ALIA VITA AUCTORE RAYNALDO, ABB. VEZELIACENSI, DEINDE ARCHIEP. LUGDUNENSI.  PROLOGUS. Universis Ecclesiae Cluniacensis filiis frater RAYNALDUS, Vezeliacensis Ecclesiae, non tam abbas quam servus, in Domino salutem. Cum multorum fratrum monitis urgear, ut Vitam piissimi Patris domini Hugonis Cluniacensis abbatis succincte describam, devotioni, non praesumptioni inservire mihi consilium est. Quod si forte alicujus altioris ingenii viri studium in hoc opere ante nos desudarit, non, ut illum offuscare, me autem clarum facere velim, hoc agam, sed illius opus majorum atque sapientium virorum excellentiae relinquendum; nostrum vero minorum atque minus capacium studio attribuendum puto, nec sordebit humilitas sermonis inculti, dum ipse stylus pure inserviet veritati. 1. Igitur vir beatus, ex nobilissimis Burgundionum prosapiae lineam trahens, patre Dalmatio viro consulari, matre vero Aremburge, religiosa admodum femina, neque viro natalibus impari procreatus est. Quae venerabilis matrona, hac de qua agimus felici sobole gravida, cum partus instaret, quemdam venerabilem sacerdotem, ut pro sui partus angustiis alleviandis Deo sacrificium afferret, censuit exorandum. Cujus devotis precibus vir Dei dum obtemperasset, videbat et ipse in ipso sacrosancto calice, quasi cujusdam infantuli imago apparebat, in qua exprimere poterat quanti apud Deum foret meriti puer ille qui nascebatur. Mox, peracto missarum officio, festinat sacerdos ut rei probet eventum, et infantem natum reperit, cujus praesagium viderat et agnoverat in tanti speculo sacramenti. Tunc de illo multa praedicens, magnum illum si adviveret futurum protestatus est. Quod ab ipsis pueritiae suae rudimentis satis iam innotescebat, dum aut ecclesiae aut scholis frequentius adhaereret, horis tamen furtivis, quia patrem suum timebat, qui militaribus studiis illum applicare volebat. Et cum ei vestis pretiosior ac colorum varietate decentior aptaretur, ipso eam pro abjectiori et simpliciori respuebat; nec lasciviae, ut illa aetas assolet, sed innocentiae et simplicitati operam dabat; frequenter etiam et lectioni, invitus parentibus, incumbebat. Pro quibus omnibus et his similibus, dum a patre et a coaevis etiam argueretur, scilicet quod haec contraria militiae forent, deliberavit apud se aliam sibi quaerendam militiam cui non essent ista, sine quibus militare nollet, contraria. 2. Itaque relictis omnibus, a saeculo nudus evasit, et B. Odilonis magisterio se submittens, Cluniaci monachus efficitur; in cujus susceptione quidam de senioribus, ut fertur, in haec verba prorumpens: « O quantum, inquit, hodie thesaurum, Cluniacensis Ecclesia, suscepisti! » Qui postea, quantae humilitatis, quantae puritatis et honestatis, quamque fervens in amore Dei exstiterit, non sermo noster, sed B. Odilonis solertia, qui eum infra annos adolescentiae, Cluniacensem ordinavit praepositum, declarat. In cujus regiminis officio, qua misericordia et charitate, qua strenuitate et vigilantia institerit, seniorum Cluniacensium devotio manifestat; qui ad primum de abbatis electione verbum, cum eum nominasset qui electioni praeerat, et in caeteris nominandis procedere voluisset, statim de sede eum rapuerunt, et cum Dei laudibus in abbatem levaverunt. Tunc denique quas cruce sibi indixerit, lorica illa, qua indutus ad carnem juventutem suam perdomuit, una prae caeteris ad medium deducta sufficiat, sub qua, et suam, licet innocens, et patris sui qui de mundo jam excesserat poenitentiam agebat. De lectione vero et oratione, quibus pene jugis insistebat, ita paucis censeo definiendum, quia sic in utroque se insatiabilem ostendebat ac si, cum legeret, Deus ei visibilis loqueretur; cum vero oraret, facie ad faciem cum Deo sermocinaretur. 