VITA  [1] Auctor universitatis benignissimus. manens in simplici Deitate Trinus, hominem formavit propriae bonitatis instinctu, ne tanto colono viduatus, absque sui intellectu degeret mundus. Sicut enim adimpletio hominis est inspiratio trinae Divinitatis; ita completio mundanae dignitatis institio formae humanitatis.... Summae igitur Divinitatis essentia opulens, quae in sese aeternaliter triplici constat effigie; suae formam imaginis propriam vel ideam hominis indidit menti: qui videlicet ab ipso primordio suae creationis, prae ceteris mundialibus, Auctoris configuratione, pollet indifferenter trina moderatione; nossescilicet et velle nec non et meminisse. Totidem quippe donis in eodem clarificatur Conditor, id est, fide, munere et opere; opere conditionis, munere meliorationis, fide bonorum cognitionis proprii Auctoris: cujus gratia ineffabili vacui extiterunt, hi qui pereunt; ac ipsius benignitatis misericordia viguerunt, hi qui salvi fiunt. Et quoniam non obliviscetur misereri, neque abscondet usque in seculi finem misericordiam suam (ut ipsa Veritas promisit suis, manere scilicet cum eisdem, et operari semper cum aeterno Patre et Spiritu sancto) idcirco priscorum ac venerabilium Patrum Catholicorum informati roboratique traditionibus et exemplis, [proponit auctor scribere Vitam S. Hugonis,] optamus qualicumque sermone Domni atque religiosissimi viri ac sanctitate praecipui Hugonis, aliquorumque ipsius confratrum et sociorum vitam, nec non et conversationem, pie in Christo viventibus palam facere. [2] Constat ergo relatione veridica ac non mediocri auctoritate subnixa, sanctissimum Patrem Benedictum, ubique terrarum notissimum, illorum Fratrum monachorum fuisse paedagogum, quorum educaminis linea enutrivit atque ad perfectionis culmen direxit sanctum ac venerabilem Hugonem monachum illiusque contubernales, in regularissima nec non et sanctissima disciplina: si quidem ideo ista praemisimus, ut a quanta perfectione primitus ejusdem exordium cœperit, religiosorum auribus inculcaremus. [3] Praeterea eodem tempore, quo isdem praecellentissimus Pater jam dictus Casini montis cœnobio praeerat, quidam spectabiles viri a partibus Galliacum, divino spiritu acti, ob amorem sanctae religionis, quam in eo esse fama passim vulgante didicerant, legationem direxerunt ad eumdem Patrem, qualiter aliquos de suis monachis, regularibus disciplinis imbutos, ad Gallias dirigeret, ut monachile institutum, quod pene in illis partibus annullatum deperierat, aliquatenus reformare satagerent. Qui Pater sanctissimus illorum petitionibus benigne annuens, protinus eligens de suis duodecim Fratres, quibus etiam praefecit suum dilectissimum alumnum; videlicet sanctissimum Maurum monachum. Illi quoque protinus, cum tanti Patris benedictione et gratia, iter arripientes, licet cum difficultate aliqua et laboris gravamine, ad Gallias devenerunt. Tunc vero aliter valde quam sperare poterant illis dignoscitur evenisse. Tandem quippe in territorio Andegavensi monasterio stabilito, in loco qui Glannifolium cognominatur, ibidem multorum ad eum confluentium Fratrum in brevi tempore facta est congregatio permaxima: quibus etiam, ut beatissimus Benedictus instituerat, illorum Pater extitit sanctissimus Maurus: floruit enim ibidem sanctae religionis institutio, quamdiu vixit, ac post ejus obitum longinquum. [4] Subsequenti quoque tempore, post aliquorum annorum curricula, occulto Dei judicio, seu propter ultionem plebis peccatricis, egressa est Normanorum gens a transmarinis partibus; quae bestiali ferocitate immanissima permaximā Galliarum partem depopulans, latissimas strages dedit. Tunc etiam praefatum cœnobium, cum aliis quam plurimis Sanctorum locis, omni honestate propriae supellectilis expolians, in eremiticam redegit solitudinem. Quod cernentes monachi ejusdem cœnobii, arripuerunt fugae praesidium, cum omnibus quae secum ferre poterant, usque dum devenirent in Pictavense territorium, ad sancti videlicet Martyris Savini monasterium; quo in loco resumptis viribus, Deo sibi auxiliante, cœpit longe lateque norma regularis per eosdem Fratres diversis in cœnobiis, bona fruge multipliciter propagari; multosque etiam simul, quos vita et ambitio secularis irretitos olim retentaverat, sub jugum sanctae regulae applicare: qui tamquam ex ferocissimis belluis in mitissimas Christi oviculas subito sunt mutati, ipsius regnum cum sanctis et fidelibus feliciter percepturi. Ipsi quoque Francorum Reges nec non et devotissimi totius regni Praesules, a primo Childeberto Rege, qui B. Maurum ultra omnes suscepit devotissime; semper illos excoluerunt summa veneratione. [5] Praeterea cum ad eumdem locum ex diversis orbis partibus evocatio divina quarumque conditionum viros, ob amorem regni caelestis congregaret; contigit tunc ut clarissimum virum, Domnum scilicet Hugonem, parentes illius, puerum fere septennem, Dei omnipotentis servituti satis devote atque honorifice ibidem applicarent. Fuit