec administratio religionem minueret, nec religio administrationem impediret. Juveni siquidem ex promotione non subrepsit elatio, non ordinis fervor intepuit; imposita ei dignitas, virtutum materia, non dispendium fuit. Hac enim mansuetudine Patrem exhibuit, hac severitate doctorem, ut adversum delinquentes, nec remissa uteretur misericordia, nec excedente disciplina. Diffusa itaque bono odore nominis illius, plebis et principum favorem, quem minime quaesivit, acquisivit. Unde et ad Teutonicos directus, Paterniacensi coenobio gratiam regis, a qua exciderat, reformavit. Cognito ibi transitu B. Odilonis, in amaritudine spiritus ad monasterium revertitur, larga secum deferens munera, quae praefatus rex per eum ad decorem domus Domini Cluniacum delegavit. Susceptus ea qua debuit reverentia plenum lacrymis conventum invenit. Hortatur ut temperent a fletu, cum nec ipse posset a fletu temperare. Consolatur moerentes, qui nullius admittebat solatium. Ab omnibus omnium Pater plorabatur, et siccatas revocabat lacrymas paternae pietatis recordatio. Ipse quidem magister sepultus est, sed in mentibus discipulorum merita magistri insepulta vivebant. Deficiam necesse est, si tentem virtutes Odilonis explicare, qui doctrina pariter et exemplo, conventum hominum, conventum fecit esse virtutum. 4. Aderat tempus quo desolato consuleretur ovili, praemissisque jejuniis et orationibus, a summo pastore pastor quaereretur. Conveniunt filii adoptionis, de salute tantum satagentes animarum. Denique dum solliciti secum quaererent quem Dominus pastorali sollicitudine dignaretur, Adalmannus quidam, cui religione simul et aetate major erat auctoritas, Hugonem nominavit priorem; conventus assensu consono prosequitur nominantem. Dehinc illum, renitentem et se proclamantem indignum, quo die B. Petri cathedram sancta celebrabat Ecclesia, Chrysopolitanus archiepiscopus abbatis benedictione sublimavit. Susceptis itaque pastoralibus excubiis, Dei servus ex promotione nullam traxit insolentiam, nullum vitiis accessum indulsit, sub eo quippe animarum custode, nec delicto judicium, nec religioni defuit incrementum. Totam ejus vitam vel Maria sibi, vel Martha vendicavit. Lectione insatiabilis, orationibus insistens, omni tempore profuit aut profecit. Prudentiorne esset an simplicior, difficile judicares. Sicut in verbis nihil otiosum, sic in opere nihil suspectum honestati. Irasci, nisi adversus vitia, non novit. Doctrina ejus, quae congrueret singulis, sufficeret universis, ea plus patris habebat quam judicis, plus misericordiae quam censurae. Ipse forma conspicuus, statura eminens, corporis dotes titulis virtutum cumulavit. Silens quidem semper cum Domino, loquens autem semper in Domino, vel de Domino loquebatur. Intentum pluribus, ad singula minorem nullus invenit, totus enim his tenebatur, quae prius agenda suscepisset. Deum supra se, proximum tanquam se, res infra se, ordinata charitate diligebat. Idem mansuetus et patiens, in suis quidem gratias egit, pauperum vero flevit injurias. 5. Et quia legerat Christum dicentem: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, eorum necessitatibus tanta consuluit instantia, ac si ipsam Christi constaret adesse personam. Quapropter maxima eum multitudo constipabat egenorum, quibus dispensator fidelis et prudens cibaria praeparabat, comparabat indumenta. Nulla misericordiae opera, nullam subveniendi speciem declinavit. Omnium votis adfuit, dummodo votis tempora concordarent. Iter agenti, pauperum cohortes occurrebant, quocunque audierant transiturum, eis aureos quoque manu larga dispensabat, illud libentius erogans quod erogatum merces major sequeretur. Deficientibus autem cibis, quibus in usus egentium summarios onerare consueverat, huc et illuc nuntii dirigebantur, ea comparaturi quae et multitudini sufficerent, et desiderium explerent infirmorum. Porro quoscunque vel aetas vel gravior affecerat aegritudo, propius jubebat admoveri, blandius eorum scrutabatur angustias, quibus egerent aut quid vellent officiosissime inquirens. Nullius abhorrebat colloquium, nullius incommoda verebatur. Circa senes querulos et sanie defluentes compassione moveri multiplicare beneficia, plenum mercedis urgere famulatum. Parva loquor, horrendis aspectu leprosis frequenter fastidiosum sine fastidio exhibebat obsequium. Videres circa lectum ejus immensam diversarum vestium congeriem, quae, paucis familiarium adhibitis, ipse incidere, ipse sarcire consueverat. Videres etiam panes, videres et carnes, ad manum omnia scilicet praeparata, ne dilatio muneris, pauperem cruciaret exspectantem. Pauperibus quoque coenobitis, largiores destinabat benedictiones, ne vel a monasterio, vel a monacho penuria rei familiaris eos cogeret evagari. Hac enim Massiliensibus, hac monasteriis pluribus benignitate, subvenit. Praeterea tyrannidem principum, qua incessanter adversus Christi pauperes grassabantur, cum minus exhortatione proficeret, muneribus mitigabat. His animum studiis, his usibus et argentum consecrabat et aurum. Ea melius impensa, quam servata rutilare praedicabat, et, juxta Ambrosii testimonium; tunc vere calicem Ecclesiae, cum calix a fame vel ab hoste redimit, quos sanguis calicis a morte liberavit. 6. His igitur aliisque virtutum praeconiis, beatus Hugo magnus apud magnos habebatur, ex ejus consilio, saluti suarum providentes animarum. Augebatur sub eo de die in diem Cluniacensis religio coenobii, et erat odor nominis illius, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. Unde et imperator Teutonicorum, secundus scilicet Henricus, ejus faciem videre, et familiaritatem adipisci desiderans, ut venire dignaretur ad se supplici voce postulavit. Postulantem pius Pater exaudit, intrat Saxoniam, summo pariter et honore suscipitur et gaudio. Paucis ibi diebus peractis, ex petitione regis filium ejus sacro de fonte levavit, puero nomen patris imponens. Celebravit autem Pascha cum imperatore, in Agrippina Coloniae, Teutonicis mirantibus in juvenili adhuc aetate canitiem morum, conversationis mansuetudinem, vultus gratiam, verborum lenitatem. Quibus profecto virtutum indiciis, ita cum eo et cum Cluniacensi monasterio regis est anima colligata, ac si rex ipse perpetuam cum eis amicitiam pepigisset. Tandem vix impetrata redeundi licentia, pastor pius ad ovile revertitur, dona deferens ampliora, quae velut quoddam dilectionis pignus a praefato rege transmissa sunt. Sic regressus Dei famulus, filios in orationibus patrem exspectantes, et de vocatione regis et suo exhilaravit adventu. 7. Idem postmodum Romani jussu pontificis in Hungariam profectus, de reformatione pacis curam gerit, suscepta prudenter insistit et explet negotia, ad laudem Dei et gloriam quae sibi commissa fuerant exsecutus. Unde cum pariter et gratia regis et multo donatus munere reverteretur, a quodam tyranno regionis illius captus est, his omnibus direptis quaecunque apud suos inventa sunt pretiosa. Qua videlicet injuria turbatur Dei servus, ad auxilium recurrit orationum, pro suis malefactoribus intercedit, minus de rerum jactura, quam de periculo sollicitus animarum. Et ne velut de suis meritis confisus, vel transgressori veniam, vel sibi substantiae restitutionem postulare videretur, B. Maiolo utrumque committit negotium. Maioli precibus et meritis sibi postulat subveniri. Nec mora, compunctus auctor injuriae, genubus abbatis provolvitur, contrito corde et humiliato veniam rogat, omnibus his quae ablata fuerant in integrum restitutis, et ut offensus obsequio etiam placaretur, abbati conductum providit, qui fecerat et rapinam. In aliis etiam quampluribus negotiis Romano pontifici postulata B. Hugonis sedulitas, et ab eo laudem et a Domino mercedem meruit sempiternam. Ille si quidem cum papa Stephanus in civitate Florentia supremo teneretur incommodo, ex voto decumbentis illuc accessit, comitantibus eum monachis consummatae sanctitatis, quibus juxta Pauli vocem, vivere Christus erat, et mori lucrum. Testatus est autem praefatus antistes, ad introitum quidem servi Dei malignum discessisse spiritum, ad egressum vero remeasse. Beatum profecto virum, cujus et vitam Satanas abhorruit, et praesentiam expavit. Denique cum praefatus pontifex, ad ultima jam deductus, fessos artus et naturam profitentes cilicio et cineri commendasset, susceptis vitalibus sacratis, inter sacras abbatis manus spiritum exhalavit. 8. Cum autem nonus Leo translaturus B. Remigii corpus Remis usque pervenisset, et ibi synodum celebraret generalem, vir beatus adfuit plenus auctoritatis et reverentiae, suaque praesentia praefati concilii plurimum conferens institutis. Ubi cum adversus Symoniacos ageretur, et nonnulli pontifices, quibus vel conscientia confusionem, vel imperitia silentium adduxerat, in praefatam haeresim remissius disceptarent, ipse zelo succensus justitiae, negotiationem Simonis constanter abolere curavit. Ex adverso enim ascendens, et opponens murum pro domo Israel, nec numero renitentium, nec acceptione motus est personarum. Quo in concilio, dum ille de sua interrogaretur promotione: Caro, inquit, voluit, spiritus repugnavit. Sane sana responsio, qui justus imprimis accusator sui, et tentatione carnis pulsatus ut caderet, et ne caderet virtute spiritus restitisse monstratur. Erat autem illi tanta in exhortatione gratia, ut ad exspectationem sermonis illius illus rium suspenderentur animi personarum; unde et jussu papae sanctam et plenam habuit gratiae orationem, qua et Simoniaci de male comparatis expulsi sunt dignitatibus, et de sacrario Domini fornicatores inhibiti sacerdotes. 