INCIPIT EPISTOLA GILONIS DE VITA SANCTI HUGONIS CLUNIACENSIS ABBATIS. DILECTISSIMO patri cum jucunditate animi semper recolendo, dompno Pontio abbati, frater Gilo, latibulo dignior quam vocabulo, filios cum ipso et per ipsum mellea paradisi dulcedine satiari. Quoniam celsitudinis vestre reverentia de viro ineffabili me quoque fari commonuit, elegi plus apparere presumtor temerarius, quam vestre voluntati contrarius. Et quidem tanti lucernam luminis aureo sustollendam candelabro super arundineum et fragile vehiculum attollens videor deprimere dum levare cupio; utque trahunt oculos radiantia lumina solis, ita nimio sui splendore nostre mentis hebetudinem tanti patris gesta reverberant. Ceterum ut mendicatis tinnulis ne utar sermonibus Si vox infragilis, pecctus mihi firmius esset, Pluraque cum linguis pluribus ora forent : Non tamen idcirco compleaerer omnia verbis, Materia vires exsuperante meas. Invida me spatio natura coercuit arto, Ingenio vires exiguasque dedit. Cui vero bona voluntas pro fatto sepe reputatur, si non est unde comparetur gratia, venia saltem non negabitur : hinc est quod vidua que duo misit era in gazophilacium Cresi divitiis preferatur, qui sinceram devotionem obtulisse creditur divitiis ditiorem. Oportebat sane non in sapientia verbi santturn efferre, qui suorum luce meritorum satis choruscat. Sed licet mensis regalibus nettareus liquor patulis distribuatur phialis, tamen et angustis ciathis interdum propinatur. Dignum profetto fuit, ut vita illius Rome particulatim scriberetur, qui dum vixit Romanorum principum, Petri dico et Pauli, maximus cultor exstitisse cognoscitur. Si hoc modo culpam evasero, vestre dignationi deputabitur quam dedistis animos ut inciperem, et congruum rebus ordinem prefixistis. Denique jussionem vestram tanta comitatur efficacia, quod quidquid injungitis non gravat, licet arduum sit in natura. Verum difficile reperi, quod mea magis fecere delicta, mundo me redditum , qui duram Pharaonis servitutem abdicaveram. Nunc primum novi jam in terris celestis regni habitaculum. O si liceret ulterius cetibus sanctorum associari, pedibus vestris procumberem ; ne a consortio beatorum obsessum omni crimine caput excluderetur. Ego saucius peccatis, et spoliatus virtutibus, languentium medicos animarum adieram, et iterum latronibus expositus, plagis recrudescentibus compellor exclamare : Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee. Ego morbida ovis procul a stabulis aberrans, nisi me pius pastor reducat, cito deficiam ; et in ipso conamine vestigia consident assurgentis. Ego prodigus ille substantiam patris perdidi, dum quod Cluniacus docuit Rome servare non potui. Ego ne cum multis perirem, Loth egredientem ad montana sequi proposueram ; sed retro respiciens versus in statuam semitas justorum non observavi. Superest ut magnitudinis vestre clementia me regredi ab Urbe precipiat, qui progredi non possum, et oratu fratrum, me Sancti Spiritus aura provehat ad portum optatum. EXPLICIT EPISTOLA GILONIS. INCIPIT PREFACIO EJUSDEM IN VITA SANCTI HUGONIS. Piissimum patrem nostrum sanctum Hugonem clementi apud Deum intercessione mihi plurimum confido profuturum, si ejus actus quanta possum diligentia celebrans, proponam nescientibus imitandos. Verum in hoc opere illud me admodum coartat, quod amplissimi viri opinatissime majestati jacentis elucubratio sermonis parum respondere videtur, quem accuratiori eloquio convenienti oporteret restituere dignitati. Eadem propter ne sensus inopia prejudicium adducat virtutis, nos qui similagine divine lectionis pascimur, sententie illi subdi dedignamur que quasi gemmula inter gazas opulentissimi Egyptii resplendens, sic loquitur : Eorum qui fecere virtutes opinio tanta habetur, quantum eam verbis potuerunt extollere preclara ingenia. Sane omissis pluribus que dum adviveret egit, parva gestorum illius monumenta silentio minime supprimenda hinc narrare aggrediar, non ingenioli mei, sed divine gratie fiducia, digna dumtaxat memoratu. EXPLICIT PREFACIO. INCIPIT TEXTUS VITE SANCTISSIMI HUGONIS CLUNIACENSIS ABBATIS. Hic itaque Augustudunensis territorii indigena fuit nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate. Pater ejus DALMATIUS vir consularis Sinemuri castri dominus, multa seculari ambitione illustris ambiebatur. Ut se hominum cupiditas habet, bellicis rebus intentus fugitiva sequens, et cum transitoriis transiens, per hec mundana preceps admodum agebatur. Mater AREMBURGIS, matronali dotata pudore, generositatem mentis et gentis qua florebat dupliciter, honestatis prerogativa multipliciter illustrabat; sicque factum est, ut filius luminis ad tenebrosum patrem relatus tanquam rosarium de spineto procedat, pia reduEtus genitrice velut fluvius de fonte purissimo deducitur, qui multorum maculas postmodum abluat. Taceamus interim parentum laudes nec de alienis extollamus, cui propria sufficiunt, beata scilicet vita, propositum, moresque predicabiles. Porro hoc dicimus, non ut de sanguinis altitudine populi comparemus favorem, sed ut de contemtu celsitudinis divini amoris designemus ardorem : quoniam non magni est non possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere. Quippe gloria appetitores sui deserens, appetit contemtores ; seculares eos suscipiunt qui talibus pollent privilegiis; nos mirum in modum habentes parvi pendimus, si habere noluerint predicamus. Dum vero adhuc vir tantus infra materni uteri angustias teneretur, felici auspicio qualis futurus esset divinitus presignatur : jam profecto juxta Baptiste Dominici disponebatur nativitatem magisterii, cujus in processu temporis adepturus erat professionem. Mira res, antequam prodiret in auras proditur, religioque ei ingenita sic manifesta predicitur. Cum generosa genitrix gravida gravaretur, et naturali malo laborans fastidia partus egra sustineret, quemdam suorum Dei sacerdotem religiosum pro sui liberatione et nascituri salute missam celebrare exoravit. Qui dum missarum solempnia attentius peroraret et in contemplatione suspensus super se semet extolleret, vidisse fertur in calice, cui ardentius incumbebat, speciem infantilem supra humanum modum mirifice radiantem. Digna prorsus visio, et vere prefata futura. In calice apparuit nondum natus, qui ab adolescentia calicem salutaris accipiens, passionis imitator Dominice, Evangelii verba vertit in operam et usque in senectam nomen Domini invocavit. Deinde cum civibus Caini nolens hic habere manentem civitatem, in imagine pertransivit, mundique blandimenta quosdam syrenarum cantus reputans felici commercio pro celesti harmonia commutavit. Quod in tanti speculo sacramenti homo Dei videret, matri instillare non distulit, que omnia in peetoris reponens sacrario letum rei exitum taciturna prestolabatur. In pupillaribus annis constitutus, non ut illa etas assolet lascivie frena laxavit, nec inerti luxu emollitus nugales ineptias seetatus est; sed, secundum quod scriptum est, innocenter habitabat domi. Ex tunc pomiferi