3. Misericordiarum autem ejus explicare numerum non sufficio, scilicet quam pius erga subditos, quam largus circa pauperes fuerit, quam benevolus tam circa alienos quam circa domesticos exstiterit. Enimvero tantae charitatis et modestiae circa filios habebatur ut in dies numerus eorum augeretur, et felicem se quisque arbitraretur qui sub tanto Patre ad conversionis gratiam perveniret. Nam de eleemosynis ejus, quis digne referat? quibus ita insudabat ut praeter quotidianum victum etiam vestes, tam in hieme quam in aestate pauperibus congruas compararet, et pene quidquid habere poterat, in eorum necessitatibus insumeret. O fidelem Christi dispensatorem! cui parum erat pane pauperes alere, nisi eos carnibus saginaret; parum, nisi crebro eos vino laetificaret; parum, nisi saepenumero argenteis, interdum vero et aureis eos remuneratos haberet. Et quid ei haec omnia, nisi vestis etiam multiplex sequeretur? Ad algorem depellendum laneae vestes parabantur; ad aestum reprimendum lineae coemebantur; et ne aliquid deesset perfectae charitati, ipse eas cum fratribus, qui illi assistebant, plerumque consuebat; tum vero calceamenta, non sine axungia qua ungerentur distribuebat. Neque illum Joanni, qui ob immensitatem eleemosynarum solus in Ecclesia cognominatur Eleemon, dissimilem fuisse crederes, dum thesauros incomparabiles in eorum profligaret expensis; et quod alicui potentissimo regi sufficere ad divitias crederetur, hoc ipse multoties in pauperum miseriis dispergeret relevandis. 4. Quid de fide ejus memorabili dicam, qua apud Deum tanti meriti claruit ut et vota ejus exaudiret, et frequenter, vel eo ignorante vel eo absente, per ipsum virtutes operaretur? Nam, ut ad alia suo loco perveniam, primum omnium ipsum de Salvatore miraculum ad medium deducamus, quod, quamvis ipse non viderit, testis tamen fidelis papa Gregorius septimus, qui Hildebrandus antea vocabatur, hujus rei fuisse cognoscitur. Sic etenim dum quadam die in Cluniacensi capitulo (utpote monachus et adhuc Romanae Ecclesiae subdiaconus) beato viro assideret, conversus Dominum Jesum illi consedere vidit, et quasi in singulis judiciis ejus illi faveret, vultu et habitu hilaris apparebat. Mox ille cunctis stupentibus, rem siquidem penitus ignorantibus, tanto Judici assurgens, medium volebat constituere dominum. Tandem a Patre sanctissimo, cur de sede surrexisset, requisitus, visionem (quam quibus oculis vidisset, nescire se fatebatur) ut praelibavimus, exposuit: in quo perpendere possumus, qua puritate et aequitate culpas discutiebat, qui Judicem saeculorum assessorem habere merebatur. Hunc itaque, ut fertur, vir iste tantae auctoritatis et gratiae ob disciplinae severitatem et temperantiae mansuetudinem blandum vocabat Judicem, ob id maxime, quia ut mater filiis blandiebatur, et ut pater delicta corrigebat. 5. Sed dum, quid circa Stephanum papam per eum gestum sit, considero, non ab re, huic operi inserendum existimo. Hic etenim apud Florentiam Italiae urbem infirmitate decubabat, et non sine Dei gratia a sancto viro visitatus, post multum cum eo habitum colloquium, ut inter manus ejus mori mereretur Dominum exorabat, cum ecce humani generis inimicus, horis quibus vir Dei aberat, obtutibus morientis pontificis se ingerere et horrore sui mentem ejus terrere atque turbare, sed ad viri Dei ingressum fugere, et quandiu cum eo erat non ultra apparere. Quod ubi compertum est, ab ipso pontifice summis precibus postea detentus, usque ad exitum ejus cum eo permansit, et corpus ejus, suis manibus lotum et funereis vestibus involutum, in sepulcro locavit. 6. Nec mirum si ad tanti viri praesentiam diabolus fugabatur, cujus spiritus in tantum Deo adhaerebat ut etiam ipse in persona sua Dominus Jesus Christus ad eum visitandum venire dignaretur. Quod tunc quoque licet dissimili priori, non tamen impari revelatione claruit, quando quidam senior, sicut idem ut credimus, de se quasi de alio referebat, ipsum Redemptorem cum cithara, in Cluniacensi choro psallentem coram singulis fratribus, vidit; cantus autem, qui audiebatur, illa evangelica antiphona erat: Sedere autem mecum, non est meum dare vobis; sed quibus paratum est a Patre meo, tunc etiam tantus odor coelestium aromatum effervescere videbatur, ut cunctorum flagrantiam balsamorum superare crederetur. 