LIIII. De Hugone abbate sancti Germani. Hugo sedit annos XXI. Hic siquidem, in Cluniacensi territorio de castro Monteacuto ortus, a nobilibus processit parentibus, pater huius Dalmatius dictus, matris uero nomen. Hunc cum patres satis tenere diligerent non solum carnaliter, sed etiam spiritaliter, nutu Dei quo omnia disponuntur, ecclesie destinatur, litteris traditur, et adhuc in puerili innocentia manens, in Cluniacensi monasterio monasticum habitum suscepit, ubi sub sancto Hugone auunculo suo eiusdem monasterii tunc abbate pluribus annis uixit, et regulam beati Benedicti in claustro eiusdem monasterii sapienter didicit. Quoniam sicut perhibetur de ipso, semper sine querela, humilis et obediens suis maioribus, sicut decet monachum, permansit. Porro dominus omnipotens, qui humilia respicit in celo et in terra, humilitatem huius respiciens multis profuturam, eum in claustro diu manere non permisit. Post decessum nanque domni Roberti, abbatis sancti Germani Altissiodorensis, in eadem æcclesia electus et benedictus abbas, non propter nomen abbatis elatior factus, sed tanquam unus ex ceteris humilis monachus fuit, et sicut bonum magistrum decet, cepit facere et docere, demonstrans exemplo quod docebat uerbo. Cognito autem quod domnus Humbaldus, uenerabilis Autisiodorensis episcopus, in uia iherosolimitana de hac uita migrasset, clerus eiusdem ecclesiæ ex maiori parte, facto satis breui interuallo, hunc iam dictum abbatem in pontificem elegerunt. Prepositus uero eiusdem æcclesiæ, Hulgerius nomine, et quidam canonici cum eo qui eundem prepositum nominauerant in electione, electioni sancti uiri restiterunt. Qui etiam regem Ludouicum, filium regis Philippi tunc regnantem, sue contradictionis adiutorem habuerunt, ita ut omnia regalia ad episcopatum pertinentia omnino concedere ei denegaret. Tunc ipse compulsus et tractus ab electoribus suis, et aduersarii sui limina apostolorum adierunt, ut ibi a summo pontifice iudicaretur de electione. Sed benignissimus dominus omnium bonorum distributor, aduersus quem non est sapientia uel consilium, tantam dedit reuerendo abbati gratiam in oculis summi pontificis, qui tunc Paschalis nomine sedebat, ut ab ipso gratiam episcopalis consecrationis mereretur accipere, et cum pace aduersariorum ad propriam sedem reuersus est, cum multa alacritate occurrente sibi clero et etiam populo. Comitem quoque terre qui eodem tempore captus tenebatur a Mansello, qui postea in Cartusia religionis habitum assumpsit, de confirmatione sue electionis letum inuenit, regem etiam Francorum qui prius ei aduersabatur in aduentu suo quam cito eum uisitauit pacatum. Denique in quanta animi puritate et quam humilis in episcopatu suo uixerit, licet non per omnia, subsequens littera declarabit. Cuius sancte conuersationis quasi quoddam presagium fuit pronosticum ei diuinitus destinatum, quod tale fuit. « Aue Maria gratia plena », etc. Nec mirum si filius uirginis sine cuius nutu nec folium cadit in terram, in pronostico serui matris sue quem uirginem nouerat permansurum, illam singularem et admirabilis gratie salutationem uoluit inueniri, ut qualis uite futurus esset daret intelligi. Ordinem cisterciensem, qui tunc temporis adhuc recens erat, leta et uoluntaria paupertate circumseptus, dulcissima uisitatione frequentabat, et iuxta facultatem suam ei in multis necessaria ministrabat. Suo etiam tempore eiusdem ordinis abbatie Regniacum, Rupes, Bonus Radius inicium fundationis habuerunt, et per manus eius, tum in ministrando necessitatibus eorum, tum in acquirendo possessiones, non modicum incrementum. Nam ante tempora sue consecrationis, Pontiniacense monasterium fundatum fuerat. Infirmos etiam eiusdem ordinis non obliuiscens, dulci alloquio refouebat, et in expensis suis sepius refectionem ministrabat. Ciuitatem et frequentias populorum congruo tempore libenter uitabat, claustrum monachorum leta animi simplicitate frequentans, inter ipsos non desiderans episcopus uocari uel uideri sed monachus, non oblitus illius euangelici precepti « Qui maior est in uobis fiat sicut iunior, et qui