delicias paradisi de longinco odoratus, precepta vivendi aure intenta hauriens, utilitatem mandatorum vite institutionem mediocriter servabat. Nec pretereundum est quod sepenumero furto laudabili ecclesiarum limina terebat, scholis ultro se ingerebat, callidusque explorator latenter id agebat ut patrem lateret. Pater siquidem filium militia seculari gestiens accingere, pugne preludus informabat docte colla equi flectere, vibrare hastam, clypeum circumferre, ledere et non ledi, et cetera manus equestris deliramenta, quibus illud hominum genus desudat inaniter ut cadat infeliciter. Talibus ut assuesceret documentis, immo detrimentis, mittitur cum coevis in predam. Confutatur quia refutat, deridetur utpote qui rebus gerendis incongruus apparens, inertie se tradidisset et otio. Comitatur Israeliticus Egyptios et alterius urbis municeps cum Babylonicis cujusdam rusticane persone substantiolam diripuit invitus. Cujus illiciti non modicus estimator jaeturam in posterum accumulanter recompensavit, dampnumque suum homo feneratus annuatim quod semel perdiderat suscepit. Taceo pubertatis Deo dedicate tyrocinia volens progredi ad sequentia. Pretereo qualiter veste respuens indui pretiosa, abjectiorem appetebat, obscurus exterius ut interius resplenderet. Erat illo in tempore Autissiodori Episcopus HUGO, vir magne opinionis qui in infulis constitutus una Cabilonensem comitatum interim gubernabat. Hujus pronepos pater Hugo exstitit. Hujus causa proficiscendi ad urbem illam a patre vix licentiam obtinuit, immo magis extorsit. Illic grammaticam prelibavit, multaque comitate studio conquisita, celestia ardentius appetebat. Denique bonorum videns defectum, et pene omnes ad interitum decurrere, exilii hujus erumpnas altius pensans, clamabat affectu , non vocis strepitu : Quis dabit mihi pennas sicut columbe, et volabo et requiescam(!)? Tandem innumeris difficultatibus superatis, tollens se supra se, pauper spiritu pauperiem Christo recompensans, seculum dimisit patre nesciente, cui nec sepulturam, quod omnibus debetur, debere se sciebat, quoniam crudeli pietate impedimento ei erat ad patriam suspiranti. Dehinc Cluniacum adiens beato ODILONI tunc abbati se tradidit; mutansque vitam cum tunica, habitum sacre religionis devotissime suscepit. Cum ex more capitulum ingressus ante celestis curie senatores suam ediceret petitionem, unus seniorum, divina, ut credimus, inspiratione promotus in hec verba prorupit : O felicem, inquit, Cluniacum, qui thesaurum hodie suscepit auro pretiosiorem ! Parvo tempore ordinis honestatem addiscens, orationibus ac vigiliis vacans, locum a Deo sibi oblatum ornamento sue indolis illustravit omniumque studia in se convertit.. Letatur juvenis in adolescentia sua ubertim faciem lacrymis rigans quas magnitudo letitie jndices puri cordis effundebat. Corpus laboris impatiens et delicatum servitio spiritus mancipaverat, flammamque divini amoris, quem gestabat in peCtore, oculis scintilla fidei radiantibus declarabat. Consequenter de rubigine mundana in camino discipline ad purum excoCtus, subito calore longum teporem plurimorum superavit. Monachorum insignia tantum ejus decorem prestabant, ut patris etiam judicio pulchrior solito diceretur. Qui cum e natura esse arbitraretur et infelicissimum filios separari a patribus, hac infelicitate postea se sensit felicem. Sed quid ore balbutienti attempto quod exprimere non datur? Sileat lingua ut faeta manifestius loquantur. Approbate adolescens honestatis columpna in domo Domini erigitur, ac vivis lapidibus qui civitatem magni Regis construunt firmamentum dignitatis merito preficitur. Ordinat eum priorem sancti ODILONIS providentia, laudat factum fratrum concordia. Suscipit juvenis senum negotia, idque celitus agitur ne virtus tacita sine exercitio consenesceret. Spargitur late lucerna tanti luminis, legationesque ad regum palatia pro ecclesiasticis rebus strenuus exequitur defensor. Tunc ad Regem Theutonicorum direetus PATERNIACENSI cenobio gratiam reportavit, imperatoris amicitiam resarsit a qua monachi illi non impune exciderant. Insuper ampla munera a potente suscepta Cluniaco intulit cum honore et gloria. Laudabiliter itinere emenso post successum patris benignissimi deploravit decessum, beati scilicet OOILONIS obitum, qui sicut jubar solis parvos stellarum igniculos obscurat, ita hominum illius temporis virtutes mansuetudine inestimabiliter superaverat, eoque dignitatis processerat, ut Archangelus monachorum vocaretur. Quocirca fratres tanta dejecerat tristitia, ut nichil liberet nisi flere, conqueri, jejunare, lamentis tabescere. Recalescebat lućtuum magnitudo quotidie recordatione pietatis egregie. Mitigat dolorem prior Hugo, cum et ipse doleat; adhibet solatia, cum se ipsum vix compescat; egris medicinam distribuit, qui eadem egritudine laborat. Ceterum ne congregatio sine pastore labefactaret, maturant elećtionis consilium, premissis ex more jejuniis et orationibus. Intrat conventus capitulum , totus de virtutibus compactus , inter quos ADALMANNUS ordinis ordonator, qui fere quadraginta annis claustralis promissor extiterat, pollens consilio, auctoritate et sententia. Ad senectutem hujus accedebat exterioris hebetatio luminis, et tamen habens animum intentum tanquam arcum, ferventibus dabat exemplum, desidibus et pigris incitamentum. Hic itaque qui summa auetoritate audientiam sibi ipsi fecerat, ceteris tacentibus, nominat dompnum Hugonem priorem. Resonat in assensu concors concionis acclamatio. At ille in lacrymis prorumpens, reniti volens et obloqui, sustollitur, laudes Deo dantur, majori cordium jubilo quam vocum. Tempore congruo quo beatum Petrum sublimavit Cathedra venerabilem, Hugonem suscepit abbatia, idemque in eodem consecratur in abbatem a dompno Hugone, Crisopolitano archiepiscopo. Tunc plantata est oliva fruetifera in domo Dei, cujus olei pinguedine multi salutem reciperent, interna egritudine laborantes, infuso divine gratie unguento. Benificia deinceps ab eo collata nec sensus ad investigandum sufficit, nec scientia suppetit ad laudandum ; quoniam immensitas beneficiorum superat cogitationes sensuum, et innumera multitudo donorum vincit volubilitatem verborum; nec si totum vite nostre temporis obsequia occupent, laudes teneant, gratiarum actiones insistant, poterimus recompensare deifico homini quod debemus. Jam vero qualem se prestiterit assignabimus, non absolvemus. Lectione insatiabilis orationi instabat, in altero Deum sibi, per alterum se Deo jugiter commendans. Simulatione calcata prudenti simplicitate purus incedens, hujus mortalis vite non ad oculum sed ad vite vitalis bravium deducebat. Multa illi in vigiliis fortitudo, mira compunctio, patientia vero atque humilitas ultra dignitatis gradum ; nam castitatem in eo laudare non est necesse, quam tanta observavit diligentia quod quecumque titillationem carnis possunt submittere non modo tangere, sed nec inspicere dignaretur, salutaris exemplum cautele consequenter proponens. Bonus