enim pater ejusdem vir spectabilis curiae, atque industria militari insignis, opum vero et latifundiorum largus possessor; mater vero inter matronas egregia, pari dignitate praecipua: ambo ramen cives et natione Pictavenses. Qui puer optimae indolis, scientiae litterarum efficiebatur capacissimus, humilitatis quoque ac totius probitatis luculentissimus. Elucebant namq; in eodem cum incremento corporis insignia sanctitatis, eratq, tam senioribus quam coaevis carus, et amabilis universis. Gesta vero et instituta sanctorum Patrum memoriter retinens, lectioni atque orationi instabat, assiduus potius quam frequens; non enim sibi tantum sed magis Deo vivere gestiebat, publice et privatim, pro Christi amore pariter et timore, honeste ac dulciter cunctis obediens: secularis etenim pompae cothurnum ita fugiebat, ac si morsu appetisset eum lividus serpens. Non minus etiam vitabat pessimae detractionis jaculum, a quo taliter avertebat auditum, quasi contra se grassari mortiferum sensisset venenum. A verbis nempe noxiis et inanibus sic custodiebat os suum, ut sermo ipsius statera discretionis moderatus ac spiritali gratia conditus, cunctis esset carus ac benevolus. In abstinentia ergo talis illi erat sobrietatis modus, ut triduanis jejuniis laudabiliter praeferretur: communis etiam vitae amor, ac rerum licitarum participatio hujusmodi, ut nullo modo diligeret in rebus concessis magis partem census quam totum. Munditiam quoque mentis, et castitatem corporis, simulque largitionem eleemosynarum, indefessus operator, sine interpellatione exercebat: de quavis autem re, a quocumque interpellatus, dabat tale consilium, ut jure crederetur animarum medicamentum. [6] In processu vero temporis, optimis illius exigentibus meritis, ad ministerium sacrorum Ordinum, tam a Patre ejusdem monasterii quam a caeteris Fratribus, promoveri decernitur: ille tamen humiliter renitens, se indignum pronuntiabat, timens illud quod plurimis contigit, qui dum in ulse cupiunt seculi lucrum, incidunt in suae animae damnum; et quoniam beatus homo qui semper est pavidus; licet eadem lectio dicat, quod justus quasi Deo confidens absque terrore erit, Utrumque nimirum in uno eodemque homine possibile est fieri; timor scilicet humanae fragilitatis, confidentia vero fidei purae sinceritatis. Tandem quoque vir devotissimus, illius veritatis exempli memor, quod ait, Non veni facere voluntatem meam sed ejus qui misit me, paruit obedienter in cunctis seniorum praeceptis: sicque ex more Ecclesiastico, gradatim sacratus processit usque ad officium. Et licet in minoribus gradibus adhuc constitutus, tamen ipsis reverentissimis Sacerdotibus erat admirandus. Non post multum quippe temporis spatium effectus vesticeps, ad leviticum promotus est gradum, quo per aliquot annos strenuissime functus, Sacerdotalem indeptus est dignitatem; tam denique omni decore virtutum fuit ornatus, ut nullus tunc temporis in eadem provincia ei inveniretur secundus. [7] Regebat ergo illis diebus regnum Francorum Carolus Rex, cognomento et habitu Calvus, cum Regina Chrodechilde ipsius conjuge: utrique Dei omnipotentis timoris pariter et amoris munere insigniti, idcirco igitur totius regni ipsorum partes summa pax et tranquillitas gubernabat. Paganorum quoque infestationes, quae olim patriam debacchaverant, omni ex parte sedatae erant. Rex ergo pariter et Regina in restaurandis ecclesiis ac monasteriis, quae barbarorum hostilitas atque rabies desolaverat, certatim insistebant: totum enim pene sui reipublicae regni censum in ejusmodi expensis tribuebant. Erat quippe in ipsius Regis palatio tunc temporis Comes quidam, Badillo nomine, qui veniens ab Aquitaniae partibus, vir licet in seculari vita positus, correctis tamen et religiosis moribus atque conversatione, sacris viris per omnia consimilis: Extiterat enim opum gratia opulentissimus, et auri et argenti ditissimus. Qui cernens Regem nec non et Reginam in restaurandis Ecclesiis Dei toto conamine inservire, zelo divino et ipse ductus cœpit illorum in hac parte devotus ac pius aemulator existere, Qui inter ceteras Paganorum strages, conspiciens apud civitatem AEduam egregii Confessoris Christi Martini monasterium, olim a Regina Brunichilde nimium excellenter atque honorifice constructum, tum tamen miserrime dirutum, atque omni supellectili nudatum atque dehonestatum: accedensque incunctanter isdem Comes ad Regem, humiliter petiit, ut sibi ad restaurandum daretur praefatum monasterium. Dicebat etiam spondens se in voto habere, ut post monasterii restaurationem se ipsum ibidem, relictis seculi curis honorumque solicitudinibus, Domino manciparet: quod denique postmodum, annuente Christo, rei probavit eventus. Hoc igitur Rex pariter et Regina comperientes, libentissime assensum praebuerunt, et ut expetiverat concesserunt; insuper et juvamen ei polliciti sunt se impensuros, in cunctis quae illi expedire cernerent. Statim denique vir devotissimus certatim, actutum, summa