7. Nec illud silentio obtegendum censeo quod quidam frater, nomine Pontius, divinae animadversionis judicium in se pene sensisset, nisi ei coelestis pietas, per hunc Dei servum subvenisset. Nam cum apud quemdam cellam, cui Mons vocabulum est, is de quo agitur frater moraretur, illucque venisset Pater reverendus, ille, quia eum, utpote adversus Patrem stulte murmurans, videre nolebat, simulato languore ad lectum secessit. Sed quanto se subtrahere viro Dei conabatur, tanto vita de corpore (non jam ex fictione, sed certa valetudine) exire festinabat, ita ut jam voce faucibus haerente, loquela deficeret. Curritur ad pium pastorem, ut ovem pene migrantem summo Pastori commendaret. Mox ille accelerans, absolutionem commendationis praemisit, et sic aeger, viribus et voce paulisper restitutis, culpam confitetur, temeritatem accusat, veniam implorat et obtinet, et sic demum ab incommodo illo convalescit. 8. Alter vero cum ab hoc saeculo migrasset, et ejus corpus in oratorio Cluniacensi inhumatum ex more servaretur, duobus fratribus ipsa dormitionis suae nocte apparuit; quibus crimen duorum solidorum, quos sine licentia cuidam homini dedisset, confitebatur, et quia sine confessione hujus reatus obiisset, a sancto Patre absolutionem poscebat, antequam sepulturae traderetur. Mane autem facto, visionem quasi uno ore ambo coram omni conventu beato viro exposuerunt. Tunc requisita, quam defunctus nominaverat persona, secundum praemonstratam visionem reperta res est. Mox indicta cunctis pro fratre poenitentia, orationibus, psalmis, eleemosynis atque missis adjunctis, absolutio secuta est. Sic nimirum, sic non solum in terris, sed etiam in coelis fides ejus virtutem, virtus potestatem, potestas gloriam, gloria hic humilitatem, illic coronam in dies pariebat. 9. Quodam etiam tempore, dum iter per Wasconiae partes ageret, comitante secum Hunaldo, prudentissimo viro atque suo monacho, non procul a via prospexit quamdam cellam in qua vir quidam, nobilis quidem genere, sed lepra percussus, degebat; cujus mores cum inquisisset et patientiam ejus probatam agnovisset, vir insigni pietate ad eum visitandum divertit, et per consolationis verbum charitatis officium adimplens, vestem pelliceam exuit, et cum aliquot argenteis infirmo donavit. Quo digresso aeger, ubi vestem induit, a plaga leprae se curatum protinus agnovit. 10. Rursus idem vir sanctissimus, Parisios forte advenerat, et B. Genovefae ecclesiam, quae extra muros urbis sita est, tum pro devotione sacratissimi corporis ejus, tum pro veneratione apostolorum principis, cujus ibi planeta esse creditur, pio religionis cultu visitaverat; quo tunc quidam miles, nomine Rothertus, qui ex plaga ictus bellici paralysim incurrerat, clientum manibus advectus, rogabat, ut pro ipsius salute Domino supplicaret. Ille, assumpta apostolica infula, languentibus membris admovit, et imposita illa antiphona, quae de paralytici Aeneae salvatione in Ecclesia cantatur, mutato nomine, dixit: Rotberte, sanet te Dominus Jesus Christus. Statim cunctis videntibus et mirantibus prae gaudio, sanus et incolumis ad propria remeavit. Sed quae obtentu sanctorum pignorum miracula gesserit, tanto nobis innumerabilia sunt, quanto frequentiora; quibus tamen tam cautum se exhibebat ut semper sanctis imputare quidquid eo administrante sospitatis a Deo alicui impenderetur. 11. Item aliquando Valentiam Galliae intraturus, obviam habet pauperum multitudinem, quae eleemosynam a tam famoso per orbem dispensatore expetebat. Jubet oeconomo suo Jarentoni, fratri per omnia strenuissimo, impertiri more solito per omnem turbam argenteos; at ille post, ferme decem solidos non sibi remansisse, reliquis in opus simile consumptis, et hos fore in majori forsitan necessitate servandos affirmat. « Noli, inquit, trepidare frater, fidelis est Deus, et confide quia, istis distributis, bonus remunerator noster Jesus satis fideliter recompensabit in praesenti, si datores hilares fuerimus.» Complentur jussa Patris, et antequam ad civitatem veniretur, ecce quidam de civitate obtulit ei aurum, quod