9. Aliud quoque sanctitatis ipsius atque meritorum secutum est indicium. Hildebrandus etenim Romanae diaconus Ecclesiae, qui postea sedis ejusdem sortitus est majestatem, directus in Gallias, Cluniacense capitulum intravit. Ubi cum aliquandiu sedisset, collateratum B. Hugoni Christum vidit, monastici regulas ordinis ac decreta suggerentem. Egressus inde, nonnullis quae viderat indicavit. Ex tunc ille et familiaritatem servi Christi devotius amplexatus est, et sanctitatem praedicavit Hildefonsus Hispaniarum rex, qui a Santulo fratre suo captus in vinculis tenebatur. Quo audito, misericordiae abbas orationi pro rege praecepit instare, memor dilectionis patris ejus Fredeleidi, qui Cluniacense monasterium multo sibi astrinxerat beneficio. Cum itaque pro eo placabiles offerrentur hostiae, cum preces multiplicarentur, per episcopum quemdam deliberationis suae diem esse proximum beatus ei Petrus indicavit, obtinente Cluniacensis abbatis et conventus intercessione, ut liber a vinculis emissus reciperet imperium. Nec mora, idem apostolus dormienti Santulo apparuit, gravia comminatur nisi fratri educto de carcere male ablatam restitueret dignitatem. Expergefactus visione Santulus, quidquid apostolus praeceperat festinanter, implevit. Sic Hildefonsus, et sibi pariter et regno restitutus, ut liberatorem suum videre et colloquio ejus donari mereretur, destinatis apicibus imploravit. Impletur votum potestatis, et Pyrenaeis montibus transcensis. Dei servus solemniter et apparatu festivo suspicitur. Exsultat rex tanti adventu hospitis, nihil in actu, nihil in verbo, nihil in habitu praeter doctrinam morum reperiens. Qui ne intercessoribus suis ingratus aliquando videretur, duplicato censu paterno ducentas auri uncias Cluniacensi coenobio quotannis disposuit assignari, diem utriusque exitus, et de carcere scilicet et de corpore, celebrem habere desiderans. Ita vir Dei cum praedicta remeans pecunia, quemdam secum adducebat Maurum, recens quidem baptizatum, sed adhuc mente nigriorem quam pelle. Cui cum pro Christianae fidei susceptione, majorem pius abbas exhibens reverentiam, vestes pretiosas praevidisset, ille dealbato similis sepulcro, sacrilegas manus in perforatas abbatis manticas injecit, extrahens inde quidquid auri repertum est in eis aut argenti. Quo tamen in fuga capto. atque ad abbatem cum asportata reducto pecunia, Dei famulo conatus non nocuit fraudulentus. Magna quidem sunt haec, sed majora quae sequuntur. 10. Apud castrum Bliterium, quidam perversae mentis homines, reverendum Patrem illatis exacerbaverunt injuriis: quibus veniam petentibus, licet pius abbas ad ignoscendum pronus indulsisset, graviter tamen a Domino punita est eorum praesumptio: statim namque depopulantibus flammis, castrum combustum est iniquorum. Quod ut divina potius ultione gestum esse, et non casu contigisse crederetur, quibusdam ineolis ejusdem castelli, ad aliqua egressis negotia, atque ignaris injuriarum et incendii, duo milites dudum defuncti apparuerunt. Quos cum bene praefati cognovissent incolae, ac turbati ad eorum stuperent occursum: Redite, inquiunt, quantocius, combustum inventuri Bliterium. Quo dum beatus esset Hugo ingressus, nec ejus religioni delatum est, nec ordini. Stupefacti incolae ac perterriti, magna cum festinatione redeuntes, rem, sicut didicerant, invenerunt. Nemo autem putet virum Dei, tanquam pecuniae cupidum, vel quaesisse vel oblatas suscepisse divitias. Earum copia non avaritiae servivit, sed misericordiae, non ipsis sed egenis. Ille cum Propheta dicens: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae quidquid ei fidelium devotio contulit, totum vel ornamentis ecclesiae, vel expensis pauperum consecravit. Animam ejus nec rerum extulit affluentia, nec dejecit amissio. In omni statu terrena coelestibus, aeternis transitoria postposuit. 11. Idem praeterea non solum de salute sollicitus virorum, mulieres etiam de naufragio hujus magni maris et spatiosi ad salutis portum educere curavit, eis viam vitae et doctrinis insinuans, et sumptibus sternens. In suo namque patrimonio, quod Marciniacus dicitur, quoddam monasterium et idoneas religioni construxit officinas, ubi feminae provectiores, et maritalem fastidientes licentiam, veteres decoquerent errores, et Christi complexibus astringi mererentur. Hunc locum personae nobiles elegerunt, quae cum nuptiis etiam delicias expertae, tanto patientius utrisque carerent, quanto didicissent in eis et brevem et plenam doloris esse voluptatem. Has profecto sub regulis hujusmodi vivere constituit, ut earum nulla vel rei necessitate familiaris, vel quolibet negotio, conspectibus virorum offerretur; ne, quibus votum indixerat continentiam, intuitus sollicitaret ad culpam. Procuratores earum, procuratores religiosi atque prudentes, sub quorum custodia nec possessio distractionem, nec honestas dispendium formidabat. Nulla ubi vel rara juvencula, ne lascivientis adhuc fervor aetatis, vel loco infamiam contraheret, vel inter sorores scandalum generaret. Harum eruditioni senem quemdam deputavit, Renchonem nomine, consummati monachum testimonii, qui noverat et devotionem provocare misericordia, et excessus arcere disciplina. Praeterea ne in ancillis Christi, vel victus vel vestimentorum defectu, sacrum deficeret propositum, uberes eis reditus providit, comparavit praedia; sic earum necessitati consulens, ne vel culpam superfluitas induceret, vel egestas querelam extorqueret. Monasterium quoque plurimis decorans ornamentis, praeter caetera sanctorum pignora beatae virginis ac martyris Agnetis in eo brachium collocavit, argento vestitum et auro. 12. Alia quoque sub eo et per eum constructa sunt monasteria, cellae quamplures aedificatae ; veteres abbatiae, quas inhabitantium negligentia penitus attriverat, ad antiquam tam ordinis quam possessionum revocatae dignitatem. In tantum enim sub praefato Patre Cluniacensis religio effloruit ut inde abbates desolatis quaererentur monasteriis, assumerentur pariter et exempla sanctimoniae, et qualitas disciplinae. Felix Ecclesia! quae de sancto conventu illo summum sibi mereretur sacerdotem! Quantae autem discretionis et misericordiae fuerit, junioribus coenobitis impensa demonstrat benignitas, quibus cum minor libra panis et potus ex consuetudine traderetur, ipse tamen eis parem dari constituit, aequum judicans, ut quos idem diei pondus affligebat et aestus, idem quasi jam denarius solveretur. Sana sane dispositio, quae praefatam aetatem, et a murmure compescuit, et ad laborem susceptae roboravit obedientiae. 13. Ad declarandum autem, quam gratum Deo in omnibus exhibebat obsequium, B. Hugoni cum spirituum discretione, data esse dicitur gratia prophetiae. In his enim qui monasticum profitebantur ascensum, quo quisque animo ad eum accederet, libera mente discernebat, intuebatur quis in sagena B. Benedicti bonus piscis futurus esset, quis angelum lucis, quis angelum gereret tenebrarum. Quam profecto gratiam ne potius ei conferre, quam a Deo collectam referre videamur, ejus testimonio supposita serviunt et suffragantur exempla. Dominus quidam, nomine Maingodus, dilatione susceptionis, quam providus Pater probandi gratia aliquandiu suspenderat, vulneratum gerens animum, egredi ac fugere constituit. Quo spiritu revelante comperto, piisimus abbas praescriptum fratrem verbis durioribus increpavit, ei pariter et vulnera mentis indicans, et vulneribus paternae consolationis adhibens medicinam. Sic ille reversus ad se, susceptionem, quam dilatam doluit, patienter exspectavit. 14. Mortem quoque Guillelmi junioris, qui magno ac triumphatori Anglorum Guillelmi patri suo successerat, evidenti vaticinio indicavit. Erat ille Dei servus Marciniaci, simulque cum eo vir gloriosae opinionis Anselmus Cantuariensis archiepiscopus Anglorum, magna duo luminaria, quorum devotio vicariis exhortationibus et exemplis in amorem proficiebat praemiorum. Erant ibi et alii tres monachi Balduinus scilicet et Edmerus atque Eustachius, omnes filii lucis, et incedentes in mandatis et in justificationibus Domini sine querela. Ad quos B. Hugo conversus: Ex abundanti, inquit, est archiepiscopo divina reserare judicia, quibus Judex justus deponit potentes de sede et exaltat humiles. Vobis autem dicimus, in regem Anglorum nocte transacta datam esse proscriptionis sententiam eumque brevi regnaturum. Pauci dies fluxerant, et ecce beati viri vaticinium, qui promissus fuerat, secutus est eventus. Praescriptus siquidem rex, dum venationis insisteret studio, sagitta cujusdam militis in cor percussus est, statimque morte praeventus subita, exspiravit. Sic igitur vita regis terminata, et abbati prophetiae gratiam inesse claruit, et Cantuariensi archiepiscopo, qui persequenti se regi cesserat, redeundi facultas ad sedem accessit. 