cum festinatione, hujusmodi operis utensilia apta coadunavit: atque instanter labori insistens, usque dum ad perfectum duxit, qualiter potuit totum basilicae reintegravit opus. [8] Qua prout valuit reformata, atque per Pontificum manus iterum consecrata, cœpit solicite inquirere ejusdem loci possessiones, quae olim illi largissime per liberalitatem Brunichildis Reginae seu aliorum Regum privilegiis concessae fuerant. Fertur enim primitus ipsius cœnobii summa fuisse totius possessionis ad centum usque millia mansos. Extiterat enim praefata Regina in ecclesiarum basilicis construendis affluentissima, in memoriis plurimorum Sanctorum, et B. Mariae semper Virginis, Sanctique Petri Apostolorum Principis, nec non et beati Levitae et Martyris Vincentii: quamvis vulgi fama illam in quibusdam ex parte fuscaret. Interea beatissimum Martinum Confessorem semper ultra omnes extollere in voto habebat; atque in Dei honore et ipsius Confessoris nomine, ceteris pluriores ecclesias ac monasteria aedificari jussit, et de propriis thesauris nec non et praediis honorificentius ditavit. Statuerat denique ante suae mentis oculos, quoniam Martinus qui partem sui indumenti pauperi tribuit, Christum vestivit. Prae cunctis tamen istud extulerat cœnobium, in quo suae sepulturae mausoleum habere decreverat: nam inter cetera donaria quae illi contulerat, columnis etiam marmoreis ac trabibus abietinis formosis illud decenter instituit: et musivo opere mirifice decoravit. Habebat enim eadem Regina religiosos ac sanctissimos Praesules, sanguinitate sibi proximos affinesque, Fratrem scilicet germanum S. Syagrium, Augustodunensem Episcopum, inter Pontifices egregium; et nepotem quoque beatissimum Desiderium, Autissiodorensem Episcopum, inter Praesules Pontificem nobilissimum; Sanctissimus denique Papa urbis Romae Gregorius in tanto amore ac diligentia illam habebat, ut plurimas ei Epistolas mitteret, atque per ipsam Episcopos et regni Primates de statu Catholicae fidei et religione Ecclesiastica commonefaceret, gratulans valde devotioni ipsius et largitati, quam in honorificentia omnipotentis Dei liberalissime impendebat. Luponi quoque primo ejusdem loci Abbati propriam direxit Epistolam, hortans illum qualiter religiositatem gregis sibi commissi custodiret; atque tam Deo quam hominibus, iter justitiae gradiens, placere studeret. Praecepta etiam regalia nec non et privilegia ipsius loci isdem Pontifex annuli sui impressione sigillans roboravit; locum vero ipsum, sicuti Reges Francorum statuerant, ab omni humana subjectione decrevit esse liberrimum; deinde sub anathemate execratus est omnem invasorem rerum ipsius loci ac transgressorem ejusdem decreti. Quod utique statutum decentissime ab universis custoditum est, usque ad barbarorum invasionis depopulationem: tunc enim cum cetera supellectili edax ignis consumpsit, quaecumque in futurorum notitiam devenire potuissent. Perspicuum enim est quoniam, sicut lux solis constituit diem fugatq; tenebrarum caliginem, ita litterae illustrant praeteriti seculi antiquitatem, et fugant oblivionem. [9] Sed jam nunc ad narrationis ordinem redeamus. Postquam denique vir illustris Badillo, prout posse habuit, loci restaurationem exercuit; cœpit anxie perquirere viros sancta religione imbutos, qui in eadem domo Dei dignanter eidem servitutis officia persolverent. Qui dum hoc sedule ageret, reduxit ad memoriam beati Martyris Savini cœnobium: in quo olim noverat ceteris honestius districtiusque vigere instituta monachorum regulae. Pergens quoque protinus illuc, adduxit inde viros numero decem et octo, monachos religiosissimos: inter quos etiam excellentissimum meritis sanctum ac venerabilem Hugonem, in quo pendebat cura ceterorum Fratrum totius moderaminis. Alios quoque duos, inter ceteros non dispari sanctitate monachos, Domnum scilicet Oddonem, virum sagacem et mitissimum; atque Joannem, admodum humillimum. At ubi ad praefatum Augustodunense cœnobium devenerunt, instructis regularibus officinis, veluti leges uberrimi soli, cœperunt cȩntuplicatum, Deo agricolante, producere fructum. Claustrorum videlicet munificentiam, silentii taciturnitatem, jejuniorum parsimoniam, nec non et eleemosynarum largitatem, peregrinorum susceptionem cum hilaritate, simulque hospitium universorum; deinde vero in omnibus suis actibus et corporum gestu, in loquela oris et moderati one sermonum, ut per omnia et in omnibus his revera glorificaretur Deus; taliter scilicet, ut quicumque aliquem ex illis cerneret, divinum spiritum in eo esse minime dubitaret. [10] Tunc etiam cœpit fama loci ipsius circumcirca divulgari, atque sitibundo pectore a fidelibus exoptari. Interea elegerunt sibi unanimes Patrem et Abbatem, vita et moribus probatissimum, Deoque et hominibus acceptabilem, Domnum scilicet Arnulphum (cum consensu tamen et voluntate illius protectoris, Domni videlicet Badillonis) virum per omnia, (ut postmodum claruit, et uti expediebat) utillissimum; qui