solidorum pretium decies excedebat. Tunc conversus ad praedictum fratrem: « Accipe, inquit, et ne ultra de bono feneratore diffidas.» Singularis in Deum fiduciae vir iste, quoties ex magna et intolerabili penuria se et domum, cui praeerat, fide, qua totus in Deo erat, liberavit, enumerare perlongum est. 12. Sed quod beatis apostolis Petro et Paulo scripsit, unum de multis sufficiat breviter retexere. Quadam vice, urgente inopia, missa a fratribus ad eum legatio est (erat enim tunc Marciniaci orantibus, ut in tanta necessitate eis consuleret. Convertitur ergo ad singulare praesidium; mittit apostolis epistolam, rogans et obsecrans ut servorum suorum misererentur; et qui eatenus locum illum rexissent, et de parvo in magnum provexissent, nunc quoque ab his angustiis eum eriperent, nec ad peccata ejus, sed ad miserationes suas multas, respicerent. Defertur itaque ante ipsorum altare legatio fidei. Quid multa? Tanta non multis evolutis diebus, rerum copia supervenit, ut non solum illius temporis, sed et totius anni levaret inopiam. Et quia occasione se praebente de beatis apostolis fecimus mentionem, dignum est referre qualiter per eos de novae basilicae fundatione vir beatus commonitus sit. 13. Quidam abbas monasterii, cui Balma vocobulum est, Gunzo nomine, vir magnae honestatis et simplicitatis, dum aliquando gravi languore paralysis Cluniaci deficeret, ita ut ad extrema jam se devenisse crederet, quadam nocte, vidit sibi assistere ipsos apostolos Petrum et Paulum cum protomartyre Stephano, quorum primus atque princeps, videlicet beatus Petrus, postquam ab ipso qui essent requiritur, et suum nomen atque sociorum edidisset, sic est exorsus: « Surge, frater, ocius, et Hugoni abbati hujus Ecclesiae, haec nostra defer mandata: Angustias basilicae nostrae fratrum multitudo ferre vix potest, et volumus ut ampliorem abbas ipse aedificet nec de sumptibus diffidat, nostrum erit providere de omnibus quae huic operi necessaria fuerint.» Cui ille : «Legationem inquit, istam suscipere non audeo, quia neque fides verbis adhiberetur.» Et apostolus : «Signum, ait, veritatis hoc a me habeas; quia mox, impleto legationis officio, salvum ab omni incommodo te reperies.» Dixerat, et ab oculis ejus statim visio disparuit. Illucescente vero diluculo, mandata viro Dei per ordinem retexuit, et ex promisso apostoli sic factus incolumis est. Et haec prima causa fuit, quae animum sancti Patris ad tantum opus inchoandum maxime inclinavit. Cujus fabrica tantae pulchritudinis et venustatis in se gratiam praetendit ut in tota occidentali plaga (nam de aliis mundi partibus mihi minus cognitum est) nulla sit hac conspicabilior basilica. 14. Sed ne hoc solum hujus viri Dei magnificum opus, aliis praetermissis, edidisse videar, hic Cluniacum renovavit, hic fratrum numerum, tam intus quam foris, plus omnibus praedecessoribus suis ampliavit, hic cellas aedificiis reformavit, hic possessiones terminis dilatavit. Quis beatorum confessorum Martialis et Aegidii ecclesias religione restauravit, nisi iste vir beatus? Quis B. Austremonii Arvernensis, nisi iste vir beatus? Quis B. Mariae Magdalenae Vizeliacensem ecclesiam ad ordinis regularis pristinum reduxit statum, nisi iste vir beatus? Hic Pictavis S. Joannis Evangelistae coenobium ab ipsis fundamentis religione fundavit; sancti quoque Bertini confessoris ecclesiam cum pluribus ipsius Flandriae monasteriis, religione illustravit; locum etiam qui Charitatis obtinet nomen, per virum, mirabilis apud Deum et homines gratiae, Gerardum monachum suum a principio struxit. 15. Parisiis ecclesiam S. Martini, quae de Campis nuncupatur, de canonicali ordine, in monasticam transtulit normam. Sed cur fere totam Galliam peragerem, quam ita monasteriis perornavit, ut, sive in Franciam, sive in Aquitaniam, sive in Burgundiam, imo quocunque per omnes partes ejus te vertas, ubique religionem tanti Patris fulgere videas? Sed nunquid in Galliis tantum, an occidentales provinciae praetermittendae sunt? quarum singulas, quanto religionis lumine illustrarit, testantur monasteria, quae pleraque in eis, vel ipse construxit, vel ad meliorem statum plurima reformavit. In patrimonio quoque suo, fratris fui Gaufredi studio et auxilio, sanctimonialium feminarum Marciniacense fundavit coenobium; quibus et coenobitarum et anachoretarum instituit legem, ut et obedientiae propositum aemulentur, et perpetui claustri solitudine anachoretarum imitentur vitam. 