scientia, melior conscientia, optimus temperantia; imperabat temperantia, agebat obtemperantia nichil prorsus intemperanter; forma angelicus, moribus compositus, naturali incessu conspicuus, sermone non affectato suavis. Cumque de schola celestis magisterii spiritualia hauriret documenta, loquela frequenter tacente, vita incessanter gaudia vite loquebatur. Honestatum multiplici dote ornatus, eminenti virtute que est charitas supereminens, charitate totus ardebat, propensior ad bene merendum quam ad reposcendum. Quoscumque indigentes ampliato misericordia gremio excipiens, famelicis cibum, nudis vestimentum, peregrinis hospitium curabat. Orphanis patrem, morientibus consolatorem, viduis sponsum se exhibens, necessitatibus omnium alacriter concurrebat. Pauperes, quorum precipue curam inierat, proficiscentem illum faćto exercitu sequebantur; in his tot et tanta effundebat, que si numerari facultas concedatur, magnorum regum thesauris merito preferantur : mirum in modum aureos atque argenteos circumquaque seminabat; non inconsulte tamen, ne juxta sapientis did:um liberalitas liberalitate periret. Sudabat elemosina in manu tribuentis, et consideratione personarum et inopie munera procedebant, tali cuncta disponens judicio ut psalmiste preconio dignus habeatur : Jocundus homo qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in judicio. Denique ut fidelis dispensator semper ad manum haberet distribuenda, plerisque suorum id injunxerat officii, ut fora circuirent, panes et carnes diversaque edulia compararent, cum pannorum multiplici textura. Vidimus circa lectum ejus diversas rerum suppelectiles ad usus pauperum coemtos, hinc calceorum, vel interularum, sive tunicarum fasces, illinc panum massam, et carnium reponi acervos. Viduas aridissimas, orphanos inopia depressos, pupillos debiles, clinicas anus importunas, senes incurvos, homines doloribus contraêtos, egros fame decurrentes, propius admonebat. Horum singulos prius blande percundatus, postmodum ut opus erat benignissime confovebat. Induebat nudos vestibus, immo in nudis Christum, quas cum monachis sibi familiari sedulitate adherentibus ipse sarciebat. Monasteriis quoque non suis interdum copiose subvenit, sicut Marsiliensibus domesticarum egestate rerum laborantibus frugaliter consuluit. His et hujusmodi charismatibus pater sanêtus speêtabilis, primates etiam ipsos sancto demulcebat obsequio. Hos certe blande commonebat, dispensatorie munerabat, et ut debitam defensionem servis Dei impenderent, tam prece, quam pretio feroces animos molliebat. Verum timorem Dei aêtionibus anteponens, et in se charitatem ordinare et apostolicam sententiam juxta positionem ordinis obstruere vigilantius curabat. Apostolus quippe Deitati primo et principaliter, potestati secundo et aliter obsecundari debere epistoraliter innotuit. Deum, inquit, timete, regem honorificate. Assignato virtutum fulgore sanctus Hugo Cluniacum illustrans per diversos mundi tractus celebris habebatur, prudentium ore frequentabatur, principum favore colebatur. Unde multa ab eo promissa prudenter, acta constanter, responsa acute passim publicabantur. Tandem fama tanti viri regis Romanorum pervenit ad aures. Illo jam tempore Henricus secundus imperator regni apicem strenuissime gubernabat, cujus pater augustus insignia que Rome gestavit regni adeptione Cluniaco reliquit. Quapropter filius dileêtionem Cluniaci 'quasi jus hereditarium medullitus retinens floridum patrem nostrum colligare sibi artius decrevit. Itaque sanctum Hugonem pubescenti etate vernantem venire ad se invitavit, invitatum gloriosissime excepit, et ut filium suum Henricum tertium de sacro fonte levaret gratanter obtinuit. Tunc etiam Pascha celebravit paschalis agni filius una cum imperatore, angelico cluniacensium seniorum stipatus caterva, in Agrippina Colonia. Qui cultus humilitate purpuratos principes, suavi persuasione magniloquos Saxones, vultus mansuetudine Alemannos crudeles ad glorificandum Deum mirabiliter excitabat. Nec multo post vix ab Augusto laxatus Cluniacum rediit, muneribus comitatus et gratia, bonis devotionem et sanEte conversationis emulationem relinquens in curia. Similiter et munera detulit a rege Hungarorum aurumque illud quo effigiatum fuit grande satis turribulum. Illuc jussu Romani pontificis profeEtus, pace reformata et expleta legatione rediens, a quodam duce Theutonicorum captus, secundum quod scriptum est, Qui recedebat a malo prede patuit. Confestim ad sanctum Majolum conversus, quem in opportunitatibus sepe senserat advocatum, a tyranno compunEto suis in crastinum investitus pro satisfaEtione duetorem habuit et largitorem eum qui direptionem intulerat. Et quidem durus homo taEtum ejus sentiens qui tangit montes et fumigant, lupinam deposuit feritatem et agnina lenitate recepta suum animum patris orationibus studuit commendare. Apostolice sedi ita redoluit sanctitatis ejus fragrantia ut nullius reetoris studio tantum confideret de nobilitandis cenobiis, de inserendis virtutibus, et vitiis exstirpandis. Is etenim perspicaciter adnotabat homines religioni opportunos, et votum monachi ab eis eliciens precipiendo meliores reddebat. Ita sensim ad altiora eos inducens ex ieris et immanibus mites creabat et mansuetos. Nec certe nisi divina subministratione perficere potuisset, ut multi numero a jocundissima sibi consuetudine se converterent, presertim cum monachorum religio plurimum defecisset. Per ipsum Spiritu Sancto cooperante diverse professionis et potentie magnates, quasi ex aliqua turbida tempestate in portum,sic ex seditiosa et tumultuosa vita ad quietem monastici otii se conferebant. Ejus gratia Stephanum papam non fugit, qui cum in civitate Florentie valetudine constrietus decumberet, adveniente sand:o Hugone inimicum recedere, exeunte eodem accedere circumstantibus protestatus est. Quare ne infederabilis infestationibus hostis urgeretur, sedulitatem ipsius jugiter exorabat, cujus presentia insidiator confundebatur; jamque malignos incursus lacryme patris longe removerant cum vir Apostolicus in sinu presidentis animam exalavit; cujus manibus digne compositus traditus est sepulture. Sed et reverendissimo Hildebrando, mutato nomine et gradu postmodum Gregorio nuncupato, manifestissime claruit quod multum gratie spiritualis pater Hugo obtineret. Hic sane nondum pluviali insignitus positus in Cluniacensi capitulo ipsum mundi judicem perhibuit se vidisse sancto Hugoni collateralem ; qui sedens a dextris regularem disciplinam favore prosequebatur. Hinc papa faEtus blandum tyrannum eum vocitare solebat, quem sevis leonem , mitibus agnum acceperat, haud ignarum parcere subjeetis et castigare superbos. Esset opere pretium scire auditori, si donetur facundia relatori, quanta erat patri celsitudo sermonis, quam fecunde ubertatis eloquium, quam capacis memorie arcanum, qualis disponendi ordo, quam congrua pronunciandi modulatio, quanta in cogitatu profunditas, quanta in ambiguis docilitas. Quibus nimirum virtutibus