quamdiu in corpore vitam duxit, tam in divinis rebus quam humanis ita omnibus in commune profuit, veluti optimus pater dulcissimis filiis. Hic tamen in cunctis quae agebat, dictatore et consiliatore prae cunctis Domno fruebatur Hugone; qui gratia humilitatis obediebat patri, vice humillimi didascali. His vero ita gestis cœpit postmodum vir Dei Badillo de propria salute acrius solicitus esse, qualiter hujus seculi ambitiones et illecebras postponeret; semetque in monasterio tonsurare, et monachum fore disposuit. Audientes quoque Fratres, quos a Pictavensi provincia ipse illuc deduxerat, et praecipue Domnus Hugo, cujus hortatu conversus fuerat, gavisi sunt valde. Quod utique dum explesset, quantae humilitatis quantaeque patientiae atque obedientiae extiterit, a nemine potest enarrari. Quem etiam venerabilis Hugo speciali amore regularibus monitis benigne instituens, perfectissimum militem Christi reddidit. Habebat igitur idem Badillo nepotem sibi aequivocum, benignae satis indolis; quem etiam a secularibus negotiis abstrahens, in eodem monasterio secum divinae servituti mancipavit. Et non minus quidem et ipse, secundus videlicet Badillo, in cultu divino devotus atque perfectus extitit. Tunc denique fama bonorum operum loci ipsius in longinquū se propagante, multi relinquentes mundi hujus vanitates et pompas, iter mandatorum vitae perpetuae arripientes, ibidem convertebantur: in quorum praecipue spiritali gymnasio praecipuus index et institutor datus et semper assiduus extiterat Hugo sanctissimus. Ipsi quoque Francorum atque Austrasiorum Reges ac totius Galliae Proceres (veluti prisco in tempore ipsius cœnobii constitutionis, ut beati Papae Gregorii registratum habetur testimonio) tanta veneratione ac reverentia illud cœnobium cum omnibus quae ipsius esse videbantur; ut si quispiam, quiscumque hominum contra jus sese adversus illud ageret, reus majestatis atque sacrilegii reputatetur; res quae fuerant primitus ipsi loco deditae, utriusque regni undecumque collectae, tam cis Ararim quam citra ligerim et insra spatium duorum, integerrime, quantum inquiri posse fuit, restitutae sunt. [11] Inrerea contigit, ut unus illorum Fratrum ex supra taxatis, Domnus videlicet Oddo, S. Hugonis familiaris amicissimus concors, haberet usui, post expletionem matutinalis synaxis (ut beatus permittit Benedictus) in oratorio specularis gratia orationis remorari. Qui dum sedule id ageret, atque cum lacrymarum imbribus et compuncti cordis gemitibus, Creatorem universorum tam pro suis quam pro aliorum peccaminum solvendis nexibus exoraret; ostensum est mirum dictu et insigne miraculum. Contigit ergo una dierum, ut more solito veniens ante signum salutaris Crucis ipsiusque Salvatoris imaginis, quod constat decenter erectum in monasterii medio; dum expansis manibus in mentis jubilo ad caelum oculos dirigeret, visus est a quibusdam (qui speculandi causa prosecuti illum fuerant) in sublime aëris elevatus, spatio fere altitudinis trium ulnarum, alacriter unius horae spatio immobilis persistere: eademque hora ipsa Jesu Christi Domini ac Salvatoris icona, cruci affixa, visa est ab ipsis speculantibus contra eumdem virum Dei sese humiliter inclinare. Erant autem tam ipse praefatus Abbas quam ceteri qui ista conspexerant nimium paventes; et alta admiratione perterriti, non habebant quid dicerent. Antea nempe jacula plurimorum convitiorum atque irrisionum in eum intorserant, dicentes mussitando, quod gloria vanae jactationis, post communis persolutionis Fratrum obsequia, solus in oratorio remoraretur: deinceps autem fallaces existimationes et linguas omnes aemuli compescuerunt, virumque sanctitate dignum summo cum honore et reverentia, ut decebat, postmodum venerati sunt universi. Nam et plurimorum infirmorum sanitates per ipsum Dominus fieri contulit, multisque virtutum miraculis usque in finem vitae claruit, quae etiam, si notarentur, maximam voluminis partem operirent. [12] Tunc per diversa terrarum procul et in vicinis cœnobiis, humiliter exposcentes, rogabant sibi dari, ad regimen suorum correctionemque morum, de personis monachorum ejusdem monasterii, quod utique noverant cunctis excellere in religionis sanctitate. Balmense igitur cœnobium inter cetera erat tunc temporis omni regulari districtione destitutum: ad cujus regimen invitati, communi consilio delegerunt praetaxati Christi tirones unum, ex sui vigoris regularis tenore acerrimum ac sanctitate praeditum, nomine Bernonem; qui, ut rerum exitus perdocuit, divinitus electus extitit. Qui Abbas constitutus in praefati cœnobii regimine, semper quae Dei sunt prae oculis habens, magis animarum lucris quam rebus transitoriis insistens, multiplicem in brevi ovilis Christi coadunavit gregem. Cui etiam more solito, ut in ceteris, Domnus Hugo per omnia fidissimus adjutor existens, creditum sibi talentum a Domino ut epibata sagacissimus amplificare studebat. Hoc denique cœnobio domi forisque diversis bonorum