15. Item Dei servus, dum esset in Aquitania, ad ecclesiam B. Viviani, sanctorum locorum sollicitus visitator, accessit. Ubi cum praefati confessoris diligenter actus et Vitam legeret, cujusdam boni viri nomine Amandi factam in ea reperit mentionem, de quo ipse plenius edoceri desiderans, opinionem ejus et patriam, propositum et finem atque sepulturam a clericis praesens inquirit. Respondetur sciscitanti B. Amandum magistrum fuisse S. Viviani. meritis insignem, doctrina conspicuum, exemplis clarum. Corpus ejus, prout fama ferebatur, in Galliis habere sepulturam. Sequenti autem die, decanus canonicorum in eodem loco xenodochium constructurus, a B. Hugone suscepti operi postulat fundamentum designari. At ille, Spiritu sancto edoctus: «Hic, ait, fundamenta jacite, et minime poenitebit.» Ad ejus itaque suggestionem pueri altius fodientes, mausolaeum praedicandae pulchritudinis inveniunt, B. Amandi nomine insignitum: quo reperto, clerus exsultat, populus glorificant Deum, qui mirabilis est in sanctis suis, nil jam de merito dubitantes abbatis, quod in inventione claruerat confessoris. 16. Stupendis stupenda succedunt. Consolationis gratia pius Pater loca visitare consueverat, quae monasterium Cluniacense contingunt. Ingressus itaque cellam B. Mariae quae dicitur de Charitate, dum congregatos ibi fratres susciperet osculo, cujusdam eorum et occursum abhorruit, et osculum declinavit. Nimirum spiritu docente didicerat os hominis plenum blasphemiae et spurcitiarum, nec idoneum quod pacis osculo servus Dei dignaretur. Mirantibus his qui aderant et rei novitate suspensis, quam miser ille duxisset vitam, quid gereret devotionis familiari colloquio, idem abbas inquirit. Respondentem se mechanicum, esse, et necromantiae praestigiis inquinatum, de ovili pastor abegit, utpote nulla in verbis, nulla in habitu conversionis indicia nuntiantem. Sic in una eademque re, et lupi fraus et pastoris providentia innotuit. 17. Susceptus idem Dei famulus in monasterio Angeriacensi, sepultis paulisper sensibus carnis, puriore mentis intuitu, vidit quoddam fulgur de sublimi veniens, monasterii Cluniacensis auditorium irrumpere, magnamque secum trahere ruinam. Qua ex visione vir Dei collegit, commissam apud Cluniacum offensam, quae nisi celeberrima correctione purgaretur, superni judicis indignationem in eumdem provocaret locum. Nec mora, Cluniacum regreditur, instantibus negotiis, quae agenda susceperat, lucrum praeferens animarum. Dehinc ingressus capitulum, eodem spiritu quo jam reatum cognoverat, rei quoque personam cognovit. Quem ex nomine conveniens, «Erubesce, inquit, Petre, et age poenitentiam, dum licet, ne tunc incipias poenitere, cum poenitentia nulli prorsus est fructuosa; totum te priori pande, redoperi vulnus mentis, ut pro qualitate vulneris curam sentias medicantis. Infelix, excute jugum diaboli, et amplectere jugum Christi, quoniam jugum ejus suave est, et onus ejus leve. Quod quia saepius jam commonitus, detrectare tamen non desinis, reatum quem comitatur pertinacia, districtior puniat disciplina, tuis enim parcere delictis, ad periculum militat aliorum.» His verbis verberibus adjectis, frater contumax et sibi redditus est et ordini, bonumque obedientiae, quod exhortatio non contulit, censura provocavit. 18. Alio quoque tempore, similis ei visio apparuit. Dormientem quippe quaedam persona conveniens, oportere dicit eum Cabilonem usque fatigari, commissum esse in coenobio S. Marcelli, quod eatenus obductum silentio, monastica succidendum esset disciplina. Excitatus his Dei servus, iter arripit; et ingressus monasterium, quemadmodum per visionem didicerat, rem sic habere cognovit. Adhibita itaque vulneri medicina, inveteratam atque difficilem sanari propulsat corruptelam. Quadam autem nocte, dum fatigatis artubus modico sopore vir Dei consuleret, videre visus est decubantium sub capite suo serpentium multitudinem, caeteraque diversi generis reptilia, quibus ille perturbatus, somnum continuare non poterat. Dehinc amoto pulvinari, librum Maronis reperit, eoque projecto, somnum duxit tranquillum. Apta rei visio, cum nihil aliud quam quaedam venena sint fabulae poetarum. 19. Operae pretium est ea relatis apponere quae et auditu didicimus et visu. Antecessor noster Hoellus praedicandae praesul memoriae Romam proficiscens, gratia videndi sanctum Dei Cluniacum divertit. Qui postquam loquendi cum eo sortitus est facultatem, cum quodam suo archidiacono ad eum in parvam deductus est cameram, sacris dicatam colloquiis, et celebrem potius cultore quam cultu. Cum autem convenissent filii adoptionis, et invicem beneficia suarum sibi communicarent orationum, B. Hugo frequentius praefatum intuitus archidiaconum: «Tantum, inquit, ne desis gratiae Dei quoniam provisum est te, in eo in quo nunc administras ordine, nullatenus remansurum.» Parum temporius fluxerat, et eventus est vaticinium subsecutus. Archidiaconus etenim sequenti anno pontificalem sortitus est dignitatem. Nos hoc audivimus, nos praesentes vidimus, nos beati illius hominis orationum participes in eo facti sumus colloquio. Nos quidem, fama revelante, nonnulla de ejus sanctitate didiceramus, nonnulla de mansuetudine, nonnulla etiam de his quibus et vitia judicium, et virtuti praerogatur incrementum; invenimus autem ampliora, ex gregis conversatione, pastoris vigilantiam perpendentes. 20. Supersunt autem et alia, quibus patenter indicatur illum juris patronum, inter insignia sanctimoniae, gratia claruisse prophetiae. Quidam namque monachus, nomine Durannus, moventia risum verba proferre consueverat, indocilis praejudicialem deponere levitatem. Idem tamen in caeteris, adversus quae non est lex, ita sibi consuluerat, ut prius in abbatem, dehinc in episcopum, vita provehi mereretur et doctrina. Qui cum abbatem minus audiret increpantem: «Frater, inquit ei abbas, nisi dignam egeris poenitentiam, post transitum spumantibus labiis ad superos rediens apparebis.» Factum est autem ut nec ab otiosis verbis ille desisteret, nec abbatis vaticinio promissus deesset effectus. Praefatus namque Durannus, naturae debitum solvens, in promisso sibi habitu cuidam Siguino, sacerdoti scilicet, religioso apparuit, miserabiliter juvamen ejus postulans, cui vivens obedire contempserat. Quod cum pius Pater Siguino referente didicisset, electis septem fratribus, silentium una indixit septimana, quatenus oris excessus oris obedientia purgaretur. Obedientibus aliis, unus eorum praecepti violator silentium interrupit. Rursus pontifex, eumdem quem prius habitum gerens, sacerdoti praescripto apparuit, inobedientiam fratris accusans, qui dum fregit mandatum, suffragia exclusit aliorum. Quo audito, clementissimus Pater iterato septem dierum silentio, defectum violatae supplevit obedientiae. Unde factum est ut ostensus tertio praesul, sed jam nihil sordidum gerens, abbati gratias ageret, ejus interventu abstersum oris opprobrium, sententiam judicis immutatam. Hoc relatum, et Patris meritum declaravit, et apud fratres reverentiam susceptae juvit obedientiae. Collata sic viro Dei spirituum discretio efficaci eum magisterio docuit quid correctione proficeret, quid tolerandum esset misericordia, quid censura puniendum. 21. Nemo autem putet abbatem propheticis tantum claruisse vaticiniis, cui cum discretione spirituum, collata est etiam gratia sanitatum. Constat enim nonnullos, variis oppressos languoribus, sumptis ex ejus mensa convaluisse reliquiis. Acardus quidam, vi febrium laborans, restitutam sibi sanitatem praefatae debuit medicinae. Tres praeterea fratres, eodem decumbentes incommodo, beati viri meritum in antiquam reformavit sospitatem, eorum duobus quidem destinata eulogiarum gratia, salutis integritatem resignavit; tertius autem, cum Borboni per sex menses quartana sustinuisset incendia, a sancto Patre, qui illuc ex tempore accesserat, sacris jubetur interesse mysteriis. Adest febricitans, et ex abbatis jussu epoto post missam vino, in quo lota fuerant sanctorum pignora, febris incendium abscessit. O praedicanda Patris humilitas, qui quod ejus posset ascribi meritis, maluit sanctorum pignoribus assignari! Jarento quoque, felicis monachus testimonii, post diuturnas febrium convaluit injurias, hausto vino, quo sacri ejus digiti perfusi fuerant, post oblatum Deo sacramentum. 22. Beatus quoque medicus, qui cum salute corporum, de salute satagebat animarum! beata, inquam, anima, cujus et meritis acquirebatur temporale remedium, et exhortatione sempiternum. Eidem namque Crispeium proficiscenti, febricitans miles occurrit, sanctissimo ejus adjuvari deprecans interventu. Dehinc onerosius instanti: «Abstine, inquit abbas, abstine, frater, a rapinis, amissam sic adepturus sanitatem.» Rapinas miles abdicat, eodemque momento ad preces abbatis, et votum factum est, et exstinctum febris incendium. Nemo autem miretur abbatis merito collatam corporibus salutem, cui etiam id gratiae accessit, ut exutae de ergastulo carnis animae, ipsius interventu judicem placatum invenirent. Fratrum quidam soluto naturae debito, nec adhuc tamen humatus, personis duabus, quae sibi nomen religione comparaverant, apparuit dicens duos solidos, praeter licentiam sacristae sub quo ipse militabat, se sustulisse, ac proprio expendisse arbitrio. Hoc excessu dilatam sibi requiem, quae tamen posset abbatis intercessione praerogari. Mane autem facto, cum alter id de altero ignoraret, eodem tamen ordine, sub sancti viri praesentia, praefatam in capitulo retulere visionem. Discussa itaque diligenter transgressio, et venialis inventa, suffragiis orationum quas devotius fieri clementissimus Pater indixit, et propensiori eleemosynarum largitione, solvi promeruit. 