religio ornamentum, auctoritas presidium conferebat. Doceat ex parte Remense concilium, quod nos enarrare nedum ornare vix possumus. Tempore sancti Leonis pape noni Remis translatum est corpus beati Remigii. Prefuit tante translationi Apostolicus, et generale concilium precipue contra simoniacos celebravit. Interfuit pater Hugo, fide armatus, ipsumque ingens illustrium virorum sequebatur agmen. Et tanta erat perversorum multitudo, ut boni vix auderent reprehendere, et si ausi fuissent, facilius erumperet reclamatio male viventium quam vox libera eorum qui sanius sentiebant. Porro quo indignius virginitatem Ecclesie violabat impiorum temeritas, eo studiosius consulendum erat et vehementius illis resistendum quos ceca dampnatio animi cupiditas ad se explendam perniciosissime pulsabat. Ibi tunc de sui ipsius inthronizatione pater Hugo interrogatus : Caro, inquit, voluit, spiritus repugnavit. Sic in sermonis principio sui accusator faEtus justus apparuit, et communem illarum mentium morbum brevitas aperuit. Mox exhortatiohem synodalicam jussu domini pape, et persuasione cujusdam nominatissimi viri sancti Constantii remensis canonici et aliorum, laudabiliter egit, et probabiliter confutavit tergiversatores, qui contra verum mendacio stare consueverant. Quo declamante eo usque zelus domus Dei processit, ut simoniaci tam populares quam clerici presbyterique uxorati .a catholicorum communione arcerentur, et ab ecclesiis eliminarentur. Post itinerum varias difficultates, pyreneos quoque montes exsuperans, ab Hispania gazas innumerabiles ad celeste gazophilacium, Cluniacum dico, reportavit. Hildefonsussiquidem, rex Hispanorum, patrem sanEtum plus omnibus excolens, votis ardentibus ut eum videre mereretur impetravit. Primo quia a captione fratris sui Sancii precibus sancti Bugonis. emersit, deinde quia conjunctionem patris sui Fredelandi et Cluniacensium compaginare fortius disponebat; alioquin beato Petro inobediens, beneficiisque ingratus constitueretur. Is eni-m cum artissima teneretur custodia, et Cluniacenses pro eo orationi incumberent, per Episcopum quemdam beatus Petrus sibi innotuit, qualiter jnstantia precum sancti Hugonis et suorum pulsatus brevi ipsum propriepotestati consignaret, et ad sceptrum usque proveheret. Nec mora, Claviger celi Sancio regnum usurpanti terribiliter noctu apparens mortem intentavit, nisi fratrem mox dimitteret. Surrexit otius exturbatus tyrannus, et eo a vinculis emancipato cubitum rediit. Ita factum est ut Rex liberatus duplicato censu paterno intercessoribus suis ducentas auri uncias annuatim destinaret, diemque liberationis celebrem nostris relinqueret. Multa ad usus pauperum vir misericordi-e sanctus Hugo conferens, pecunias quasi viles sarcinulas reputans, direptionem illarum sepe pertulit non iratus. Tamen satellites diaboli, qui res sacras ipsius temerario ausu distrahebant, frustratis conatibus propriis laqueis repente collidebantur. At thesauros interiores non-mundi divitie, non assentatorum blanditie, non latronum insidie, non erugo vel tinea poterant demolire. Ad hujus rei argumentum Maurum quemdam adducamus, quem sanctus Hugo secum adducebat, cum ab Hispaniis remearet. Hunc inquam, neophytum vix sanctus positum in albis cum pretiosis vestibus pro reverentia baptisterii ornasset, sub agnina pelle lupum reperit latitantem. Niger iste frustra dealbatus maculam interius retinens, manticas patris auro gravidas rupit et vacuavit, oneratusque furto fugam arripuit; tandem ab omni reetitudine exorbitatus, viam quoque nesciens, quendam dompni abbatis militem offendens capitur Agarenus, et que rapuerat reddens sero penituit. Contigit et apud Bliderium castrum patri in Aquitaniam proficiscenti infortunium, quod cum ipse presciret, hominem non metuens Deum habuit adjutorem. Ibi quippe captus et remoratus, sibi ipsi post dimissus est. Sed Deus est offensus, quodque offensum sit caput in membro sole liquidius apparuit, et ultio non dilata sceleris arguit infelices. Et quidem illud nefandum oppidum flamma postmodum lambente depopulatum sacrilegii multatum pena in cinerem et favillam est conversum ; neve hoc fortuitus rerum eventus putaretur, duo milites jam defuneti castellanis qui, busdam castri combusti incendii ignaris et in itinere positis occurrerunt in hec verba : Redite, inquiunt, quamtocius, quia castrum vestrum ubi in abbate Cluniacensi Deum exonorastis, supplicium quod meruit ardendo luit. Terribili verborum sono homines perturbati, mortuos recognoscentes, questionibus superfluis e regione deductis, retroaEti dampnum certius cognoverunt. Ita omnipotens Deus sancti viri injuriam vindicandam censuit, et per mortuos vivis demonstrandam. Inter hec venerabilis Hugo quasi de quadam mentis speEtacula futura deplorans nichil preter naturam sibi accidere conjiciens, illud recolebat in adversis : nudus natus sum, nudus exibo. Quare firmus incedens, utriusque sexus horpines fluetuare deplorans, suavi sermone affectibus sibi conciliatis, mundi contemtum mulieribus ipsis persuadebat. Neque vero id facile. Quid enim tam difficile quam despicere, tanquam ex arce aliqua sapientie, opes aliquaque omnia que plerisque videntur magna et precelsa? Sicut autem Noe, naufragante mundo, quoslibet arcam compellebat intrare, ut conservaret incolumes, ita sanctus Hugo navem Petri, quam solam Dominus ascendit, per altum seculi ducens conflagrantibus salutem offerebat, indifferenter sexum utrumque representare Deo cupiens illesum. Itaque feminis Deum querentibus in patrimonio suo locum constituit nomine MARCINIACUM, ubi marcentibus vitiis florere possent anime virtutibus, relicta Sodomorum regione. Illic superfluas edificationes pretermittens, necessarias pulcre ordinavit, ornans templum decore congruo, ut etiam exteriori cultu aula Dei resplenderet. Impensas misericordie convenientes exhibens, indulgentiorem se erga imbecilles prebuit. Quin etiam preceptorum talem habuit mensuram ne aut nimia remissio aut severitas excedens videretur. Et quoniam Dominus non vult simul effundi opes sed dispensari, ita eis sumptus et vestimenta procuravit, ut infirmitati sexus satisfaceretet murmurationis excluderet detrimentum. Quod enim precipitantur inchoata, sepe in principio vernans in processu tanquam flosculus dissipatur et solvitur. Idcirco preceptum dedit, ut sanctimoniales hunc sanctum et gloriosum carcerem ingresse exeundi facultatem ulterius minime haberent, ne uxori Loth similes fuerint corde revertendo. Considerabat quoque vasa fuisse in templo, que solis sacerdotibus contingere licebat. Quanto magis sporisas Christi, lapides sanctuarii vase omni sacratiores, incestis prophanum esse judicabat lumipibus intueri. Quibus ut omnem tolleret evagandi occasionem, procuratores prefecit fratres bone solertie et probate pudicitie, officinas construxit valde idoneas, facultates contulit, coemit predia, adjecit ornamenta , et inter preclara sandtorum pignora brachium sandle Agnetis auro et gemmis vestitum ibi