copiis referto, plurima ad ipsius exemplum per eosdem viros aut noviter fundata, seu in melius reformata claruere monasteria. [13] Erat igitur tunc temporis Guillelmus Arvennorum Dux et Aquitanorum primorum Celticae provinciae liberalissimus; cujus familiares milites saepius ipsum Balmensem frequentabant locum; qui a praefato Abbate nec non et a Fratribus ejusdem loci affectuose excipiebantur; at ipsi revertentes ad Dominum suum, quidquid boni vel honestatis ibidem conspexerant, oppido diligenter illi referebant. At ille, ut erat vir omni bonitate conspicuus, cœpit mente tractare, si quomodo valeret reperire locum, hujusmodi religionis usibus congruum; qui protinus mittens ad virum Dei Bernonem, mandavit illi, ut ad se quantocius deveniret. Ipse vero illico occurrens ei, devenit ad eum, in locum revera a Deo bonorum omnium largitore praeelectum, atque aeternae saluti praedestinatum, cognomento Cluniacum. Ad quem cum venisset, habens secum clarissimum Hugonem, cujus consultu universa agebat; statim jam dictus Princeps suscipiens eos summo cum amore, patefecit eis suae mentis desiderium: de constructione videlicet cœnobii, quod optabat explere si Divinitas annueret illi. Qui dum circumquaq; loca circumstantia perspicaciter intuiti fuissent, nullum ad hujusmodi congruentiam tam habilem repererunt locum, sicuti Cluniacum. Sed cum diceret isdem Dux, propter infestationem canum venatoriae industriae, quae ibidem semper morabatur, fieri non posse; fertur Abbas facete ac jucunde, ut erat vir prudentissimus, tale eidem Duci dedisse responsum: Tolle, inquiens, canes exinde, et immitte monachos. Tu enim ipse bene nosti, quod praemium restet tibi canum a Domino, vel quae merces monachorum. At ipse cum summa exultatione gaudens suscepit verba viri Dei, et ait: Saniore, Pater, prudenter es usus consilio, et sine fictionis fuco: nunc quoque fiat cooperante Christo ut tua hortatur benignitas. Denique protinus cœptum opus est, atque in brevi persecutum, et in honore principis Apostolorum Petri consecratum. Perparva tamen primitus Fratrum conciola in eodem est constituta loco, quoniam isdem Princeps dominium in promptu non habebat quod daret. Sed quam ingens copiosaque seges ex illo paucissimo semine procedens excrevit, soli Deo notum constat non cuipiam mortalium hominum: optimam tamen loci famam inclyte norūt. Belgicus et Celtes, Aquitanus, Wester et Auster. Sed jam ad ordinis seriem redeamus. Interea Gigniaco nec non Vizeliaco, aliisque quam plurimis ditioni illorum subactis atque strenue emendatis, alacriter in divino proficiebant cultu. [14] Subsequenti igitur tempore, Domno Arnulpho Abbate adhuc in corpore degente, quidam vir spectabilis, in Augustodunēsi diœcesi commanebat, Leobaudus nomine, habens uxorem genere et moribus honestā, vocabulo Altasiam. Uterque Deum timentes et hominibus cari (erant enim illis possessiones ab attavis copiosissimae et census opum multiplex) qui divino amore conjuncti, accedentes pariter ad B. Martyris Confessoris monasterium, dederūt illi in loco, qui Enziacus dicitur, hereditariam possessionem in perpetuum possidendam: domū etiam propriam, ibidem honorifice constructā, a se cum ceteris transcribentes, [In Enziaco] omnipotenti Deo in Basilicā Ecclesiae cōsecrari studuerūt. Ad hujusmodi igitur ministeriū explendū electus est totius boni officiosissimus Domnus Hugo; pergens illuc ex Abbatis imperio et Fratrum obsecratione, [Prior constitutus S. Hugo,] seminarium, uti mos erat illi, sparsurus divinae mercedis: quod etiam loci cognomen, bene congruens rei futurae, explicat, Enziacus namque quasi laudabilis seu laudativus dici potest. Enziae quippe Argolice, laudes Latialiter nuncupantur: siquidem tam positio ipsius fundi quā fertilitas soli, ejusdē loci vocabulum congruenter asserunt. Condignum igitur fuerat ut tali in loco maneret praeco Divinitatis, qui Deo et hominibus universis foret jure laudabilis. Transfixum est igitur, ut diximus, ad Sanctuarium a viro devotissimo omne jus hereditarium, cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus; qui cœpit paulatim per incrementa temporis per sanctissimum Hugonem dilatari, ac bonis quibuscumque ad meliora reformari. Ipse vero vir devotissimus, postpositis curis, ac ambitionibus aliorum locorum, specialius loco huic impendit laborem atque intentionem suae devotionis. Construxit enim ibidem, secundum suum posse vel loci mediocritatem, officinalia regularia, usibus monachorum omnimodis apta revera: totiusque loci facultatibus praeparatum est Xenodochium Christi pauperibus. Erat etiam viro Dei, inter cetera Largitoris beneficia, unum quoddam singulare specialitatis donum, ex consuetudine proprio vocabulo attributum: nam si quis fortuitu illum in vita nominabat, protinus adjungere mos erat, Domnus, videlicet, Hugo, bonus ac sanctae regulae amator. Distat autem praedictus locus a Ligere flumine duobus millibus, a civitate quoque AEdua millibus quadraginta. [15] Confluebant