23. In civitate Parisiorum vir erat illustris, Robertus nomine, professione miles, ita paralysi torpens, ut in eodem homine partem vivere, partem diceres jam sepultam. Diuturna haec et lethalis pernicies dudum spem salutis abstulerat decumbenti. Contigit autem eodem tempore servum Dei Parisios ingredi, atque ad ecclesiam ascendere, quae beatissimae Genovefae virginis et nomine celebris est et corpore. Quo audito, praescriptus aeger illuc alieno defertur auxilio, genibus abbatis advolvitur, suspiriis interpellat et lacrymis, ut ejus apud Deum mereretur interventum. Movetur Pater anxietate supplicantis et inter sacra missarum solemnia, flagitatum paralytico procurat subventum. Nil tamen de suis praesumens meritis, totus ad apostolorum principem convertitur, cujus et umbra salus infirmis, et oratione vita est defunctis restituta. Sumptam ergo ipsius planetam, quae veterum relatione in praefata creditur esse ecclesia, super prostratum elevat aegrum, illud clamans, Petrus apostolus dixit paralytico: «Sanet te Dominus Jesus Christus.» Ad haec verba confestim Robertus ita convaluit ac si ipse Petrus preces pro eo declamasset. Regreditur incolumis qui semivivus accesserat, his qui aderant attestantibus beneplacitam esse Deo vitam, cujus apud Deum tam efficacem viderant esse postulationem. 24. Fortassis haec apostolicis ascriberentur meritis, et cujus umbra male habentibus restitutam constat esse sanitatem, ejus utique vestimento Robertus convaluisse assereretur. Caeterum non minora meritis acta leguntur Hugonis, quibus Hugoni nullo fidei periculo praestitum possit assignari beneficium. Idem namque dum in Vasconia, sicut de Cluniacensi coenobio, subditas visitaret cellulas, haud procul ab itinere parvum conspexit tugurium, cujus inhabitator egenus erat et leprosus. Hic ex divite pauper, abjectus ex splendido, leprosus ex incolumi, vitam morte graviorem ducebat. Laetatur Dei servus adeptum se tempus opportunum, quo Christum in paupere visitaret. Praeeuntibus itaque caeteris, ipse uno tantum comite monacho tegetem ingreditur, consolationi totus insistit, laceram demulcet cutem, ingeminat felicem infelicitate sua, cui esset datum flagellis corporalibus et paupertatis igne purgari. Denique dum discessurus homo Dei, quid erogaret pauperi non haberet, agninam, qua indutus erat, exuit vestem, vestit pauperem. Vestimentum gratia comitatur insperata; ex quo enim pauper eo indutus est, cutis deformitas abscessit, et absterso leprae contagio, membris omnibus incolumitas est et species restituta. Egreditur Christi famulus, relicta pauperi benedictione, quae et amplius spe suscipienti profuit, et amplius voto dantis meritum patefecit. Leguntur et alii, tam ex veste quam ex lympha quae ex ejus stillaverat manibus, expetitam suscepisse salutem 25. Wigo, monachus, vir venerandae opinionis et utile vas in domo Domini, vocis usum amiserat, admodum tristis, eo quod imminenti Natalitio persolvere non posset debitum cantandi obsequium. Qui dum juxta suppedaneum abbatis quiesceret, et vocis reformationem ex sacris ejus speraret meritis, corrigiam pilei ejus, latenter assumpti, collo circumdedit; statimque soluto, quod arteriis obstabat incommodo, priscae modulationis usus est ei in integrum reformatus. Articulum pedis cujusdam Theoderici, magnae quidem militis potentiae, sed majoris apud Deum devotionis, cancer (infirmitas lethalis) exederat, quod quia studium vicerat medicinae, auferebat et spem vitae. Abbatis tamen meritis, hoc ordine exstinctum est horrendae pestis incendium. Abbas missam cantaverat, et aquam ex ejus stillatam manibus infirmo, praesenti atque postulanti eam, servientes, abbate detulerant ignorante. Qua exesis partibus infusa, suus articulo redditus est status, suppletum depastae carnis dispendium, et agente lympha vices medicinae, abbas nesciens restituit sanitatem. Quippe durum erat et intolerabile homini Dei, ex his quae circa ipsum erant aut ex ejus remanebant mensa, contemplatione salutis acquirendae aliquid asportari. Homo verae virtutis, ad virtutum derivabat excidium, linguas affectare alienas, laudis enim nulla omnino cupiditas, nisi cujus et materia est in animo, et testis in coelo. Quam cum sibi pariter opera compararent et verba, aliam tamen suspiranti mercedem, nulla ex praeconio miraculorum subrepsit elatio. Aliis quoque nesciens Dei servus profuit, quos etsi non omnes, aliquos tamen eorum, paginae duximus imprimendos. 26. Erat in quadam obedientia monachus, nomine Guillelmus, qui diuturna cruris infirmitate decumbens, injuncta sibi exsequi non poterat officia. Hoc enim in tantum tumorem excesserat ut amissa naturali forma, globus quidam videretur. Cum autem morbus excrescens, nihil aliud quam mortem loqueretur, ille totus ad abbatis meritum, spe conversus et fide, manibus admotis tumenti cruri: «Praecipio, inquit, tibi, passio, in nomine Jesu Christi, et ex parte Patris cujus praeceptis huc veni, ut recedens permittas injunctam mihi explere obedientiam.» Sequenti nocte, dormienti, duo in albis apparuere monachi, qui dicerent se a B. Hugone directos; dehinc unus quidem cruri manus apposuit, infudit oleum; alter vero leniori, et velut suspenso contactu, partes infirmas perungere visus est. Quo peracto, cum recedentibus monachis ipsa recessit infirmitas, et incolumitatem, quam medicina non potuit, gratia reduxit. Evigilans monachus cum sentiret exterminatas infirmitatis angustias, beato Patri suo restitutam ascripsit sanitatem. 27. Ex difficultate partus, quaedam mulier, amisso linguae pariter et manus officio, caeterarum quoque partium detrimenta formidabat. Hujusmodi angustia decumbenti, suggestum in somnis est, oportere eam Laisiacum proficisci, ubi meritis B. Hugonis, utroque levaretur incommodo. Paruit mulier, eoque delata, dum praescriptus Pater in oratorio S. Sulpicii ipsa praesente divina celebraret mysteria, meritis ejus utriusque morbi plenum meruit obtinere remedium. Credatur in sedendis humanorum corporum passionibus, filio adoptionis collatam desuper fuisse gratiam, quae illi etiam in perturbato aere perhibetur exstitisse, Ludovicus enim comes, et Sophia uxor sua, praedicandae scilicet vir et mulier devotionis, eum apud Aldechiarcum hospitio susceperant. Deinde posita in viridario mensa, commotus aer tempestatis signa praemisit. Turbati discursant ministri, quid fieret ex appositis jam dapibus ignorantes. Caeterum Dei famulus, elevans manum, crucis signum opposuit, et imminentem sic abegit tempestatem. Quae ne casu potius quam meritis abbatis abscessisse videretur, circumquaque pluviis desaevientibus et tonitruis, locus ille tempestatis expers, et serenus remansisse perhibetur. Paredi, puerum quemdam, monasticae consecratum militiae, decidens ex culmine campanarii tabula prostravit. Eo tempore beatus abbas fratres visitaturus Paredum accesserat. Puer, in quo consultae poilicibus venae proximum nuntiabant interitum, semivivus ad eum defertur; fratres velut exstinctum deflent puerum, qui vix in castris spiritualis militiae vivere inchoasset. Denique pius abbas, mente compunctus, contritum contrectat puerum, pro exsequiis obsequiis insistit, et ad ostium divinae pietatis Christi procurrit Christi veteranus, tanta precum instantia ut et puero salus, et puer conventui redderetur. 28. Invitati complures hujusmodi miraculorum praeconiis, eum videre praeoptabant, ei adhaerere, et sanctissimis ejus erudiri documentis. Quippe tota ejus vita, sacris par institutis, tota ejus conversatio beate vivendi magisterium fuit. Nulla vel pauca fuere monasteria, quae non profecerint ejus circumspectis institutionibus aut exemplis. Convenientes autem ad se monachos vel abbates, quam paterno complecteretur affectu, quam sufficienter quaerentibus responderet, quam pie aperiret pulsantibus, difficile est explicare. Inter quos Suessionensis abbas ad primatem monasticae perfectionis accedens, presbyterum quemdam, Petrum nomine, itineris comitem habuit, dudum B. Hugonis familiaritatem assecutum. Qua ex familiaritate securius eum presbyter allocutus: Scimus, inquit, te, sanctissime Pater, curam gerere miserorum, et juxta vocem Apostoli, cum infirmantibus infirmari. Unde et pro quodam fratre meo ad ostium tuae pulsans misericordiae, sacris orationibus tuis misero subveniri deploro, quem putridum vulnus, et latius incolumes occupans partes, in desperationis discrimen adduxit. Tandem pius Pater miserabilibus cedens obsecrationibus, panem qui de mensa ipsius superfuerat, afferri praecepit, allatum benedixit, dedit benedictum sacerdoti; dedit ei et partem baculi, quem manu gestare, quo sustentari consueverat. Quibus ille acceptis, in spe simul et fide regreditur, quantum prius de fraterna turbatus angustia, tantum postea de salute gavisurus. Ex quo enim superpositum est ulceri lignum, et panem benedictionis infirmus comedit, ita explosum est putridae carnis incommodum ut nullus dolor, nulla illic infirmitatis indicia remanerent. 