digne reposuit. Preterea magistrum eis prefecit sapientem, Renconem virum Dei philosophum, qui dum advixit, verbi divini pabula ministrans castitatis egregie speculum late refulsit. Hoc cenobium persone nobiles elegerunt, que sexum vicerunt cum seculo : quarum mariti in Cluniaco vite stipendia promerentes, parte gemina conversi, jocunditatjls uberes fruetiis alacrius exspectant. At Dei sponse virorum fortium iacta imitantes, immo imitande a viris, et monachorum defatigationem et solitariam sustinent reclusionem. Has de Babylonica fornace abstrahens semper memorandus Hugo camino divini fervoris et discipline supposuit, quatinus ad ornamentum Aaron possent dignanter accedere. Spiritualium luEtatricum si exsequi conamur dignitatem, librum oportebit texere, non abbreviare capitulum. Quapropter que extra rem sunt omissis virum admiremur, qui tantam sollicitudinem adhibuit, ut anime salvarentur. Nam quis animarum studium, quis corporum propensius gessit, quis infantibus, quis senibus, quis infirmis curam diligentius exhibuit? Certe cum in monasterio vidtus pueris nimis extenuaretur, pijssimus Hugo deputavit eamdem quam ceteris fratribus generalis ferculi et panis portionem quibus labor idem non deesset . In hoc celestis regis imitator qui pluit super justos et injustos, liberalitatis sue fontem nulli ordini aut etati vel conditioni claudendum putavit semperque se indigentioribus humilius inclinavit. Inserendum est narrationi quod spiritu prophetie discernere in noviciis solebat qui essent celestis plantatio, qui zizanie infruEtuosa satio, qui frumenti stabilitate solidandi, qui tanquam palee spiritu maligno ventilandi, qui vasa aurea et argentea, qui vero lignea et fictilia. Propter quod temperamentum tenens tali moderatione cuncta librabat, ut nec censura deesset que increparet, nec medicina que sanaret, presertim cum sciret solius Dei esse confringere debilia, cujus in manu virgam ferream Psalmista denuntiat dicens : Reges eos in virga ferrea . Maxime operam dabat vir discretus ut dure conditionis hominibus voluptates amputaret, quos malorum escas noverat quoniam eis incauti capiuntur ut pisces. Hos intra metas ordinis coercens, consuetudine bona reddebat sepe mansuetos; nam qui penitentes nimis exterrent solatium spei adimunt, radices subvertunt, navem scopulis ne in portum perveniat illidunt. Modo prelibato vir sanCtus singulorum habitudines diligenter intuens morum conspersiones denuntiabat, nec semel cognitum a memoria tenaci potuerat oblivio removere. Probent exempla propheticum in eo fuisse presagium, ne videamur virum ostentare, non verum ostendere. Maingoldus quidam novicius die statuto suscipiendus in monasterio, tedio dilationis affectus prestolabatur terminum perturbatus; quem probationis causa pater sibi et suis jusserat interim famulari. Hic cum meditaretur fugam et sui subductionem, subito compellatus ab eo, audivit prophetico ore quidquid apostatici rancoris volvebat in pectore. Ita demum rediens ad cor et compunctus expectavit patienter diem sibi constitutum. Rursus adstruamus exemplo quod proposuimus. Rex Anglorum Willelmus, vir magnificus, regni debellator, patrem nostrum sepe honoravit legationibus, commendatione et donis, pignus amoris denuntiantibus. Illi nondum viso misit cappam, cujus tota superficies refulget auro, eleCtro, et margaritis, gemmarum varietate distincta, ad cujus extremitatem aurea tintinabula seriatim dependent, retiaculis artificiose inserta, visum splendore, auditum sonoritate obleetantia. Misit et regalis uxor emulatione mariti planetam, mittente dignam et accipiente, metallo sic rigidam ut plicari non possit. Presenti viro dompno abbati tantum honoris et munerum contulit, ut nullum in vita tanti habuisse credatur. Rex bellicosus et ferox, tanti regis filius, Willelmus rex, secunda die mensis Augusti dum per saltus fugaces cervos sagittare gestiret, sagittam subito in cor suscepit, qua miles suus cervum impetebat. Mortem regis momentaneam pater Hugo prenuntiavit sic priusquam accidisset. Erat aptid Marciniacum, adjuncto sibi collega consimili, preclaro videlicet Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, qui propter justiciam ab archiepiscopatu semotus patris nostri jocundabatur solatio. Ibi dum mundi luminaria se vicarie animarent sermonibus melle dulcioribus, beatissimus Hugo divina revelatione commotus inquit : Quoniam dompnum Archiepiscopum de secretis Dei docere superfluum credimus, vos fratres que dico advertite. Aderant fratres boni testimonii Balduinus de Torniaco, et Emerus sacerdos, et Beccensis Eustachius. Preterita, inquit, nocte, rex Anglorum Willelmus distrieti judicis sententia mortis proscriptioni est addidtus, nec diu fallaci fruetur gloria. Quod predixit amator veritatis, probavit eventus infelicitatis. Eodem quippe anno rex, inimicos conculcans, manu amici vulnus excepit, et domesticus parans obsequium, incurrit nescienter homicidium. Amplius ponamus vaticinium simile, ne propositum dissimiliter exequamur. Constitutus in Aquitania sanaissimus Hugo locum sancti Juniani confessoris presidio subditum visitavit. Tum ex more vitam confessoris studiosissime relegens, mentionem boni cujusdam, nomine Amandi, inter cetera annotatam reperit in membrana. Cujus rei sollicitus indagator pietatis studio viri opinionem, patriam, propositum, finem, sepulturam cognoscere curavit. Respondent Cluniaci commorantes merito sanctitatis insignem beatum Amandum magistrum sancti Juniani exstitisse. Locum vero migrationis ejus vel repositionis, incerta componentes, in Francia requirendum esse arbitrabantur. Altero die pater jam recessurus rogatur a decano canonicorum qui xenodochium in eodem vico construere cupiebat, quatinus designaret operis suscepti fundamentum. At ille, in quo Deus responsum dare et Spiritus Sanctus ordinare agenda solebat, respiciens in partem : Hic, inquit, fundamenta jacite, et minime penitebit. Quo in loco simul architectus circumfodit, reperiunt artifices mausoleum nomine sancti Amandi confessoris insignitum. Reperto thesauro quem cum provinciales illi infra suos terminos nesciebant, patronum circumjacentibus se invenisse nuntiant, et principi Aquitanorum dompnum abbatem, cujus revelatione perditam invenerant margaritam, consona voce predicant. Nec minus stupendum quod sequitur. Paterna sollicitudine sanae congregationi beate Marie de Charitate solatium visionis offerens, fratres ex consuetudine pacis osculo confortabat; inter quos quemdam eminus conspicatus aspidem inter columbas divinitus deprehendit. Qui dum in suo ordine vellet osculum porrigere patri, a presumtione illicita compescuit eum sanCtus, cujus os immundum vel commune tangere non decebat. Mirabantur qui aderant, et suspensis animis cur hominem exturbasset cognoscere cupiebant. Ad ultimum simulator seorsum a patre interrogatus, se mechanicum et necromantie prestigiis infeCtum impudenter respondit. Ita demum ad vocem incantatoris vel incantantis sapienter timidus serpens