[23] Sanctorum voluminum paginis edocemur, miraculisque plurimorum Sanctorum instruimur, ut translationes eorum sincero affectu recolamus. Dum enim per ossa Sanctorum fiunt miracula, constat testimonium efficax animas illorum vivere cum Christo in aeterna gloria. Sancti igitur ac beatissimi Confessoris Hugonis translationem, quam praesentialiter devota plebs excolit et veneratur, qualiter fieri contigerit si evidentius referatur est operae pretium. Multiplicibus ergo miraculorum signis, est ostensus. Requirebatur enim a multis jam humo defossus in universis necessitatibus, acsi in carne degeret vivus. Et revera vivit Deo, cujus cinis et ossa, plurima pie petentibus praestant beneficia, ac recreant animas simul et corpora. [24] Circa millesimum igitur incarnati Verbi annum, sub viro Dei Heldegrino Abbate, erat quidam Frater in eodem cœnobio, videlicet Enziaco, in quo sanctissimus Hugo quiescebat, vita et conversatione monachus, Emirardus nomine, vir sanctae conversationis, qui etiam olim Hierosolymam perrexerat ab amorem sepulcri Domini Salvatoris, degens ibidem spatio fere septem annorum; indeque rediens delegit sibi praefatum cœnobium, ad fine tenus inibi commanendum. Erat enim Sacerdotalis officii gratia insignitus, ac divinae servitutis devotione praecipuus; humilitatis obeditione, majorum imperio pronus; coaequalium ac minorum pura dilectione amicissimus: huic denique sanctitate venerabilis Hugo sese frequentissime in visione ostendens, familiari cum eo, ut ipse cum lacrymis solitus colloquio. Imminente etiam die solennitatis Dominicae, solus frequentius cœpit praedicto Fratri venerabilis Hugo in visione apparere: ipse vero attentius, ut tempori ipsi congruit; jejuniis et orationibus se affligens, ei quod magis expediebat, Dominum obsecrabat ut fieret. Ita vero transactis tribus vel quatuor hebdomadibus, ventum est ad sacratissimam Natalis vivifici Verbi noctem; expletisque solenniter a Fratribus ut moris est ipsius noctis solennibus, Missisque devotissime celebratis, retulit praedictus Frater, Domnum Hugonem praesentialiter se vidisse in Dei laudibus psallere cum ipsis. [25] Quid plura? Omnibus rite peractis obsequiis officiorum, ventum est ad horam prandii: qui ex consuetudine regulariter in unum convenientes, sumpserunt cibum corporis cum edulio animae sacrae lectionis. Post refectionem vero Deo concorditer gratiam agentes, ad Ecclesiam repedarunt. Quam dum intrarunt repererunt universa luminaria ejusdem ecclesiae hilariter accensa, cum nullus mortalium in ea remansisset, de quo dubium fore posset quod ea accendisset: omnia quippe ostia ipsius ecclesiae pessulis et clave diligenter tota prandii hora a clavigeris obserata erant. Quod cernentes Fratres qui convenerant, magno repleti gaudio, collaudantes Dominum, non habebant quid ultra dicerent. Post haec vero accedens praedictus Frater, videlicet Emirardus, ad sepulcrum sui consecretalis et familiaris amici, Domni videlicet Hugonis; reperit lapidem, qui superpositus erat, ex omni parte remotum, ac sesqui pede circiter in altum exilientem. Tunc convocans ceteros, ostendit eis eventum rei, innuens quid ex eo sentirent. Ipsi autem stupore perterriti, anxiabantur animo ex geminis et evidentissimis in tam praeclara solennitate ostensis sibi miraculorum signis. Divulgata sunt enim haec circumcirca totius provinciae, factumque est universis in summa admiratione, [26] Quod comperiens Walterius seu Galterius Praesul Augustodunensis, convocavit ad se Heldegrinum Abbatem cum aliquibus Fratribus, diligenter perquirens, qualiter se res haberet, cujus famam compererat: At ipsi narraverunt ei ordinatim quam evidentissimis miraculis pius Dominum famulum suum, Sanctum videlicet Hugonem, multotiens clarificare dignatus fuerat. Tunc idem Praesul venerabilis, ac reverentissimus Abbas, cum ceteris Fratribus utriusque ordinis, unanimiter decreverunt, ut ossa sancti viri, quem tot signa praedicabant, exinde levarentur; et uti condecens erat, palam ut esset, honorifice conderentur. Quod audientes quique totius provinciae, tam vicini quam longe constituti, dignum fieri judicaverunt. De hinc anno pene evoluto, idibus Decembris mensis, cum summo apparatu et totius plebis conventu, revoluta sunt ossa sanctissimi viri, atque exinde elevata, vinoque et balsamo perlustrata: nec non in locello, ubi nunc adorantur, diligenter sunt condita. Odor autem suavissimus profluxit ab eis, quamdiu manibus tractabantur, quem sensit olfactu totius populi conventus. Tunc etiam multitudo febricitantium aliorumque debilium, qui convenerant, pristina sanitate recepta, collaudans Deum, Sanctumque glorificans Hugonem, remeavit ad propria. Ex vino quoque, unde sacra ipsius ossa abluta fuerant, multi infirmantium in potu sumpto, illico convaluerunt. Tunc ex longinquis provinciis, diversis morbis et infirmitatibus gravati, simul cum vicinis ejusdem loci illuc advenientes, pernoctantesque biduo vel triduo, dehinc cum summa exultatione, quod fideliter optaverant, absque difficultate consequebantur. [27] Post haec vero in subsequenti tempore facti sunt conventus Episcoporum in plerisque locis, ob studium reformandae pacis aliquantisper vero propter statum reintegrandum Catholicae fidei: in quibus conciliorum conventibus obsecratum est a fidelibus, ut illuc usque deferretur sancti viri corpus. Quo delatum a Fratribus semper claruit cujus esset meriti vir Sanctus sacris virtutibus. Audires ex viis ac domibus et agris, dum in eundo et redeundo transitum per loca haberet, clamare viros ac mulieres pia voce cum exultatione dicentes: Pater Hugo sanctissime, miserere et exora Dominum pro totius plebis salute, ut tuis meritis et precibus eripiat nos a peste et fame, et valeamus post mortem clarius percipere tecum gaudia aeternae vitae. At ubi ventum fuisset ad conventum Concilii Episcoporum et plebis, cernere erat cunctos ut benignum Angelum, omnes ut Dei Apostolum, universos in commune ut Christi amicum suscipere, laudare, et exorare dulcissimis vocibus beatum virum. Sic igitur et nos, quamvis illis inferiores meritis, imitemur pro posse fidem illorum; eorumdemque, Christo nos juvante, sequentes vestigia, recolamus digne sancti viri memoriam, universorum Deum ac Dominum nostrum in eo collaudantes consonis vocibus; et exoremus humillimis precibus, eum qui nobis nostrae gentis et ordinis talem dignatus est largiri Patronum. Ipse enim, post multa alia Ecclesiarum Dei beneficia, locum istum sua consecravit habitatione, et exemplo beavit: per cujus nos suffragia muniamur inter mundi molimina, ut quandoque pervenire valeamus ad aeternae vitae gaudia; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum aeterno patre vivit et gloriatur Deus per omnia secula seculorum. Amen.