29. Quadam praeterea die, dum paulisper abbas obdormiret, ex urgente causa, eum monachi excitaverunt. Abbas interrogans: «Ut quid huc, ait, istum adduxistis puerum?» Responderunt monachi se neminem adduxisse. Subdidit abbas, dicens: «Nunquid non videtis illum elegantis formae puerum?» Rursus cum monachi mirarentur, attestantes se neminem prorsus videre, animadvertens abbas ostensum sibi divinum aliquid, sermonem transtulit ad alia, nullam ulterius faciens de puero mentionem. Credo ei apparuisse custodem corporis sui angelum Dei, cujus excubiis, et aeriarum tentamenta potestatum, et imminentia corporis pericula declinabat. Unde cum apud Berziacum se sopori dedisset, angelica protectus custodia, multiplex mortis discrimen evasit. Repente namque turbato aere consurgentes venti, velut conflictum quemdam inire coeperunt; frequentior desaevire coruscatio. lapidibus et grandine concuti domus, volare fulmina quibus nec dormitorium patris, adhaerens ecclesiae, intactum remansit; illud enim vis irrumpens fulminis, tam vaganti discursu praefatum perscrutata est domicilium ut, par miraculum dicam, tres in fornace pueros, et inter flammas saevientes sanctum Dei conservatum. Augebant discrimen caementa simul et lapides undique corruentes, quos fulminis ictu rupta maceria circa dormientem diffundebat abbatem. Discurrebant famuli, monachi querebantur, vel obrutum ruina et lapidibus, vel igne consumptum abbatem opinantes. Ille autem divinis protectus excubiis, nec strepitu soporem, nec populantibus flammis sospitatem amisit. Ita Dei servus, horrendo circumseptus incendio, virtute promeruit liberari, et illaesus exivit. 30. Legitur idem Pater in aliis etiam conservatus periculis, ejusque sacer transitus, qui gravissima infirmitate videbatur imminere, conventus intercessione, et sumptuosis eleemosynarum expensis, in sanctam dilatus senectutem. Quodam namque tempore, B. Hugo, tanta corporis afflictus molestia ut imminens incommodum vitae desperatio sequeretur; de medio montis, qui Cluniaco adjacet, quasi fratribus ultimam daturus benedictionem, ad capitulum delatus est. Flet conventus, et eget solatio, quisquis alium nititur consolari. Acclamant filii Patrem, magistrum discipuli circumeunt; retractat grex indefessas pastoris excubias; et quae lacrymas provocent, undique pietatis ejus insignia praedicantur. Dehinc ipso innuente, sanctorum imaginibus praesentatur apostolorum, sperans eorum meritis imploratam se adipisci sanitatem. Quae confestim impetrata, pupillis tutorem restituit, filiis patrem, pauperibus provisorem. Nec minus stylo commendandum credimus quod Romam proficiscenti, vita pariter et incolumitas est in morte conservata. Ille siquidem, dum propter civitatem Vapingum, per abrupta montium et ancipites anfractus incederet, altiori cuidam praecipitio incircumspectis accessibus occurrit. Declinans mula in vallem, cui prima inniterentur vestigia, nihil solidum invenit. Pallent monachi, diffidentes periculum praesens aliquo posse declinari consilio; Dominus autem, plenum beatae spei et gloriae finem servo suo providens, mirabiliter eum de patenti abysso eduxit; mula divinitus in eam innitente partem, in qua solidum iter et obstaculis liberum invenit. Porro de simili periculo clericus quidam, de Hispaniis cum abbate regrediens, dum comites ad hospitium praecederet, et improvidus in horrendum delaberetur praecipitium, ad invocatum nomen abbatis, ramusculo retentus liberari promeruit. Praeterea Geraldo cuidam, per Ligerim temere remiganti, saepius abbas invocatus adfuisse perhibetur. Submersa quippe navicula, cum res ad vitae periculum cederet, ipse nomen ejus acclamans, incolumis ad ripam enatavit. Qua in persona, eo amplius abbatis meritum claruit, quo ille dudum turbatus cerebrum, imperitia quidem naviculam ascendit, sed gratia mortem evasit. 31. Magna sane hujus viri merita, cujus nec amici apud Deum irremunerati fuerunt, nec impuniti contemptores, non quod ipse vellet mortem peccatoris, aut pro inimicis orare desisteret, qui noverat neminem vere diligere Christum, donec et inimicum diligeret propter Christum. Caeterum vult aliquando Deus in hac etiam vita contemptum puniri sanctorum, ne justus zelet super iniquos pacem peccatorum videns, et dicat: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas ? Sunt fortassis et aliae occultiores causae, quibus Judex justus hic et benefactorum praemia rependit, et injurias punit. Porro irrogatas huic servo suo contumelias, quam districto percussit judicio, succincte nos non taedebit explicare. Is itaque totus propagandi monasticam religionem studiis occupatus, dum eam in monasterio Mauziacensi reformare contendit, nonnullorum pertulit invidiam, convicia sustinuit, seductor et hypocrita, tyrannus et invasor acclamatus. Inter quos quidam clericus in hanc usque prorupit insaniam, ut diceret effossurum se oculos abbati, si in hoc opus exoptata sibi copia donaretur. Arguunt eum puniendae praesumptionis illi etiam, qui temperantius abbati detrahebant, dicentes non exasperandam contumeliis, sed obsequiis colendam potius et ordinis et personae dignitatem. Ac ne dubitaretur in servo suo Dominum graviter offensum, juxta illud Evangelii: Qui vos spernit me spernit ; venenosae linguae praesumtionem tam digna est ultio subsecuta ut, vix octo diebus evolutis, exigente culpa ei effoderentur oculi, qui in oculos abbatis sacrilegam affectaverat facultatem. 32. Pontius de Burgeto, vir accusandae voluntatis in servum Dei, audiens abbatem partes Arverniae, in quibus ipse morabatur, aditurum, cum eum nec videre vellet, nec videri declinasset contemptu, morbum simulans in lectum decidit. Factum est autem ut, illuc abbate profecto, vera fieret quae fingebatur infirmitas; quae profecto in tantum excrevit ut, amissa loquendi facultate, deductus ad extrema putaretur. Quem itaque prius videre noluit, coactus postea vidit, per internuntios omnimodis exorans ut ab eo visitari mereretur. Visitatus aeger, in lacrymis et gemitu culpam confitetur; cui et contritio cordis veniam, et interventus abbatis sanitatem acquisivit. 33. Coenobium B. Martini, quod Majus-Monasteterium dicitur, comitis Andegavensis, videlicet Gaufridi, cognomine Barbari, tyrannica praesumptio vehementer affligebat. Rogatus Dei servus a praefati abbate coenobii, ut et consilio et orationum interventu oppressae subveniret abbatiae, Turonis usque fatigari non distulit, eo libentius difficultatem viae assumens, quod idem locus a Cluniacensi disciplina, monasticae religionis fundamenta susceperit. Veniens autem ad comitem, cum nihil proficeret verbis, nec amplecti genua, nec advolvi pedibus erubuit. Assumpta est omnis forma supplicandi, qua mansuetudo etiam apud crudeles provocatur potestates; ille tamen animum gerens obduratum, abbatem aversatus est supplicantem, qui ad hanc quoque prorupit insaniam, ut diceret se B. Martini conventum, ad obsequium unius asini redacturum. Surgens tandem Dei servus a pulvere, cum assumptum chlamide tyrannum, salutiferis emollire niteretur eloquiis, ille rupta, qua chlamis astringebatur, fibula, contemptis exhortationibus, abscessit. Abscedenti vir prophetico tactus Spiritu, illud Samuelis dixisse memoratur: Scissum est regnum tuum a te hodie. Quod profecto vaticinium rei exitus declaravit: expulsus etenim a consulatu, tandiu contemptor ille a fratre suo Fulcone detentus est in carcere, ut non prius a custodia corpus, quam spiritus a corpore solveretur. Cui ad cumulum ultionis hoc etiam accessit, ut amisso sensu in pueriles ineptias ad mortem usque deliraret. 34. Berardus quoque de castro Retortorio, in villam Cavariacum quae juris est monasterii Cluniacensis, exactionibus insolitis debacchatus, similem poenae sustinuit ultionem. Hic aliquandiu patienter toleratus, deinde per principes et ecclesiasticas admonitus personas, ut a tyrannicis desisteret injuriis, cum omnes aeque sperneret, totum hujus rei negotium B. Hugo Joanni Baptistae commisit, ad quem ille conversus, adversus praefatum Satanam lacrymis et gemitu promptissimum ejus postulat auxilium: Nec mora: preces abbatis exauditas rei eventus ostendit. Ille nimirum, sensu pariter amisso et visu, suorum manibus ad domum defertur, confusa loquens omnia, et suscitatam adversum se justi Judicis indignationem aliis quoque demonstrans indiciis. Ejus enim lectus, in nocte bis accensus, illum pene debito consumpsit incendio, qui sanctuarii possessionem exactionibus indebitis consumebat et rapinis. Quibus ille flagellis coactus, ad se tandem revertitur; abjurat exactiones, damna restituit, pollicitus in sanctuarium Domini se nihil deinceps praesumpturum. Unde factum est ut qui servum Dei contemnendo duplex traxerat incommedum, resipiscendo divina ultione repressa plenam reciperet sanitatem. 