precessor est, sicut ministrator. » Illud etiam beati Iheronimi, qui et monachus fuit et doctor monachorum, semper in mente uoluens « Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus est. Si cupis esse quod diceris monachus, id est solus, quid facis in urbibus ? » In claustro monachorum de Caritate, qui iuxta ordinem cluniacensem uiuebant, frequenter manebat, et de castris suis Varziaco et Cona annonam et uinum, ne ecclesiam grauaret, ad suum usum et ad refectionem infirmorum ibidem sepius precipiens deportari. Creditur quoque de ipso quod spiritum habuerit prophetie, in quo quoddam signum ueritatis reliquit clericis ecclesiæ sue. Fuit nanque tempore suo quidam clericus nomine Stephanus, in acquirendo et prouidendo cautissimus, qui multum dilectus et familiaris fuerat abbatie cui prefuerat, et precipue abbati Geruasio successori suo utpote de familia eiusdem ecclesiæ. Pro ipso igitur cum monachi ipsius ecclesiæ et presertim abbas frequenter episcopum interpellarent, ut eum canonicum faceret in ecclesia sancti Stephani, ipse uero nollet eos in hoc audire ; cum ipsi eum cotidie assiduis precibus non cessarent pulsare, fertur hoc illis responsum dedisse. « In cassum pro ipso preces funditis. Meo nanque tempore, meus nunquam canonicus erit. Hoc enim credo de ipso, quod quam cito canonicabitur in æcclesia sancti Stephani, proprii commodi circa bona ecclesiæ nimius erit exactor. » Et quid multa ? Verbum sancti uiri ueritas subsecuta est. Post mortem nanque eius, successor suus predictum clericum in ecclesia beati Stephani canonicum fecit, et familiarissimum sibi habuit, et quod de ipso uir sanctus predixit, hoc in eodem clerico effectus probauit. Archidiaconatum qui suo tempore uenit in manus eius diebus sui presulatus in manu sua retinuit, non propter auaritiam, sed ne sacerdotes grauarentur, sciens archidiaconatus redditus paucissimos esse, nec ad expensas quas nomen huius honoris requirit posse sufficere. Contigit autem semel eum pro quadam necessitate uelle romanum pontificem uisitare. Unde et consilio assistentium sibi pro expensis itineris tanti compulsus est a sacerdotibus sue diocesis auxilium postulare. Dederunt sacerdotes iuxta proprium arbitrium unusquisque, nec amplius quesitum est ab aliquo quam de eius procederet libera uoluntate. Paratis igitur omnibus que necessaria erant sibi, aggressus est iter propositum, transiuit montem Cinicum, ad Clusas uenit, et ibidem intellexit uiam securam non esse. Consilio itaque inito, ad propriam sedem rediit et non oblitus quod a sacerdotibus suis pro itinere incepto pecuniam sumpserit, uiso scripto quantum unusquisque sacerdotum dederat, tantum unicuique est resignatum. Fuit quoque quidam eius familiaris, cui æcclesiasticum beneficium contulit. Ille uero non inmemor accepti beneficii, transacto aliquanto spatio temporis, cum quadam summa nummorum uenit ad monachum quendam, qui loculos episcopi portabat, et totius domus sue procurator erat. Obtulit ei eosdem nummos, ita dicens : « Dominus episcopus multa expendit et indiget multis ; hoc munus accipite, et in expensis sibi necessariis reseruate ». Monachus cum gratia munus accepit, et acceptum reseruauit. Nec multo interiecto temporis spacio, ad memoriam reducens nummos acceptos, et ignorans si aliquis scrupulus lateret in munere qui conscientiam episcopi posset offendere, cuius puritatem non ignorabat, sicut prouidus et sapiens dispensator, quale munus a quali uiro sibi datum fuisset episcopo reuelauit. Quo audito cum episcopus cogitaret unde donum processisset tale et tantum, statim uenit ei in mentem, quod in æcclesiastico beneficio benefecerit illi. Iratus sic dispensatori suo fertur dixisse : « Frater, non est nostri propositi hoc tenere quod a gentili dictum est "Non cures unde habeas, sed oportet habere". Ita ex integro sicut munus tibi dedit, datori remitte, ne conscientia mea polluatur in ecclesiastici beneficii collatione. Monachus statim obedit, et, sicut ei iniunctum fuerat, munus datori remisit. Accidit etiam ut ex defectu uinearum sub quodam anno uinum aliquantulum magis