16. Inter tot gratiarum dona, prophetiae quoque Spiritu vir sanctissimus non carebat, quo interdum in discernendis voluntatibus et animis fratrum, tanta pollebat gratia ut saepe mores ac affectus eorum praediceret. Unde accidit ut, quodam tempore, cum cellas suas perlustrando visitaret et ad locum Charitatis venisset, inter alios fratres, unum ab osculo repudiaret. Requisitus de causa, malignum spiritum in eo habitationem habere respondit. Stupefactis qui aderant, interrogatur miser de conscientia, qui mox confitetur se sine sacerdotali ordine missam diu celebrasse, confessionem et poenitentiam nullam sese suscepisse, et adhuc in scelere ipso se perdurare; sed cum debuisset poenitere, postea flagitiosus atque pessimus evasit. Sic quoque apud Avenionem urbem, dum quadam die ab eo quidam debilis eleemosynam flagitaret, vir Dei miserum intuitus, tali fertur eum convenisse responso : «Eleemosynam quidem pro Christo, quem praetendis, tibi impendo; sed tua vita plena ebrietate et luxuria ipsi displicet; cujus te pauperem esse mentiris.» Protinus omnes qui aderant cives, in admirationem conversi, talem eum esse affirmant qualem vir sanctus, qui eum nunquam ante viderat, fuisse redarguisset. 17. Quidam etiam novitius, Maingodus nomine, dum praestolationis suscipiendi habitus taedio afficeretur, et apud se jam deliberasset, non ultra morarum sustinere inducias, per spiritum a viro Dei de cogitatione sua praeventus est. Nam et quomodo discedere voluisset, intimavit, et ne regulari examinationi contraire vellet, admonuit. Qui postea laudabilis conversationis exstitit, et vitae cursum, sicut ei in ipso mortis articulo per visionem coelitus dictum est, feliciter consummavit. 18. Fuit quoque vir quidam mirae simplicitatis et gratiae, nomine Durannus, Tolosanae civitatis episcopus, qui, quamvis religiosus vita fuisset, tamen ex animi jucunditate aliquando verba risum moventia proferebat. De qua re, cum saepius a sancto Patre, cujus et monachus erat, argueretur, quadam die in spiritu praedixit ei quia, postquam ab hac vita migraret, ore spumoso per visum alicui fratrum appareret: quod ita factum est. Nam cuidam capellano suo, nomine Higuino, post discessum apparuit, atque, ut vir Dei praedixerat, spumosus labra fratrem edocet de oris deformitate, scilicet quod vaniloquii culpa poenas lueret, et ut Patri pio causam ejus aperiat deposcit. Cui postquam revelata visio est, vir plenus Spirito sancto, septem fratribus hebdomada una silentium indixit, sed unus ex eis violavit, quod sex illibatum servaverunt. Tunc episcopus iterum praedicto fratri, ore quidem jam mundiore, sed a parte quadam adhuc quasi saliva defluente, apparuit, dicens se obedientia fratrum qui silentium servaverant, purgatum; sed conqueri quia neglectu septimi fratris restabat illa pars nondum curata. Itaque, quae visa sunt denuo Patri intimantur, et fractura silentii altera hebdomada solidata, tertio demum se eidem fratri, sine ulla deformitate, manifestavit. 19. Illud quoque memoriae commendandum arbitror, quod quidam clericus Flandrensis, S. Audomari confessoris canonicus, Lambertus nomine, cum saeculo renuntiare et beati viri magisterio se subdere decrevisset, ab ipsius oppidi praeposito, vi et sibi et rebus suis illata, detentus est. Quadam ergo nocte, jam dictus praepositus videt sibi advenisse personam magnae severitatis, cum pastorali virga; quae Cluniacensem abbatem se nominans, multis verberibus clericum exigebat cum rebus suis. Tandem die terris reddita, qui exactus fuerat clericus, evocatur; et exposita visione, vultu quoque et habitu sancti Patris insinuato, cum rebus suis absolvitur, et Cluniaci monachus efficitur: Erat quidam, Willelmus nomine, qui ad quamdam obedientiam a sancto Patre missus fuerat, quam mox in crure tantus percussit morbus, ut injunctae obedientiae succumberet, et timore evagante ipsum erus ferre nequiret. Tunc concepta fide: «Per illum, ait, qui me huc direxit, tibi dico, pestis, ut obedientiam, quae mihi injuncta est, implere me sinas.» Dixit, et nocte insecuta, a duobus viris, qui se missos a sancto viro dicerent, visitari se vidit, et in specie medicorum ab eis medicari et curari. Mane autem expergefactus sanum se ab omni valetudine persensit. 