35. Perpende, lector, quo affectu commissarum sibi salutem quaesierit animarum, qui etiam circa interfectores fratris ac patris sui Davidicam expressit et aemulatus est lenitatem. Is enim, secundum illud Evangelicum: Dimittite, et dimittemini, collata utrique reo patrati homicidii venia, confugienti ad se fratris interfectori, cui ad declinandos interfecti proximos nullum patebat refugium, sanctae protectionis suae sinum aperuit; in quo illo susceptus, et temporalis vitae discrimen evasit, et viam invasit sempiternae. Ad abbatis namque suggestionem compunctus homicida, supremum poenitentiae habitum sumpsit, in quo ille peracta feliciter causali peregrinatione hujus mundi, dum vivero desiit, vivere inchoavit. Defuncto autem patre suo, quem dux Burgundiae gener ejus propria manu peremerat, hoc apud Deum interventu subvenire studuit ut delictorum ejus satisfactionem, quam gladius hostilis praevenerat, in seipsum transferret, continuatis afficeretur jejuniis, frequentiores hostias immolaret. Gestandam quoque suscepit loricam, propriis cruciatibus peccata quaerens expiare aliena. Sed et pro ejus interfectore, ne de eo antiquus triumpharet inimicus, oblatis Deo victimis et precibus intercessit. Cujus igitur charitas usque ad diligendos excrevit inimicos, non mirum ejus etiam eleemosynas inter manus erogantium, quod nonnulli asserunt, suscepisset incrementum. Contigit hoc Ademaro, dispensatori benedictionem servi Dei, qui postmodum in abbatem et scientia promoveri meruit et vita. Is, quos egenis ex abbatis praecepto distribueret, seorsim decem solidos ponens, cum per totum mensem potius eos effundere pauperibus quam dare videretur, dispendium tamen in distributo non sensit argento. Ecce Sareptani olei incrementum pariter et statum, gratiam et gratiae finem. Donec enim viduae vas adfuit, oleum fluxit; stetit autem, postquam defuit vas postulanti. Sic et Ademaro, quod daret pauperibus, dum fides adfuit, non defuit; defuit autem, simul et dare gloriam Deo et infirmari fide coepit. 36. Idem praeterea, cum sibi novem tantum essent denarii eosque dedisset mulieri pauperculae, inventos apud se quindecim aureos obtulit abbati. Quos magnanimus abbas statim in sinu pauperum reponere festinavit, sciens nullum agrum cultori suo feracius quam sinum pauperum responsurum. Probavit hoc ejus Camerarius Jarento, Valentiam cum beato Patre proficiscens. Ipse nimirum exhaustis in usus egenorum marsupiis, cum decem solidos (quos in expensas fratrum reservaverat) abbatis jussu, tristi et amaro erogaret animo: «Noli, inquit abbas, noli, fili, metuere, non intrabimus portam civitatis, donec ager, qui semina commisimus, fructificet, reddens amplius quam receperit.» Quod profecto vaticinium statim promissus implevit eventus; prius enim quam portam civitatis intrarent, adfuit qui pro paucis denariis auri pondus non modicum ei largiretur. Admiratus dispensator Deo gloriam dedit, tanto circa pauperes factus benignior quanto de mercede securior. 37. Talibus tantisque virtutum praeconiis, homo Dei maximus inter magnos habebatur, ambulans viam immaculatam, et filiis sanctae imitationis suae monastica suscitans et exaltans instituta. Extensi sunt palmites hujus vitis usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Ex his abbates nonnulli, exemplo pariter et verbo, collatas extulere dignitates; alii vero virtute tantum conspicui, sic in carne praeter carnem vivebant, ut cum necessitate rebus interessent hominum, voluntate rebus angelorum interessent. Hos enumerare vitamque eorum praesenti negotio prosequi, extra metam currus agere est, nisi quia laus discipuli, gloria est et magistri. Sed et filiorum devotionem praedicare, ut merita Patris extollas, nihil aliud est quam si solis splendorem facibus admotis adjuvare coneris. Supersunt enim adhuc tanta virtutum ejus atque operum insignia, ut ad eorum relationem, assumpta paululum requie, velut anhelantem equum necesse sit respirare. Quapropter ad horam stylum deponimus, Dei servo, cui ille famulatur, adjuvante, fiducialius quae restant, aggressuri. 38. Jam lubricae juventutis offendicula vir sanctus inoffensis gressibus evaserat, a nativitate quidem sexaginta quinque, a susceptione autem regiminis, annos gerens quadraginta. Calefaciebat eum virgo sapientiae, quam beatus senex velut David amplexatus, cum corpore deficeret, maturitate sensus et consilii praerogativa, sibimet eminebat. Ex incommodis, quibus aetas hujusmodi circumvenitur, nullus apud cum religioni defectus accessit; eadem ille, qua prius devotione, monachi leges et sacra docuit ac servavit industria. Sed et uberior apparatus, quo filiorum dilectio fatiscentem corpore patrem in divinum reparare quaerebat obsequium, nihil aliud ei quam virtutum materia fuit. Nonnulli namque deliciis facile carent, ab appositis autem pauci possunt abstinere; quod tamen sic B. Hugo consueverit ut cum multa pransuro ponerentur, ex his modicum indulgeret naturae, nihil gulae. Quidquid ultra necessaria refectioni ejus accessit, turbae servivit, non personae; egenis, non abbati. Qua in refectione, mirum valde fuit, vinum nunquam sibi appositum, sed sicca dape soluta sic jejunia, velut si caementum facturus, calcem tantum misceas et arenam. Sic ille debilem non debilis aetatem percurrens, religioni quotidie aliquid adjecit; quanto viciniorem sentiebat finem commissae sibi militiae, tanto amplius castra Domini et verbis erudiens et exemplis antecedens. Statuit etiam monasterii Cluniacensis ampliora ponere fundamenta, impatiens fratres quotidie et merito crescentes et numero, angustis admodum gravari officinis. Sanum sane Patris propositum, quod pariter et revelatio et felix eventus ostendit. Cuidam namque fratrum, nomine Gunzoni, praedicandae quidem et illustris memoriae viro, sed eo tempore corporis molestia decumbenti Petrus apparuit apostolus, infulato constipatus consortio, et alterius cujusdam conditionis praeferens majestatem. Qui nomen suum, et adventus causam jacenti declarans: «Frater, inquit, ad abbatem festina Hugonem, relaturus ei gravem mihi esse mearum pressuram ovium, quas intra septa Cluniacensis illius ovilis inclusas, locus urit angustior; tempus esse quo ille materialem eis praepararet, qui in eis jam spiritualem Deo praeparaverat mansionem. Huic autem legationi tu prae caeteris es electus, ut ex collata tibi sanitate, fides verbis accedat.» Adjecit etiam addendos ei septem annos, si fideliter impositam sibi perageret obedientiam; beatum vero Hugonem, si parere differret, incommodum quod relator evaserat subiturum. His dictis, ipse funiculos tendere visus est, ipse longitudinis atque latitudinis metiri quantitatem; ostendit ei etiam basilicae qualitatem fabricandae, menti ejus et dimensionis et schematis memoriam tenacius haerere praecipiens. 39. Expergefactus frater, abbati se sospes obtulit, cui morbus interitum minabatur. Referuntur ex ordine, quaecunque monacho dicta fuerant vel ostensa. Credidit abbas, et divinis animatus monitis, habitationi gloriae Dei tantam ac talem basilicam construxit, ut capacior ne sit magnitudine, an arte mirabilior, difficile indicetur. Haec ejus decoris et gloriae est, quam, si liceat credi coelestibus incolis in hujusmodi usus humana placere domicilia, quoddam deambulatorium dicas angelorum. In hac velut eductos de carcere monachos, refovet libera quaedam planities, ita se monasticis accommodans institutis, ut angustia chori necesse non sit permisceri ordines, non stationes confundi, vel foras quandolibet evagari. Supersunt plurima, quibus dicendis occuparemus, nisi loca divinis ascripta obsequiis, plus laudis ex habitantium merito quam ex manu artificum sortirentur. Quod profecto huic, de qua loquimur, structurae accessit: quae cum splendidissima sit ingenio opificis, multo est ex suo habitatore splendidior: utriusque autem gloriae, gregis scilicet et loci, B. Hugo sollicitus institit procurator, coram Deo et ejus augelis pura dicturus conscientia: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Ejus enim sanctissimo ducatu, egressa de Aegypto multa animarum millia, sacrificium contribulati spiritus, et hostiam laudis Deo exercituum in hoc obtulere deserto, facti sanctificatio Domini, et funiculus haereditatis ejus. Quippe, sicut in captura piscium, piscator diversis utitur instrumentis, sic ad salutem animarum filius prudentiae diversis incedens viis, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Ei semper hamus pependit, semper missa in mari retia, semper ad littus quietis et vitae, parvi pisces et magni eructi sunt. Semper enim sub eo, et per eum, juxta illud Isaiae: Lupus habitavit cum agno, et pardus cum haedo confidenter accubuit. Cum his nimirum qui de populo accesserant, tam patienter jugum Domini sublimes pertulere potestates ut eos nec fastu generis, nec insolentia premerent potestatis; quanto quisque major fuerat, tanto in omnibus humilior. His autem qui timore defectus monachum profiteri verebantur, providus Pater ita monasticam temporabat disciplinam ut etiam deliciis assueti eam sine querela sustinerent. 