crepuit, et saniem visceribus colleCtam ore virulento evomuit. Extemplo maleficum Patris censura a filiis Dei procul abegit, ne simplicium animos fraudulentus corrumperet, sicut totam gregem morbide ovis persepe involvit contagium. Item in monasterio sancti Joannis Baptiste Angliacensis vir propheticus oraculo visionis subscripte summonitus, que circa Cluniacum acciderant celitus accepit, unde nullo deerat mo-' mento, quamvis semotus viarum interstitio, ad modicum motione sensuum sopita spiritus agilitate perspexit; fulgur de sublimi veniens Cluniacense scindere auditorium magnumque ibi relinquere exterminium. Illico menti sue illabitur offensam Dei aliquem de fratribus incurrisse que adscribenda esset conventui nisi concurretur e vestigio. Hac de causa, inceptis rebus interceptis suos urget ad reditum, cunaisque admirantibus, Cluniacum improvisus advenit. Continuo capitulum ingressus, fratres coegit in unum, Sandique Spiritus manifestatione certior circumspectis omnibus, illum qui scandalum adduxerat severius increpavit. Petre, inquit, animum confusione deice , atque ad penitentiam trahe ; infelice jugum Dei deponens diabolico subjectus es oneri et in numero ovium Christi esse recusas. Revela priori culpam, deinde vulnus, ut sentias medicinam ; preceptorum aculeis extorta confessio, medicinalis futura est tibi, non mortalis; si tibi parcerem, omnes in discrimen adducerem. Talibus excitatus Petrus de Torniaco confitetur peccatum, et vitale suscepit antidotum. Is quia leni admonitione, qua boni corriguntur, insolentior reddebatur, gravem pertulit disciplinam, ea demum ratione, ut in amorem et consuetudinem converteret, vel coactus, regularem custodiam, secundum quod scriptum est : Bene consuesce, pudebit desuescere. Diversis temporibus sepe nocturnali deditus sopori rerum notitias beatissimus Hugo per visiones collegit, quippe qui in lege Domini meditabatur die ac nocte. Dormiens versabat in pectore quod vigilans intendebat. Aliquando in somnis persona quedam sibi denuo apparens denuntiavit Cabilonis apud sanctum Marcellum contigisse aljquid regulari animadversione dignum, quod silentio supprimebatur. Profectus illic semel et secundo, medicus animarum tandem reperit vulnus putridum, taciturnitatis cicatrice obductum, jam pene insanabile. Ceterum adhibita morbo congruenti medicina, fomentis, combustura vel cauterio corruptele radicem resecavit. Alio tempore, quum dormiret idem pater vidit per sompnum sub capite suo cubare serpentium multitudinem et ferarum; subito capitale excutiens et exquirens supposita, invenit librum Maronis forte collocatum. Mox abjecto codice seculari in pace quievit, cognovitque modum materie libri visionis congruere, quem obscenitatibus et gentilium ritibus plenum indignum erat cubiculo sandi substerni. Pluribus supersedentes uno adhuc exemplo rem futuram eum assignasse adstruamus. Quidam frater, nomine Durannus de Bredon, prius idiota apparens, postmodum Moysiacensis abbas non incongruus, dehinc ad Tholosanum episcopatum sapientie prerogativa permotus , inter operarios agriculture Dei merito sollicitudinis et industria claruit. Hic circumspeetus per cetera, verba risum moventia sepe incautius proferebat. Qua de re venerandus pater multoties eum increpans, nec satis proficiens, de futuro interminatus prophetice sic commonuit : Certe, frater charissime, nisi ludicra verba monacho prorsus interdieta vivens dimiseris, post obitum distrietius correctus spumantibus labiis ad superos rediens enormiter apparebis. Quod sane vaticinium eo migrante constat fuisse completum. Nam Siguino cuidam capellano patris spumoso ore apparens, postulavit flebiliter ejus juvamen cui noluit obedire dum viveret. Hoc ubi dompno abbati Siguinus retulit, precepit ut septem fratres una hebdomada pro defuncto taciturnitatem proprii oris continuarent. Ad hoc septem fratribus electis, ceteris obedientibus unus eorum' voti contemtor silentium interrupit. Rursus Pontifex eidem denuo revelatus, valide conquestus est super illo fratre perfido, qui dum non siluit sanitatem ipsius interpolavit. Audiens ista pijssimus Hugo precepit ut fraCtura silentii que per unum contigerat, aliorum septem dierum silentio sarciretur. Quo facto anima pontificis tertio revelata in statu apostolico se exhibens, purgatori suo memorato semperque memorando Hugoni gratias sue integritatis reportavit. Enimvero animarum vigilantissimus custos plerosque minus in vita de salute sua sollicitos, post mortem a mortuis flagitatus, elemosynarum largitate reparavit, memor Salomonis qui ait : Eripe eum qui ducitur ad mortem . Itaque quidam frater ab hac luce vocatus, corpore in oratorio Cluniacensi posito necdum humato, Gozinno cuidam probabili persone, et alii, quod obstabat ad saluteminsinuavit. Ait vero duos solidos .sine licentia sacriste, sub quo militabat, se sustulisse et pro arbitrio expendisse. Verumtamen a tali offendiculo dicebat se posse liberari dompni abbatis patrocinio. Mane faCto, in capitulo coram sanCto Hugone viri dissimiles non dissimiliter revelationem retulere; discutitur transgressio, et invenitur probabilis pecunie susceptio" eorurrf testimonio qui susceperant. Huic quoque anime clementissimus pastor requiei aditum studuit aperire, procuratis penitentie agende vicariis et inopum curatura. Item in Silviniaco quidam frater, nomirie Stephanus, hostis antiqui supplantatus -insidiis, manus sibi ingerens ad coronam martyrii anticipandam, seipsum in quadam silva necavit. Erat tamen iracundie gravis, qua ejus conspersione tentator excitatus forte prevaluit. Hujus anima ad judicium rapta accusatorem pretendentem cultellum necatorium infestum habuit. Miser sue prodigus anime, exutus a cuculla, apostolica intercessione obtinuit, quatinus ante introitum claustri Cluniacensis tamdiu maneret, cucullam habens in manibus, donec precibus sancti Hugonis et fratrum illam induere mereretur, et ordinem suum recipere. Que dicimus frater quidam in visione conspiciens dompno abbati nuntiavit, tamen non statim ut deberet. Quo circa tempore Rogationum, quoniam que viderat nuntiare distulerat verberibus ad propalandum utile compulsus est. Ceteris quippe ad processionem dire£tis, solus in choro remanserat utpote claudus. Apparuit sanCtus Odilo eidem vigilanti visibili forma cum duobus viris. Et ecce facta oratione ante altare illo vocato capitulum ingressus est, fratrisque pigritiam increpavit magna asperitatis vehementia, precipiens. assessoribus suis acerrimam illi inferre disciplinam. Post litanias correptus nuntiavit dompno abbati tam visionem quam sui afflidionem. Confestim pius pater elemosyna, precibus et hostiis tamdiu precipit insistere, quousque spiritus alia visione cum habitu sacro apparuit et corpus cimiterio non judicatur indignum. Quamvis multos Babylonis aureo calice debriatos animarum potissimus curator salutifere poculo discipline imbuerit, aliquos tamen corporea egritudine laborantes per Dei auxilium mirabiliter curavit. Hoc in civitate