20. Alter vero, nomine Theodericus, in pollice pedis quasi quodam igne urebatur, ita ut vix somno, vix alicui corporis quieti indulgere posset. Rogat infirmorum procuratorem, ut aquam, unde manus sancti Patris in hora missae abluerentur, caute reciperet ac sibi deferret. Captata igitur opportunitate, aqua de manibus suscipitur et ardenti pedi infunditur, sicque statim ardor penitus cessavit. Miles quidam Arvernensis vulneratus in praelio fuerat, et obducta cicatrice minus caute, sanies lethaliter inclusa totum corpus occupabat, torquebatur in dies doloribus immensis, et ad mortem usque desperans exitum vitae praestolabatur. Erat ei frater clericus quidam, desperans quidem et ipse de carnali medicina, sed de Dei misericordia non diffidens; qui beatum virum pro languente fratre censuit expetendum. Veniens igitur ad virum Dei, consilium super tanta incommoditate flagitabat, utque vel fragmenta aliqua ciborum suorum ei mitteret, exposcebat; spinam quoque ligneam rasilem, quam tunc forte manu vir Dei tenebat, petiit et accepit. Tulit itaque fragmenta, et fratri ad edendum tribuit, cicatricem spina in crucis signaculo consignans, statimque dolor ita fugatus est ut aeger, cunctis qui aderant stupentibus, diuturnum desereret lectum, et ultra nihil molestiae pristini langueris sentiret. 21. Puer quidam monachus apud Paredum monasterium, dum in choro cum fratribus oraret, una de tabulis cadente, quae in lacunari turris eminentis jungebatur, contritus a vertice est. Curritur ad venerabilem Patrem, qui tunc forte in altera ecclesia, Dei scilicet Genitricis, divino operi insistebat; et tam gravis collisio pueri, jam pene exanimis, ei nuntiatur. Qui ubi advenit, aqua benedicta faciem ejus rigat, et oratione subsecuta spiritum vix palpitantem, et ad exitum properantem retinuit; inde paulatim resumptis viribus sanus effectus, longo tempore supervixit. 22. Miles erat in Lugdunensi territorio, Berardus nomine, dominus Castri Rehoterii, qui locum B. Petri Cavariacum devastabat, et ad pravos usus redigere nitebatur. Pro qua re cum a sancto Patre saepius corriperetur, et magis magisque malitia ejus grassaretur, quadam die in superbiam elatus, minas intulit et sic ab eo discessit. Ille ad fidei arma se conferens, Christum invocat protectorem, et Joannem Baptismam, in cujus honore loci ejusdem basilica consecrata est, defensorem efflagitat. Mox in ipso itinere Cavariacum et castrum suum Lusesium, divino judicio percussus, insanivit, et suorum manibus devectus, ad lectum pertrahitur, nocte quoque ipsa vix ab incendio, semel atque secundo lectum ejus occupante, liberatur, vix ad sequentis diei satisfactionem reservatur. Qua tamen ex arbitrio sancti viri peracta, ipsius absolutione ab insania illa quievit. 23. Quodam etiam tempore dum per Aquitaniam pro quibusdam utilitatibus Ecclesiae suae vir beatus iter ageret; quidam raptores de castello, cui Briderium nomen est, in eum irruperunt, et mulas ejus cum multa supellectile abduxerunt; quod facinus ultio divina secuta est. Nam eodem anno et ab Aquitano duce Guidone, qui et Willelmus vocabatur eorum oppidum subversum est, et divinae animadversionis igne concrematum. In consilio quoque vir Dei tanta gratia pollebat ut quicunque, tam in divinis quam etiam mundanis rebus, consilii causa eum expeteret, ita fonte coelestis doctrinae imbuebatur, ut crederet se quasi ab angelo informatum. 