solito uenderetur. Ipse uero considerans loca regulariter uiuentium in episcopatu suo, precipue inter alias necessitates ad usum potus, nichil omnino uini aut nimis parum habere, constituit monachis de Rupibus, et illis de Bono Radio, et illis de Caritate, a Varziaco et Cona uinum ministrari, iuxta quantitatem uini quam habebat ibi, et prout cuique ecclesiæ congruum erat. Conuentui autem Pontiniacensi, Regniacensi et uirginibus Christi de Crisinon in hunc modum uinum distribuit. Quadam die, accito cellerario Altissiodorensi, cellarium proprium intrauit, et cognito quæ dolia essent plena uino, fertur ita dixisse suo cellerario : « Hoc uas sit conuentus Pontiniacensis, istud Regniacensis, istud pauperum uirginum Christi », unumquodque designans uirgula quam habebat in manu sua. Porro cellerarius sciens uinum esse de Migrana, quod destinauerat uirginibus Christi, dolium quoque XL modiorum magni precii fore, quasi ex consilio animum episcopi auertere uoluit a tanto dono, dicens : « Domine, istud uinum est de Migrana, et uas XL modiorum magni precii, putationi uinearum et aliis necessitatibus reseruatum. Placeat uobis uinum minoris precii dare, quoniam aliud habetis pre manibus quod ex magna animi accipient hylaritate. » Cui episcopus : « Non sapis ea que Dei sunt. Quod dixi, dixi. Nescis quod uerbum episcopi nunquam debet esse ociosum ? » Quid multa ? Dixit, et facta sunt. Sed adhuc audiamus quid dominus adiecerit huic uiro, ad augmentum huius caritatis. Vocatus est dispensator monialium, iniunctum est ei ut deferat uinum datum usui uirginum. Sed ille, cum intelligeret uinum tam bonum et tanti precii esse, obtulit uenale, ut de precio uini uilius emeret, et residuum precii necessitatibus aliis reseruaret. Episcopus hoc audiens, monachum dispensatorem iubet uocari, quare uelit uendere uinum inquirit. Monachus causam exponit. Quod episcopus intelligens, inquit : « Ego uinum quod dedi sub eodem precio quo alii daretur, uolo quod in meam redeat potestatem ». Obsequitur monachus uoluntati episcopi. Datum est precium monacho, non minus quam habere potuit ab alieno. Quo facto, episcopus ad monachum : « Modo precium uini habes. Ecce hoc uinum sicut prius iterum sponsis Christi dono, utque illud habeant et bibant precipio. » Creditur quoque de ipso quod semel, et secundo, et tertio, corporis infirmitatem sentiens, ita uniuersa que habebat pro amore Dei distribuit, ut nichil mobile preter uestimentum, quod uix posset sibi sufficere, retineret. In quadam autem infirmitate, cum omnia dari precepisset, allata est ei quedam pixis cum electuario et paruo cocleari argenteo. Ipse autem coclear statim precepit dari, ut nichil sibi retineret quod conscientie sue puritatem offendere posset. Accidit quoque ut quodam tempore apud Clarauallem esset, ubi sepe ex magna animi uoluntate morabatur pro consilio animæ sue, quia tunc temporis domnus Bernardus uenerabilis, magni nominis et meriti abbas, cuius uita et doctrina in uniuersali æcclesia celebriter diuulgata multos secum traxit ad Christum, ibique die quadam, cum abbas et conuentus monachorum, quorum consuetudo est propriis manibus metere unde uiuant ipsi et necessitatem patienti tribuant, in campum quendam ad metendum irent, episcopus cum falce conuentui se interposuit, magnum fructum expectans, quotiens inter eos contingeret ipsum socium esse laboris. Ventum est ad campum, ubi seges erat. Secant omnes, colligitur seges in manipulos, et ecce nubes tenebrosa et multis ymbribus plena, obnubilans celum et circumuoluens campum ubi erant. Quod cum uideret domnus Bernardus uenerabilis abbas, inperterritus et fidem Christi semper fixam habens in pectore suo, de qua scriptum est : « Omnia possibilia sunt credenti », conuersus ad episcopum, ait : « Pater, dic ut inminens pluuiarum inundatio transeat ». At ille, ad humilitatem semper respiciens, sic respondit : « Non sum huius meriti, tu ora, et confido quod dominus dabit tibi ». E contra abbas : « Et tu, pater, ora, et ego tecum ». His dictis, orauit uterque, et statim aures domini in preces eorum. Recessit caligo