Parisiorum evidenter manifestum lest, et qui appetebat bonus esse, non videri, miraculo proditur. Erat in urbe regia vir illustris, nomine Rotbertus, cujus notitiam probitatis sue fama late diffuderat, dompno abbati non ignotus. Hic gravissimo morbo detentus, membrorum privatus officio, adyenienti patri non occurrit ad quem ex universa Francia turbe occurrebant. Tamen cum in urbe eadem apud sanCtam Genovefam eum secessisse cognovisset, illuc deferri se precepit pedibus alienis, quoniam suis niti non poterat. Hujus infirmitati vir misericordie compatitur, qui pro lucris maximis numerat si quid ad relevandam miseriam alieni laboris impenderet. Inter missarum solempnia que agebantur, mentem lucidissimam manusque munditia plenas levat ad Deum, lacrymis et precibus componens egro malagma pretiosum. Hinc fiducia de fonte pietatis assumta, planetam beati Petri Antiochia gestatam sustollit, et conversus ad hominem morbo dissolutum cantare in hunc modum cepit : Petrus Apostolus' dixit paralytico : Rotberte, sanet te , Dominus Jesus Christus ; surge et sterne tibi . Qui videlicet Rotbertus continuo surrexit, ac si vox illa Petri fuisset specialis. Et vere Petrus loquebatur per. os sanCti Hugonis, qui fide firmus, mente robustus, cunCtos instruebat credere que non videntur, et sperare que nesciuntur. Quare oportebat corporeis beneficiis et visibilibus miraculis homines incitari, quatinus non ambigerent salutarem esse doetrinam, cujus tam benignam experiebantur potentiam. Sed ut exteriores medelas ad remedia interiora transferret, post sanitates corporum disponebat curationes animarum. Igitur cum ad monasterium Crispei suo regimini committendum prudentissimus reCtor direxisset, Hugonem Magnum, regis Francie fratrem , obvium habuit, cum quodam nobili, nomine Rotberto. Is vero Rotbertus alterna vi febrium distraCtus, nunc quatiebatur frigore, nunc calore urebatur. De cujus egritudine vir sanctus compatiens et pietatis visceribus medullitus commotus, militi egro indixit ne ulterius quemquam depredaretur injuste, talique modo duplicem reciperet sanitatem. Summittit se infirmus legibus medicantis, crimenque predonis abdicans militaris exercitii pollicetur innocentiam. Si, inquit vir Dei, dictum sequitur efficacia, recedat a te febris adjurata in nomine Domini Jesu Christi; liberetur mens rapiendi incendio et corpus estuanti camino. Sponsione firmata per pacis osculum febris a corpore obsesso fugatur; causaque flagelli exstinCta, virga percutere cessavit. In vico Nantolii, ubi que nunc diximus acta sunt, de fragmentis sancti patris signum dinoscitur contigisse. Quidam dietus Letardus uxorem habens languidam, quesivit et accepit benedictionem mense illius, in qua epulabatur Dominus in suis pauperibus. Cum vero recederet referens quas acceperat reliquias, obviam habuit quemdam frigoreticum, nomine Achardum. Cui cum impertisset de hoc quod vehebat ilico convaluit infirmus, et ceteris spem curandi prebuit, qui postmodum eadem largitione sunt sanati. In solempnitate Natalis Domini Wigo, vir laudabilis et voce festivus, more suo melodiam sepe conatus modulare non poterat; aditus enim arteriarum interceptus viam voci clauserat. Cumque juxta suppedaneum dompni abbatis modicum quievisset, secum volvere cepit quomoao sibi consuleret. Clanculum ergo mittens manum post dorsum dompni abbatis tulit ipsius pileum, collumque suum corrigia capelli ambiens, credens poposcit ut per fidem sanCti viri jubilandi facultas ei redderetur. Quo faCto vox erupit, et votum. peragende festivitatis implevit. Aliud quoque miraculum ignorans fecisse refertur in quodam fratre, nomine WiIlelmo, obedientiam tenente, sed infirmitate pregravato. Crus istius tumor inflaverat, nimiusque doloris cruciatus interitum minabatur; qui cum vehementi angustia urgeretur ad exitum spiritus, memor venerandi Hugonis, qui eum illuc direxerat, convertitur fide ad absentem, facitque ejus merito presentem omnipotentem medicum, qui nusquam deerat, et tamen sibi non aderat ut curaret. Tenens quippe crus suum miserabile et tumidum, adjuravit morbum. dicens : In nomine Jesu Christi, et ex parte patris qui me huc destinavit, precipio tibi, passio, ut" sinas mihi implere obedientiam injunetam. His didtis se collocans obdormivit, exspettans illius presidium cujus invocaverat auxilium. Soporato duo monachi in albis apparuerunt, dicentes se sancti Hugonis legatos, quorum unus tibiam producens oleum visus est super fundere, alter quod fuit unguendum diligenter perunguere. Egrotus evigilans nullum sensit dolorem, sed plenam sospitatem reperit, ubi vicinam mortem sentire solebat. Ita fides beati Hugonis affuit ubi adesse corpus non potuit, et fecit nesciens quod sepius sciens operatus est. Erat Cluniaci frater insignis, Theodoricus nomine, in seculo magni olim nominis, fortis viribus, opibus potens, egregiusque militari jadlantia; sed multum alteratus, seipsum humilitate deiciebat, charitati ita intentus ut infirmis fratribus servire propensius studens, eorum obsequiis se totum impenderet. Hunc in pedis articulo morbus invasserat, qui cancer serpens dicitur. Flagrans intolerabiliter frater fidelis accessit ad missam dompni abbatis, et cum uno ministrorum callide egit, qualiter acciperet de aqua ablutionis manuum sacerdotis Christi, unde incendii locum irroratum refrigeraret. Sane tutum minime erat, ut ille qui nullam pestem plus perhorrebat quam superstitionem vanamqlie Iaudem, de lavacro suarum manuum tale quid deprehenderet. Fecit tamen Deus quod decuit, nesciente illo pro quo fecit, sed exigente illius fide in quo fecit. Sacrata quippe aqua mox ubi tetigit flagrantem pedem, dolorem exstinctum iugavit tam ex articulo qui vastabatur incendio, quam ex talo pedis quo morbus jam irrepserat. In Vuasconia positus idem pater sanctissimus de loco ad locum tendens quodam tempore, Haunando olim abbate eloquentissimo lateri ipsius adherente, suos preeuntes subsequebatur; aspiciunt cellam ab itinere non longe semotam, quam vir quidam lepra percussus inhabitabat. Istum ita morbus deicerat, ut ex magna' prosapia et opulentia ad omnimodam tenuitatem redaCtus, nihil morte suavius judicaret. Exsultat justus oportunitatem se jnvenisse Christum visitandi in languente. Nec, mora, clanculo eo dedinans, nominato contentus comite ad egrum devote dtvertit, leprasum non abhorret, ulcerosum manibus contrectat, beatum dicit qui flagellis Dei dignus haberetur : dumque famiHari coIlocutione patientiam persuadet, in dissoluto corpore reperit robuste mentis constantiam. Vir quippe inviolati integritatem animi servans in fornace calamitatis purior reddebatur. Quid faceret pius pater, quod porrigeret egenti ad manum non habebat; si vocaret famulos, quod occultare volebat proderetur; festinat repente exuere se pellicia, et nudum vestivit, munuscula quedam relinquens, et dimittens illi consolationem tam verbi quam muneris. Sed plus contulit quam tunc exhibuisse visus est : nam postquam leprosus veste sancti indutus Est, mundus