24. Quod S. Michaelis ecclesia, quae in ea parte Cisalpinae Galliae, quae Clusa dicitur, sita est, satis in fulminum depulsione probavit. Nam dum crebris fulminationibus locus ille feriretur, et desolationem coenobio tempestas horrida, ob quorumdam fratrum interitum, minaretur, tandem vir beatus de mutanda loci habitatione consulitur. Tunc vir Deo plenus locum deserendum non esse respondit, sed B. Laurentii martyris patrocinium quotidiana commemorati ne implorandum. Cujus consilii tanta apparuit: efficacia ut, ab illo tempore, meritis sancti martyris et fide beatissimi Patris, a fulmineis ictibus quiesceret locus. Sed cum aliis in consilio utilis, tum sibi promptus atque providus erat; quod in multis negotiis ejus ostendere longum est. Pauca tamen pro rei exemplo breviter absolvam. 25. Quodam tempore Romanae sedis pontifex, Leo nonus, ob haereses Simoniacorum et Nicolaitarum a Galliis exstirpandas, Remis synodum celebrabat, et introitus singulorum Patrum discutiebat. Qui dum singillatim de suis electionibus responderent, vir Dei de conscientia tale fertur dedisse responsum: «Caro quidem consensit, sed spiritus repugnavit.» In quo verbo apud omnes tantae admirationi et gratiae habitus est ut inter tot eloquentissimos viros, inter tot seniores ipse adhuc adolescens, ut sermonem ad totam faceret synodum eligeretur. Hujus consilium non solum de vicinis, sed etiam de remotis terrarum partibus petebatur; nec a privatis duntaxat personis, sed a magnis ordinibus, regum, imperatorum, pontificum, tam Romanae sedis quam aliarum multarum sedium; quibus cum tanta moderatione aequitatis respondebat ut et Deum in omnibus anteponeret, et benevolum se cunctis exhiberet. Quod in schismate Henrici imperatoris contra Romanam Ecclesiam evidenter ostensum est. 26. Ad cujus reconciliationem cum a summo pontifice Gregorio septimo evocatus fuisset, et liminibus apostolorum (quia ibi Caesar cum exercitu suo morabatur transmissis, ad summum pontificem divertisset, rex hoc comperto legationem ad eum misit, reprehensibilem eum judicans quod pro mortali homine praetergressus fuisset. At vir Dei non ex neglectu, sed ex bona intentione se praetermisisse locum respondit, citius ab apostolis veniam se impetraturum, si ob reformandam pacem severum pontificem priorem eis adivisset quam in ejusdem pontificis gratiam rediturum, et ad causam minus profuturum, si sub specie orationis, regium pontificali videretur praetulisse colloquium. Et licet in concordiam vir Dei eos non potuisset adducere, tamen imperator paulo mitior factus ex tam rationabili responso Sutriam, ne Romae secundus videret, quem prior videre non potuit, ad ejus colloquium venit; ubi post multum ad invicem habitum verbum, rex pro quodam Brixiano episcopo, qui ipsi viro Dei injuriam captionis, zelo regio ductus, intulerat, flexis genibus satisfecit. 27. De discretione vero ejus satis referre tanto minus possum quanto per singula opera ejus ire difficillimum est. Caeterum ut de aliis virtutibus ejus breviter disserui, sic et de illa quae omnium mater est, et sine qua nulla ejus reperiuntur facta, paucis explicabo. Et quia nullo melius indicio res depromitur quam exemplo, idcirco Guigonem Albionensem comitem, novo genere discretionis per eum salvatum, non ab re duximus commemorandum. Hic nimirum dum quadam die cum sancto Patre sermocinaretur, inter alia monachum se posse fieri denegavit, nisi veste saeculari ad votum ut semper indui permitteretur; quod ubi vir Dei audivit, et voluntati ejus acquiescendo satisfecit et animam ejus Deo lucrifecit. Nam monachus factus, primum mollioribus et pretiosioribus vestibus sua cuculla indutus incedebat; deinde cum videret fratrum humilitatem, simulque vitae vel habitus simplicitatem, se inter oves Christi quasi leonem reprehendens, sponte sua saecularia et pomposa quaeque abjecit, et sic brevi spatio conversionis suae, circiter viginti dierum curriculum, bono fine quievit. 