denique plures utriusque ordinis et sexus e diversis locis ad eumdem locum, expetentes humiliter ac devote viri sanctissimi consolatoria verba, implorantes sese illius orationum, ceterorumque beneficiorum illius, largissimis copiis ac spiritalibus fieri consortes. Si quae vero in provinciis circumjacentibus ordinationes locorum, Abbatum, seu Praepositorum ex necessitate fieri imminebant; ejus consilio, nutu ac voluntate, dum consultus fuisset, perficiebantur: et quicumque ad eum accessisset, velut ex petra salis, conditus recedebat. Propterea si contigisset in tempore istius Christi Theologi, ut aëris infesta perturbatione tempestas aliqua proveniret (quod manifestum constat propter ferocia hominum corda et eorum brutam conversationem in eadem creberrime evenire provincia) concurrebatur ad virum Deo devotissimum illico, tamquam ad verae Divinitatis cōfugium: qui protinus, assumpta Cruce cum Sanctorum pignoribus, procedebat obviam imminenti cladi: statim vero, ut vir Dei signum Crucis expressisset, continuo illa brumalis aëris coagulatio, Christo Domino miserante, ita diversas in partes dispersa liquefiebat, ut nec vestigiū alicujus obnubilati vesperuginis appareret: et plerumque ipsas grandinum tumultuationes compertum est per eumdem conversas fuisse in suavissimum imbrem. Nec minus interea bonum a totius boni Auctore concessum fuerat tam in diversis infirmitatibus hominum, quam in multimodis cladibus animantium. Quodcumq; igitur homini seu alicui animanti infortunium supervenisset, si dextera signum Crucis illi imponeret, seu ab eodem aqua sanctificata illata fuisset, continuo expulso languore, omnis, dolor aut insirmitas recedebat Multi etiam semina spargenda deferebant ad eumdem virum Dei meliorandi gratia; at ipse benedictione condita remittebat eis: qui copiosa postmodū ab eisdem seminibus ubertate suscepta, Domino omnipotenti ejusque famulo gratias retulerunt. Praestigiorum quoque fascinationes et verborum illusoriorum apotelesmata (quae tam in Kalendis Januarii quam in nativitate S. Joannis Baptistae insipientium multitudo committebant) ita abhorrebat, ut sub anathemate, hoc a nullo mortali fieri prohiberet, ut ait quoddam proverbium. Quamlibet in multis studueris, quam juste tenax sis. Nec tamen est virtus ni deteriora refutes. Sed quid plura ? Universis itaq; donis virtutum affabre erat refertus, et e diversis partibus ad ipsu tamquam ad divinae salutis remedium, pro omni necessitate concurrebatur. Magnopere tibi, Domine Creator seculorum, honorificentiae gratias et benedictionum laudes agat omnis ordo creaturarum, qui ita famulos tuos, ad honorem tui nominis, exornas claritudine miraculorum. [16] Jam vero ad ejusdem sancti viri transitum optamus inflectere articulum: compositis enim ac decenter ornatis, procul et in vicinis circumcirca, nutu et consilio venerabilis Hugonis, cœnobiorum conventibus Fratrum; senio jam confectus, cygnaeo capite decoratus, et quasi in procinctu itineris universae carnis constitutus, decessum suae mortalitatis praestolabatur securus: jejuniis quoque et orationibus assiduis intentus, in caelum frequenter aspiciebat, quo post paululum sequens Dominum Jesum se credebat iturum: verba tamen salutis quibus poterat erogabat. Commonebat quoscumque paterno affectu pœnitere de praeteritis facinoribus, vivere in praesentiarum a peccatis, providere futuris humanae fragilitatis excessibus, praecipue tamen de incorruptione fidei Catholicae, quam pertimescebat aliquotiens in quorumdam pectoribus vacillari, maxime ob Apostolici praesagii oraculum quod ait, Erunt in novissimis diebus tempora periculosa, et abundabit iniquitas, et refrigescet caritas multorum: deinde a vitiis subtrahendum, maxime vero a cupiditate et superbia, ex quibus pene cetera flagitia oriuntur, sicut videlicet e contrario ex vera humilitate et perfecta caritate copiosa virtutum multitudo exuberat. Saepissime Fratrum memoriae actus et praecepta Sanctissimi Patris Benedicti, nec non exemplar obedientissimi discipuli ejus Mauri, tamquam caelestis tramitis fidelissimos indices. Asserebat enim sub ostentatione communis et verae fidei, quoniam si in quocumq; locorum observatus fuerit tenor praedicti Patris regularis institutionis, nullius indigentiae passuros penuriam qui ibidem habitaverint: quod etiam plurimis in locis in quibus custoditur, hodie dignoscitur expertum; nec minus interea in illis, in quibus frigescendo tepuit, egestas et inquietudo cubile locavit. Multa denique vir illustris, tam in ordine monastico quam in quibusdam ordinibus seculi hujus, futura praedixit, quae postmodum in tempore subsequente probavit eventus. [17] In spatio igitur trium annorum ante ejus obitum, cohibuit se ab omni re seculari in praedicta cellula conclusum, lacrymis et orationibus inserviens, magis assiduus quam frequens. Ibi vere pauper in angusto triumpho regnabat, praestolans in mentis jubilo adventum Domini nostri Jesu Christi, post discessum