apparuit. Quas laudes Deo reddidit, quam estimationem super Dei servo habuit quis referret? Homo in carne suscitatus, cujus cutis imaginem mortis pretendebat, qualiter tripudiabat. Quid dicebat? Dicere certe poterat alterum Basilium advenisse, a quo visitatus et curatus exstiterat, aut Martinum cujus osculum morbi ejusdem prebuit medicamentum. Sicut ait Jarento, vir fallere nescius aut falli, cum esset novicius, correptus febre apud Bersiacum, a dompno abbate nesciente curatore pulcre curatus est. Expleta missa et sacrificio, ea hora qua ignis antiquitus oblata descendens consumebat , virium calici infusum fratri corporeis viribus destinato propinatur; quo epotato febres exstinete vexare destiterunt; sed dum timetur ne contristato medico febris remearet, signum huc usque divulgatum non fuit. Hoc nempe causa exstitit ut plurima ejus miracula supprimerentur. Tali si quidem modo occultatum fuit, quod apud Paredum fecit pietatis exhibitor. Turris in quam signa in medio dependentia consistunt compage soluta puerum scholarum qui suberat pene exstinxit; tabula enim de culmine ipsius collapsa innocentem percussit, stravit, et ut videbatur, exanimavit. Dolorem impendunt qui consulere nesciunt, nuntiantque patri puerum jam exstinCtum qui in militie spiritualis procinctu vix vivere inchoasset. Accessit pius visitator, et corpusculo confraeto adhibens fomentum celestis gratie ad membra emortua tenuem flatum revocavit. Protinus decumbentem in statum erigens nomine conclamatum suo excitavit et pristine saluti restituit . Hoc quoque ad notitiam nostram pervenit, eo revelante qui prestitit. Erat quedam mulier que ex difficultate partus manus officio et lingue destituta languebat. Cui dormienti significatum est ut oratorium sancti Sulpicii Laysiacensis adiret, ubi abbatum decus reperiens apud Deum intercessorem sentiret. Credidit illa ; veniensque Laysiacum tamdiu circa beatum virum opportunitatem captans excubuit, donec in hora qua sacre oblationis munus offerebatur, precibus patris obtinuit quod volebat. Nam et operandi facultatem recepit et loquendi. Apud Aldechiarcam, locum non longe a Basilea situm, susceperant hospicio famulum Dei Hugonem comes Ludovicus cum Sophia uxore sua; cumque in viridario mensa pararetur, cepit aer turbidus tempestatis premittere signa et fulgura intentare. Cum ergo ministri cene quid agerent estuarent , pater sanCtus ministram pietatis manum levans, signum crucis fecit partemque illam serenavit quam intemperies occupaverat. In circuitu nempe imber ruendi licentiam habuit, et in medio eorum non accepit; sicque Gedeoni similis apparuit, qui vexillum Christi erexit. Tres fratres meritis ipsius liberati a febribus fuerunt. Unus febricitans cum esset novicius, concipiens spem convalescendi si de mense ipsius reliquiis gustaret, accepta ab eo cibi portione liberatus est. Alter cum per sex menses quartatis estuasset febribus, accidit ut Borbonii esset, ac dompnus abbas illuc adveniret, qui illum considerans tam macilentum condoluit, et precipit ut in crastinum sacris mysteriis interesset in memoria beati Vincentii celebrandis. Affuit eger, missaque peracta, lotis in vino sanctorum pignoribus cum sacro potu quaterna recessit. Tertius Matisconis constitutus ejusdem morbi suffragium petiit per internuntium, acceptoque munere paterno benedictionis ex mense reliquiis, evasit. Solebant ad eum ex multis partibus quasi ad fontem sapientie persone religionis sitibunde convolare, ut edificationis alicujus emolumentum ab eo susciperent. Hac de causa abbas Unctionensis patrem requirens, per suos comites quemdam presbyterum adduxit, nomine Petrum, qui familiaritatem aliquam cum sancto retinens, ex fiducia propius accessit, aliquid petens ab eo. Video, inquit, sanctissime pater, quod amor Dei in vobis dilatatus sinum misericordie vestre sic ampliavit, ut locum ibi inveniant pupilli cum majoribus; ideoque paternitati vestre supplico, ut fratri meo condescendatis, quem dura necessitas et insanabilis cujusdam vulneris infirmitas crucians vitam ejus morte graviorem effecit. Quo audito beatus Hugo jussit afferri sibi de pane quo vesci consueverat, et benediCtione premissa dedit presbytero, partemque cujusdam ligni quam manu tenebat, precipiens ut egrotanti deferret. Presbyter exhilaratus ad sua rediit, fratremque suum sacro pane cibavit, pustulam ligno tetigit. Mira res ac nimium stupida! Ita enim vulneris cutis sibi cohesit, ac si nunquam fuisset caro divisa. Postea quod de pane remansit multis profuisse creditur. Dum quadam vice sompno meridiano pater sanCtus tenuiter indulgeret, duo ipsius assecretarii inter monachos honorabiles, causis emergentibus dormientem reverenter excitaverunt. Qui exspergefactus fratribus infit adstantibus : Ut quid istum huc adduxistis puerum ? Stupebant duo presentes, intentique ora tenebant. Hic replicat : Num videtis tam eleganti forma infantem ? At illi quod ille videbat non videbant. Tandem obversantem sibi Angelum recognoscens ad communia vidit, sermonemque convertit ad domestica. Magni revera fuit meriti, qui custodem sibi a Deo deputatum intueri corporaliter potuit. O quam ineffabili custode servabatur qui inter varios sinistrarum eventus rerum tam sepe deprehensus feliciter exivit, et cum pendula nutatione deliberatione ipsius amici sollicitaretur divinitus respiravit . Quis non miretur si audiat quod apud Bersiacum patri contigit dormienti ? Sane qui corpore dormiebat vigilabat sanCtitate et meritis. Dormiebat, inquam, in cubiculo conjuncto basilice, cum repente tanta choruscatio desevire cepit tonitruo, lapidibus, et grandine, ut tota ecclesia ruere videretur. Ecce fulgur terribile fundens queque obvia cum tanto strepitu de summo concitatur, ac si tota mundi fabrica funditus solveretur. Diffundit se flamma lambens per basilicam, parietum juneture dissiliunt, volat hinc inde cementum ; justus in medio ignis requiescit. Erat enim ipsius proteetor qui non dormit neque dormitat. Discurrebant fratres et famuli, sibi providentes, suum lamentantes patronum, non putantes vivum quem flamma metuebat. Circa ipsius leetum crescebat incendium, tota domus pene cremabatur. Affuit evidenter eadem potentia, que tres pueros de camiho, Israel a percutiente angelo, Danielem de leonum faucibus, David de Goliath concursibus, potenter eripuit. Ardor ardore repellitur, et calor charitatis tempestatis fervorem reverberat. Quid narrationem longius protraham ? SanCtus Hugo in tanto periculo non solum sospitatem, sed et soporem non amisit. Sic hostis aufugitur et Christus-vi£tor apparuit; licet enim mille sit artium inimicus, tamen repellebatur beati viri meritis, lacrymis et precibus pauperum, largitione elemosynarum, fratrum oratione, qui pro salute ejus indesinenter suspirabant. Unde cum pene exspirasset in Monte medio Cluniaco adjacente et cervicibus monachorum ad monasterium veheretur, ab ipso mortis articulo orationis instantia revocatus respiravit. Porro semivivus raptus, ad capitulum in Ie