In Lugdunensi diœcesi apud castrum vocabulo Ansa, ex consuetudine Episcoporum Concilium haberi erat solitum. Quodam igitur tempore, dum idem Concilium praepararetur haberi; multa Sanctorum pignora in diversis apophoretis, ut solitum erat facere, illuc delata sunt a fidelibus, ut Sanctorum gratia, meritis, et precibus, exinde omni plebi oriretur profectus. Contigit autem ut beatissimi viri Hugonis corpus illuc cum ceteris deserretur; ubi dum locatum satis decenter fuisset, maxima pars totius populi qui convenerat, devotissime ad illum confluxit. Tunc quicumque gravabantur aliquibus imbecillitatibus, aut ipsimet devenerunt, aut delati sunt manibus alterorum. Narrari non potest quas voces, quos gemitus cum lacrymis daret universus populus, Hugonem Sanctum acclamans. Tunc divina miserante clementia plures a febribus liberati, alii a vexationibus emundati, quam plures vero membris debilibus in melius reformati: quorum singulae personae non possunt viritim numerari. Aliis quoque recedentibus occurrebant pluriores prioribus; quibus ad capiendum erga Sanctum vix inveniebatur locus cunctis tamen subveniebatur divinitus. [29] Erat quoque in ipsa multitudine populi vir quidam, magna nimis ac plenus pia devotione: qui cernens virtutem Domini in diversarum infirmitatum aegrotis; corde compunctus, venit ante praesentiam corporis S. Hugonis; stansque illic expansis manibus in caelū, illacrymans oculis, hujusmodi proferebat verba: O Sancte Hugo, Confessor Christi, piarum virtutum operator, obsecro te, per gratiam omnipotentis Creatoris: quam meruisti, ut impetres mihi apud ipsum, si ego in spatio hujus anni finem praesentis vitae ex decreto ipsius sum habiturus, non permittat me hinc abire; sed in praesentia tui corporis, quemadmodum opto, contingat mihi. Stans vero idem homo hujusmodi verba replicans, manebat immobilis: post duarum autem vel trium horarum spatium, leviter flexis poplitibus in terram corruens, spiritum exhalavit: quod cernens ipsa multitudo praesentis plebis virorum ac mulierum, cuncti stupore perterriti glorificabant Deum, in laude sancti famuli sui Hugonis. Sed quid in hoc facto intelligi debet praeter illud, quod proverbialiter dici solet, quoniam non potuit male mori, qui bene vixit? Non enim putandum est, quod vir iste ita ad votum suum fuisset consecutus vitae exitum, nisi primitus ita vixisset, ut hoc a Domino fieri promeretur sibi: et in quantum conjici potest, optabilius fuit taliter miseram istam vitam finiri quam de communi morte ad illam resurgere. Asserunt enim sancti patres nostri, sacrae Scripturae tractatores, Dominum Salvatorem majus miraculum fecisse in Mariae Magdalenae internorum delictorum remissione, quam in fratris ejus Lazari corporis resuscitatione. Interea decretum est a sagacibus viris, et praecipue a venerabili Odilone Cluniacensi Abbate qui ibidem aderat, [et S. Odilone aliisque ibidem sepelitur,] ut in eodem loco corpus ipsius hominis (Erat autem nomen ejus Andreas) sepulturae traderetur, quo finem vitae, S. Hugone intercedente Deoque jubente, perceperat: ibidem dignum judicantes expectare beatam illam resurrectionem, ubi praesentem amiserat vitam. Quo sepulto secundum universorum judicium, constituerunt fideles viri cellulam super eum, ut memoriale hujusmodi miraculi foret per longinquum temporis spatium seculo futuro evidentissimum. Dehinc quique redeuntes ad propria magnificabant Deum, Sanctumque Hugonem ipsius famulum per cuncta praedicabant. [30] Post expletionem igitur praefati Concilii, dum fuissent exinde exportata ossa beati viri, fama illius circumquaque crebrescente, multi infirmi angebantur pœnitudine,moram sui increpantes tardius illuc devenisse. Tunc caecus quidam, toto privatus lumine, ex longinquo veniens, S. Hugonem, Christi Confessorem ac Dei amicum, cœpit creberrimis vocibus acclamare. Dum hoc ageret, percunctabatur, quonam in loco praesentialiter Sanctissimus Hugo quievisset. Quo veniens, flexis genibus, pugnis percutiens pectus suum, simul et lumine vacuos humo defigens oculos, hujusmodi sese increpabat verbis: Vae mihi misero et negligenti propriae salutis, cui non contigit reperire isto in loco amicum Dei omnipotenris: credo enim ex intimo cordis affectu, quoniam ipsius interventu oculis meis reformasset lumen pius Dominus. Haec dicens respexit in caelum, et miserante Domino aperti sunt oculi ejus, receptoque lumine cœpit videre clarissime: indeque surgens assiduis clamoribus magnificabat Deum, in Sanctis suis mirabilem, Sanctumque Hugonem suum intercessorem praedicabat mirificum. Haec et infinita alia miracula, quae causa brevitatis omissa sunt, operatus est piissimus ac benignissimus Dominus noster Jesus Christus, et adhuc quotidie operatur, in laudem et gloriam sanctissimi nominis sui: qui cum aeterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.