hujus mortalitatis cum eo regnaturus in gloria beatae perennitatis. Adveniente Quadragesimalis observantiae tempore, artubus frigore lassescentibus, mens illius roborabatur igne sancti Spiritus: Fratres enim secum cohabitātes ac funus illius pertimescentes ita confortabat ut ex mœstitia paulatim redderet gaudentes. Promittebat autem spondens se oraturum assidue pro eis, ut quandoq; largiente Christo pariter fruerentur gloria paradisi. Expleto autem sacro Quadragenario, ac supervenientibus gaudiis Dominicae resurrectionis, attentius praestolabatur diē sui discessus; manibusq; frequenter ad caelum expansis, paululum moventibus labiis, oculis lacrymis perfusis, totus conspiciebatur esse in extasi. Duodecimo nempe Kalendarū Majarum die, felix et beata anima ipsius, relicta corporis gleba, migravit ad Christum. Sepultum vero est sacratissimum ejus corpus a devotissimis ejusdem loci Fratribus, quos ipse devote educaverat in spiritalis militiae virtutibus, infra ambitum praefatae cellulae, quam ipse Deo consecrari fecerat ad percipiendam viam vitae. Quo in loco, cujus sanctitatis ac meritorum in vita fuerit, signis et virtutibus multipliciter Deo largiente claruit. Nam post obitum illius multiplex infirmantium seu devotorum populi multitudo, ad ejus tumulum devotissime confluēs, quidquid suae utilitatis ibidem exposceret, absq; ulla difficultate gaudenter reportabat. Quasi enim ex debito requirebant ab eodem Patre dulcissimo, more filiorum, opem salutis, quos statim consolabatur suae meritis intercessionis. Talibus atque hujusmodi virtutum insignibus praeditus fuit Sanctissimus Hugo, Sacerdos et monachus; ut dignum sit credere, quod maneat post carnis depositionem in omnipotente Deo vivus. Jam vero ex parte vita illius et actus atque transitus explicati habentur. [18]  EPITAPHIUM. Vivere post obitum testantur hic ossa Beati,        Hic cineres produnt vivere post obitum.  Corpora dum melius moritusis spe reparantur,        Quam prius extiterant corpora dum melius.  Functus amore Dei, praestans pia dona petenti,        Dat bona credenti, functus amore Dei.  His opibus decorat tumbam pernobilis Hugo:        Omne quod hunc rogitant his opibus decorat.  Gloria, quem resovet, sibi dat pro munere laudem,        Omnipotentis ovans gloria quem refovet;  Dic bona verba Deo tumulum qui cernis Hugonis,        Ut decet omnis homo, dic bona verba Deo. [19] Contigit igitur post obitum Domni sanctissimi Hugonis, clarescentibus miraculorum signis, ut totius plebis multitudo utriusque sexus et ordinis, pro diversarum sanitatibus infirmitatum, ad illius conflueret sepulcrum. Tunc denique vir quidam adductus est in carruca, trahentibus se bobus duobus, usque ad fluviolum Arrontiae: eo vero tempore idem alveus ita excrescens intumuerat, ut non foret cuipiam pediti praeter navigium transmeabilis. Erat autem praedictus vir contractis nervorum poplitibus ad nates usque calcaneo tenus, nec jam per tria lustra quiverat in eundo per arvum figere gressus. Qui dum, ut diximus, prae inundantia aquae alveum transire non posset, misit unum de suis, qui candelam ad mensuram sui corporis deferret ad sepulcrum S. Hugonis: ipse vero nomen S. Hugonis tandem saepius invocans, pro sibi reddenda sanitate attentius Dominum precabatur. Die quoque altera mane facto, sensit virtutem Christi in se operatam, per meritum S. Hugonis: nam resolutis poplitibus cruribusque extensis, recepit corpus suum ex medio totum, pulsansque ostiolum andronae, quae super carrucam erat, rogabat sibi aperiri; et voce qua poterat, invocans adjutorium Dei, iterabat nomen S. Hugonis. Foras itaque egrediens, stabat erecto corpore, ostentans suae sanitatis profectum, et suis gaudium. Qui protinus mittens dedit Sancto unum de bobus, quibus illuc adductus fuerat, pro mercede vel gratiarum actione receptae sanitatis: qui dum ad monasterium adductus fuisset, Fratres ejusdem loci pietate commoti, jusserunt ut restitueretur suo Domino: Statim quoque nutu divino intelligens animal quid vellent seu quid potissimum expediret; arrepto itinere, absque ullo ductore repedavit, veniens ad proprium Dominum. Ipse vero cognoscens Fratrum benignitatem ac Dei omnipotentis miserationem, jungens illum socio, agensque Divinitati gratias, hilaris ac laetus remeavit ad propria. [20] Eodem quoque Tempore vir quidam, Theobertus nomine, ejusdem loci indigna, habens dolabram in manu, incidebat lignum: tenens pedem super S. Hugonis sepulcri lapidem. Qui dum a circumstantibus moneretur, ut exinde se tolleret alias procedens, sanctoque viro reverentiam exhiberet; ille stomachabundus respondens, dixit: Ego enim non novi Sanctum istum, quem dicitis, aliquando virtutem alicujus rei perpetrasse: idcirco quod cœpi facere instanter peragam. Si tamen illi aliqua potestas ulciscendi esse constiterit, in promptu fuerit demonstrare. Haec dicens continuo elevata manu dextera, toto nisu illisit dolabram in levam ita se vulnerans, ut pene mancus