40. Hujus rei Guigo comes testis et exemplum fuit, vir scilicet indulgentius a puero educatus, et frequentatas a cunis delicias indocilis abdicare. Quem cum etiam vestes agninae ulcerarent, nihilque praeter advenarum murium pelliculas, aut sericos cultus ad nudum pateretur, ad tolerandum tamen quorumlibet amictuum asperitates B. Hugo circumspectis eum dispensationibus informavit. Quippe ne calamum quassatum contereret, facto monacho mollium indumentorum usus est permissus, qui desuper habitu regulari tegebatur. Sanum profecto consilium, quo praeviderat sapiens abbas tironem Christi, pudore cultum molliorem positurum, et aegre laturum quandoque solum in spirituali militiae inertiae argui, qui in saeculari semper cum melioribus certasse dicebatur. Quod ita contigisse, comitis conversatio indicavit, repente namque mutatus, abjecto dispensationis indumento, novas carni cruces indixit, certansque bonum certamen, beato fine donativum meruit sempiternum. 41. Porro emergere cupientibus ex hoc magno mari et spatioso, quantum esset sub B. Hugone refugium, divina etiam indicia docuerunt. Quidam namque Romam ex voto profectus, ante sepulcrum prostratus apostolorum, qua ad Deum incederet via, lacrymis uberioribus doceri precabatur. Hanc agenti curam coeli claviger Petrus apparuit, suggerit Cluniacum proficisci; Cluniaci lavacrum esse animarum, illic salutem inveniri, si abbatem loci illius propitium mereatur. Sic orator edoctus, gaudens revertitur, Cluniacum festinat, abbatem verbis et voce requirit, invento sacrum pandit desiderium, divinae visionis historiam aperit, ordine retexens quidquid sibi ab apostolo fuerat imperatum. Flectitur abbas, non cunctatus satisfacere postulanti. Hinc ille receptus, eo studiosius ascensiones in corde suo disposuit, quo divina revelatione didicerat ex hoc hominum consortio, ad consortium provehi angelorum. 42. Didicerat et hoc monachus ille Goderannus, qui relicto B. Remigii monasterio, cum arctioris disciplinae gratia Cluniacum demigrasset, meritorum titulis et praerogativa scientiae a Domino audire meruit: Amice, ascende superius. Prius enim Malliacensis abbas effectus, postea Santonensis Ecclesiae adeptus est dignitatem. Accidit autem ut eo praesente, leproso cuidam per manus B. Hugonis Eucharistia traderetur. Qui dum suscepta sacri panis portione uti non posset, diuque luctatus in vacuum niteretur, sacramento, cum salivis et screatibus horrendis visu, ex ore lacerato decidenti, Goderannus utramque manum supposuit, et gloriosius de se quam de quolibet hoste triumphans, adhibitum ori totum absorbuit. Quo viso, beatus abbas obstupuit, craticulam Laurentii hoc animi tormento dicens esse meliorem. His aliisque personis velut quibusdam luminaribus illustratum Cluniacense monasterium, quoddam virtutis gymnasium fuit. In eorum moribus et vita plurimus Pater erat, et cujus esset pastoris, ipsa conversatione sua totus grex loquebatur. De quibus loqui plura supersedimus, ad agnitionem devotionis eorum sufficere judicantes, quod ante nos de eis Ezelo atque Gilo, clarissimi scilicet viri, vigilantius scripsisse traduntur. 43. Annus ab ordinatione B. Hugonis unde sexagesimus ad exitum trahebatur, et Nativitatis Dominicae solemnia revolutum tempus adduxerat: quo videlicet die veteranus ille Christi miles a fratribus in capitulum deductus, sanctissima exhortatione sua, flentes in divinum confortat obsequium, confirmat labantes animo, qui labante gressu consistere non valebat. Inculcat illis quidem esse colluctationem adversus principes tenebrarum, sed hostes hujusmodi facile cessuros, si constantem invenerint pugnatorem. Propositum monachi, quamdam esse munitionem, nec alibi spem fore refugii, si remissius illis agentibus insidiator irrumpendi locum invenerit. Praesentis quoque occasione diei, aliam sed non alienam aggressus narrationem, Novi, inquit, novi quemdam, cui misericordiae Mater in oratorio sub hac specie dignata est apparere. In sinu ejus elegans puer, et divinam praeferens venustatem; ipsa blando lenis aspectu, ipsa mitis et exorabilis ad impetrandum pro peccatoribus interventum. Cui applaudens divinis infans: «Hora ista, inquit, nox, mea nativitate insignis, gloriam angelis, pacem hominibus advenisse denuntiat; nox ista, meae conscia gratiae, legis obscuritates aperuit, vaticinium solvit prophetarum. In hac ego ex te natus, o Mater praeclara, serpentis caput contrivi, qua grassabatur in humanum genus, antiquam ejus evacuans potestatem. Ubi virulentis illius anguis astutia? Ubi spicula, quibus ante nativitatem meam animas in mortem vulnerabat?» His dictis, nequam se spiritus immiscuit. Quem cum puer asperius increpasset, prohibitus ne laudes et obsequia, quibus fidelium devotio suam persequebatur nativitatem, soluta perturbaret invidia, tristis et confusus abscessit. Quo longius effugato, Christum cum genitrice sua scitote vestris interesse obsequiis, et ex animorum qualitate vel supplicium dictare vel praemium. Quapropter sincera devotione mentis eum suscipite, in eo quem sibi bene placentem invenerit, perennem facturum mansionem. Haec eo cum lacrymis referente, conventus attendit, non alii nisi ipsi, quam retulerat, ostensam esse visionem. Caeterum idcirco nomen personae siluisse, ne potius gloriam sibi quaerere, quam veritatem referre videretur. 44. Sequenti autem Quadragesima, cum depositionis ejus diem imminere defectus virium testaretur, fatigatus Pater addidit ad laborem, Dominus ad coronam. Multiplicatis enim jejuniis, fessos artus sacra prosecutus est injuria; indictae carni cruces, et continuatae gemitibus lacrymae, desiderio conversationis alterius occupatum loquebantur, vigiliae ejus, vigiliae longiores, et quae naturam debito sopore defraudabant, reliquum tempus oratio sibi vel lectio vindicavit. Parum erat homini Dei spiritum natura urgeri ad egressum, nisi et cruciatibus adhibitis urgeretur. Quippe desiderans anima Creatorem, pro exquisito habebat supplicio, carnis ergastulo diutius immorari. Sub hac igitur observatione, transacta usque ad Ramispalmarum Quadragesima, ad celebrandam ejusdem diei solemnitatem, Cluniacum tam populi quam monachorum turba major convenerat. Hinc assumptis in processionem ecclesiae ornamentis, conventus in albis egreditur; cum quibus dum beatus abbas exire desiderat, ad alium vocatus exitum, quod voluit, non valuit. Optabat candidatis interesse choris, et in laudes Christi milites ejus sua exhortari praesentia: qua in re cum vires sibi deesse sentiret, quos comitari corpore non potuit, orationibus et benedictione prosequitur. Inerat jam vultui ejus quaedam futurae portio gloriae, cui diceres aliquid collatum de similitudine angelorum. 45. Porro dum haec agerentur, obscuri quidam nominis ad B. Hugonem festinus irrumpere nititur, clamans se magnam ad eum suscepisse legationem. Hinc ingressus: Ne contemnas me, inquit, Pater sancte, quem rebus exilem, ignotum genere, sola mittentis commendat auctoritas. Novellabam, nuper in agro, cum repente mihi quaedam apparuerunt personae venerabilis cujusdam dignitatis et ultra temporis hujus nostraeque conditionis homines honore et gloria dignissimi; praeibat Domina quaedam, cujus vultum veloci transitu intueri non potui, visu dorsum tantummodo prosecutus; sequebatur autem senex nivea canitie venerandus, qui reductis in me oculis: «Heus tu, inquit, o agricola! cujus est hic ager quem colis?» Cui ego: «Beati, inquam, Patris est et domini Hugonis abbatis.» Tunc ille: «Meus est, inquit, ager, meus est et possessor. Ego enim Petrus sum apostolus, quae autem praecedit, beata Dei genitrix est Maria, sanctarum consortio constipata animarum. Tu igitur ad abbatem festines Hugonem, dicturus ei: «Di spone domni tuae, viam universae carnis ad praesens ingressurus.» Jubenti talia parere distuli, metuens ne vaniloquus et interpres falsitatis appellarer, caeterum denuo commonitus, et quia praefatae visionis relationem distulerim, gravioribus vorbis increpatus, suspensam dudum legationem exsequi festinavi. His dictis, alii quidem falsitatis cum arguebant, beatus autem abbas certum suae depositionis asserebat indicium. Ex tunc in lacrymis promissam exspectavit vocationem, cum Apostolo dicens: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. 46. Aderat sacratissimae Coenae dies, et ecce Dei servus, non tam lege temporis quam charitatis affectu, capitulum ingreditur; ubi cum pro his quos Cluniacense coenobium sacra sibi familiaritate astrinxerat, affluentem jussisset fieri eleemosynam, rogatus absolvere conventum, flevit uberrime. Tandem singultu fatigatum promens responsum: «Egone, inquit, vos absolvam, quem propria ligat conscientia? Ego vestram levabo sarcinam, multiplci prostratus et jacens excessu? Quomodo jugum solvet peccatorum, subjugata peccatis oratio? Nos tamen, licet indigni, debitum prosequemur officium: Dominus autem, qui solvit compeditos et elisos erigit, quod suae pietatis est, in vobis interius dignetur operari.» Dehinc elevatis in coelum oculis, perfusus ora fletibus, commissum sibi gregem absolvit. Addidit et solatium benedictionis, Christum secutus magistrum, qui transiturus ad Patrem, discipulos in pressura mundi relictos benedixit, semper eis adfuturus gratia, quos corpore deserebat. Dehinc expleto pauperum obsequio, ad imitandum Dominicae humilitatis exemplum, beatus senex hora mandati in capitulum redit, lavat fratrum vestigia, de evangelica lectione sermonem sanctum subnectens, rivum provocantem lacrymarum. Sequenti quoque Sabbato sacris interfuit officio, columnam novae lucis salutans, et crebris exorans suspiriis, ut ad terram promissionis, quam velut e confinio jam intuebatur, inoffenso gressu pervenire inereretur. 