28. Religionem in eo tunc demum digne et veraciter laudaverimus, si ejus habitum, incessum, gestum, eloquium, si denique omnia ejus opera sancta et irreprehensibilia in omni vita sua fuisse dixerimus. Patientiam vero, humilitatem, pudicitiam, sobrietatem, caeterasque virtutes, quas habuit, describere non est necesse; quae quasi innatae illi inerant, et ejus actus ab ipsis cunabulis omni modo decorabant. Sed de charitate ejus unum praetermittere indignum arbitror, in quo admirabilem illum fuisse, nemo est qui dissentiat. Nam cum duo milites unum de fratribus ejus interemissent, nullusque refugii locus, ubi se ad salutem reciperent, eis in Galliis pateret, iste vir beatus in asylo Cluniacensi eos recepit, et monachos factos, unum sub ordinis monastici retinuit norma; alterum, qui caput mali exstiterat, fuga lapsum et postea praedis atque rapinis intentum, et ob hoc male interfectum, amisit. Et quoniam tota vita beati viri non aliud quam virtus fuit, neque singula ob enormitatem colligere possumus, idcirco finem hujus operis de tanti Patris fine faciamus. 29. Vir igitur sanctus per gloriosos vitae labores, cum jam carnis universae viam ingredi tota mente desideraret, ut praemium ab ipso Rege, cui semper militaverat, in aeterna beatitudine reciperet, non cessabat in dies magis magisque bona opera exercere, misericordiae studere, esurientes pascere, nudos vestire servitio Dei cuncta postponere, rigorem ordinis sui inflexibiliter tenere, religionem tam in se quam in subditis semper observare, virtutes denique omnes aemulari, amplecti et obtinere, et sic vocationis suae diem jugiter exspectare. Interea Dominicae Resurrectionis paschalis solemnitas advenerat, et sanctus senex de labore ad requiem transiturus, cum in ipso Coenae Dominicae die fratres suos, tam absentes quam praesentes, paterna auctoritate absolvisset, Passione vivifica ac Resurrectione celebrata, quarta feria jam die advesperascente, in oratorio beatae Dei Genitricis, beatum Deo spiritum reddidit, cujus corpus aromatibus conditum, in basilica nova quam ipse construxit, ad orientalem plagam sepultum est. 30. Cujus exsequias, ipsa nocte qua migravit ad Dominum, frater quidam religiosus, Balduinus nomine, olim domini Anselmi Cantuariensis archiepiscopi dispensator, in spiritu, sicut ipse mihi narravit, ab Anglia per ordinem vidit. Nam ubique luctus incomparabilis, ubique ejulatus, ubique planctus personabant, quidquid in sancti Patris funere doloris Cluniaci agebatur, totum ipse in Britannia positus videbat, et cujus causa totum fieret intelligebat Tunc vocato Rofensi episcopo domino Rodulfo, qui tunc Cantuariensem Ecclesiam de receati obitu domini archiepiscopi Anselmi consolabatur, visionem exposuit, et sanctum senem de saeculo migrasse praedixit. Igitur notata die atque hora, post non multos dies sanctum virum obiisse didicit, et notatum tempus juxta visionem quam viderat invenit. Quidam quoque abbas de Cameracensi pago duo grabata ad coelum deferri videbat; quorum unum archiepiscopi Cantuariensis, alterum Cluniacensis abbatis esse dicebatur: unum ascendebat quarta feria unius hebdomadae, alterum similiter alterius hebdomadae eadem feria. Quod paucis transcursis diebus, rei probavit eventus; nam dominus archiepiscopus quarta feria ante Dominicam Coenam die illucescente migravit; sanctus vero senex Dominica, ut supra dictum est, peracta Resurrectione eadem feria, octavo scilicet die advesperascente, carne solutus est. Haec de Vita sancti Patris nostri Hugonis abbatis Cluniacensis, sicut partim vidi, partim relatione probabilium virorum didici, perstrinxerim, in cujus laude versiculos istos sic decantemus.  Regula virtutum, Pater Hugo, decus monachorum,  Spes inopum, contemptor opum, portus miserorum,  Vas templumque Dei, libamen et hostia Christi,  Carne locatur humi, sed spiritus astra petivit.  O felix currus! felix auriga tuorum! Fac ut ad astra vehas quos hic vivendo regebas.  Ultima lux vitae penultima luxit Aprilis.  Lux aeterna, Deus tibi luceat omne per aevum. Rexit autem Cluniacensem Ecclesiam annis sexaginta, additis octo diebus ac duobus mensibus, cujus merita nos apud Deum adjuvent in saecula saeculorum. Amen.