illico fuerit. Circumstantes vero stupefacti et admiratione perterriti, sancto viro, ut decebat, idoneum praebuere testimonium. Qui autem vulnus acceperat, in spatio sex mensium deguit feriatus: tandemque postmodum, per sancti viri intercessionem sanitate recepta, Domino egit gratias, et sanctum virum, ut decebat, excoluit. Claruit etiam multiformiter in sancto viro, diversarum virtutum miraculis, evidentissima fuisse gratia omnipotentis Christi. [21] Quidam igitur ejusdem cœnobii monachus, causa obedientiae, imposita erat custodia ipsius ecclesiae; qui quasi in futurum providens, ex parte improvidus, circa Sanctum apparuit negligens, ac tenax seu avarus: erat autem ejus vocabulum Hademarus. Cum ergo e diversis partibus ad eumdem locum multitudo conflueret virorum ac mulierum, afferentes copiosissima luminaria candelarum, ac cetera stipendia congruentia usibus humanarum necessitatum; subrepuit in eumdem monachum, ut diximus, nimium tenacitatis studium, Nam statim, ut ponebatur candela sancto viro delata, illico cam arripiens velociter extinguebat. Hoc autem studebat facere die noctuque, quasi fidissimus rerum custos, absque ulla interpellatione. Contigit vero una noctiū, ut a fidelibus more solito candelae offerrentur: sed ille avide suscipiēs, excussa flamma ab omnibus, mansit in tenebris locus et ipsemet monachus: qui continuo caecitate percussus, et ut erat mente, effectus et corpore caecus, cœpit quoque manibus palpitare, gressu oberrans, nesciens qua parte quaer ere deberet aditum ecclesiae. Tandem ita caecutiens, reperto ostio inde exiens, convocans aliquos famulorum, reaccendens cādelam, rursus ad sepulcrum Sancti jussit se perduci: quo veniens cœpit devotissime orare cum lacrymis Domini misericordiam Sanctiq; Hugonis intercessionem: seseque increpare, se reum et peccatorē esse negligenterq; egisse in officio debitae servitutis; spondens insuper, si diu viveret, se omnimode emendaturum. Dumque id ageret, subito aspexit quasi per tenuissimam rimulam super sepulcrum Sancti lucidissimam micantem stellam: cujus radiis illius obtundebatur intuitus: ipse vero attentus deprecabatur Dominum, ut per intercessionē praesentis Confessoris, misereretur sui. Sed misericors Dominus differendo quod optabat, intulit ei plenitudinem, ut plenā daret remissionem. Anno siquidem integro manens acie oculorum debilis, non valuit quod cupiebat, perfecte intueri. Dehinc cognoscens quem metuendus, seu cujus meriti esset vir sanctissimus, et de correptione emendatus, pariterq; ex restauratione visus oculorū laetisicatus, narrare studuit ceteris quod per semet expertus probavit. Simili modo quoq; contigit cuidam hujus Confessoris aequivoco, dum incaute debita luminaria subtrahens auferret, ut ob ipsius ultionem propria perderet. Sed divina miseratio post expertam viri Dei sanctitatem, et negligentis correctionem, restituit devoto quod subtraxerat noxio. [22] Testes existunt tam hi, quos superius descripsimus, quam alii perplures, quoniam his diebus tanta multitudo infirmantium ac debilium ob recuperandam sanitate illuc confluxerat, ut incredibilis numerus scabellorum atq; oscillorum post percepta incolumitatem a redeuntibus ibidem remaneret. Tūc deniq; inter ceteram multitudinem mulier quaedam movens a Bituricensi territorio, ut illuc pergeret, devenit usq; Ligeris fluvium: erat autem lunatica, et ut verius fatear, daemoniaca. Quam dum nullus transeutium auderet secum in navim assumere, timentes cuncti ne propter eam periclitarentur; ipsamet intrans navim, absq; nauclero vel remige impulit scapham in undas. Egrediens vero recto tramite impulit in ripam alteram: illico autem retro remeans devenit ad locum pristinum: rursus inde egrediens tantumdē ut optabat pertransiit, arreptoq; itinere pervenit ad sancti viri sepulcrum. Ubi dum corruisset cœpit illā malignus spiritus introrsum lacessere, atq; mente rabida concitare. Conclamans autem alternis vocibus alebat: Propter Martinulum nō exeam, nec pro Hugonculo recedam; hoc saepius identidem repetens, ut nulli dubium foret quin ab immundo agitaretur spiritu. Altero quoq; mane facto diu multumq; fatigata, evomuit in modum scarabaeorum tria reptilia; quorum nihilominus forma nequam spiritui satis condecens esse poterat qui illam possidebat: demonstrat enim in ejusmodi effigiebus divina gratia, cujus vilitatis sit daemonum species vel forma. Post haec mulier, sana mente recepta, glorificans Deū, grates egregio egit Confessori; mirantibusq; universis, incolumis restituta est suis. Innumerabilia etiam constant cujuscumq; mortalium signa et prodigia virtutum, quae Dominus operari dignatus est per sanctissimum Hugonem, famulum suum, tam in viris quam in mulieribus; diversarum infirmitatum concessis sanitatibus, ad sui nominis gloriam et honorem, multis cernentibus. Jam vero qualiter contigerit ut illius ossa, exinde ubi primitus locata fuerant, sint translata, in subsequenti opere Domino largiente relaturi sumus.