nubium, subsecuta est serenitas aeris, et cum siccitate colligunt messem suam sancti messores. Quodam quoque tempore, ex quadam insolita nimietate uentorum, quedam turris lignea ecclesiæ sancti Stephani funditus corruit super domum episcopalem sub silentio noctis deiecta, episcopo dormiente. Trabes et ligna trans tegumenta domus penetrando, circa lectum episcopi ceciderunt hinc inde, etiam ex transuerso, omni lesione remota a sancto uiro. Quid ad hæc dicemus ? Patet quod ille unus et solus dormientem custodiuit episcopum, « qui non dormitat neque dormit, et custodit Israel ». Semper enim custodiuit omnes diligentes se, de quo solo uere scriptum est : « Quia nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilat qui custodit eam ». Cum autem de consuetudinibus ecclesiæ sue inter prepositum et canonicos discordia tempore longo durasset, sub iuramento testium, tam canonicorum quam laicorum, consuetudinibus ex maiori parte scriptis et iuratis, pacem inter prepositum et fratres posuit, et scriptum suo sigillo confirmauit, et auctoritate romani pontificis communiri fecit, in pace ecclesie sue illum fructum attendens, quem legerat in beati Martini opere, qui ante obitum suum sibi imminentem in Condatensi æcclesia studuit pacem reformare. Quem fructum pacis, per psalmistam actor pacis promisit : « Sunt, inquiens, reliquie homini pacifico ». Et cum inter omnes prelatos, æcclesiæ cuiuscumque fuerint ordinis, uix unus possit inueniri, qui parentes suos etiamsi non sint digni, non sublimet honoribus et beneficiis ecclesiarum, iste singularis inter infinitos cuidam suo nepoti nunquam in uita sua prebendam uoluit dare. Et licet non multum assiduus esset in ecclesia sua, ob quietem spiritus quam inueniebat inter claustrales, multam tamen sollicitudinem circa suam æcclesiam exhibebat. Ad seruitium igitur ecclesiæ sue augmentandum, considerans nichil tam utile in æcclesia ad commune bonum fratrum, quam si prepositum ecclesie cederet eis in communem usum, quadam die consilio accepto non ab homine sed a Deo, per manum sancti Stephani super altare ipsius preposituram obtulit, et in perpetuum habendam ad communitatem fratrum, et precipue ad refectionem ipsorum, concessit et donauit, ipsumque donum, ne aliquando posset infringi, auctoritate Innocentii pape fecit confirmari. Veruntamen quod super hac donatione factum fuerat, tempore successoris sui obseruatum non fuit. Dedit etiam ecclesiæ beati Stephani æcclesiam de Oysi, et ecclesiæ sancti Germani æcclesiam sancti Ferreoli. Domum episcopalem de nouo edificauit lapideam amplam, et tegulis texit, et in illa parte eiusdem domus que respicit ad orientem, stationem quandam construxit, que uulgari lingua logie appellatur, plurimum in aspectu delectabilem, cum pulcherrimis columpnis exornatam super murum ciuitatis, unde et fluuius subtus potest uideri, et uinee, et agri. Appropinquante igitur termino uitæ suæ apud illum prefinito, qui tunc dat « dilectis suis sompnum » quando uult eis hereditatem suam dare, uniuersa menbra eius calor occupat innaturalis, ipse uero carne laborante, spiritum in psalmis et orationibus creatori suo compellebat seruire. Cumque superuenisset dies extremus, fratres circumstantes quali potuit diligentia, circa horam nonam diei, his ammonuit uerbis. « Horas diei que supersunt, quas debemus domino persoluamus, quoniam finitis horis statim requiescam. » Cantauerunt igitur domino, et hora completorii completa, completus est terminus uite eius, sicque uerbum quod predixerat, subsequitur effectus ueritatis, quoniam finitis horis requieuit in domino. Quod tunc prius intellexerunt circumstantes. Putauerant enim uerbum eius fuisse de quiete corporis. Est autem obitus eius quarto idus augusti, et a sede episcopali ubi spiritum reddidit domino, ad ecclesiam sancti Germani sicut de eius uoluntate dum adhuc uiueret processerat. Corpus eius delatum est cum debita reuerentia, et ibidem in capitulo eiusdem ecclesiæ ubi monachi disciplinantur domino prouidente habuit sepulturam. Nec uacauit episcopatus ab electione successoris sui per septimanam.