47. Supererant adhuc tantulae vires in fragili corpore, ut in ecclesia paschalem celebraret solemnitatem, festivis insignitus ornamentis, quae pariter et diei gloriam et sanctae illius animae puritatem quodammodo nuntiabant. Refectus illic alimentis spiritualibus, ad domum, in qua morari consueverat, divertit. Vespere autem facto, decidit in lectum. nihil aliud quam laborum suorum finem et praemium exspectans. Tertia vero feria, eum jam caligantes oculi, lingua deficiens, et caetera sensuum officia praesentem transitum acclamarent, interrogatus si vivificatricem Domini carnem cognosceret: «Cognosco, inquit, et adoro.» Oblatum quoque salutiferae crucis signum, Christianissima studuit devotione venerari. Qui ut et moriens ostenderet quam vigil et sollicitus fuerit circa commissarum sibi vigilias ovium, quibus potuit sermonibus anniversarium archiepiscopi Gaufridi, et Guidonis abbatis adesse nuntiavit, significans oportere defunctis fratribus debita solvi beneficia. Beata profecto anima, quae nec eo tempore potuit suorum salutem oblivisci, quo nonnullis de sua etiam salute succedere solet oblivio. 48. Porro exiturus ex hac Aegypto Dei famulus, B. Marcellin capsam sibi juvet praesentari, pium lacrymis interpellans advocatum, ut ejus conductu, post exsilium, patriae redderetur. Flent filii a sidentes, nec alius alium consolatur, ubi par omnibus et inconsolabilis erat causa lamentandi. Quibus ille suum significans excessum, cum, Benedicite, protulisset, loquendi facultatem amisit. Deinde cum inclinata esset ad vesperam dies, delatus in ecclesiam beatissimae Dei genitricis Mariae, fessos artus et naturam profitentes, cilicio et cineri commendavit. Sole dehinc occumbente, sol occubuit, et exoneratus sarcina carnis spiritus, incolatum patriae, temporalia sempiternis feliciter commutavit. Excritur praesentium clamor filiorum, qui percussa exciti tabula, prout mos est, ad commendationem beatae illius animae convenerant. Habebat quisque velut specialem, qua doleret, causam, et quot fuerant ora, tot virtutum ejus insignia promebantur. Alii namque pertinax abbatis odium in vitia referebant, alii circa poenitentes paternum ejus recensebant affectum. Lamentabantur nonnulli, pauperes amisisse patrem, viduas advocatum, pupillos defensorem. Memorabant aliqui collatam Patri prophetiae gratiam, plures spirituum discretione desuper insignitum. Fuerunt etiam qui deplorarent Hugonem timuisse Christum irasci, si iratus solem videret occidentem. Exuberabat unicuique quod in laudes ejus declamaret, et linguae referendis deerant meritis, non linguis merita quae referrent. Inter hos lamentantium cuneos et frequentiam decumbentium super artus exanimes, vix vacavit corpus ablui, vix obvolvi sacerdotalibus indumentis. Cui dum a fratribus praefata solveretur humanitas, modicum balsami (quod minime videbatur ungendo capiti sufficere) tantum dicitur suscepisse incrementum, ut ad liniendas quasdam reliqui partes corporis abundaret. 49. His rite peractis, populus irruens admittitur, quantum sub suo profecerit patrocinio, lacrymis indicans et expensis. Ejus clamore vicini colles resultant, sumptuosis luminaribus exsequiae celebrantur. Recenset quisque, quam vera fuerit sub eo libertas, quantus rerum provectus. quae morum gloria sub sacris ejus disciplinis. Curritur inter haec ad amplectenda Patris vestigia, fletu vestes irrigantur; et credit quisque parum sibi provisum, nisi pedes ejus vel osculo vel oblatione veneretur. Sic transacto in lacrymis triduo, procurata, quo debuit honore, sepultura Sabbato felix depositum suscepit. Transivit autem B. abbas tertio Kalendas Maii, plenus auctoritatis et gratiae, relinquens filiis gaudium de corona, exemplum de vita, gloriam de corpore, spem de intercessione. Qui profecto quantae foret apud Deum gratiae, post transitum quoque ipsius, multis innotuit argumentis. 50. Erat Cluniaci Bernardus, quidam vir justus, sanctus et timoratus, cui religio reverentiam comparaverat et nomen. Is dum B. Hugo migraret ad superos, gravatus sopore, nec strepitu discurrentium, nec immoderatis clamoribus potuit excitari. Nec multo post in lectum decidit, humanae reipublicae supremo cessurus incommodo. Quo dum urgeretur ad exitum, convocatis quibusdam monachis: « Vobis, inquit, fratres, vobis aperire necessarium duxi, quam mihi Dominus ostenderit visionem. Vos, referentem nolite falsitatis arguere, qui si non amore virtutis, saltem metu judicii, quo dubius vocor, mentiri formidarem. Nostis quidem me nuper obedientiam Nogenti spontaneum dimisisse; sed qua eam ratione dimiserim, forsitan ignoratis. Dormienti mihi quaedam venerabilis persona apparuit, Dionysium Areopagitam se nominans, et ut Cluniacum reverterer, his urgens verbis : Oportet, frater, oportet te Cluniacum quantocius redire, et abbatem salutare Hugonem, communis iter ingressurum peregrinationis. Videbis etiam ejus successorem, cui de Romanis finibus divina misso gratia, principes apostolorum pastorales excubias commiserunt. Hac ego suggestione compulsus regredi, Cluniacum festinavi. Vae mihi misero! Pater quidem recessit; sed non merui salutare recedentem. Accusemne soporem qui me tenuit, an gratias agam, incertus sum. Invidit et providit. Tenuit carnis oculos, ne viderem cum recederet; sed quo recesserit, interioribus oculis ostendit. Vidi, et teste Deo vidi permistos mortalibus superos, et beatissimam Dei genitricem Mariam; astabant eminus sagittarii quidam, qui, sacratissima virgine cognita, velut perterriti abscesserunt et confusi. Visa est illic martyrum simul et confessorum multitudo, quorum quosdam desuper mihi cognoscere datum est, et inter eorum discernere qualitates. Beatum ibi Martialem cognovi, et Martinum, et abbatum gloriam Benedictum. Visi sunt hi duo spiritum B. Hugonis in fertilissimam deducere vineam, eumque ibi collocare, tanquam pausaturum post laborem. Quo in loco dum pariter et gloriam sanctorum, et quae agebantur admirarer, ille, reductis blandius in me oculis : Sta, inquit, frater, et comede nobiscum de candidis qui nobis abundant racemis; ego hic modicum requiescam, donec pedum tumor subsidat, et pulvis excutiatur, quem multiplici viarum circuitu contraxi; dehinc ad aliam transibo mansionem, quam mihi Dominus praeparavit in aeternum. Dices autem Pontio successori meo, ut ab humilitate nullatenus declinare sustineat, operibus instet misericordiae, suarum immemor, injuriis moveatur alienis. Super omnia zelo legis ferveat, circa delinquentes nec remissus sit indulgentia, nec immoderatus disciplina. Adhuc ille loquebatur, cum demulcente animum visione somnus abscessit. Vos autem scitote me vera locutum, si cursum vitae praesens terminet infirmitas, si minus, in caput meum provocavi Judicem, quia commentatus falsitatem. » Haec relata moverunt auditores, ipsius edoctos obitu, fratrem Bernardum nihil protulisse mendacii. Die siquidem tertia, hominem egressus, et testimonium gloriae abbatis, et spem propriae salutis fratribus reliquit. 51. Ipsa etiam nocte, qua B. Hugo migravit ad superos, Noviomensi abbati non dissimilem ferunt apparuisse visionem. Visum ei est lectulos duos ab angelis in coelum deferri, qui molliori cultu, sollicitudinis oblivionem et somnum provocarent. Angeli autem, qui lectulos deferebant, hujusmodi clamabant verbis: Duos illustres viros in his collocabimus lectis, Anselmum scilicet Cantuariensem archiepiscopum, atque Hugonem Cluniacensis abbatem monasterii; qui post terras coelum, post labores requiem, gaudium post lacrymas meruerunt. Post haec abbas evigilans, nonnullis quae viderat, retulit, ad utriusque transitum personae praefatam derivans visionem. Nec ejus frustratus est intellectus, cum ambo sub eodem fere tempore, corporis hujus angustias evasisse memorentur. Alia quoque meritorum beati viri claruerunt insignia, quae circa detentos variis languoribus post mortem quoque perpetrata leguntur, Hincmaro cuidam superexcrescens albugo pupillas oculorum obtexerat, eumque in miserabilem damnaverat caecitatem; cui cum recuperandae salutis spes ex meritis et interventu penderet abbatis, memoratur Christi famulum ei apparuisse in somnis, et monuisse non illuminationem corporis quaerere, sed mentis: tandem tamen super deprecantis lumina signo crucis impresso, recessisse Dei famulum, et abstersam oculis caecitatem. Quidam quoque fratrum, nomine Guido, cum tranquillitatem mentis simul et corporis nova ei excussisset amentia, deductus ad sepulcrum beati viri, depulso quievit incommodo, sibi pariter et conventui sacris ejus meritis restitutus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita saecula. Amen.